Digest17
- 501
Fideiussorem, si sine adiectione bonitatis tritici pro altero triticum spopondit, quodlibet triticum dando reum liberare posse existimo: a reo autem non aliud triticum repetere poterit, quam quo pessimo tritico liberare se a stipulatore licuit. itaque si paratus fuerit reus, quod dando ipse creditori liberari potuit, fideiussori dare et fideiussor id quod dederit, id est melius triticum condicet, exceptione eum doli mali summoveri existimo.
- 502
Dig. 17.1.53
- 503
Papinianus 9 quaest.
- 504
Qui fide alterius pro alio fideiussit praesente et non recusante, utrosque obligatos habet iure mandati: quod si pro invito vel ignorante alterutrius mandatum secutus fideiussit, eum solum convenire potest qui mandavit, non etiam reum promittendi: nec me movet, quod pecunia fideiussoris reus liberetur: id enim contingit et si meo mandato pro alio solvas.
- 505
Dig. 17.1.54pr.
- 506
Papinianus 27 quaest.
- 507
Cum servus extero se mandat emendum, nullum mandatum est. sed si in hoc mandatum intercessit ut servus manumitteretur nec manumiserit, et pretium consequetur dominus ut venditor et affectus ratione mandati agetur: finge filium naturalem vel fratrem esse ( placuit enim prudentioribus affectus rationem in bonae fidei iudiciis habendam). quod si de suis nummis emptor pretium dederit ( neque enim aliter iudicio venditi liberari potest), quaeri solet, an utiliter de peculio agere possit. et verius et utilius videtur praetorem de huiusmodi contractibus servorum non cogitasse, quo se ipsi mala ratione dominis auferrent.
- 508
Dig. 17.1.54.1
- 509
Papinianus 27 quaest.
- 510
Si liber homo bona fide serviens redimi se mandaverit idque nummis emptoris factum sit, contraria mandati actione agi posse constat, ut tamen actiones praestentur, quas habet emptor adversus venditorem: finge non manumisisse liberam personam emptorem.
- 511
Dig. 17.1.55
- 512
Papinianus 1 resp.
- 513
Procurator, qui non res inclusas subtraxit, sed traditas non reddidit, iudicio mandati, non furti tenetur.
- 514
Dig. 17.1.56pr.
- 515
Papinianus 3 resp.
- 516
Qui mutuam pecuniam dari mandavit, omisso reo promittendi et pignoribus non distractis eligi potest: quod uti liceat si litteris exprimatur, distractis quoque pignoribus ad eum creditor redire poterit: etenim quae dubitationis tollendae causa contractibus inseruntur, ius commune non laedunt.
- 517
Dig. 17.1.56.1
- 518
Papinianus 3 resp.
- 519
Fideiussor qui pecuniam in iure optulit et propter aetatem eius qui petebat obsignavit ac publice deposuit, confestim agere mandati potest.
- 520
Dig. 17.1.56.2
- 521
Papinianus 3 resp.
- 522
Non ideo minus omnis temporis bonam fidem explorari oportet, quod dominus post annos quinque de provincia reversus, mox rei publicae causa profecturus non acceptis rationibus mandatum instauraverit. cum igitur ad officium procuratoris pertinuerit quidquid ex prima negotiorum gestorum administratione debuit ad secundam rationem transferre, secundi temporis causa priorem litem suscipiet.
- 523
Dig. 17.1.56.3
- 524
Papinianus 3 resp.
- 525
Salarium incertae pollicitationis neque extra ordinem recte petitur neque iudicio mandati, ut salarium tibi constituat.
- 526
Dig. 17.1.56.4
- 527
Papinianus 3 resp.
- 528
Sumptus bona fide necessario factos, etsi negotio finem adhibere procurator non potuit, iudicio mandati restitui necesse est.
- 529
Dig. 17.1.57
- 530
Papinianus 10 resp.
- 531
Mandatum distrahendorum servorum defuncto qui mandatum suscepit intercidisse constitit. quoniam tamen heredes eius errore lapsi non animo furandi, sed exsequendi, quod defunctus suae curae fecerat, servos vendiderant, eos ab emptoribus usucaptos videri placuit. sed venaliciarium ex provincia reversum publiciana actione non inutiliter acturum, cum exceptio iusti dominii causa cognita detur neque oporteat eum, qui certi hominis fidem elegit, ob errorem aut imperitiam heredum adfici damno.
- 532
Dig. 17.1.58pr.
- 533
Paulus 4 quaest.
- 534
Si praecedente mandato titium defenderas quamvis mortuo eo, cum hoc ignorares, ego puto mandati actionem adversus heredem titii competere, quia mandatum morte mandatoris, non etiam mandati actio solvitur. quod si sine mandatu defensionem suscepisti, negotium quodammodo defuncti gerere institueras, et quemadmodum, si illum liberasses, competeret tibi negotiorum gestorum actio, ita potest dici et heredem eius eadem actione teneri.
- 535
Dig. 17.1.58.1
- 536
Paulus 4 quaest.
- 537
Lucius titius creditori suo mandatorem dedit: deinde defuncto debitore maiore parte creditorum consentiente a praetore decretum est, ut portionem creditores ab heredibus ferant, absente eo creditore apud quem mandator exstiterat: quaero, si mandator conveniatur, an eandem habeat exceptionem quam heres debitoris. respondi: si praesens apud praetorem ipse quoque consensisset, pactus videtur iusta ex causa eaque exceptio et fideiussori danda esset et mandatori. sed cum proponas eum afuisse, iniquum est auferri ei electionem ( sicut pignus aut privilegium), qui potuit praesens id ipsum proclamare nec desiderare decretum praetoris. nec enim si quis dixerit summovendum creditorem, heredi consulitur, sed mandatori vel fideiussori, quibus mandati iudicio eandem partem praestaturus est. plane si ab herede partem accepisset, an in reliquum permittendum esset creditori fideiussorem convenire, dubitatum est: sed videbitur consentire decreto conveniendo heredem.
- 538
Dig. 17.1.59pr.
- 539
Paulus 4 resp.
- 540
Si mandatu titii calpurnius pecuniam quam titius credebat stipulatus esset non donandi animo, mandati iudicio eum ab herede titii posse conveniri, ut actiones suas praestet: idem est et si exacta est a calpurnio pecunia.
- 541
Dig. 17.1.59.1
- 542
Paulus 4 resp.
- 543
Paulus respondit fideiussorem, qui rem pignoris iure obligatam a creditore emit, mandati iudicio conventum ab herede debitoris oblato omni debito restituere cum fructibus cogendum neque habendum similem extraneo emptori, cum in omni contractu bonam fidem praestare debeat.
- 544
Dig. 17.1.59.2
- 545
Paulus 4 resp.
- 546
Paulus respondit die adiecto in mandato, intra quem praestaturum se lucius titius scripsit, non esse impedimento, quo minus etiam post eum diem conveniri mandati iudicio possit.
- 547
Dig. 17.1.59.3
- 548
Paulus 4 resp.
- 549
Paulus respondit unum ex mandatoribus in solidum eligi posse, etiamsi non sit concessum in mandato: post condemnationem autem in duorum personam collatam necessario ex causa iudicati singulos pro parte dimidia conveniri posse et debere.
- 550
Dig. 17.1.59.4
- 551
Paulus 4 resp.
- 552
Creditor pignus vendidit: quaero, an, si evicta sit possessio emptori, regressum creditor ad mandatorem habere possit et an intersit, creditoris iure vendiderit an communi iure promiserit. paulus respondit, si creditor ex pretio pignorum debitum consecutus non sit, mandatorem liberum non videri. ex hoc responso apparet, si evictionis nomine non teneatur, proficere eam rem ad liberationem.
- 553
Dig. 17.1.59.5
- 554
Paulus 4 resp.
- 555
" ille illi salutem. mando tibi, ut blaesio severo adfini meo octoginta credas sub pignore illo et illo: in quam pecuniam et quidquid usurarum nomine accesserit indemnem rationem tuam me esse ex causa mandati in eum diem, quoad vixerit blaesius severus, praestaturum. " postea saepe conventus mandator non respondit: quaero, an morte debitoris liberatus sit. paulus respondit mandati obligationem perpetuam esse, licet in mandato adiectum videatur indemnem rationem tuam me esse ex causa mandati in eum diem, quoad vixerit blaesius severus, praestaturum.
- 556
Dig. 17.1.59.6
- 557
Paulus 4 resp.
- 558
Paulus respondit non videri mandati condicioni paritum, cum in mandato adiectum sit, ut idonea cautio a debitore exigeretur, si neque fideiussor neque pignora accepta sint.
- 559
Dig. 17.1.60pr.
- 560
Scaevola 1 resp.
- 561
Creditor mandatorem convenit: is condemnatus provocavit: quaerendum est, an manente appellatione debitor a creditore conveniri potest. respondi posse.
- 562
Dig. 17.1.60.1
- 563
Scaevola 1 resp.
- 564
Ad eum qui uxorem ducturus erat litteras fecit tales: " titius seio salutem. semproniam pertinere ad animum meum cognovisti: ideoque cum ex voto meo nuptura tibi sit, velim certus sis secundum dignitatem tuam contrahere te matrimonium. et quamvis idonee repromissuram tibi titiam matrem puellae dotem sciam, tamen et ipse quo magis conciliem animum tuum domui meae, fidem meam interponere non dubito: quare scias, quodcumque ab ea ex hac causa stipulatus fueris, id me mea fide esse iussisse salvum te habiturum. " atque ita titia, quae neque titio mandaverat neque ratum habuerat quod scripserat, dotem seio promisit. quaero, si heres titii ex causa mandati praestiterit, an actione mandati heredem titiae convenire potest. respondi secundum ea, quae proponuntur, non posse. item quaesitum est, an nec negotiorum gestorum. respondi nec hoc nomine iure agere posse: palam enim facere titium non tam titiae nomine, quam quod consultum vellet, mandasse. item si maritus adversus mandatorem ageret, an aliqua exceptione summoveatur? respondi nihil proponi, cur summovendus sit.
- 565
Dig. 17.1.60.2
- 566
Scaevola 1 resp.
- 567
Duobus quis mandavit negotiorum administrationem: quaesitum est, an unusquisque mandati iudicio in solidum teneatur. respondi unumquemque pro solido conveniri debere, dummodo ab utroque non amplius debito exigatur.
- 568
Dig. 17.1.60.3
- 569
Scaevola 1 resp.
- 570
Si inter maritum et socerum id actum esset vel tacito intellectu, ut onus exhibendae uxoris ad maritum rediret praestante patre dotis usuras, nullam actionem superfore ad recipiendum quod negetur consumptum: quod si pater puellae exhibitionem mandasse se doceat, actionem mandati competere.
- 571
Dig. 17.1.60.4
- 572
Scaevola 1 resp.
- 573
Lucius titius fratris filio commisit rerum suarum administrationem ita: seiw teknw xairein. egw men kata fusin einai nomizw to huper patros kai twn tou patros uhiwn pragmateuesvai dixa tou tina epitropikon aitein. ei de dei kai toioutou tinos, epitrepw soi peri pantwn twn emwn hws veleis pragmateuesvai, eite pwlein veleis eite hupotivesvai eite agorazein eite hotioun prattein, hws kuriw onti twn emwn: emou panta kuria ta hupo sou ginomena hygoumenou kai myden antilegontos soi pros mydemian pracin. quaesitum est, si quid non administrandi animo, sed fraudulenter alienasset vel mandasset, an valeret. respondi eum, de quo quaereretur, plene quidem, sed quatenus res ex fide agenda esset, mandasse. item quaero, an, cum seius magistratu functus debitor exstitisset, lucius titius eo nomine conveniri possit vel res eius obligatae essent propter verba epistulae supra scripta. respondi neque conveniri posse neque res obligatas esse.
- 574
Dig. 17.1.61
- 575
Paulus 2 ad ner.
- 576
Quod filio familias ut peteret mandavi, emancipatus exegit: de peculio intra annum utiliter agam. paulus: sed et cum filio agendum est.
- 577
Dig. 17.1.62pr.
- 578
Scaevola 6 Dig.
- 579
Cum controversia esset de hereditate defunctae inter scriptum heredem et patruum maevium et amitas, maevius litteris ad sorores suas factis declaravit commune futurum, quidquid ad eum ex eventu litis hereditariae pervenisset, neque stipulatio litteras secuta est: quaesitum est, cum transegerit idem maevius cum scripto herede ita, ut praedia et aliae quaedam res ex ea transactione ad eum pervenirent, an ex litteris suis possit a sororibus conveniri. respondit posse.
- 580
Dig. 17.1.62.1
- 581
Scaevola 6 Dig.
- 582
Mandavi in haec verba: " lucius titius gaio suo salutem. peto et mando tibi, ut fidem dicas pro publio maevio apud sempronium: quaeque a publio soluta tibi non fuerint, me repraesentaturum hac epistula manu mea scripta notum tibi facio. " quaero, si non fideiussisset, sed mandasset creditori et alias egisset quam quod ei mandatum esset, an actione mandati teneretur. respondit teneri.
- 583
Dig. 17.2.0. Pro socio.
- 584
Dig. 17.2.1pr.
- 585
Paulus 32 ad ed.
- 586
Societas coiri potest vel in perpetuum, id est dum vivunt, vel ad tempus vel ex tempore vel sub condicione.
- 587
Dig. 17.2.1.1
- 588
Paulus 32 ad ed.
- 589
In societate omnium bonorum omnes res quae coeuntium sunt continuo communicantur,
- 590
Dig. 17.2.2
- 591
Gaius 10 ad ed. provinc.
- 592
Quia, licet specialiter traditio non interveniat, tacita tamen creditur intervenire.
- 593
Dig. 17.2.3pr.
- 594
Paulus 32 ad ed.
- 595
Ea vero, quae in nominibus erunt, manent in suo statu: sed actiones invicem praestare debent.
- 596
Dig. 17.2.3.1
- 597
Paulus 32 ad ed.
- 598
Cum specialiter omnium bonorum societas coita est, tunc et hereditas et legatum et quod donatum est aut quaqua ratione adquisitum communioni adquiretur.
- 599
Dig. 17.2.3.2
- 600
Paulus 32 ad ed.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 1,043
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.