Digest29
- 101
Dig. 29.1.17pr.
- 102
Gaius 15 ad ed. provinc.
- 103
Si certarum rerum heredes instituerit miles, veluti alium urbanorum praediorum, alium rusticorum, alium ceterarum rerum, valebit institutio perindeque habebitur, atque si sine partibus heredes eos instituisset resque omnes suas per praeceptionem cuique legando distribuisset.
- 104
Dig. 29.1.17.1
- 105
Gaius 15 ad ed. provinc.
- 106
Iulianus etiam ait, si quis alium castrensium rerum, alium ceterarum scripsisset, quasi duorum hominum duas hereditates intellegi, ut etiam in aes alienum, quod in castris contractum esset, solus is teneatur, qui castrensium rerum heres institutus esset, extra castra contracto aere alieno is solus obligetur, qui ceterarum rerum heres scriptus esset. cui scilicet conveniens videtur respondisse, ut ex quaqua causa debeatur militi, vel huic heredi vel illi ipso iure debeatur. quod si alterutra pars bonorum aeri alieno, quod ex ea causa pendebit, non sufficiat et propter hoc is qui ex parte heres institutus est non adierit, alterum qui adisset compellendum esse aut defendere totam hereditatem aut totam creditoribus solvere.
- 107
Dig. 29.1.17.2
- 108
Gaius 15 ad ed. provinc.
- 109
Si eodem testamento miles eundem heredem, deinde exheredem scripserit, adempta videtur hereditas, cum in paganorum testamento sola hereditas exheredatione adimi non possit.
- 110
Dig. 29.1.17.3
- 111
Gaius 15 ad ed. provinc.
- 112
Si pater a filio familias milite ex castrensi peculio heres institutus omissa causa testamenti aliquid ex peculio possidebit dolove malo fecerit, quo minus possideret, datur in eum legatorum actio.
- 113
Dig. 29.1.17.4
- 114
Gaius 15 ad ed. provinc.
- 115
Si miles testamentum in militia fecerit, codicillos post militiam et intra annum missionis moriatur, plerisque placet in codicillis iuris civilis regulam spectari debere, quia non sunt a milite facti, nec ad rem pertinere, quod testamento confirmati sunt. ideoque in his legatis, quae testamento data sunt, legi falcidiae locum non esse, at in his, quae codicillis scripta sunt, locum esse.
- 116
Dig. 29.1.18pr.
- 117
Tryphonus 18 disp.
- 118
Si vero composita utraque legata, tam quae testamento quam quae codicillis data sunt, ultra dodrantem sint, quaeritur, quatenus minuantur ea, in quibus falcidia locum habet. commodissime autem id statuetur, ut ex universitate bonorum in solidum solutis legatis quae testamento miles dederat id quod supererit pro dodrante et quadrante dividatur inter heredes et eos, quibus codicillis legata data sunt.
- 119
Dig. 29.1.18.1
- 120
Tryphonus 18 disp.
- 121
Quid ergo si consumant universorum bonorum quantitatem legata quae testamento data sunt, utrum nihil ferent hi, quibus codicillis legatum est, an aliquid? et quoniam, si adhuc miles haec quoque legasset, contribuebantur omnia et pro rata ex omnibus decedebat ea portio, quam amplius legaverat quam in bonis habuerat, nunc quoque idem fiet: deinde constituta quantitate legatorum quae codicillis data sunt ex summa, quae efficiebatur debita, si aequo iure omnia deberentur, quartam deducet his solis, quibus codicillis legata sunt.
- 122
Dig. 29.1.18.2
- 123
Tryphonus 18 disp.
- 124
Quod si post utraque legata solida computata deprehenderetur, quod remaneat apud heredem, non tamen sufficiens quartae eorundem legatorum: quod ei deest, detrahatur his solis, quibus codicillis legata data sunt.
- 125
Dig. 29.1.19pr.
- 126
Ulpianus 4 disp.
- 127
Quaerebatur, si miles, qui habebat iam factum testamentum, aliud fecisset et in eo comprehendisset se fidei heredis committere, ut priores tabulae valerent, quid iuris esset. dicebam: militi licet plura testamenta facere, sed sive simul fecerit sive separatim, utique valebunt, si hoc specialiter expresserit, nec superius per inferius rumpetur, cum et ex parte heredem instituere possit, hoc est ex parte testato, ex parte intestato decedere. quin immo et si codicillos ante fecerat, poterit eos per testamentum sequens cavendo in potestatem institutionis redigere et efficere directam institutionem, quae erat precaria. secundum haec in proposito referebam, si hoc animo fuerit miles, ut valeret prius factum testamentum, id quod cavit valere oportere ac per hoc effici, ut duo testamenta sint. sed in proposito cum fidei heredis committatur, ut valeat prius testamentum, apparet eum non ipso iure valere voluisse, sed magis per fideicommissum, id est in causam fideicommissi et codicillorum vim prioris testamenti convertisse.
- 128
Dig. 29.1.19.1
- 129
Ulpianus 4 disp.
- 130
Utrum autem totum testamentum in eam causam conversum sit, hoc est et heredis institutio, an vero legata tantum et fideicommissa et libertates, quaeritur. sed mihi videtur non solum cetera praeter institutionem heredis, sed et ^ es^ ipsam institutionem in causam fideicommissi vertisse, nisi aliud testatorem scripsisse probetur.
- 131
Dig. 29.1.19.2
- 132
Ulpianus 4 disp.
- 133
Si quis a milite heres ad tempus scriptus esset et alius ex tempore, quaeritur, an posterior heres a priore relicta legata debet. et arbitror hunc non debere, nisi alia voluntas militis probetur.
- 134
Dig. 29.1.20pr.
- 135
Iulianus 27 Dig.
- 136
Tribunus militum si intra dies certos, quam successor eius in castra venerat, manens in castris codicillos fecerit et ibi decesserit, quoniam desinit militis loco haberi, postquam successor eius in castra venit, ideo communi iure civium romanorum codicilli eius aestimandi sunt.
- 137
Dig. 29.1.20.1
- 138
Iulianus 27 Dig.
- 139
Cum aliquis facto testamento militare coeperit, id quoque testamentum, quod ante quam militare coeperit fecerat, aliquo casu intellegitur militiae tempore factum, veluti si tabulas inciderit et legerit testamentum ac rursus suo signo signaverit, amplius si et aliquid interleverit perduxerit adiecerit emendaverit: quod si nihil bonorum inciderit, testamentum eius ad privilegia militum non pertinebit.
- 140
Dig. 29.1.21
- 141
Africanus 4 quaest.
- 142
Quod constitutum est, ut testamentum militiae tempore factum etiam intra annum post missionem valeret, quantum ad verba eius ad eos dumtaxat qui mitti solent id beneficium pertinere existimavit: secundum quod neque praefectos neque tribunos aut ceteros, qui successoribus acceptis militare desinunt, hoc privilegium habituros.
- 143
Dig. 29.1.22
- 144
Marcianus 4 inst.
- 145
Miles filius familias si capite minutus fuerit vel emancipatus vel in adoptionem datus a patre suo, testamentum eius valet quasi ex nova voluntate.
- 146
Dig. 29.1.23
- 147
Tertullianus l.S. de castr. pecul.
- 148
Idem et si pater familias miles de castrensibus rebus dumtaxat testatus adrogandum se dederit: si vero missus iam hoc fecerat, non valet testamentum.
- 149
Dig. 29.1.24
- 150
Florus 10 inst.
- 151
Divus traianus statilio severo ita rescripsit: " id privilegium, quod militantibus datum est, ut quoquo modo facta ab his testamenta rata sint, sic intellegi debet, ut utique prius constare debeat testamentum factum esse, quod et sine scriptura et a non militantibus fieri potest. si ergo miles, de cuius bonis apud te quaeritur, convocatis ad hoc hominibus, ut voluntatem suam testaretur, ita locutus est, ut declararet, quem vellet sibi esse heredem et cui libertatem tribuere: potest videri sine scripto hoc modo esse testatus et voluntas eius rata habenda est. ceterum si, ut plerumque sermonibus fieri solet, dixit alicui: " ego te heredem facio", aut " tibi bona mea relinquo", non oportet hoc pro testamento observari. nec ullorum magis interest, quam ipsorum, quibus id privilegium datum est, eiusmodi exemplum non admitti: alioquin non difficulter post mortem alicuius militis testes existerent, qui adfirmarent se audisse dicentem aliquem relinquere se bona cui visum sit, et per hoc iudicia vera subvertuntur".
- 152
Dig. 29.1.25
- 153
Marcellus l.S. resp.
- 154
Titius priusquam tribunus legionis factus esset, testamentum fecit et postea cinctus manente eodem defunctus est: quaero, an militis testamentum videatur esse. Marcellus respondit: testamentum quod ante tribunatum fecisset, nisi postea ab eo factum dictum esse probaretur quod valere vellet, ad commune ius pertinet: constitutionibus enim principum non militum testamenta, sed quae a militibus facta sunt confirmantur: sed plane fecisse testamentum eum interpretandum est, qui se velle testamentum quod ante fecerat valere aliquo modo declaravit.
- 155
Dig. 29.1.26
- 156
Macer 2 militarium.
- 157
Testamenta eorum, qui ignominiae causa missi sunt, statim desinunt militari iure valere, quod anni spatium testamentis eorum, qui honestam vel causariam missionem meruerunt, tribuitur. ius testandi de castrensi, quod filiis familias militantibus concessum est, ad eos, qui ignominiae causa missi sunt, non pertinet, quod hoc praemii loco merentibus tributum est.
- 158
Dig. 29.1.27
- 159
Papinianus 6 resp.
- 160
Centurio secundo testamento postumos heredes instituit neque substitutos dedit: quibus non editis ad superius testamentum se redire testatus est. cetera, quae secundo testamento scripsit, esse irrita placuit, nisi nominatim ea confirmasset ad priorem voluntatem reversus.
- 161
Dig. 29.1.28
- 162
Ulpianus 36 ad sab.
- 163
Cum filius familias miles decessisset filio impubere herede instituto eique substituisset in avi potestate manenti tutoresque dedisset, divi fratres rescripserunt substitutionem quidem valere, tutoris autem dationem non valere, quia hereditati quidem suae miles qualem vellet substitutionem facere potest, verum tamen alienum ius minuere non potest.
- 164
Dig. 29.1.29pr.
- 165
Marcellus 10 Dig.
- 166
Si a milite scriptus heres sua sponte adierit hereditatem et rogatus totam hereditatem restituerit, ex trebelliano transeunt actiones.
- 167
Dig. 29.1.29.1
- 168
Marcellus 10 Dig.
- 169
Miles testamento suo manumittendo nihil efficit in eo, cuius libertas lege aelia sentia vel alia qua impeditur.
- 170
Dig. 29.1.29.2
- 171
Marcellus 10 Dig.
- 172
Edictum praetoris, quo iusiurandum heredibus institutis legatariisque remittitur, locum habet etiam in militum testamentis, sicut etiam in fideicommissis: idemque si turpis esset condicio.
- 173
Dig. 29.1.29.3
- 174
Marcellus 10 Dig.
- 175
Patri eius, qui in emancipatione ipse manumissor exstitisset, contra tabulas testamenti dandam bonorum possessionem partis debitae placet exceptis his rebus, quas in castris adquisisset, quarum liberam testamenti factionem habet:
- 176
Dig. 29.1.30
- 177
Paulus 7 quaest.
- 178
Nam in bona castrensia non esse dandam contra tabulas filii militis bonorum possessionem divus pius antoninus rescripsit.
- 179
Dig. 29.1.31
- 180
Marcellus 13 Dig.
- 181
Si miles titio et seio servum legaverit et eum titius manumisisset deliberante seio moxque is legatum omisisset, liberandum fore dico, quia et si heres servum alicui legatum interim manumisisset, deinde legatarius repudiasset, liber esset.
- 182
Dig. 29.1.32
- 183
Modestinus 9 reg.
- 184
Si secundum probabilem voluntatem militis hereditas eius non adeatur, nec res castrenses heredibus competunt.
- 185
Dig. 29.1.33pr.
- 186
Tertullianus l.S. de castr. pecul.
- 187
Si filius familias miles fecisset testamentum more militiae, deinde post mortem patris postumus ei nasceretur, utique rumpitur eius testamentum. verum si perseverasset in ea voluntate, ut vellet adhuc illud testamentum valere, valiturum illud, quasi rursum aliud factum, si modo militaret adhuc eo tempore quo nasceretur illi postumus.
- 188
Dig. 29.1.33.1
- 189
Tertullianus l.S. de castr. pecul.
- 190
Sed si filius familias miles fecisset testamentum, deinde postea vivo eo et adhuc avo quoque superstite nasceretur ei postumus, non rumpitur eius testamentum, quia cum id quod nasceretur in potestate eius non perveniret, non videtur suus heres adgnasci: ac ne avo quidem suo hunc nepotem postumum, cum vivo filio nasceretur, suum heredem protinus adgnasci et ideo nec avi testamentum rumpi, quoniam, licet in potestate avi protinus esse inciperet, tamen antecederet eum filius.
- 191
Dig. 29.1.33.2
- 192
Tertullianus l.S. de castr. pecul.
- 193
Secundum quae si filius familias miles testamentum fecerit et omiserit postumum per errorem, non quod volebat exheredatum, deinde postumus post mortem avi vivo adhuc filio, id est patre suo natus fuerit, omnimodo rumpet illius testamentum. sed si quidem pagano iam illo facto natus sit, nec convalescet ruptum: si vero militante adhuc natus fuerit, rumpetur, deinde, si voluerit ratum illud esse pater, convalescet sic quasi denuo factum.
- 194
Dig. 29.1.33.3
- 195
Tertullianus l.S. de castr. pecul.
- 196
Sed et si vivo avo nascatur postumus, hic non rumpet continuo patris testamentum: si supervixerit post mortem avi vivo adhuc patre, rumpet, quod novus illi nunc primum heres adgnascitur: ita tamen, ut numquam possit duorum simul testamenta rumpere et avi et patris.
- 197
Dig. 29.1.34pr.
- 198
Papinianus 14 quaest.
- 199
Eius militis, qui doloris impatientia vel taedio vitae mori maluit, testamentum valere vel intestati bona ab his qui lege vocantur vindicari divus hadrianus rescripsit.
- 200
Dig. 29.1.34.1
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,595
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.