Digest22
- 401
Modestinus 12 resp.
- 402
Quidam quasi ex seia susceptus a gaio seio, cum gaius fratres haberet, hereditatem gaii invasit et fratribus eiusdem quasi ex mandatu defuncti fideicommissa solvit, cautionem accepit: qui postea cognito, quod filius fratris eorum non fuisset, quaerebant, an cum eo de hereditate fratris possint, propter emissam manum ab eis quasi filio, agere. modestinus respondit cautione exsoluti fideicommissi statum eius, qui probari potest a fratribus defuncti filius mortui non esse, minime confirmatum esse: sed hoc ipsum a fratribus probari debet.
- 403
Dig. 22.3.16
- 404
Clementius 3 ad l. iul. et pap.
- 405
Etiam matris professio filiorum recipitur: sed et avi recipienda est.
- 406
Dig. 22.3.17
- 407
Celsus 6 Dig.
- 408
Cum de lege falcidia quaeritur, heredis probatio est locum habere legem falcidiam: quod dum probare non potest, merito condemnabitur.
- 409
Dig. 22.3.18pr.
- 410
Ulpianus 6 disp.
- 411
Quotiens operae quasi a liberto petuntur, probationes ab eo qui se patronum dicit exiguntur: et ideo iulianus scripsit, licet in praeiudicio possessor patronus esse videtur, verum partibus actoris non libertum fungi debere, sed eum qui se patronum esse contendit.
- 412
Dig. 22.3.18.1
- 413
Ulpianus 6 disp.
- 414
Qui dolo dicit factum aliquid, licet in exceptione, docere dolum admissum debet.
- 415
Dig. 22.3.18.2
- 416
Ulpianus 6 disp.
- 417
Interrogationis factae probationem actori imponi debere, id est ei, qui in iure interrogatum dixit respondisse se solum heredem esse. vel si tacuisse dicatur interrogatus, aeque tantundem erit dicendum impositam improbationem non ei qui excepit se non respondisse, sed actori.
- 418
Dig. 22.3.19pr.
- 419
Ulpianus 7 disp.
- 420
In exceptionibus dicendum est reum partibus actoris fungi oportere ipsumque exceptionem velut intentionem implere: ut puta si pacti conventi exceptione utatur, docere debet pactum conventum factum esse.
- 421
Dig. 22.3.19.1
- 422
Ulpianus 7 disp.
- 423
Cum quis promisisset iudicio se sisti et rei publicae causa afuisse dicat et ob id non stetisse, vel dolo malo adversarii factum quo minus sisteretur, vel valetudinem sibi impedimento fuisse vel tempestatem, probare eum id oportet.
- 424
Dig. 22.3.19.2
- 425
Ulpianus 7 disp.
- 426
Sed et si procuratoria quis exceptione utatur, eo quod non licuisset adversario dare vel fieri procuratorem, probare id oportet obicientem exceptionem.
- 427
Dig. 22.3.19.3
- 428
Ulpianus 7 disp.
- 429
Idem erit dicendum et si ea pecunia petatur, quae pensata dicitur.
- 430
Dig. 22.3.19.4
- 431
Ulpianus 7 disp.
- 432
Hoc amplius, si iudicatae rei vel iurisiurandi condicio delata dicatur de eo quod nunc petitur, sive in alea gestum esse contendatur, eum implere probationes oportet.
- 433
Dig. 22.3.20
- 434
Iulianus 43 Dig.
- 435
Si quis liberum hominem vi rapuerit, in vinculis habuerit, is indignissime commodum possessoris consequeretur, quia probari non poterit hominem eo tempore quo primum lis ordinaretur in libertate fuisse.
- 436
Dig. 22.3.21
- 437
Marcianus 6 inst.
- 438
Verius esse existimo ipsum qui agit, id est legatarium, probare oportere scisse alienam rem vel obligatam legare defunctum, non heredem probare oportere ignorasse alienam vel obligatam, quia semper necessitas probandi incumbit illi qui agit.
- 439
Dig. 22.3.22
- 440
Ulpianus 1 resp.
- 441
Eum, qui voluntatem mutatam dicit, probare hoc debere.
- 442
Dig. 22.3.23
- 443
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
- 444
Ante omnia probandum est, quod inter agentem et debitorem convenit, ut pignori hypothecaeve sit: sed et si hoc probet actor, illud quoque implere debet rem pertinere ad debitorem eo tempore quo convenit de pignore, aut cuius voluntate hypotheca data sit.
- 445
Dig. 22.3.24
- 446
Modestinus 4 reg.
- 447
Si chirographum cancellatum fuerit, licet praesumptione debitor liberatus esse videtur, in eam tamen quantitatem, quam manifestis probationibus creditor sibi adhuc deberi ostenderit, recte debitor convenitur.
- 448
Dig. 22.3.25pr.
- 449
Paulus 3 quaest.
- 450
Cum de indebito quaeritur, quis probare debet non fuisse debitum? res ita temperanda est, ut, si quidem is, qui accepisse dicitur rem vel pecuniam indebitam, hoc negaverit et ipse qui dedit legitimis probationibus solutionem adprobaverit, sine ulla distinctione ipsum, qui negavit sese pecuniam accepisse, si vult audiri, compellendum esse ad probationes praestandas, quod pecuniam debitam accepit: per etenim absurdum est eum, qui ab initio negavit pecuniam suscepisse, postquam fuerit convictus eam accepisse, probationem non debiti ab adversario exigere. sin vero ab initio confiteatur quidem suscepisse pecunias, dicat autem non indebitas ei fuisse solutas, praesumptionem videlicet pro eo esse qui accepit nemo dubitat: qui enim solvit numquam ita resupinus est, ut facile suas pecunias iactet et indebitas effundat, et maxime si ipse qui indebitas dedisse dicit homo diligens est et studiosus pater familias, cuius personam incredibile est in aliquo facile errasse. et ideo eum, qui dicit indebitas solvisse, compelli ad probationes, quod per dolum accipientis vel aliquam iustam ignorantiae causam indebitum ab eo solutum, et nisi hoc ostenderit, nullam eum repetitionem habere.
- 451
Dig. 22.3.25.1
- 452
Paulus 3 quaest.
- 453
Sin autem is qui indebitum queritur vel pupillus vel minor sit vel mulier vel forte vir quidem perfectae aetatis, sed miles vel agri cultor et forensium rerum expers vel alias simplicitate gaudens et desidia deditus: tunc eum qui accepit pecunias ostendere bene eas accepisse et debitas ei fuisse soltuas et, si non ostenderit, eas redhibere.
- 454
Dig. 22.3.25.2
- 455
Paulus 3 quaest.
- 456
Sed haec ita, si totam summam indebitam fuisse solutam is qui dedit contendat. sin autem pro parte queritur, quod pars pecuniae solutae debita non est, vel quod ab initio quidem debitum fuit, sed vel dissoluto debito postea ignarus iterum solvit vel exceptione tutus errore eius pecunias dependit: ipsum omnimodo hoc ostendere, quod vel plus debito persolvit vel iam solutam pecuniam per errorem repetita solutione dependit vel tutus exceptione suam nesciens proiecit pecuniam, secundum generalem regulam, quae eos, qui opponendas esse exceptiones adfirmant vel solvisse debita contendunt, haec ostendere exigit.
- 457
Dig. 22.3.25.3
- 458
Paulus 3 quaest.
- 459
In omnibus autem visionibus quas praeposuimus licentia concedenda est ei, cui onus probationis incumbit, adversario suo rei veritate iusiurandum ferre, prius ipso pro calumnia iurante, ut iudex iuramenti fidem secutus ita suam sententiam possit formare, iure referendae religionis ei servando.
- 460
Dig. 22.3.25.4
- 461
Paulus 3 quaest.
- 462
Sed haec, ubi de solutione indebiti quaestio est. sin autem cautio indebite exposita esse dicatur et indiscrete loquitur, tunc eum, in quem cautio exposita est, compelli debitum esse ostendere, quod in cautionem deduxit, nisi ipse specialiter qui cautionem exposuit causas explanavit, pro quibus eandem conscripsit: tunc enim stare eum oportet suae confessioni, nisi evidentissimis probationibus in scriptis habitis ostendere paratus sit sese haec indebite promisisse.
- 463
Dig. 22.3.26
- 464
Papinianus 20 quaest.
- 465
Procula magnae quantitatis fideicommissum a fratre sibi debitum post mortem eius in ratione cum heredibus compensare vellet, ex diverso autem allegaretur numquam id a fratre quamdiu vixit desideratum, cum variis ex causis saepe rationi fratris pecunias ratio proculae solvisset: divus commodus cum super eo negotio cognosceret, non admisit compensationem, quasi tacite fratri fideicommissum fuisset remissum.
- 466
Dig. 22.3.27
- 467
Scaevola 33 Dig.
- 468
Qui testamentum faciebat ei qui usque ad certum modum capere potuerat legavit licitam quantitatem, deinde ita locutus est: " titio centum do lego, quae mihi pertulit: quae ideo ei non cavi, quod omnem fortunam et substantiam, si quam a matre susceperat in sinu meo habui sine ulla cautione. item eidem titio reddi et solvi volo de substantia mea centum quinquaginta, quae ego ex reditibus praediorum eius ( quorum ipse fructum percepi et distraxi), item de calendario ( si qua a matre receperat titius) in rem meam converti". quaero, an titius ea exigere potest. respondit, si titius supra scripta ex ratione sua ad testatorem pervenisse probare potuerit, exigi: videtur enim eo, quod ille plus capere non poterat, in fraudem legis haec in testamento adiecisse.
- 469
Dig. 22.3.28
- 470
Labeo 7 pith. a paulo epit.
- 471
Si arbiter animadvertere debeat, an operis facti memoria exstet, hoc ei quaerendum est, an aliquis meminerit id opus factum esse. paulus: immo cum in arbitrio quaeritur, memoria facti operis exstet nec ne, non hoc quaeritur, num aliquis meminerit, quo die aut quo consule factum sit, sed num hoc aliquo modo probari possit, quando id opus factum sit: et hoc ita, quod graece dici solet en platei. enim potest hoc memoria non teneri: intra annum puta factum, cum interim nemo sit eorum, qui meminerit, quibus consulibus id viderit, sed cum omnium haec est opinio nec audisse nec vidisse, cum id opus fieret, neque ex eis audisse, qui vidissent aut audissent: et hoc infinite similiter susum versum accidet, cum memoria operis facti non exstaret.
- 472
Dig. 22.3.29pr.
- 473
Scaevola 9 Dig.
- 474
Imperatores antoninus et verus augusti claudio apolinari ^ apollinari^ rescripserunt in haec verba: " probationes quae de filiis dantur, non in sola adfirmatione testium consistunt, sed et epistulas, quae uxoribus missae allegarentur, si de fide earum constet, nonnullam vicem instrumentorum optinere decretum est".
- 475
Dig. 22.3.29.1
- 476
Scaevola 9 Dig.
- 477
Mulier gravida repudiata, filium enixa, absente marito ut spurium in actis professa est. quaesitum est an is in potestate patris sit et matre intestata mortua iussu eius hereditatem matris adire possit nec obsit professio a matre irata facta. respondit veritati locum superfore.
- 478
Dig. 22.4.0. De fide instrumentorum et amissione eorum.
- 479
Dig. 22.4.1
- 480
Paulus 2 sent.
- 481
Instrumentorum nomine ea omnia accipienda sunt, quibus causa instrui potest: et ideo tam testimonia quam personae instrumentorum loco habentur.
- 482
Dig. 22.4.2
- 483
Paulus 5 sent.
- 484
Quicumque a fisco convenitur, non ex indice et exemplo alicuius scripturae, sed ex authentico conveniendus est et ita, si contractus fides possit ostendi: ceterum calumniosam scripturam vim in iudicio optinere non convenit.
- 485
Dig. 22.4.3
- 486
Paulus 3 resp.
- 487
Respondit repetita quidem die cautionem interponi non debuisse, sed falsi crimen quantum ad eos, qui in hoc consenserunt, contractum non videri, cum inter praesentes et convenientes res actitata sit magisque debitor quam creditor deliquerit.
- 488
Dig. 22.4.4
- 489
Gaius l.S. de form. hypoth.
- 490
In re hypothecae nomine obligata ad rem non pertinet, quibus fit verbis, sicuti est et in his obligationibus, quae consensu contrahuntur: et ideo et sine scriptura si convenit, ut hypothecae sit, et probari poterit, res obligata erit de qua conveniunt. fiunt enim de his scripturae, ut quod actum est per eas facilius probari possit: et sine his autem valet quod actum est, si habeat probationem, sicut et nuptiae sunt, licet testatio sine scriptis habita est.
- 491
Dig. 22.4.5
- 492
Callistratus 2 quaest.
- 493
Si res gesta sine litterarum quoque consignatione veritate factum suum praebeat, non ideo minus valebit, quod instrumentum nullum de ea intercessit.
- 494
Dig. 22.4.6
- 495
Ulpianus 50 ad ed.
- 496
Si de tabulis testamenti deponendis agatur et dubitetur, cui eas deponi oportet, semper seniorem iuniori et amplioris honoris inferiori et marem feminae et ingenuum libertino praeferemus.
- 497
Dig. 22.5.0. De testibus.
- 498
Dig. 22.5.1pr.
- 499
Arcadius l.S. de test.
- 500
Testimoniorum usus frequens ac necessarius est et ab his praecipue exigendus, quorum fides non vacillat.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 676
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.