Digest28
- 501
Dig. 28.3.11
- 502
Ulpianus 46 ad ed.
- 503
Si binae tabulae proferantur diversis temporibus factae, unae prius, aliae ^ alia^ postea, utraeque tamen septem testium signis signatae, et apertae posteriores vacuae inventae sint, id est nihil scriptum habentes omnino, superius testamentum non est ruptum, quia sequens nullum est.
- 504
Dig. 28.3.12pr.
- 505
Ulpianus 4 disp.
- 506
Postumus praeteritus vivo testatore natus decessit: licet iuris scrupulositate nimiaque suptilitate testamentum ruptum videatur, attamen, si signatum fuerit testamentum, bonorum possessionem secundum tabulas accipere heres scriptus potest remque optinebit, ut et divus hadrianus et imperator noster rescripserunt, idcircoque legatarii et fideicommissarii habebunt ea, quae sibi relicta sint, securi. idem et circa iniustum et irritum testamentum erit dicendum, si bonorum possessio data fuerit ei, qui rem ab intestato auferre possit.
- 507
Dig. 28.3.12.1
- 508
Ulpianus 4 disp.
- 509
Si paganus, qui habebat iam factum testamentum, aliud fecisset et in eo comprehendisset fidei heredis committere, ut priores tabulae valerent, omnimodo prius testamentum ruptum est: quo rupto potest quaeri, an vice codicillorum id valere deberet. et cum haec verba sint fideicommissi, et sine dubio universa, quae illic scripta sunt, in causa fideicommissi erunt, non solum legata et fideicommissa, sed et libertates et heredis institutio.
- 510
Dig. 28.3.13
- 511
Gaius 2 inst.
- 512
Postumorum loco sunt et hi, qui in sui heredis loco succedendo quasi adgnascendo fiunt parentibus sui heredes. ut ecce si filium et ex eo nepotem neptemve in potestate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamvis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sint: sed si filius meus me vivo morietur aut qualibet ratione exeat de potestate mea, incipit nepos neptisve in eius loco succedere et eo modo iura suorum heredum quasi adgnatione nanciscuntur. ne ergo eo modo rumpat mihi testamentum, sicut ipsum filium vel heredem instituere vel exheredare nominatim debeo, ne non iure faciam testamentum, ita et nepotem neptemve ex eo necesse est mihi vel heredem instituere vel exheredare, ne forte me vivo filio mortuo succedendo in locum eius nepos neptisve quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege iunia vellea provisum est.
- 513
Dig. 28.3.14
- 514
Paulus l.S. de adsign. libert.
- 515
Si ita facta sit exheredatio: " si filius natus natave sit, exheres esto", utrisque natis non rumpitur testamentum.
- 516
Dig. 28.3.15
- 517
Iavolenus 4 epist.
- 518
Qui uxorem praegnatem habebat, in hostium potestatem pervenit: quaero, filio nato quo tempore testamentum in civitate factum rumpatur? et si filius ante moriatur quam pater, an scripti heredes hereditatem habituri sint? respondi: non puto dubium esse, quin per legem corneliam, quae de confirmandis eorum testamentis, qui in hostium potestate decessissent, lata est, nato filio continuo eius testamentum, qui in hostium potestate sit, rumpatur: sequitur ergo, ut ex eo testamento hereditas ad neminem perveniat.
- 519
Dig. 28.3.16
- 520
Pomponius 2 ad q. muc.
- 521
Cum in secundo testamento heredem eum qui vivit instituimus sive pure sive sub condicione ( si tamen condicio existere potuit, licet non exstiterit), superius testamentum erit ruptum. multum autem interest, qualis condicio posita fuerit: nam aut in praeteritum concepta ponitur aut in praesens aut in futurum: in praeteritum concepta ponitur veluti " si titius consul fuit": quae condicio si vera est, id est si titius consul fuit, ita est institutus heres, ut superius testamentum rumpatur ^ rumpatar^: tum enim ex hoc heres esset. si vero titius consul non fuit, superius testamentum non est ruptum. quod si ad praesens tempus condicio adscripta est herede instituto, veluti " si titius consul est", eundem exitum habet, ut, si sit, possit heres esse et superius testamentum rumpatur, si non sit, nec possit heres esse nec superius testamentum rumpatur. in futurum autem collatae condiciones si possibiles sunt, existere potuerunt, licet non exstiterint, efficiunt, ut superius testamentum rumpatur, etiamsi non extiterint: si vero impossibiles sunt, veluti " titius si digito caelum tetigerit, heres esto", placet perinde esse, quasi condicio adscripta non sit, quae est impossibilis.
- 522
Dig. 28.3.17
- 523
Papinianus 5 resp.
- 524
Filio praeterito qui fuit in patris potestate neque libertates competunt neque legata praestantur, si praeteritus fratribus partem hereditatis avocavit: quod si bonis se patris abstinuit, licet suptilitas iuris refragari videtur, attamen voluntas testatoris ex bono et aequo tuebitur.
- 525
Dig. 28.3.18
- 526
Scaevola 5 quaest.
- 527
Si qui heres institutus est a testatore adrogetur, potest dici satis ei factum, quia et antequam adoptetur, institutio in extraneo locum habebat.
- 528
Dig. 28.3.19pr.
- 529
Scaevola 6 quaest.
- 530
Si ego et titius instituti simus et a nobis postumus exheredatus sit, a substitutis nostris non sit exheredatus, titio defuncto ne ego quidem adire potero: iam enim propter instituti personam, a quo postumus exheredatus est, in cuius locum substitutus vocatur, a quo postumus exheredatus non est, ruptum est testamentum.
- 531
Dig. 28.3.19.1
- 532
Scaevola 6 quaest.
- 533
Sed si ego et titius invicem substituti simus, quamvis in partem substitutionis exheredatus non sit, mortuo vel repudiante titio me posse adire puto et ex asse heredem esse.
- 534
Dig. 28.3.19.2
- 535
Scaevola 6 quaest.
- 536
In prima tamen specie et si vivat titius, neque ego sine illo neque ipse sine me adire poterit, quia incertum est, an adhuc altero omittente rumpatur testamentum: itaque simul adire possumus.
- 537
Dig. 28.3.20
- 538
Scaevola 13 Dig.
- 539
Lucius titius integra mente et valetudine testamentum fecit uti oportet, postea cum in valetudinem adversam incidisset, mente captus tabulas easdem incidit: quaero, an heredes his tabulis instituti adire possint hereditatem. respondit secundum ea quae proponerentur non ideo minus adiri posse.
- 540
Dig. 28.4.0. De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.
- 541
Dig. 28.4.1pr.
- 542
Ulpianus 15 ad sab.
- 543
Quae in testamento legi possunt, ea inconsulta deleta et inducta nihilo minus valent, consulto non valent: id vero quod non iussu domini scriptum inductum deletumve est, pro nihilo est. " legi" autem sic accipiendum non intellegi, sed oculis perspici quae sunt scripta: ceterum si extrinsecus intelleguntur, non videbuntur legi posse. sufficit autem, si legibilia sint inconsulto deleta sive ab ipso sive ab alio, sed nolentibus. " inducta" accipiendum est et si perducta sint.
- 544
Dig. 28.4.1.1
- 545
Ulpianus 15 ad sab.
- 546
Quod igitur incaute factum est, pro non facto est, si legi potuit: et ideo, etsi novissime, ut solet, testamento fuerit adscriptum: " lituras inductiones superductiones ipse feci", non videbitur referri ad ea quae inconsulto contigerunt. proinde et si inconsulto superscripsit induxisse se, manebunt et si ademit, non erunt adempta.
- 547
Dig. 28.4.1.2
- 548
Ulpianus 15 ad sab.
- 549
Sed si legi non possunt quae inconsulto delata sunt, dicendum est non deberi, sed hoc ita demum, si ante consummationem testamenti factum est.
- 550
Dig. 28.4.1.3
- 551
Ulpianus 15 ad sab.
- 552
Sed consulto quidem deleta exceptione petentes repelluntur, inconsulto vero non repelluntur, sive legi possunt sive non possunt, quoniam, si totum testamentum non exstet, constat valere omnia quae in eo scripta sunt. et si quidem illud concidit testator, denegabuntur actiones, si vero alius invito testatore, non denegabuntur.
- 553
Dig. 28.4.1.4
- 554
Ulpianus 15 ad sab.
- 555
Et hereditatis portio adempta vel tota hereditas, si forte sit substitutus, iure facta videbitur, non quasi adempta, quoniam hereditas semel data adimi facile non potest, sed quasi nec data.
- 556
Dig. 28.4.1.5
- 557
Ulpianus 15 ad sab.
- 558
Si quis codicillos in testamento confirmavit et codicillis aliquid adscripsit, mox delevit ita ut appareat, an debeatur? et pomponius scribit codicillos deletos non valere.
- 559
Dig. 28.4.2
- 560
Ulpianus 4 disp.
- 561
Cancellaverat quis testamentum vel induxerat et si propter unum heredem facere dixerat: id postea testamentum signatum est. quaerebatur de viribus testamenti deque portione eius, propter quem se cancellasse dixerat. dicebam, si quidem unius ex heredibus nomen induxerit, sine dubio ceteram partem testamenti valere et ipsi soli denegari actiones: sed legata ab eo nominatim relicta debebuntur, si voluntas ea fuit testantis, ut tantum heredis institutio improbetur. sed si instituti nomen induxit et substituti reliquit, institutus emolumentum hereditatis non habebit. sed si omnia nomina induxerit, ut proponitur, adscripserit autem idcirco se id fecisse, quia unum heredem offensum habuit, multum interesse arbitror, utrum illum tantum fraudare voluit hereditate an vero causa illius totum testamentum infirmare, ut licet unus inductionis causam praebuerit, verum omnibus offuerit. et si quidem soli ei ademptam voluit portionem, ceteris nihil nocebit inductio, non magis quam si volens unum heredem inducere invitus et alium induxerit. quod si putavit totum testamentum delendum ob unius malum meritum, omnibus denegantur actiones: sed an legatariis denegari actio debeat, quaestio est. in ambiguo tamen interpretandum erit et legata deberi et coheredum institutionem non esse infirmandam.
- 562
Dig. 28.4.3
- 563
Marcellus 29 Dig.
- 564
Proxime in cognitione principis cum quidam heredum nomina induxisset et bona eius ut caduca a fisco vindicarentur, diu de legatis dubitatum est et maxime de his legatis, quae adscripta erant his, quorum institutio fuerat inducta. plerique etiam legatarios excludendos existimabant. quod sane sequendum aiebam, si omnem scripturam testamenti cancellasset: nonullos opinari id iure ipso peremi quod inductum sit, cetera omnia valitura. quid ergo? non et illud interdum credi potest eum, qui heredum nomina induxerat, satis se consecuturum putasse, ut intestati exitum faceret? sed in re dubia benigniorem interpretationem sequi non minus iustius est quam tutius. sententia imperatoris antonini augusti pudente et pollione consulibus. " cum valerius nepos mutata voluntate et inciderit testamentum suum et heredum nomina induxerit, hereditas eius secundum divi patris mei constitutionem ad eos qui scripti fuerint pertinere non videtur". et advocatis fisci dixit: " vos habetis iudices vestros". vibius zeno dixit: " rogo, domine imperator, audias me patienter: de legatis quid statues?" antoninus caesar dixit: " videtur tibi voluisse testamentum valere, qui nomina heredum induxit?" cornelius priscianus advocatus leonis dixit: " nomina heredum tantum induxit". calpurnius longinus advocatus fisci dixit: " non potest ullum testamentum valere, quod heredem non habet". priscianus dixit: " manumisit quosdam et legata dedit". antoninus caesar remotis omnibus cum deliberasset et admitti rursus eodem iussisset, dixit: " causa praesens admittere videtur humaniorem interpretationem, ut ea dumtaxat existimemus nepotem irrita esse voluisse, quae induxit". nomen servi, quem liberum esse iusserat, induxit. antoninus rescripsit liberum eum nihilo minus fore: quod videlicet favore constituit libertatis.
- 565
Dig. 28.4.4
- 566
Papinianus 6 resp.
- 567
Pluribus tabulis eodem exemplo scriptis unius testamenti voluntatem eodem tempore dominus sollemniter complevit. si quasdam tabulas in publico depositas abstulit atque delevit, quae iure gesta sunt, praesertim cum ex ceteris tabulis quas non abstulit res gesta declaretur, non constituentur irrita. paulus notat: sed si, ut intestatus moreretur, incidit tabulas et hoc adprobaverint hi qui ab intestato venire desiderant, scriptis avocabitur hereditas.
- 568
Dig. 28.5.0. De heredibus instituendis.
- 569
Dig. 28.5.1pr.
- 570
Ulpianus 1 ad sab.
- 571
Qui testatur ab heredis institutione plerumque debet initium facere testamenti. licet etiam ab exheredatione, quam nominatim facit: nam divus traianus rescripsit posse nominatim etiam ante heredis institutionem filium exheredare.
- 572
Dig. 28.5.1.1
- 573
Ulpianus 1 ad sab.
- 574
Institutum autem heredem eum quoque dicimus, qui scriptus non est, sed solummodo nuncupatus.
- 575
Dig. 28.5.1.2
- 576
Ulpianus 1 ad sab.
- 577
Mutus et surdus recte heres institui potest.
- 578
Dig. 28.5.1.3
- 579
Ulpianus 1 ad sab.
- 580
Qui neque legaturus quid est neque quemquam exheredaturus, quinque verbis potest facere testamentum, ut dicat: " lucius titius mihi heres esto": haec autem scriptura pertinet ad eum qui non per scripturam testatur. qui poterit etiam tribus verbis testari, ut dicat: " lucius heres esto": nam et " mihi" et " titius" abundat.
- 581
Dig. 28.5.1.4
- 582
Ulpianus 1 ad sab.
- 583
Si ex fundo fuisset aliquis solus institutus, valet institutio detracta fundi mentione.
- 584
Dig. 28.5.1.5
- 585
Ulpianus 1 ad sab.
- 586
Si autem sic scribat: " lucius heres", licet non adiecerit " esto", credimus plus nuncupatum, minus scriptum: et si ita: " lucius esto", tantundem dicimus: ergo et si ita: " lucius" solummodo. Marcellus non insuptiliter non putat hodie hoc procedere. divus autem pius, cum quidam portiones inter heredes distribuisset ita: " ille ex parte tota, ille ex tota" nec adiecisset " heres esto", rescripsit valere institutionem: quod et iulianus scripsit.
- 587
Dig. 28.5.1.6
- 588
Ulpianus 1 ad sab.
- 589
Item divus pius rescripsit " illa uxor mea esto" institutionem valere, licet deesset " heres".
- 590
Dig. 28.5.1.7
- 591
Ulpianus 1 ad sab.
- 592
Idem iulianus " illum heredem esse", non putavit valere, quoniam deest aliquid: sed et ipsa valebit subaudito " iubeo".
- 593
Dig. 28.5.2pr.
- 594
Ulpianus 2 ad sab.
- 595
Circa eos, qui ita heredes instituti sint: " ex partibus quas adscripsero", non putat Marcellus eos heredes nullis adscriptis partibus, quemadmodum si ita essent heredes instituti: " si eis partes adscripsero". sed magis est, ut sic utraque institutio accipiatur, si voluntas defuncti non refragatur: " ex quibus partibus adscripsero, si minus, ex aequis", quasi duplici facta institutione: quam sententiam celsus libro sexto decimo digestorum probat. aliter atque probat in illa institutione: " ex qua parte me titius heredem scripsit, seius heres esto": tunc enim si non est a titio scriptus, nec seius ab eo, nec immerito: hic enim creditur inesse condicio. sed Marcellus haec similia putat.
- 596
Dig. 28.5.2.1
- 597
Ulpianus 2 ad sab.
- 598
Potest autem interesse, utrum ita quis scribat: " ex his partibus quas adscripsi" an " adscripsero", ut superiori modo dicas nullis adscriptis partibus nullam esse institutionem: quomodo in illo Marcellus: " ex his partibus, ex quibus testamento matris scripti fuissent, heredes sunto", si intestata mater decesserit, hos non esse institutos.
- 599
Dig. 28.5.3pr.
- 600
Ulpianus 3 ad sab.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 1,627
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.