Digest28
- 301
Multi non notae causa exheredant filios nec ut eis obsint, sed ut eis consulant, ut puta impuberibus, eisque fideicommissam hereditatem dant.
- 302
Dig. 28.2.19
- 303
Paulus 1 ad vitell.
- 304
Cum quidam filiam ex asse heredem scripsisset filioque, quem in potestate habebat, decem legasset, adiecit " et in cetera parte exheres mihi erit", et quaereretur, an recte exheredatus videretur, scaevola respondit non videri, et in disputando adiciebat ideo non valere, quoniam nec fundi exheres esse iussus recte exheredaretur, aliamque causam esse institutionis, quae benigne acciperetur: exheredationes autem non essent adiuvandae.
- 305
Dig. 28.2.20
- 306
Modestinus 2 pand.
- 307
Sub condicione filius heres institutus si pendente condicione adrogandum se dedit, necessarius heres non erit.
- 308
Dig. 28.2.21
- 309
Pomponius 2 ad q. muc.
- 310
Si filium nominatim exheredavero et eum postea heredem instituero, heres erit.
- 311
Dig. 28.2.22
- 312
Clementius 17 ad l. iul. et pap.
- 313
Cum postumus sub condicione instituitur, si prius quam nascatur condicio exstiterit, non rumpitur testamentum postumi adgnatione.
- 314
Dig. 28.2.23pr.
- 315
Papinianus 12 quaest.
- 316
Filio, quem pater post emancipationem a se factam iterum adrogavit, exheredationem antea scriptam nocere dixi: nam in omni fere iure sic observari convenit, ut veri patris adoptivus filius numquam intellegatur, ne imagine naturae veritas adumbretur, videlicet quod non translatus, sed redditus videretur: nec multum puto referre, quod ad propositum attinet, quod loco nepotis filium exheredatum pater adrogavit.
- 317
Dig. 28.2.23.1
- 318
Papinianus 12 quaest.
- 319
Si titius heres institutus loco nepotis adoptetur, defuncto postea filio qui pater videbatur, nepotis successione non rumpitur testamentum ab eo, qui heres invenitur.
- 320
Dig. 28.2.24
- 321
Paulus 9 quaest.
- 322
Postuma sub condicione heres instituta si pendente condicione vivo patre nascatur, rumpit testamentum.
- 323
Dig. 28.2.25pr.
- 324
Paulus 12 resp.
- 325
Titius testamento heredem instituit et filium habens sic exheredationem posuit: " ceteri omnes filii filiaeque meae exheredes sunto". paulus respondit filium recte exheredatum videri. postea consultus, an videatur exheredatus, quem pater putavit decessisse, respondit filios et filias nominatim exheredatos proponi: de errore autem patris, qui intercessisse proponitur, apud iudicem agi oportere.
- 326
Dig. 28.2.25.1
- 327
Paulus 12 resp.
- 328
Lucius titius cum suprema sua ordinaret in civitate et haberet neptem ex filia praegnatem rure agentem, scripsit id quod in utero haberet ex parte heredem: quaero, cum ipsa die, qua titius ordinaret testamentum in civitate hora diei sexta, eodem die albescente caelo rure sit enixa maevia masculum, an institutio heredis valeat, cum, quo tempore scriberetur testamentum, iam editus esset partus. paulus respondit verba quidem testamenti ad eum pronepotem directa videri, qui post testamentum factum nasceretur: sed si, ut proponitur, eadem die qua testamentum factum est neptis testatoris antequam testamentum scriberetur enixa esset, licet ignorante testatore, tamen institutionem iure factum videri recte responderi.
- 329
Dig. 28.2.26
- 330
Paulus 3 sent.
- 331
Filius familias si militet, ut paganus nominatim a patre aut heres scribi aut exheredari debet, iam sublato edicto divi augusti, quo cautum fuerat, ne pater filium militem exheredet.
- 332
Dig. 28.2.27
- 333
Paulus 3 ad ner.
- 334
Postumum ex qualibet vidua natum sibi filium heredem instituere potest.
- 335
Dig. 28.2.28pr.
- 336
Tryphonus 20 disp.
- 337
Filius a patre, cuius in potestate est, sub condicione, quae non est in ipsius potestate, heres institutus et in defectum condicionis exheredatus decessit pendente etiam tunc condicione tam institutionis quam exheredationis. dixi heredem eum ab intestato mortuum esse, quia dum vivit, neque ex testamento heres neque exheredatus fuit. herede autem scripto ex parte filio coheres post mortem filii institui potest.
- 338
Dig. 28.2.28.1
- 339
Tryphonus 20 disp.
- 340
Filius familias miles de castrensi peculio fecit testamentum habens filium in eiusdem potestate. cum militare desisset, patre eodemque avo defuncto quaesitum est, an rumpetur eius testamentum. non quidem adoptavit nec hodie ei natus est filius nec priore subducto de potestate suo herede ulterior successit in proximum locum: sed tamen in potestate sua habere coepit, quem non habebat simulque pater familias factus est et filius sub eius reccidit potestate: rumpetur ergo testamentum. sed si heres sit institutus vel exheredatus iste eius filius, non rumpitur, quia nullo circa eum novo facto, sed ordine quodam naturali nactus est potestatem.
- 341
Dig. 28.2.28.2
- 342
Tryphonus 20 disp.
- 343
Si quis ex certa uxore natum scribit heredem, in periculum rumpendi testamentum deducit ex alia susceptis liberis.
- 344
Dig. 28.2.28.3
- 345
Tryphonus 20 disp.
- 346
Si quis eo tempore, quo nondum eius uxor esse posset, testator natum ex ea scripsit heredem, an postea contracto licito matrimonio natus heres ex testamento esse possit, quaeritur: veluti si scribas hodie heredem, qui tibi ex titia natus erit, quando titia ancilla vel minor annis viginti quinque ea, cuius pater tuus tutelam administravit aut tutor tu ipse fuisti, postea titia uxor iusta tibi fuerit vel libertatem adepta aut tempore annorum viginti quinque et utilis anni et rationum allegatione, an natus heres esse possit? nemo certo dubitabit ex titia, quae tunc propter tenorem aetatis uxor duci non potuit, quando testamentum fiebat, natum postea ea uxore ducta heredem esse posse. et generaliter nato post testamentum heredi scripto aditus est ad hereditatem, in qualicumque statu testamenti faciendi tempore fuit quae postea testatori civiliter nupta est.
- 347
Dig. 28.2.28.4
- 348
Tryphonus 20 disp.
- 349
Quid autem, si filium post testamentum natum ex besse, filiam autem post testamentum natam ex triente scripsit heredem nec ullum coheredem dedit nec substituit invicem alium? unus natus solus ex testamento fit heres.
- 350
Dig. 28.2.29pr.
- 351
Scaevola 6 quaest.
- 352
Gallus sic posse institui postumos nepotes induxit: " si filius meus vivo me morietur, tunc si quis mihi ex eo nepos sive quae neptis post mortem meam in decem mensibus proximis, quibus filius meus moreretur, natus nata erit, heredes sunto".
- 353
Dig. 28.2.29.1
- 354
Scaevola 6 quaest.
- 355
Quidam recte admittendum credunt, etiamsi non exprimat de morte filii, sed simpliciter instituat, ut eo casu valeat, qui ex verbis concipi possit.
- 356
Dig. 28.2.29.2
- 357
Scaevola 6 quaest.
- 358
Idem credendum est gallum existimasse et de pronepote, ut dicat testator: " si me vivo nepos decedat, tunc qui ex eo pronepos" et cetera.
- 359
Dig. 28.2.29.3
- 360
Scaevola 6 quaest.
- 361
Sed et si vivo filio iam mortuo pronepote cuius uxor praegnas esset, testamentum faceret, potest dicere: " si me vivo filius decedat, tunc qui pronepos".
- 362
Dig. 28.2.29.4
- 363
Scaevola 6 quaest.
- 364
Num si et filius et nepos vivat, concipere " utrisque mortuis vivo se, tunc qui pronepos nasceretur?" quod similiter admittendum est, ita sane, si prius nepos, deinde filius decederet, ne successione testamentum rumperetur.
- 365
Dig. 28.2.29.5
- 366
Scaevola 6 quaest.
- 367
Et quid si tantum in mortis filii casum conciperet? quid enim si aquae et ignis interdictionem pateretur? quid si nepos, ex quo pronepos institueretur, ut ostendimus, emancipatus esset? hi enim casus et omnes, ex quibus suus heres post mortem scilicet avi nasceretur, non pertinent ad legem velleam ^ vellaeam^: sed ex sententia legis velleae ^ vellaeae^ et haec omnia admittenda sunt, ut ad similitudinem mortis ceteri casus admittendi sint.
- 368
Dig. 28.2.29.6
- 369
Scaevola 6 quaest.
- 370
Quid si qui filium apud hostes habebat testaretur? quare non induxere, ut, si antea quam filius ab hostibus rediret quamvis post mortem patris decederet, tunc deinde nepos vel etiam adhuc illis vivis post mortem scilicet avi nasceretur, non rumperet? nam hic casus ad legem velleam ^ vellaeam^ non pertinet. melius ergo est, ut in eiusmodi utilitate praesertim post legem velleam ^ vellaeam^, quae et multos casus rumpendi abstulit, interpretatio admittatur, ut instituens nepotem, qui sibi post mortem suus nasceretur, recte instituisse videatur, quibuscumque casibus nepos post mortem natus suus esset rumperetque praeteritus: atque etiam si generaliter, " quidquid sibi liberorum natum erit post mortem" aut " quicumque natus fuerit" sit institutus, si suus nasceretur.
- 371
Dig. 28.2.29.7
- 372
Scaevola 6 quaest.
- 373
Si eius, qui filium habeat et nepotem ex eo instituat, nurus praegnas ab hostibus capta sit ibique vivo pariat, mox ille post mortem patris atque avi redeat, utrum hic casus ad legem velleam ^ vellaeam^ respiciat an ad ius antiquum aptandus sit, possitque vel ex iure antiquo vel ex vellea ^ vellaea^ institutus non rumpere? quod quaerendum est, si iam mortuo filio pronepotem instituat redeatque mortuo. sed cum testamentum ab eo non rumpitur, nihil refert, utrum ex iure antiquo an ex lege vellea ^ vellaea^ excludatur.
- 374
Dig. 28.2.29.8
- 375
Scaevola 6 quaest.
- 376
Forsitan addubitet quis, an istis casibus si nepos post testamentum nascatur vivo patre suo, deinde ex eo concipiatur, isque vivo patre deinde avo nascatur, an non potuerit heres institui, quia pater ipsius non recte institutus esset. quod minime est expavescendum: hic enim suus heres nascitur et post mortem nascitur.
- 377
Dig. 28.2.29.9
- 378
Scaevola 6 quaest.
- 379
Ergo et si pronepos admittetur, qui natus erit ex nepote postea vivo filio, atque si ex eo natus esset, adoptatur.
- 380
Dig. 28.2.29.10
- 381
Scaevola 6 quaest.
- 382
In omnibus his speciebus illud servandum est, ut filius dumtaxat, qui est in potestate, ex aliqua parte sit heres institutus: nam frustra exheredabitur post mortem suam: quod non esse necessario in eo filio, qui apud hostes est, si ibi decedat et in nepote certe et pronepote, quorum si liberi heredes instituantur, institutionem numquam exigemus, quia possunt praeteriri.
- 383
Dig. 28.2.29.11
- 384
Scaevola 6 quaest.
- 385
Nunc de lege vellea ^ vellaea^ videamus. voluit vivis nobis natos similiter non rumpere testamentum.
- 386
Dig. 28.2.29.12
- 387
Scaevola 6 quaest.
- 388
Et videtur primum caput eos spectare, qui, cum nascerentur, sui heredes futuri essent. et rogo, si filium habeas et nepotem nondum natum tantum ex eo heredem instituas, filius decedat, mox vivo te nepos nascatur? ex verbis dicendum est non rumpi testamentum, ut non solum illud primo capite notaverit, si nepos, qui eo tempore instituatur, quo filius non sit, verum et si vivo patre nascatur: quid enim necesse est tempus testamenti faciendi respici, cum satis sit observari id tempus quo nascitur? nam etsi ita verba sunt: " qui testamentum faciet, is omnis virilis sexus, qui ei suus heres futurus erit" et cetera.
- 389
Dig. 28.2.29.13
- 390
Scaevola 6 quaest.
- 391
Etiam si vovente parente vivo nascantur, sequenti parte succedentes in locum liberorum non vult rumpere testamentum: et ita interpretandum est, ut, si et filium et nepotem et pronepotem habeas, mortuis utrisque pronepos institutus succedens in sui heredis locum non rumpat. et bene verba se habent " si quis ex suis heredibus suus heres esse desierit" ad omnes casus pertinentia, quos supplendos in galli aquili ^ aquilii^ sententia diximus: nec solum, si nepos vivo patre decedat, nec succedens pronepos avo mortuo rumpat, sed et si supervixit patri ac decedat, dummodo heres institutus sit aut exheredatus.
- 392
Dig. 28.2.29.14
- 393
Scaevola 6 quaest.
- 394
Videndum, num hac posteriore parte " si quis ex suis heredibus suus heres esse desierit, liberi eius" et cetera " in locum suorum sui heredes succedunt", possit interpretatione induci, ut, si filium apud hostes habens nepotem ex eo heredem instituas, non tantum si vivo te filius decedat, sed etiam post mortem, antequam ab hostibus reversus fuerit, succedendo non rumpet: nihil enim addidit, quo significaret tempus: nisi quod, licet audenter, possis dicere vivo patre hunc suum heredem esse desisse, licet post mortem decedat, quia nec redit nec potest redire.
- 395
Dig. 28.2.29.15
- 396
Scaevola 6 quaest.
- 397
Ille casus in difficili est, si filium habeas et nepotem nondum natum instituas isque nascatur vivo patre suo ac mox pater decedat: non enim suus heres est tempore quo nascatur nec posteriori alii succedendo prohiberi videtur rumpere quam qui iam natus erit. denique et superiore capite ut liceat institui nondum natos, qui cum nascentur sui erunt, permitti, posteriore capite non permittit institui, sed vetat rumpi neve ob eam rem minus ratum esset, quod succedit. porro procedere debet, ut utiliter sit institutus: quod nullo iure potuit qui nondum natus erat. iuliano tamen videretur duobus quasi capitibus legis commixtis in hoc quoque inducere legem, ne rumpantur testamenta.
- 398
Dig. 28.2.29.16
- 399
Scaevola 6 quaest.
- 400
Quaeremus tamen, cum recepta est iuliani sententia, an, si nascatur nepos vivo patre suo, deinde emancipetur, sponte adire possit hereditatem. quod magis probandum est: nam emancipatione suus heres fieri non potuit.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 1,627
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.