Digest17
- 401
Nerva 5 membr.
- 402
Si fundum, qui ex parte tuus est, mandavi tibi ut emeres mihi, verum est mandatum posse ita consistere, ut mihi ceteris partibus redemptis etiam tuam partem praestare debeas. sed si quidem certo pretio emendas eas mandaverim, quanticumque aliorum partes redemeris, sic et tua pars coartabitur, ut non abundet mandati quantitatem, in quam tibi emendum totum mandavi: sin autem nullo certo pretio constituto emere tibi mandaverim tuque ex diversis pretiis partes ceterorum redemeris, et tuam partem viri boni arbitratu aestimato pretio dari oportet,
- 403
Dig. 17.1.36pr.
- 404
Iavolenus 7 ex cass.
- 405
Ita tu omnes summas maiores et minores coacervet et ita portionem ei qui mandatum suscepit praestet. quod et plerique probant.
- 406
Dig. 17.1.36.1
- 407
Iavolenus 7 ex cass.
- 408
Simili modo et in illa specie, ubi certo pretio tibi emere mandavi et aliarum partium nomine commode negotium gessisti et vilius emeris, pro tua parte tantum tibi praestatur, quanti interest tua, dummodo intra id pretium, quod mandato continetur. quid enim fiet, si exiguo pretio hi, cum quibus tibi communis fundus erat, rem abicere vel necessitate rei familiaris vel alia causa cogerentur? non etiam tu ad idem dispendium deduceris. sed nec lucrum tibi ex hac causa adquirere debes, cum mandatum gratuitum esse debet: neque enim tibi concedendum est propter hoc venditionem impedire, quod animosiorem eius rei emptorem esse quam tibi mandatum est cognoveris.
- 409
Dig. 17.1.36.2
- 410
Iavolenus 7 ex cass.
- 411
Quod si fundum, qui per partes venit, emendum tibi mandassem, sed ita, ut non aliter mandato tenear, quam si totum fundum emeres: si totum emere non potueris, in partibus emendis tibi negotium gesseris ( sive habueris in eo fundo partem sive non) et eveniet, ut is cui tale mandatum datum est periculo suo interim partes emat et, nisi totum emerit, ingratis eas retineat. nam propius est, ut cum huiusmodi incommodis mandatum suscipi possit praestarique officium et in partibus emendis perinde atque in toto debeat ab eo, qui tale mandatum sua sponte suscepit.
- 412
Dig. 17.1.36.3
- 413
Iavolenus 7 ex cass.
- 414
Quod si mandassem tibi, ut fundum mihi emeres, non addito eo, ut non aliter mandato tenear, quam si totum emeres, et tu partem vel quasdam partes eius emeris, tum habebimus sine dubio invicem mandati actionem, quamvis reliquas partes emere non potuisses.
- 415
Dig. 17.1.37
- 416
Africanus 8 quaest.
- 417
Hominem certum pro te dari fideiussi et solvi: cum mandati agatur, aestimatio eius ad id potius tempus, quo solutus sit, non quo agatur, referri debet, et ideo etiamsi mortuus fuerit, nihilo minus utilis ea actio est. aliter in stipulatione servatur: nam tunc id tempus spectatur quo agitur, nisi forte aut per promissorem steterit, quo minus sua die solveret, aut per creditorem, quo minus acciperet: etenim neutri eorum frustratio sua prodesse debet.
- 418
Dig. 17.1.38pr.
- 419
Marcellus l.S. resp.
- 420
Lucius titius publio maevio filio naturali domum communem permisit non donationis causa creditori filii obligare: postea maevio defuncto relicta pupilla tutores eius iudicem adversus titium acceperunt et titius de mutuis petitionibus: quaero, an domus pars, quam titius obligandam filio suo accommodavit, arbitratu iudicis liberari debeat. Marcellus respondit, an et quando debeat liberari, ex persona debitoris itemque ex eo, quod inter contrahentes actum esset, ac tempore, quo res de qua quaereretur obligata fuisset, iudicem aestimaturum:
- 421
Dig. 17.1.38.1
- 422
Marcellus l.S. resp.
- 423
Est enim earum specierum iudicialis quaestio, per quam res expediatur, non absimilis illa, quae frequentissime agitari solet, fideiussor an et prius quam solvat agere possit, ut liberetur. nec tamen semper exspectandum est, ut solvat aut iudicio accepto condemnetur, si diu in solutione reus cessabit aut certe bona sua dissipabit, praesertim si domi pecuniam fideiussor non habebit, qua numerata creditori mandati actione reum conveniat.
- 424
Dig. 17.1.39
- 425
Nerva 7 membr.
- 426
Et aristoni et celso patri placuit posse rem hac condicione deponi mandatumque suscipi, ut res periculo eius sit qui depositum vel mandatum suscepit: quod et mihi verum esse videtur.
- 427
Dig. 17.1.40
- 428
Paulus 9 ad ed.
- 429
Si pro te praesente et vetante fideiusserim, nec mandati actio nec negotiorum gestorum est: sed quidam utilem putant dari oportere: quibus non consentio, secundum quod et pomponio videtur.
- 430
Dig. 17.1.41
- 431
Gaius 3 ad ed. provinc.
- 432
Potest ab una dumtaxat parte mandati iudicium dari: nam si is qui mandatum suscepit egressus fuerit mandatum, ipsi quidem mandati iudicium non competit, at ei qui mandaverit adversus eum competit.
- 433
Dig. 17.1.42
- 434
Ulpianus 11 ad ed.
- 435
Si mandavero tibi, ut excuteres vires hereditatis, et tu, quasi minor sit, eam a me emeris, et mandati mihi teneberis. tantundem et si tibi mandavi, ut vires excuteres eius cui eram crediturus et renuntiaveris eum idoneum esse.
- 436
Dig. 17.1.43
- 437
Ulpianus 23 ad ed.
- 438
Qui mandatum suscepit, ut pecunias in diem collocaret, isque hoc fecerit, mandati conveniendus est, ut cum dilatione temporis actionibus cedat.
- 439
Dig. 17.1.44
- 440
Ulpianus 62 ad ed.
- 441
Dolus est, si quis nolit persequi quod persequi potest, aut si quis nolit quod exegerit solvere.
- 442
Dig. 17.1.45pr.
- 443
Paulus 5 ad plaut.
- 444
Si mandatu meo fundum emeris, utrum cum dederis pretium ageres mecum mandati, an et antequam des, ne necesse habeas res tuas vendere? et recte dicitur in hoc esse mandati actionem, ut suscipiam obligationem, quae adversus te venditori competit: nam et ego tecum agere possum, ut praestes mihi adversus venditorem empti actiones.
- 445
Dig. 17.1.45.1
- 446
Paulus 5 ad plaut.
- 447
Sed si mandatu meo iudicium suscepisti, manente iudicio sine iusta causa non debes mecum agere, ut transferatur iudicium in me: nondum enim perfecisti mandatum.
- 448
Dig. 17.1.45.2
- 449
Paulus 5 ad plaut.
- 450
Item si, dum negotia mea geris, alicui de creditoribus meis promiseris, et antequam solvas dicendum est te agere posse, ut obligationem suscipiam: aut si nolit creditor obligationem mutare, cavere tibi debeo defensurum te.
- 451
Dig. 17.1.45.3
- 452
Paulus 5 ad plaut.
- 453
Si iudicio te sisti promisero nec exhibuero, et antequam praestem, mandati agere possum, ut me liberes: vel si pro te reus promittendi factus sim.
- 454
Dig. 17.1.45.4
- 455
Paulus 5 ad plaut.
- 456
Sed si mandavero tibi, ut creditori meo solvas, tuque expromiseris et ex ea causa damnatus sis, humanius est et in hoc casu mandati actionem tibi competere.
- 457
Dig. 17.1.45.5
- 458
Paulus 5 ad plaut.
- 459
Quotiens autem ante soltuam pecuniam mandati agi posse diximus, faciendi causa, non dandi tenebitur reus: et est aequum, sicut mandante aliquo actionem nacti cogimur eam praestare iudicio mandati, ita ex eadem causa obligatos habere mandati actionem, ut liberemur.
- 460
Dig. 17.1.45.6
- 461
Paulus 5 ad plaut.
- 462
Si fideiussor multiplicaverit summam, in quam fideiussit, sumptibus ex iusta ratione factis, totam eam praestabit is pro quo fideiussit.
- 463
Dig. 17.1.45.7
- 464
Paulus 5 ad plaut.
- 465
Quod mihi debebas a debitore tuo stipulatus sum periculo tuo: posse me agere tecum mandati in id, quod minus ab illo servare potero, nerva atilicinus aiunt, quamvis id mandatum ad tuam rem pertineat, et merito: tunc enim liberatur is qui debitorem delegat, si nomen eius creditor secutus est, non cum periculo debitoris ab eo stipulatur.
- 466
Dig. 17.1.45.8
- 467
Paulus 5 ad plaut.
- 468
Idem iuris est, si mandatu fideiussoris cum reo egissem, quia sequenti mandato liberaretur ex priore causa.
- 469
Dig. 17.1.46
- 470
Paulus 74 ad ed.
- 471
Si quis pro eo spoponderit, qui ita promisit: " si stichum non dederis, centum milia dabis?" et stichum redemerit vilius et solverit, ne centum milium stipulatio committatur, constat posse eum mandati agere. igitur commodissime illa forma in mandatis servanda est, ut, quotiens certum mandatum sit, recedi a forma non debeat: at quotiens incertum vel plurium causarum, tunc, licet aliis praestationibus exsoluta sit causa mandati quam quae ipso mandato inerant, si tamen hoc mandatori expedierit, mandati erit actio.
- 472
Dig. 17.1.47pr.
- 473
Pomponius 3 ex plaut.
- 474
Iulianus ait, si fideiussori uxor doti promiserit, quod ei ex causa fideiussoria debeat, nuptiis secutis confestim mandati adversus debitorem agere eum posse, quia intellegitur abesse ei pecunia eo, quod onera matrimonii sustineret.
- 475
Dig. 17.1.47.1
- 476
Pomponius 3 ex plaut.
- 477
Si is, qui pro te hominem dare fideiussit, alienum hominem stipulatori dederit, nec ipse liberatur nec te liberat et ideo mandati actionem tecum non habet. sed si stipulator eum hominem usuceperit, dicendum esse iulianus ait liberationem contingere: eo ergo casu mandati actio post usucapionem demum tecum erit.
- 478
Dig. 17.1.48pr.
- 479
Celsus 7 Dig.
- 480
Quintus mucius scaevola ait, si quis sub usuris creditam pecuniam fideiussisset et reus in iudicio conventus cum recusare vellet sub usuris creditam esse pecuniam et fideiussor solvendo usuras potestatem recusandi eas reo sustulisset, eam pecuniam a reo non petiturum. sed si reus fideiussori denuntiasset, ut recusaret sub usuris debitam esse nec is propter suam existimationem recusare voluisset, quod ita solverit, a reo petiturum. hoc bene censuit scaevola: parum enim fideliter facit fideiussor in superiore casu, quod potestatem eximere reo videtur suo iure uti: ceterum in posteriore casu non oportet esse noxiae fideiussori, si pepercisset pudori suo.
- 481
Dig. 17.1.48.1
- 482
Celsus 7 Dig.
- 483
Cum mando tibi, ut credendo pecuniam negotium mihi geras mihique id nomen praestes, meum in eo periculum, meum emolumentum sit, puto mandatum posse consistere.
- 484
Dig. 17.1.48.2
- 485
Celsus 7 Dig.
- 486
Ceterum ut tibi negotium geras, tui arbitrii sit nomen, id est ut cuivis credas, tu recipias usuras, periculum dumtaxat ad me pertineat, iam extra mandati formam est, quemadmodum si mandem, ut mihi quemvis fundum emas.
- 487
Dig. 17.1.49
- 488
Marcellus 6 Dig.
- 489
Servum titii emi ab alio bona fide et possideo: mandatu meo eum titius vendidit, cum ignoraret suum esse, vel contra ego vendidi illius mandatu, cum forte is, cui heres exstiterit, eum emisset: de iure evicitonis et de mandatu quaesitum est. et puto titium, quamvis quasi procurator vendidisset, obstrictum emptori neque, si rem tradidisset, vindicationem ei concedendam, et idcirco mandati eum non teneri, sed contra mandati agere posse, si quid eius interfuisset, quia forte venditurus non fuerit. contra mandator, si rem ab eo vindicare velit, exceptione doli summovetur et adversus venditorem testatoris sui habet ex empto iure hereditario actionem.
- 490
Dig. 17.1.50pr.
- 491
Celsus 38 Dig.
- 492
Si is qui negotia fideiussoris gerebat ita solvit stipulatori, ut reum fideiussoremque liberaret, idque utiliter fecit, negotiorum gestorum actione fideiussorem habet obligatum, nec refert, ratum habuit nec ne fideiussor. sed fideiussor etiam antequam solveret procuratori pecuniam, simul ac ratum habuisset, haberet tamen mandati actionem.
- 493
Dig. 17.1.50.1
- 494
Celsus 38 Dig.
- 495
Sive, cum frumentum deberetur, fideiussor africum dedit, sive quid ex necessitate solvendi plus impendit quam est pretium solutae rei, sive stichum solvit isque decessit aut debilitate flagitiove ad nullum pretium sui redactus est, id mandati iudicio consequeretur.
- 496
Dig. 17.1.51
- 497
Iavolenus 9 ex cass.
- 498
Fideiussor quamvis per errorem ante diem pecuniam solverit, repetere tamen ab eo non potest ac ne mandati quidem actionem, antequam dies solvendi veniat, cum reo habebit.
- 499
Dig. 17.1.52
- 500
Iavolenus 1 epist.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,043
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.