Digest29
- 201
Papinianus 14 quaest.
- 202
Militia missus intra annum testamentum facere coepit neque perficere potuit: potest dici solutum ita esse testamentum quod in militia fecit, si iure militiae fuit scriptum: alioquin si valuit iure communi, non esse iure rescissum.
- 203
Dig. 29.1.34.2
- 204
Papinianus 14 quaest.
- 205
Nec tamen circa militem eadem adhibebitur distinctio: nam quocumque modo testamentum fecerit, novissima voluntate rescindetur, quoniam voluntas quoque militis testamentum est.
- 206
Dig. 29.1.35
- 207
Papinianus 19 quaest.
- 208
Miles si testamentum imperfectum relinquat, scriptura quae profertur perfecti testamenti potestatem optinet: nam militis testamentum sola perficitur voluntate: quique plura per dies varios scribit, saepe facere testamentum videtur.
- 209
Dig. 29.1.36pr.
- 210
Papinianus 6 resp.
- 211
Militis codicillis ad testamentum factis etiam hereditas iure videtur dari. quare si partem dimidiam hereditatis codicillis dederit, testamento scriptus ex asse heres partem dimidiam habebit, legata autem testamento data communiter debentur.
- 212
Dig. 29.1.36.1
- 213
Papinianus 6 resp.
- 214
Miles castrensium bonorum et non castrensium diversis heredibus institutis postea castrensium bonorum alios heredes instituit. prioribus tabulis tantum abstulisse videtur, quantum in posteriores contulerit: nec videtur mutare, etsi prioribus tabulis unus heres scriptus fuisset.
- 215
Dig. 29.1.36.2
- 216
Papinianus 6 resp.
- 217
Miles in supremis ordinandis ignarus uxorem esse praegnatem ventris non habuit mentionem. post mortem patris filia nata ruptum esse testamentum apparuit neque legata deberi. si qua vero medio tempore scriptus heres legata solvisset, utilibus actionibus filiae datis ob improvisum casum esse revocanda nec institutum, cum bonae fidei possessor fuerit, quod inde servari non potuisset, praestare.
- 218
Dig. 29.1.36.3
- 219
Papinianus 6 resp.
- 220
Veteranus moriens testamentum iure communi tempore militiae factum irritum esse voluit et intestatus esse maluit. heredum institutiones ac substitutiones in eodem statu mansisse placuit, legata vero petens exceptione doli mali secundum ius commune summoveri, cuius exceptionis vires ex persona petentis aestimantur: et alioquin potior est in re pari causa possessoris.
- 221
Dig. 29.1.36.4
- 222
Papinianus 6 resp.
- 223
Miles iure communi testatus postea testamento iure militiae super bonis omnibus facto post annum militiae vita decesserat: prioris testamenti, quod ruptum esse constabat, non redintegrari vires constitit.
- 224
Dig. 29.1.37
- 225
Paulus 7 quaest.
- 226
Si duobus a milite liberto scriptis heredibus alter omiserit hereditatem, pro ea parte intestatus videbitur defunctus decessisse, quia miles et pro parte testari potest, et competit patrono ab intestato bonorum possessio, nisi si haec voluntas defuncti probata fuerit, ut omittente altero ab alterum vellet totam redire hereditatem.
- 227
Dig. 29.1.38pr.
- 228
Paulus 8 quaest.
- 229
Quod dicitur, si miles intra annum quam missus est decesserit, valere eius testamentum quod iure militari fecerat, verum est, etiamsi post annum condicio institutionis exstiterit, mortuo eo intra annum. et ideo si heredi filio substituerit, nihil interest, quando filius moriatur: sufficit enim patrem intra annum obisse.
- 230
Dig. 29.1.38.1
- 231
Paulus 8 quaest.
- 232
Miles testamentum fecerat, deinde non ignominiae causa missus rursum cinctus est in alia militia: quaerebatur, an testamentum eius, quod in militia fecerat, valeret. quaesivi, utrum iure militari an communi iure testatus est. et si quidem communi iure testatus est, nulla dubitatio est, quin valeat. sed si ut miles fecisset testamentum, agitare coepi, quando adsumptus fuisset, postquam desiit in numeris esse, utrum intra annum an post annum: cognovi intra annum eum adsumptum. ergo si, cum adhuc iure militari valeret, rursus eodem iure posset testari, numquid etiam post annum eo mortuo valeat testamentum? me movebat, quod alia militia est posterior: sed humanius est dicere valere testamentum, quasi coniuncto munere militiae. non loquor de eo, qui voluit valere testamentum etiam adsumptus: hic enim quasi in militia sequenti fecit testamentum exemplo eius, qui paganus fecit, deinde militare coepit.
- 233
Dig. 29.1.39
- 234
Paulus 9 quaest.
- 235
Si filius familias miles captus apud hostes decesserit, dicemus legem corneliam etiam ad eius testamentum pertinere. sed quaeramus, si pater eius prius in civitate decesserit relicto nepote ex filio, an similiter testamentum patris rumpatur. et dicendum est non rumpi testamentum, quia ex eo tempore, quo captus est, videtur decessisse.
- 236
Dig. 29.1.40pr.
- 237
Paulus 11 resp.
- 238
Lucius titius miles notario suo testamentum scribendum notis dictavit et antequam litteris praescriberetur, vita defunctus est: quaero, an haec dictatio valere possit. respondi militibus, quoquo modo velint et quo modo possunt, testamentum facere concessum esse, ita tamen, ut hoc ita subsecutum esse legitimis probationibus ostendatur.
- 239
Dig. 29.1.40.1
- 240
Paulus 11 resp.
- 241
Idem respondit ex testamento eius, qui iure militari testatus esset, servum, qui licet sub condicione legatum meruit, etiam libertatem posse sibi vindicare.
- 242
Dig. 29.1.40.2
- 243
Paulus 11 resp.
- 244
Idem respondit: lucius titius miles testamentum ita fecit: " pamphila serva mea ex asse mihi heres esto": alio deinde capite sempronio commilitoni suo eandem pamphilam reliquit, cuius fidei commisit, ut eam manumitteret: quaero, an heres esset pamphila atque si directo accepisset libertatem. respondi intellegendum militem, qui ancillam suam heredem instituerat, ignorasse posse ex ea institutione etiam libertatem ei competere et ideo sine causa postea a commilitone petisse, ut eandem manumitteret: cum ex priore scriptura libera et heres effecta est, postea nullo praeiudicio voluntati facto frustra legata est.
- 245
Dig. 29.1.41pr.
- 246
Tryphonus 18 disp.
- 247
Miles ita heredem scribere potest: " quoad vivit, titius heres esto, post mortem eius septicius". sed si ita scripserit: " titius usque ad annos decem heres esto" nemine substituto, intestati causa post decem annos locum habebit. et quia diximus ex certo tempore et usque ad certum tempus milites posse instituere heredem, his consequens est, ut, antequam dies veniat, quo admittatur institutus, intestati hereditas deferatur et quod in bonorum portione ei licet, hoc etiam in temporis spatio, licet non modicum sit, ex eodem privilegio competat.
- 248
Dig. 29.1.41.1
- 249
Tryphonus 18 disp.
- 250
Mulier, in qua turpis suspicio cadere potest, nec ex testamento militis aliquid capere potest, ut divus hadrianus rescripsit.
- 251
Dig. 29.1.41.2
- 252
Tryphonus 18 disp.
- 253
Nec tutorem ei, qui in aliena est potestate, miles dare potest.
- 254
Dig. 29.1.41.3
- 255
Tryphonus 18 disp.
- 256
Si miles exheredaverit filium vel sciens eum filium suum esse silentio praeterierit, an legatum a substituto eius dare possit, quaesitum est. dixi non posse, licet ampla legata reliquerit exheredato.
- 257
Dig. 29.1.41.4
- 258
Tryphonus 18 disp.
- 259
Miles et emancipato filio substituere potest: verum hoc ius in his exercebitur, quae ab ipso ad eum cui substituit pervenerint, non etiam in his, si quae habuerit vel postea adquisierit. nam et si filio suo vivo adhuc substituit, post adquisitam ei avi hereditatem nemo diceret ad substitutum pertinere.
- 260
Dig. 29.1.41.5
- 261
Tryphonus 18 disp.
- 262
Si militis adita non fuerit hereditas, an substitutio quam pupillo fecit valeat, quaeritur. et consequens erit hoc dicere, quia permittitur militem filio facere testamentum, quamvis sibi non fecerit.
- 263
Dig. 29.1.42
- 264
Ulpianus 45 ad ed.
- 265
Ex eo tempore quis iure militari incipit posse testari, ex quo in numeros relatus est, ante non: proinde qui nondum in numeris sunt, licet etiam lecti tirones sint et publicis expensis iter faciunt, nondum milites sunt: debent enim in numeros referri.
- 266
Dig. 29.1.43
- 267
Papinianus 6 resp.
- 268
Filius familias equestri militia exornatus et in comitatu principum retentus cingi confestim iussus testamentum de castrensi facere potest.
- 269
Dig. 29.1.44
- 270
Ulpianus 45 ad ed.
- 271
Rescripta principum ostendunt omnes omnino, qui eius sunt gradus, ut iure militari testari non possint, si in hostico deprehendantur et illic decedant, quomodo velint et quomodo possint, testari, sive praeses sit provinciae sive quis alius, qui iure militari testari non potest.
- 272
Dig. 29.2.0. De adquirenda vel omittenda hereditate.
- 273
Dig. 29.2.1
- 274
Paulus 2 ad sab.
- 275
Qui totam hereditatem adquirere potest, is pro parte eam scindendo adire non potest:
- 276
Dig. 29.2.2
- 277
Ulpianus 4 ad sab.
- 278
Sed et si quis ex pluribus partibus in eiusdem hereditate institutus sit, non potest quasdam partes repudiare, quasdam adgnoscere.
- 279
Dig. 29.2.3
- 280
Ulpianus 6 ad sab.
- 281
Quamdiu prior heres institutus hereditatem adire potest, substitutus non potest.
- 282
Dig. 29.2.4
- 283
Ulpianus 3 ad sab.
- 284
Nolle adire hereditatem non videtur, qui non potest adire.
- 285
Dig. 29.2.5pr.
- 286
Ulpianus 1 ad sab.
- 287
Mutum nec non surdum, etiam ita natos pro herede gerere et obligari hereditati posse constat.
- 288
Dig. 29.2.5.1
- 289
Ulpianus 1 ad sab.
- 290
Eum, cui lege bonis interdicitur, institutum posse adire hereditatem constat.
- 291
Dig. 29.2.6pr.
- 292
Ulpianus 6 ad sab.
- 293
Qui in aliena est potestate, non potest invitum hereditati obligare eum in cuius est potestate, ne aeri alieno pater obligaretur.
- 294
Dig. 29.2.6.1
- 295
Ulpianus 6 ad sab.
- 296
Sed in bonorum possessione placuit ratam haberi posse eam, quam citra voluntatem adgnovit is qui potestati subiectus est.
- 297
Dig. 29.2.6.2
- 298
Ulpianus 6 ad sab.
- 299
Sed et si legitima hereditas filio delata sit ex senatus consulto orfitiano matris, idem erit probandum.
- 300
Dig. 29.2.6.3
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,595
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.