Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest17

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,043 sections

  1. 301

    Dig. 17.1.22.11

  2. 302

    Paulus 32 ad ed.

  3. 303

    Sicut autem liberum est mandatum non suscipere, ita susceptum consummari oportet, nisi renuntiatum sit ( renuntiari autem ita potest, ut integrum ius mandatori reservetur vel per se vel per alium eandem rem commode explicandi) aut si redundet in eum captio qui suscepit mandatum. et quidem si is cui mandatum est ut aliquid mercaretur mercatus non sit neque renuntiaverit se non empturum idque sua, non alterius culpa fecerit, mandati actione teneri eum convenit: nec amplius tenebitur, sicuti mela quoque scripsit, si eo tempore per fraudem renuntiaverit, cum iam recte emere non posset.

  4. 304

    Dig. 17.1.23

  5. 305

    Hermogenianus 2 iuris epit.

  6. 306

    Sane si valetudinis adversae vel capitalium inimicitiarium.

  7. 307

    Dig. 17.1.24

  8. 308

    Paulus 2 sent.

  9. 309

    Seu ob inanes rei actiones.

  10. 310

    Dig. 17.1.25

  11. 311

    Hermogenianus 2 iuris epit.

  12. 312

    Seu ob aliam iustam causam excusationes alleget, audiendus est.

  13. 313

    Dig. 17.1.26pr.

  14. 314

    Paulus 32 ad ed.

  15. 315

    Inter causas omittendi mandati etiam mors mandatoris est: nam mandatum solvitur morte. si tamen per ignorantiam impletum est, competere actionem utilitatis causa dicitur. iulianus quoque scripsit mandatoris morte solvi mandatum, sed obligationem aliquando durare.

  16. 316

    Dig. 17.1.26.1

  17. 317

    Paulus 32 ad ed.

  18. 318

    Si quis debitori suo mandaverit, ut titio solveret, et debitor mortuo eo, cum id ignoraret, solverit, liberari eum oportet.

  19. 319

    Dig. 17.1.26.2

  20. 320

    Paulus 32 ad ed.

  21. 321

    Abesse intellegitur pecunia fideiussori etiam si debitor ab eo delegatus sit creditori, licet is solvendo non fuerit, quia bonum nomen facit creditor, qui admittit debitorem delegatum.

  22. 322

    Dig. 17.1.26.3

  23. 323

    Paulus 32 ad ed.

  24. 324

    Si is, qui fideiussori donare vult, creditorem eius habeat debitorem suum eumque liberaverit, continuo aget fideiussor mandati, quatenus nihil intersit, utrum nummos solverit creditori an eum liberaverit.

  25. 325

    Dig. 17.1.26.4

  26. 326

    Paulus 32 ad ed.

  27. 327

    Praeterea sciendum est non plus fideiussorem consequi debere mandati iudicio, quam quod solverit.

  28. 328

    Dig. 17.1.26.5

  29. 329

    Paulus 32 ad ed.

  30. 330

    Mandatu tuo fideiussi decem et procuratori creditoris solvi: si verus procurator fuit, statim mandati agam: quod si procurator non est, repetam ab eo.

  31. 331

    Dig. 17.1.26.6

  32. 332

    Paulus 32 ad ed.

  33. 333

    Non omnia, quae impensurus non fuit mandator imputabit, veluti quod spoliatus sit a latronibus aut naufragio res amiserit vel languore suo suorumque adpraehensus quaedam erogaverit: nam haec magis casibus quam mandato imputari oportet.

  34. 334

    Dig. 17.1.26.7

  35. 335

    Paulus 32 ad ed.

  36. 336

    Sed cum servus, quem mandatu meo emeras, furtum tibi fecisset, neratius ait mandati actione te consecuturum, ut servus tibi noxae dedatur, si tamen sine culpa tua id acciderit: quod si ego scissem talem esse servum nec praedixissem, ut possis praecavere, tunc quanti tua intersit, tantum tibi praestari oportet.

  37. 337

    Dig. 17.1.26.8

  38. 338

    Paulus 32 ad ed.

  39. 339

    Faber mandatu amici sui emit servum decem et fabricam docuit, deinde vendidit eum viginti, quos mandati iudicio coactus est solvere: mox quasi homo non erat sanus, emptori damnatus est: mela ait non praestaturum id ei mandatorem, nisi posteaquam emisset sine dolo malo eius hoc vitium habere coeperit servus. sed si iussu mandatoris eum docuerit, contra fore: tunc enim et mercedem et cibaria consecuturum, nisi si ut gratis doceret rogatus sit.

  40. 340

    Dig. 17.1.27pr.

  41. 341

    Gaius 9 ad ed. provinc.

  42. 342

    Si quis alicui scripserit, ut debitorem suum liberet, seque eam pecuniam, quam is debuerit, soluturum, mandati actione tenetur.

  43. 343

    Dig. 17.1.27.1

  44. 344

    Gaius 9 ad ed. provinc.

  45. 345

    Si servum ea lege tibi tradidero, ut eum post mortem meam manumitteres, constitit obligatio: potest autem et in mea quoque persona agendi causa intervenire, veluti si paenitentia acta servum reciperare velim.

  46. 346

    Dig. 17.1.27.2

  47. 347

    Gaius 9 ad ed. provinc.

  48. 348

    Qui mandatum suscepit, si potest id explere, deserere promissum officium non debet, alioquin quanti mandatoris intersit damnabitur: si vero intellegit explere se id officium non posse, id ipsum cum primum poterit debet mandatori nuntiare, ut is si velit alterius opera utatur: quod si, cum possit nuntiare, cessaverit, quanti mandatoris intersit tenebitur: si aliqua ex causa non poterit nuntiare, securus erit.

  49. 349

    Dig. 17.1.27.3

  50. 350

    Gaius 9 ad ed. provinc.

  51. 351

    Morte quoque eius cui mandatum est, si is integro adhuc mandato decesserit, solvitur mandatum et ob id heres eius, licet exsecutus fuerit mandatum, non habet mandati actionem.

  52. 352

    Dig. 17.1.27.4

  53. 353

    Gaius 9 ad ed. provinc.

  54. 354

    Impendia mandati exsequendi gratia facta si bona fide facta sunt, restitui omnimodo debent, nec ad rem pertinet, quod is qui mandasset potuisset, si ipse negotium gereret, minus impendere.

  55. 355

    Dig. 17.1.27.5

  56. 356

    Gaius 9 ad ed. provinc.

  57. 357

    Si mandatu meo titio credideris et mecum mandati egeris, non aliter condemnari debeo, quam si actiones tuas, quas adversus titium habes, mihi praestiteris. sed si cum titio egeris, ego quidem non liberabor, sed in id dumtaxat tibi obligatus ero, quod a titio servare non potueris.

  58. 358

    Dig. 17.1.28

  59. 359

    Ulpianus 14 ad ed.

  60. 360

    Papinianus libro tertio quaestionum ait mandatorem debitoris solventem ipso iure reum non liberare ( propter mandatum enim suum solvit et suo nomine) ideoque mandatori actiones putat adversus reum cedi debere.

  61. 361

    Dig. 17.1.29pr.

  62. 362

    Ulpianus 7 disp.

  63. 363

    Si fideiussor conventus, cum ignoraret non fuisse debitori numeratam pecuniam, solverit ex causa fideiussionis, an mandati iudicio persequi possit id quod solverit, quaeritur. et si quidem sciens praetermiserit exceptionem vel doli vel non numeratae pecuniae, videtur dolo versari ( dissoluta enim neglegentia prope dolum est): ubi vero ignoravit, nihil est quod ei imputetur. pari ratione et si aliqua exceptio debitori competebat, pacti forte conventi vel cuius alterius rei, et ignarus hanc exceptionem non exercebit, dici oportet mandati ei actionem competere: potuit enim atque debuit reus promittendi certiorare fideiussorem suum, ne forte ignarus solvat indebitum.

  64. 364

    Dig. 17.1.29.1

  65. 365

    Ulpianus 7 disp.

  66. 366

    Non male tractabitur, si, cum ignoraret fideiussor inutiliter se obligatum, solverit, an mandati actionem habeat. et si quidem factum ignoravit, recipi ignorantia eius potest, si vero ius, aliud dici debet.

  67. 367

    Dig. 17.1.29.2

  68. 368

    Ulpianus 7 disp.

  69. 369

    Si, cum debitor solvisset, ignarus fideiussor solverit, puto eum mandati habere actionem: ignoscendum est enim ei, si non divinavit debitorem solvisse: debitor enim debuit notum facere fideiussori iam se solvisse, ne forte creditor obrepat et ignorantiam eius circumveniat et excutiat ei summam, in quam fideiussit.

  70. 370

    Dig. 17.1.29.3

  71. 371

    Ulpianus 7 disp.

  72. 372

    Hoc idem tractari et in fideiussore potest, si, cum solvisset, non certioravit reum, sic deinde reus solvit quod solvere eum non oportebat. et credo, si, cum posset eum certiorare, non fecit, oportere mandati agentem fideiussorem repelli: dolo enim proximum est, si post solutionem non nuntiaverit debitori: cedere autem reus indebiti actione fideiussori debet, ne duplum creditor consequatur.

  73. 373

    Dig. 17.1.29.4

  74. 374

    Ulpianus 7 disp.

  75. 375

    Quaedam tamen etsi sciens omittat fideiussor, caret fraude, ut puta si exceptionem procuratoriam omisit sive sciens sive ignarus: de bona fide enim agitur, cui non congruit de apicibus iuris disputare, sed de hoc tantum, debitor fuerit nec ne.

  76. 376

    Dig. 17.1.29.5

  77. 377

    Ulpianus 7 disp.

  78. 378

    In omnibus autem visionibus, quae praepositae sunt, ubi creditor vel non numeratam pecuniam accipit vel numeratam iterum accepit, repetitio contra eum competit, nisi ex condemnatione fuerit ei pecunia soluta: tunc enim propter auctoritatem rei iudicatae repetitio quidem cessat, ipse autem stellionatus crimine propter suam calliditatem plectetur.

  79. 379

    Dig. 17.1.29.6

  80. 380

    Ulpianus 7 disp.

  81. 381

    Fideiussor, si solus tempore liberatus tamen solverit creditori, recte mandati habebit actionem adversus reum: quamquam enim iam liberatus solvit, tamen fidem implevit et debitorem liberavit: si igitur paratus sit defendere reum adversus creditorem, aequissimum est mandati iudicio eum quod solvit reciperare. et ita iuliano videtur.

  82. 382

    Dig. 17.1.30

  83. 383

    Iulianus 13 Dig.

  84. 384

    Si hominem tibi dedero, ut eum manumitteres, et postea procurator meus prohibuerit, ne manumitteres, an mandati agere possim, si tu eum manumiseris? respondi, si procurator iustam causam habuit interpellandi manumissionem servi, quem in hoc solum acceperam, ut manumitterem, veluti si compererit eum postea falsas rationes confecisse, insidias vitae prioris domini struxisse, tenebor, nisi denuntiationi procuratoris paruero: si vero nulla iusta causa procuratori fuit denuntiandi, ne servus manumitteretur, non poterit mecum agi, quamvis ad libertatem eum perduxerim.

  85. 385

    Dig. 17.1.31

  86. 386

    Iulianus 14 Dig.

  87. 387

    Si negotia mea mandavero gerenda ei, qui mihi actione in quadruplum tenebatur, post annum vero in simplum, etsi post annum cum eo mandati agam, praestare mihi quadruplum debebit: nam qui alterius negotia administranda suscipit, id praestare debet in sua persona, quod in aliorum.

  88. 388

    Dig. 17.1.32

  89. 389

    Iulianus 3 ad urs. ferocem.

  90. 390

    Si hereditatem aliter aditurus non essem quam cautum fuisset damnum praestari et hoc mandatum intercessisset, fore mandati actionem existimo. si quis autem mandaverit alicui, ne legatum a se repellat, longe ei dissimile esse: nam legatum adquisitum numquam illi damno esse potuit: hereditas interdum damnosa est. et in summa quicumque contractus tales sunt, ut quicumque eorum nomine fideiussor obligari posset, et mandati obligationem consistere puto: neque enim multo referre, praesens quis interrogatus fideiubeat an absens vel praesens mandet. praeterea volgo animadvertere licet mandatu creditorum hereditates suspectas adiri, quos mandati iudicio teneri procul dubio est.

  91. 391

    Dig. 17.1.33

  92. 392

    Iulianus 4 ex minic.

  93. 393

    Rogatus ut fideiuberet si in minorem summam se obligavit, recte tenetur: si in maiorem, iulianus verius putat quod a plerisque responsum est eum, qui maiorem summam quam rogatus erat fideiussisset, hactenus mandati actionem habere, quatenus rogatus esset, quia id fecisset, quod mandatum ei est: nam usque ad eam summam, in quam rogatus erat, fidem eius spectasse videtur qui rogavit.

  94. 394

    Dig. 17.1.34pr.

  95. 395

    Africanus 8 quaest.

  96. 396

    Qui negotia lucii titii procurabat, is, cum a debitoribus eius pecuniam exegisset, epistulam ad eum emisit, qua significaret certam summam ex administratione apud se esse eamque creditam sibi se debiturum cum usuris semissibus: quaesitum est, an ex ea causa credita pecunia peti possit et an usurae peti possint. respondit non esse creditam: alioquin dicendum ex omni contractu nuda pactione pecuniam creditam fieri posse. nec huic simile esse, quod, si pecuniam apud te depositam convenerit ut creditam habeas, credita fiat, quia tunc nummi, qui mei erant, tui fiunt: item quod, si a debitore meo iussero te accipere pecuniam, credita fiat, id enim benigne receptum est. his argumentum esse eum, qui, cum mutuam pecuniam dare vellet, argentum vendendum dedisset, nihilo magis pecuniam creditam recte petiturum: et tamen pecuniam ex argento redactam periculo eius fore, qui accepisset argentum. et in proposito igitur dicendum actione mandati obligatum fore procuratorem, ut, quamvis ipsius periculo nummi fierent tamen usuras, de quibus convenerit, praestare debeat.

  97. 397

    Dig. 17.1.34.1

  98. 398

    Africanus 8 quaest.

  99. 399

    Cum heres ex parte esses, mandavi tibi, ut praedium hereditarium mihi emeres certo pretio: emisti. pro coheredum quidem partibus non dubie mandati actio est inter nos. pro tua autem parte posse dubitari ait, utrumne ex empto an mandati agi oporteat: neque enim sine ratione quem existimaturum pro hac parte sub condicione contractam emptionem. quod quidem maxime quaeri pertinere ait, ut, si forte prius quam emptio fieret decesserim et tu, cum scires me decessisse, propter mandatum meum alii vendere nolueris, an heres meus eo nomine tibi sit obligatus, et retro, si alii vendideris, an heredi meo tenearis. nam si quidem sub condicione emptio facta videtur, potest agi, quemadmodum si quaevis alia condicio post mortem exstitisset: sin ^ si^ vero perinde mandati agendum sit, ac si alienum fundum emi mandassem, morte insecuta, cum id scieris, resoluto mandato nullam tibi actionem cum herede meo fore. sed et si mandati agendum esset, eadem praestanda, quae praestarentur, si ex empto ageretur.

  100. 400

    Dig. 17.1.35

← Previous · Next → — showing 301400 of 1,043

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.