Digest22
- 201
Marcianus 4 reg.
- 202
In bonae fidei contractibus ex mora usurae debentur.
- 203
Dig. 22.1.32.3
- 204
Marcianus 4 reg.
- 205
Quid ergo: si et filius familias et pater ex persona eius teneatur ( sive iussu eius contractum est sive in rem versum est patris vel in peculium), cuius persona circa moram spectabitur? et si quidem pater dumtaxat convenietur, ex mora sua non tenetur: in filium tamen dabitur actio in hoc, ut quod minus a patre actor consecutus est, filius praestet: quod si filius moram fecerit, tunc actor vel cum ipso in solidum vel cum patre dumtaxat de peculio habebit.
- 206
Dig. 22.1.32.4
- 207
Marcianus 4 reg.
- 208
Sed si duo rei promittendi sint, alterius mora alteri non nocet.
- 209
Dig. 22.1.32.5
- 210
Marcianus 4 reg.
- 211
Item si fideiussor solus moram fecerit, non tenetur, sicuti si stichum promissum occiderit: sed utilis actio in hunc dabitur.
- 212
Dig. 22.1.33pr.
- 213
Ulpianus l.S. de off. curat. rei p.
- 214
Si bene collocatae sunt pecuniae publicae, in sortem inquietari debitores non debent et maxime, si parient usuras: si non parient, prospicere rei publicae securitati debet praeses provinciae, dummodo non acerbum se exactorem nec contumeliosum praebeat, sed moderatum et cum efficacia benignum et cum instantia humanum: nam inter insolentiam incuriosam et diligentiam non ambitiosam multum interest.
- 215
Dig. 22.1.33.1
- 216
Ulpianus l.S. de off. curat. rei p.
- 217
Praeterea prospicere debet, ne pecuniae publicae credantur sive pignoribus idoneis vel hypothecis.
- 218
Dig. 22.1.34
- 219
Ulpianus 15 ad ed.
- 220
Usurae vicem fructuum optinent et merito non debent a fructibus separari: et ita in legatis et fideicommissis et in tutelae actione et in ceteris iudiciis bonae fidei servatur. hoc idem igitur in ceteris obventionibus dicemus.
- 221
Dig. 22.1.35
- 222
Paulus 57 ad ed.
- 223
Lite contestata usurae currunt.
- 224
Dig. 22.1.36
- 225
Ulpianus 61 ad ed.
- 226
Praediorum urbanorum pensiones pro fructibus accipiuntur.
- 227
Dig. 22.1.37
- 228
Ulpianus 10 ad ed.
- 229
Et in contraria negotiorum gestorum actione usurae veniunt, si mutuatus sum pecuniam, ut creditorem tuum absolvam, quia aut in possessionem mittendus erat bonorum tuorum aut pignora venditurus. quid si domi habens propter eandem causam solvi? puto verum, si liberavi ex magno incommodo, debere dici usuras venire, eas autem, quae in regione frequentantur, ut est in bonae fidei iudiciis constitutum: sed si mutuatus dedi, hae venient usurae quas ipse pendo, utique si plus tibi praestarim commodi, quam usurae istae colligunt.
- 230
Dig. 22.1.38pr.
- 231
Paulus 6 ad plaut.
- 232
Videamus generali, quando in actione quae est in personam etiam fructus veniant.
- 233
Dig. 22.1.38.1
- 234
Paulus 6 ad plaut.
- 235
Et quidem si fundus ob rem datus sit, veluti dotis causa, et renuntiata adfinitas, fructus quoque restituendi sunt, utique hi qui percepti sunt eo tempore quo sperabatur adfinitas, sed et posteriores, si in re mora fuit, ut ab illo, qui reddere debeat, omnimodo restituendi sunt. sed et si per mulierem stetit, quo minus nuptiae contrahantur, magis est, ut debeat fructus recipere: ratio autem haec est, quod, si sponsus non conveniebatur restituere fructus, licuerat ei neglegere fundum.
- 236
Dig. 22.1.38.2
- 237
Paulus 6 ad plaut.
- 238
Item si indebitum fundum solvi et repeto, fructus quoque repetere debeo.
- 239
Dig. 22.1.38.3
- 240
Paulus 6 ad plaut.
- 241
Idemque est, si mortis causa fundus sit donatus et revaluerit qui donavit atque ita condictio nascatur.
- 242
Dig. 22.1.38.4
- 243
Paulus 6 ad plaut.
- 244
In fabiana quoque actione et pauliana, per quam quae in fraudem creditorum alienata sunt revocantur, fructus quoque restituuntur: nam praetor id agit, ut perinde sint omnia, atque si nihil alienatum esset: quod non est iniquum ( nam et verbum " restituas", quod in hac re praetor dixit, plenam habet significationem), ut fructus quoque restituantur.
- 245
Dig. 22.1.38.5
- 246
Paulus 6 ad plaut.
- 247
Et ideo cum restitui praetor vult, veluti in interdicto unde vi, etiam fructus sunt restituendi.
- 248
Dig. 22.1.38.6
- 249
Paulus 6 ad plaut.
- 250
Item si vi metusve causa rem tradam, non aliter mihi restituisse videtur, quam si fructus mihi restituat: nec mora mea mihi aliquid aufert.
- 251
Dig. 22.1.38.7
- 252
Paulus 6 ad plaut.
- 253
Si actionem habeam ad id consequendum quod meum non fuit, veluti ex stipulatu, fructus non consequar, etiamsi mora facta sit: quod si acceptum est iudicium, tunc sabinus et cassius ex aequitate fructus quoque post acceptum iudicium praestandos putant, ut causa restituatur, quod puto recte dici.
- 254
Dig. 22.1.38.8
- 255
Paulus 6 ad plaut.
- 256
Ex causa etiam emptionis fructus restituendi sunt.
- 257
Dig. 22.1.38.9
- 258
Paulus 6 ad plaut.
- 259
Sed in societatibus fructus communicandi sunt.
- 260
Dig. 22.1.38.10
- 261
Paulus 6 ad plaut.
- 262
Si possessionem naturalem revocem, proprietas mea manet, videamus de fructibus. et quidem in deposito et commodato fructus quoque praestandi sunt, sicut diximus.
- 263
Dig. 22.1.38.11
- 264
Paulus 6 ad plaut.
- 265
In interdicto quoque quod vi aut clam magis est, ut omnis causa et fructus restituantur.
- 266
Dig. 22.1.38.12
- 267
Paulus 6 ad plaut.
- 268
Ante matrimonium quoque fructus percepti dotis fiunt et cum ea restituuntur.
- 269
Dig. 22.1.38.13
- 270
Paulus 6 ad plaut.
- 271
Eadem ratio est in fructibus praediorum urbanorum.
- 272
Dig. 22.1.38.14
- 273
Paulus 6 ad plaut.
- 274
Item si dividere fundum tecum velim, tu nolis et colam, an fructus dividi debeant post deductionem impensarum? et puto dividendos.
- 275
Dig. 22.1.38.15
- 276
Paulus 6 ad plaut.
- 277
In ceteris quoque bonae fidei iudiciis fructus omnimodo praestantur.
- 278
Dig. 22.1.38.16
- 279
Paulus 6 ad plaut.
- 280
Si dos praelegata fuerit, ante nuptias percepti fructus in causa legati veniunt.
- 281
Dig. 22.1.39
- 282
Modestinus 9 diff.
- 283
Equis per fideicommissum legatis post moram heredis fetus quoque debentur. equitio autem legato etiamsi mora non intercedat, incremento gregis fetus accedunt.
- 284
Dig. 22.1.40
- 285
Modestinus 4 reg.
- 286
In eum diem, quo creditor pignora distraxit, recte usurae fiet reputatio.
- 287
Dig. 22.1.41pr.
- 288
Modestinus 3 resp.
- 289
Tutor condemnatus per appellationem traxerat exsecutionem sententiae. herennius modestinus respondit eum qui de appellatione cognovit potuisse, si frustratoriam morandi causa appellationem interpositam animadverteret, etiam de usuris medii temporis eum condemnare.
- 290
Dig. 22.1.41.1
- 291
Modestinus 3 resp.
- 292
Lucius titius cum centum et usuras aliquanti temporis deberet, minorem pecuniam quam debebat obsignavit: quaero, an titius pecuniae quam obsignavit usuras praestare non debeat. modestinus respondit, si non hac lege mutua pecunia data est, uti liceret et particulatim quod acceptum est exsolvere, non retardari totius debiti usurarum praestationem, si, cum creditor paratus esset totum suscipere, debitor, qui in exsolutione totius cessabat, solam partem deposuit.
- 293
Dig. 22.1.41.2
- 294
Modestinus 3 resp.
- 295
Ab aulo agerio gaius seius mutuam quandam quantitatem accepit hoc chirographo: " ille scripsi me accepisse et accepi ab illo mutuos et numeratos decem, quos ei reddam kalendis illis proximis cum suis usuris placitis inter nos": quaero, an ex eo instrumento usurae peti possint et quae. modestinus respondit, si non appareat de quibus usuris conventio facta sit, peti eas non posse.
- 296
Dig. 22.1.42
- 297
Modestinus 11 resp.
- 298
Herennius modestinus respondit fructus, qui post adquisitum ex causa fideicommissi dominium ex terra percipiuntur, ad fideicommissarium pertinere, licet maior pars anni ante diem fideicommissi cedentem praeterisse dicatur.
- 299
Dig. 22.1.43
- 300
Modestinus 18 resp.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 676
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.