Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest28

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,627 sections

  1. 401

    Dig. 28.2.30

  2. 402

    Gaius 17 ad ed. provinc.

  3. 403

    Inter cetera, quae ad ordinanda testamenta necessario desiderantur, principale ius est de liberis heredibus instituendis vel exheredandis, ne praeteritis istis rumpatur testamentum: namque filio qui in potestate est praeterito inutile est testamentum.

  4. 404

    Dig. 28.2.31

  5. 405

    Paulus 2 ad sab.

  6. 406

    Dum apud hostes est filius, pater iure fecit testamentum et recte eum praeterit, cum, si in potestate esset filius, nihil valiturum esset testamentum.

  7. 407

    Dig. 28.2.32

  8. 408

    Marcianus 2 reg.

  9. 409

    Si filio emancipato exheredato is qui in potestate est praeteritus sit, ipse quidem emancipatus si contra tabulas petat, nihil agit, ab intestato autem et suus et emancipatus venient.

  10. 410

    Dig. 28.3.0. De iniusto rupto irrito facto testamento.

  11. 411

    Dig. 28.3.1

  12. 412

    Papinianus 1 def.

  13. 413

    Testamentum aut non iure factum dicitur, ubi sollemnia iuris defuerunt: aut nullius esse momenti, cum filius qui fuit in patris potestate praeteritus est: aut rumpitur alio testamento, ex quo heres existere poterit, vel adgnatione sui heredis: aut in irritum constituitur non adita hereditate.

  14. 414

    Dig. 28.3.2

  15. 415

    Ulpianus 2 ad sab.

  16. 416

    Tunc autem prius testamentum rumpitur, cum posterius rite perfectum est, nisi forte posterius vel iure militari sit factum vel in eo scriptus est qui ab intestato venire potest: tunc enim et posteriore non perfecto superius rumpitur.

  17. 417

    Dig. 28.3.3pr.

  18. 418

    Ulpianus 3 ad sab.

  19. 419

    Postumi per virilem sexum descendentes ad similitudinem filiorum nominatim exheredandi sunt, ne testamentum adgnascendo rumpant.

  20. 420

    Dig. 28.3.3.1

  21. 421

    Ulpianus 3 ad sab.

  22. 422

    Postumos autem dicimus eos dumtaxat, qui post mortem parentis nascuntur, sed et hi, qui post testamentum factum in vita nascuntur, ita demum per legem velleam ^ vellaeam^ rumpere testamentum prohibentur, si nominatim sint exheredati.

  23. 423

    Dig. 28.3.3.2

  24. 424

    Ulpianus 3 ad sab.

  25. 425

    Unde etiam ante heredis institutionem vel inter medias heredum institutiones vel inter gradus exheredari possunt: nam divus marcus decrevit idem in postumo quod in filio servandum, nec ratio diversitatis reddi potest.

  26. 426

    Dig. 28.3.3.3

  27. 427

    Ulpianus 3 ad sab.

  28. 428

    Ex his apparet aliam causam esse filiorum superstitum, aliam posteriorum: illi iniustum faciunt, hi rumpunt, illi semper, hi, si nascantur nec inveniant se exheredatos.

  29. 429

    Dig. 28.3.3.4

  30. 430

    Ulpianus 3 ad sab.

  31. 431

    Sed et si sit ante hoc aliud testamentum, a quo postumus exheredatus sit, placet, sive post mortem testatoris nascatur sive vivo testatore, utrumque ruptum esse et superius per inferius et inferius per postumum.

  32. 432

    Dig. 28.3.3.5

  33. 433

    Ulpianus 3 ad sab.

  34. 434

    Nominatim autem exheredatus postumus videtur, sive ita dixerit: " quicumque mihi nasceretur", sive ita: " ex seia", sive ita: " venter exheres esto". sed et si dixerit: " postumus exheres esto", natus vel post mortem vel vivo testatore non rumpet.

  35. 435

    Dig. 28.3.3.6

  36. 436

    Ulpianus 3 ad sab.

  37. 437

    Licet autem postumus praeteritus adgnascendo rumpat, tamen interdum evenit, ut pars testamenti rumpatur: ut puta si proponas a primo gradu postumum exheredatum, a secundo praeteritum: nam hic primus gradus valet, secundus ruptus est.

  38. 438

    Dig. 28.3.4

  39. 439

    Ulpianus 4 disp.

  40. 440

    Denique et deliberantibus primo gradu scriptis heredibus qui secundo gradu scripti sunt heredes optinere hereditatem non possunt: gradu enim rupto et infirmato amplius hereditas inde optineri non potest.

  41. 441

    Dig. 28.3.5

  42. 442

    Ulpianus 3 ad sab.

  43. 443

    Nam et si sub condicione sit heres institutus quis, a quo postumus non est exheredatus, tamen pendente condicione rumpitur gradus, ut et iulianus scripsit: sed et si sit ei substitutus quis, etiam deficiente condicione primi gradus non admittetur substitutus, a quo scilicet postumus exheredatus non est. puto igitur existente quidem condicione primi gradus postumo potius locum fore: post defectum autem condicionis natus postumus gradum non rumpit, quia nullus est. rumpendo autem testamentum sibi locum facere postumus solet, quamvis filius sequentem gradum, a quo exheredatus est, patiatur valere. sed si a primo gradu praeteritus, a secundo exheredatus sit, si eo tempore nascatur postumus, quo aliquis ex institutis vixit, totum testamentum ruptum est: nam tollendo primum gradum, sibi locum faciet.

  44. 444

    Dig. 28.3.6pr.

  45. 445

    Ulpianus 10 ad sab.

  46. 446

    Si quis filio exheredato nuru praegnate relicta decesserit et extraneum sub condicione instituerit et pendente condicione post mortem patris vel deliberante herede instituto de adeunda hereditate exheredatus filius decesserit et nepos fuerit natus, an rumpat testamentum? et dicemus testamentum non rumpi, cum nec exheredari huiusmodi nepos deberet ab avo, quem pater praecedebat. plane si forte institutus omiserit hereditatem, hunc avo suum futurum heredem ab intestato non dubitatur. utrumque propriis rationibus: nam adgnascendo quidem is rumpit quem nemo praecedebat mortis tempore: ab intestato vero is succedit cui ante eum alii non est delata hereditas, non fuisse autem filio delatam hereditatem apparet, cum deliberante instituto decesserit. sed haec ita, si mortis avi tempore in utero nepos fuit. ceterum si postea conceptus est, Marcellus scribit neque ut suum neque ut nepotem aut cognatum ad hereditatem vel ad bonorum possessionem posse admitti.

  47. 447

    Dig. 28.3.6.1

  48. 448

    Ulpianus 10 ad sab.

  49. 449

    Sed si pater eius, qui mortis avi tempore in utero fuit, apud hostes erat, nepos iste patre in eadem causa decedente post mortem avi succedendo testamentum rumpet, quia supra scripta persona ei non obstat: nec enim creditur in rebus humanis fuisse, cum in ea causa decedat, quamquam captivus reversus patris sui iniustum faceret testamentum in eo praeteritus.

  50. 450

    Dig. 28.3.6.2

  51. 451

    Ulpianus 10 ad sab.

  52. 452

    Sive autem in civitate nepos fuit conceptus sive apud hostes, quoniam datur et partui postliminium, succedendo testamentum rumpit.

  53. 453

    Dig. 28.3.6.3

  54. 454

    Ulpianus 10 ad sab.

  55. 455

    Succedendo itaque sui non rumpunt, sive fuerint instituti vel exheredati ab eo gradu ad quem hereditas defertur, scilicet si gradus ille valeat.

  56. 456

    Dig. 28.3.6.4

  57. 457

    Ulpianus 10 ad sab.

  58. 458

    Quocumque autem modo parentes praecedentes in potestate esse desierint, succedentes liberi, si fuerint instituti vel exheredati, non rumpent testamentum, sive per captivitatem sive per mortem vel poenam.

  59. 459

    Dig. 28.3.6.5

  60. 460

    Ulpianus 10 ad sab.

  61. 461

    Irritum fit testamentum, quotiens ipsi testatori aliquid contigit, puta si civitatem amittat per subitam servitutem, ab hostibus verbi gratia captus, vel si maior annis viginti venum se dari passus sit ad actum gerendum pretiumve participandum.

  62. 462

    Dig. 28.3.6.6

  63. 463

    Ulpianus 10 ad sab.

  64. 464

    Sed et si quis fuerit capite damnatus vel ad bestias vel ad gladium vel alia poena quae vitam adimit, testamentum eius irritum fiet, et non tunc cum consumptus est, sed cum sententiam passus est: nam poenae servus efficitur: nisi forte miles fuit ex militari delicto damnatus, nam huic permitti solet testari, ut divus hadrianus rescripsit, et credo iure militari testabitur. qua ratione igitur damnato ei testari permittitur, numquid et, si quod ante habuit factum testamentum, si ei permissum sit testari, valeat? an vero poena irritum factum reficiendum est? et si militari iure ei testandum sit, dubitari non oportet, quin, si voluit id valere, fecisse id credatur.

  65. 465

    Dig. 28.3.6.7

  66. 466

    Ulpianus 10 ad sab.

  67. 467

    Eius qui deportatur non statim irritum fiet testamentum, sed cum princeps factum comprobaverit: tunc enim et capite minuitur. sed et si de decurione puniendo vel filio nepoteve praeses scribendum principi interlocutus est, non puto statim servum poenae factum, licet in carcere soleant diligentioris custodiae causa recipi. nec huius igitur testamentum irritum fiet, priusquam princeps de eo supplicium sumendum rescripserit: proinde si ante decesserit, utique testamentum eius valebit, nisi mortem sibi conscivit. nam eorum, qui mori magis quam damnari maluerint ob conscientiam criminis, testamenta irrita constitutiones faciunt, licet in civitate decedant: quod si quis taedio vitae vel valetudinis adversae impatientia vel iactationis, ut quidam philosophi, in ea causa sunt, ut testamenta eorum valeant. quam distinctionem in militis quoque testamento divus hadrianus dedit epistula ad pomponium falconem, ut, si quidem ob conscientiam delicti militaris mori maluit, irritum sit eius testamentum: quod si taedio vel dolore, valere testamentum aut, si intestato decessit, cognatis aut, si non sint, legioni ista sint vindicanda.

  68. 468

    Dig. 28.3.6.8

  69. 469

    Ulpianus 10 ad sab.

  70. 470

    Hi autem omnes, quorum testamenta irrita damnatione fieri diximus, si provocaverint, capite non minuuntur atque ideo neque testamenta quae antea fecerunt irrita fient et tunc testari poterunt: hoc enim saepissime est constitutum nec videbuntur quasi de statu suo dubitantes non habere testamenti factionem: sunt enim certi status nec ipsi de se interim incerti.

  71. 471

    Dig. 28.3.6.9

  72. 472

    Ulpianus 10 ad sab.

  73. 473

    Quid tamen si appellationem eius praeses non recepit, sed imperatori scribendo poenam remoratus est? puto hunc quoque suum statum interim retinere nec testamentum irritum fieri: nam, ut est oratione divi marci expressum, tametsi provocantis vel eius pro quo provocatur appellatio non fuerit recepta, poena tamen sustinenda est, quoad princeps rescripserit ad litteras praesidis et libellum rei cum litteris missum, nisi forte latro manifestus vel seditio praerupta factioque cruenta vel alia iusta causa, quam mox praeses litteris excusabit, moram non recipiant, non poenae festinatione, sed praeveniendi periculi causa: tunc enim punire permittitur, deinde scribere.

  74. 474

    Dig. 28.3.6.10

  75. 475

    Ulpianus 10 ad sab.

  76. 476

    Quid si quis fuerit damnatus illicite poena non sumpta, an testamentum eius irritum fiat, videamus: ut puta decurio ad bestias an capite minuatur testamentumque eius irritum fiat? et non puto cum sententia eum non tenuerit. ergo et si quis eum, qui non erat iurisdictionis suae, damnaverit, testamentum eius non erit irritum, quemadmodum est constitutum.

  77. 477

    Dig. 28.3.6.11

  78. 478

    Ulpianus 10 ad sab.

  79. 479

    Sed ne eorum quidem testamenta rata sunt, sed irrita fient, quorum memoria post mortem damnata est, ut puta ex causa maiestatis, vel ex alia tali causa.

  80. 480

    Dig. 28.3.6.12

  81. 481

    Ulpianus 10 ad sab.

  82. 482

    Quatenus tamen diximus ab hostibus capti testamentum irritum fieri, adiciendum est postliminio reversi vires suas recipere iure postliminii aut, si ibi decedat, lege cornelia confirmari. ergo et si quis damnatus capite in integrum indulgentia principis sit restitutus, testamentum eius convalescet.

  83. 483

    Dig. 28.3.6.13

  84. 484

    Ulpianus 10 ad sab.

  85. 485

    Filii familias veterani sui iuris morte patris facti testamentum irritum non fieri constat: nam quantum ad testandum de castrensi peculio pro patre familias habendus est, et ideo nec emancipatione irritum fieri militis vel veterani testamentum verum est.

  86. 486

    Dig. 28.3.7

  87. 487

    Ulpianus 10 ad sab.

  88. 488

    Si miles iure civili testamentum fecerit et primo gradu heredem eum scripserit quem iure militari poterat, secundo eum quem communi iure potest, et post annum missionis decesserit, primus gradus irritus fiet et a secundo incipiet testamentum.

  89. 489

    Dig. 28.3.8pr.

  90. 490

    Ulpianus 11 ad sab.

  91. 491

    Verum est adoptione vel adrogatione filii filiaeve testamentum rumpi, quoniam sui heredis adgnatione solet rumpi.

  92. 492

    Dig. 28.3.8.1

  93. 493

    Ulpianus 11 ad sab.

  94. 494

    Filia cum emancipatur vel nepos, quia una mancipatione exeunt de potestate, testamentum non rumpunt.

  95. 495

    Dig. 28.3.9

  96. 496

    Paulus 2 ad sab.

  97. 497

    Si pater ab hostibus capiatur filio manente in civitate, reverso eo non rumpitur testamentum:

  98. 498

    Dig. 28.3.10

  99. 499

    Paulus 1 ad vitell.

  100. 500

    Sed nec filius postliminio rediens rumpit patris testamentum, ut sabinus existimavit.

← Previous · Next → — showing 401500 of 1,627

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.