Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest22

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 676 sections

  1. 301

    Herennius modestinus respondit eius temporis quod cessit, postquam fiscus debitum percepit, eum, qui mandatis a fisco actionibus experitur, usuras quae in stipulatum deductae non sunt petere non posse.

  2. 302

    Dig. 22.1.44

  3. 303

    Modestinus 10 pand.

  4. 304

    Poenam pro usuris stipulari nemo supra modum usurarum licitum potest.

  5. 305

    Dig. 22.1.45

  6. 306

    Pomponius 22 ad q. muc.

  7. 307

    Fructus percipiendo uxor vel vir ex re donata suos facit, illos tamen, quos suis operis adquisierit, veluti serendo: nam si pomum decerpserit vel ex silva caedit, non fit eius, sicuti nec cuiuslibet bonae fidei possessoris, quia non ex facto eius is fructus nascitur.

  8. 308

    Dig. 22.1.46

  9. 309

    Ulpianus 62 ad ed.

  10. 310

    Quod in fructus redigendos impensum est, non ambigitur ipsos fructus deminuere debere.

  11. 311

    Dig. 22.1.47

  12. 312

    Scaevola 9 Dig.

  13. 313

    Respondit paratum iudicium accipere, si ab adversario cessatum est, moram facere non videri.

  14. 314

    Dig. 22.1.48

  15. 315

    Scaevola 22 Dig.

  16. 316

    Maritus uxori suae usum fructum tertiae partis et, cum liberos habuisset, proprietatem legavit: eam uxorem heredes falsi testamenti et aliorum criminum accusaverunt, qua re impedita est legatorum petitio: interea et filius ei mulieri natus est eoque condicio legati exstitit. quaesitum est, cum testamentum falsum non esse apparuerit, an fructus etiam mulieri praestari debeant. respondit praestandos.

  17. 317

    Dig. 22.1.49

  18. 318

    Iavolenus 3 ex post. lab.

  19. 319

    Fructus rei est vel pignori dare licere.

  20. 320

    Dig. 22.2.0. De nautico faenore.

  21. 321

    Dig. 22.2.1

  22. 322

    Modestinus 10 pand.

  23. 323

    Traiecticia ea pecunia est quae trans mare vehitur: ceterum si eodem loci consumatur, non erit traiecticia. sed videndum, an merces ex ea pecunia comparatae in ea causa habentur? et interest, utrum etiam ipsae periculo creditoris navigent: tunc enim traiecticia pecunia fit.

  24. 324

    Dig. 22.2.2

  25. 325

    Pomponius 3 ex plaut.

  26. 326

    Labeo ait, si nemo sit, qui a parte promissoris interpellari traiecticiae pecuniae possit, id ipsum testatione complecti debere, ut pro petitione id cederet.

  27. 327

    Dig. 22.2.3

  28. 328

    Modestinus 4 reg.

  29. 329

    In nautica pecunia ex eo die periculum spectat creditorem, ex quo navem navigare conveniat.

  30. 330

    Dig. 22.2.4pr.

  31. 331

    Papinianus 3 resp.

  32. 332

    Nihil interest, traiecticia pecunia sine periculo creditoris accepta sit an post diem praestitutum et condicionem impletam periculum esse creditoris desierit. utrubique igitur maius legitima usura faenus non debebitur, sed in priore quidem specie semper, in altera vero discusso periculo: nec pignora vel hypothecae titulo maioris usurae tenebuntur.

  33. 333

    Dig. 22.2.4.1

  34. 334

    Papinianus 3 resp.

  35. 335

    Pro operis servi traiecticiae pecuniae gratia secuti quod in singulos dies in stipulatum deductum est, ad finem centesimae non ultra duplum debetur. in stipulatione faenoris post diem periculi separatim interposita quod in ea legitimae usurae deerit, per alteram stipulationem operarum supplebitur.

  36. 336

    Dig. 22.2.5pr.

  37. 337

    Scaevola 6 resp.

  38. 338

    Periculi pretium est et si condicione quamvis poenali non existente recepturus sis quod dederis et insuper aliquid praeter pecuniam, si modo in aleae speciem non cadat: veluti ea, ex quibus condictiones nasci solent, ut " si non manumittas", " si non illud facias", " si non convaluero" et cetera. nec dubitabis, si piscatori erogaturo in apparatum plurimum pecuniae dederim, ut, si cepisset, redderet, et athletae, unde se exhiberet exerceretque, ut, si vicisset, redderet.

  39. 339

    Dig. 22.2.5.1

  40. 340

    Scaevola 6 resp.

  41. 341

    In his autem omnibus et pactum sine stipulatione ad augendam obligationem prodest.

  42. 342

    Dig. 22.2.6

  43. 343

    Paulus 25 quaest.

  44. 344

    Faenerator pecuniam usuris maritimis mutuam dando quasdam merces in nave pignori accepit, ex quibus si non potuisset totum debitum exsolvi, aliarum mercium aliis navibus impositarum propriisque faeneratoribus obligatarum si quid superfuisset, pignori accepit. quaesitum est nave propria perempta, ex qua totum solvi potuit, an id damnum ad creditorem pertineat, intra praestitutos dies amissa nave, an ad ceterarum navium superfluum admitti possit. respondi: alias quidem pignoris deminutio ad damnum debitoris, non etiam ad creditoris pertinet: sed cum traiecticia pecunia ita datur, ut non alias petitio eius creditori competat, quam si salva navis intra statuta tempora pervenerit, ipsius crediti obligatio non exsistente condicione defecisse videtur, et ideo pignorum quoque persecutio perempta est etiam eorum, quae non sunt amissa. si navis intra praestitutos dies perisset, et condicionem stipulationis defecisse videri, ideoque sine causa de pignorum persecutione, quae in aliis navibus fuerunt, quaeri. quando ergo ad illorum pignorum persecutionem creditor admitti potuerit? scilicet tunc cum condicio exstiterit obligationis et alio casu pignus amissum fuerit vel vilius distractum vel si navis postea perierit, quam dies praefinitus periculo exactus fuerit.

  45. 345

    Dig. 22.2.7

  46. 346

    Paulus 3 ad ed.

  47. 347

    In quibusdam contractibus etiam usurae debentur quemadmodum per stipulationem. nam si dedero decem traiecticia, ut salva nave sortem cum certis usuris recipiam, dicendum est posse me sortem cum usuris recipere.

  48. 348

    Dig. 22.2.8

  49. 349

    Ulpianus 77 ad ed.

  50. 350

    Servius ait pecuniae traiecticiae poenam peti non posse, si per creditorem stetisset, quo minus eam intra certum tempus praestitutum accipiat.

  51. 351

    Dig. 22.2.9

  52. 352

    Labeo 5 pith. a paulo epit.

  53. 353

    Si traiecticiae pecuniae poena ( uti solet) promissa est, quamvis eo die, qui primus solvendae pecuniae fuerit, nemo vixerit, qui eam pecuniam deberet, tamen perinde committi poena potest, ac si fuisset heres debitoris.

  54. 354

    Dig. 22.3.0. De probationibus et praesumptionibus.

  55. 355

    Dig. 22.3.1

  56. 356

    Papinianus 3 quaest.

  57. 357

    Quotiens quaereretur, genus vel gentem quis haberet nec ne, eum probare oportet.

  58. 358

    Dig. 22.3.2

  59. 359

    Paulus 69 ad ed.

  60. 360

    Ei incumbit probatio qui dicit, non qui negat.

  61. 361

    Dig. 22.3.3

  62. 362

    Papinianus 9 resp.

  63. 363

    Cum tacitum fideicommissum ab eo datur, qui tam in primo quam in secundo testamento pro eadem parte vel postea pro maiore heres scribitur, probatio mutatae voluntatis ei debet incumbere qui convenitur, cum secreti suscepti ratio plerumque dominis rerum persuadeat eos ita heredes scribere, quorum fidem elegerunt.

  64. 364

    Dig. 22.3.4

  65. 365

    Paulus 6 resp.

  66. 366

    Respondit emptorem probare debere, eum servum de quo quaeritur antequam emeret fugisse.

  67. 367

    Dig. 22.3.5pr.

  68. 368

    Paulus 9 resp.

  69. 369

    Ab ea parte, quae dicit adversarium suum ab aliquo iure prohibitum esse specialiter lege vel constitutione, id probari oportere.

  70. 370

    Dig. 22.3.5.1

  71. 371

    Paulus 9 resp.

  72. 372

    Idem respondit, si quis negat emancipationem recte factam, probationem ipsum praestare debere.

  73. 373

    Dig. 22.3.6

  74. 374

    Scaevola 2 resp.

  75. 375

    Patronum manifeste docere debere libertum in fraudem suam aliquid dedisse, ut partem eius quod in fraudem datum esset, posset avocare.

  76. 376

    Dig. 22.3.7

  77. 377

    Paulus 2 sent.

  78. 378

    Cum probatio prioris fugae deficit, servi quaestioni credendum est: in se enim interrogari, non pro domino aut in dominum videtur.

  79. 379

    Dig. 22.3.8

  80. 380

    Paulus 18 ad plaut.

  81. 381

    Si filius in potestate patris esse neget, praetor cognoscit, ut prior doceat filius, quia et pro pietate quam patri debet praestare hoc statuendum est et quia se liberum esse quodammodo contendit: ideo enim et qui ad libertatem proclamat, prior docere iubetur.

  82. 382

    Dig. 22.3.9

  83. 383

    Celsus 1 Dig.

  84. 384

    Si pactum factum sit, in quo heredis mentio non fiat, quaeritur, an id actum sit, ut ipsius dumtaxat persona eo statueretur. sed quamvis verum est, quod qui excipit probare debeat quod excipitur, attamen de ipso dumtaxat ac non de herede eius quoque convenisse petitor, non qui excipit probare debet, quia plerumque tam heredibus nostris quam nobismet ipsis cavemus.

  85. 385

    Dig. 22.3.10

  86. 386

    Marcellus 3 Dig.

  87. 387

    Census et monumenta publica potiora testibus esse senatus censuit.

  88. 388

    Dig. 22.3.11

  89. 389

    Celsus 11 Dig.

  90. 390

    Non est necesse pupillo probare fideiussores pro tutore datos, cum accipiebantur, idoneos non fuisse: nam probatio exigenda est ab his, quorum officii fuit providere, ut pupillo caveretur.

  91. 391

    Dig. 22.3.12

  92. 392

    Celsus 17 Dig.

  93. 393

    Quingenta testamento tibi legata sunt: idem scriptum est in codicillis postea scriptis: refert, duplicare legatum voluerit an repetere et oblitus se in testamento legasse id fecerit: ab utro ergo probatio eius rei exigenda est? prima fronte aequius videtur, ut petitor probet quod intendit: sed nimirum probationes quaedam a reo exiguntur: nam si creditum petam, ille respondeat solutam esse pecuniam, ipse hoc probare cogendus est. et hic igitur cum petitor duas scripturas ostendit, heres posteriorem inanem esse, ipse heres id adprobare iudici debet.

  94. 394

    Dig. 22.3.13

  95. 395

    Celsus 30 Dig.

  96. 396

    Cum de aetate hominis quaereretur, caesar noster in haec verba rescripsit: " et durum et iniquum est, cum de statu aetatis alicuius quaereretur et diversae professiones proferuntur, ea potissimum stare, quae nocet: sed causa cognita veritatem excuti oportet et ex eo potissimum annos computari, ex quo praecipuam fidem in ea re constare credibilius videtur".

  97. 397

    Dig. 22.3.14

  98. 398

    Ulpianus 2 de off. cons.

  99. 399

    Circa eum, qui se ex libertinitate ingenuum dicat, referendum est, quis actoris partibus fungatur. et si quidem in possessionem libertinitatis fuit, sine dubio ipsum oportebit ingenuitatis causam agere docereque se ingenuum esse: sin vero in possessione ingenuitatis sit et libertinus esse dicatur, scilicet eius qui ei controversiam movet, hoc probare debet qui eum dicit libertum suum: quid enim interest, servum suum quis an libertum contendat? si quis autem fiducia ingenuitatis suae ultro in se suscipiat probationes ad hoc, ut sententiam ferat pro ingenuitate facientem, hoc est, ingenuum se esse ut pronuntietur, an obtemperare ei debeat, tractari potest. et non ab re esse opinor morem ei geri probandi se ingenuum et sententiam secundum se dandam, cum nulla captio intercedat iuris.

  100. 400

    Dig. 22.3.15

← Previous · Next → — showing 301400 of 676

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.