Digest17
- 201
Si filio familias mandavero, ut pro me solveret, et emancipatus solvat, verum est in factum actionem filio dandam, patrem autem post emancipationem solventem negotiorum gestorum actionem habere.
- 202
Dig. 17.1.12.7
- 203
Ulpianus 31 ad ed.
- 204
Contrario iudicio experiuntur qui mandatum susceperunt, ut puta qui rerum vel rei unius procurationem susceperunt.
- 205
Dig. 17.1.12.8
- 206
Ulpianus 31 ad ed.
- 207
Inde papinianus quaerit, si patronus praedium quod emerat, pro quo pretii bessem exsolverat, iusserit liberto suo tradi, ut ille residuum pretii redderet, deinde reddito pretio vendenti fundum patrono libertus consenserit, trientis pretium an libertus possit repetere. et ait, si mandatum suscepit initio libertus, non donatum accepit, contrario iudicio posse eum pretium repetere, quod deductis mercedibus, quas medio tempore percepit, superest: quod si donationem patronus in libertum contulit, videri et postea libertum patrono donasse.
- 208
Dig. 17.1.12.9
- 209
Ulpianus 31 ad ed.
- 210
Si mihi mandaveris, ut rem tibi aliquam emam, egoque emero meo pretio, habebo mandati actionem de pretio reciperando: sed et si tuo pretio, impendero tamen aliquid bona fide ad emptionem rei, erit contraria mandati actio: aut si rem emptam nolis recipere: simili modo et si quid aliud mandaveris et in id sumptum fecero. nec tantum id quod impendi, verum usuras quoque consequar. usuras autem non tantum ex mora esse admittendas, verum iudicem aestimare debere, si exegit a debitore suo quis et solvit, cum uberrimas usuras consequeretur, aequissimum enim erit rationem eius rei haberi: aut si ipse mutuatus gravibus usuris solvit. sed et si reum usuris non relevavit, ipsi autem et usurae absunt, vel si minoribus relevavit, ipse autem maioribus faenus accepit, ut fidem suam liberaret, non dubito debere eum mandati iudicio et usuras consequi. et ( ut est constitutum) totum hoc ex aequo et bono iudex arbitrabitur.
- 211
Dig. 17.1.12.10
- 212
Ulpianus 31 ad ed.
- 213
Dedi tibi pecuniam, ut creditori meo exsolvas: non fecisti: praestabis mihi usuras, quo casu et a me creditor pecuniam debitam cum usuris recepturus sit: et ita imperator severus hadriano demonstrati rescripsit.
- 214
Dig. 17.1.12.11
- 215
Ulpianus 31 ad ed.
- 216
Si adulescens luxuriosus mandet tibi, ut pro meretrice fideiubeas, idque tu sciens mandatum susceperis, non habebis mandati actionem, quia simile est, quasi perdituro pecuniam sciens credideris. sed et si ulterius directo mandaverit tibi, ut meretrici pecuniam credas, non obligabitur mandati, quasi adversus bonam fidem mandatum sit.
- 217
Dig. 17.1.12.12
- 218
Ulpianus 31 ad ed.
- 219
Cum quidam talem epistulam scripsisset amico suo: " rogo te, commendatum habeas sextilium crescentem amicum meum", non obligabitur mandati, quia commendandi magis hominis quam mandandi causa scripta est.
- 220
Dig. 17.1.12.13
- 221
Ulpianus 31 ad ed.
- 222
Si quis mandaverit filio familias credendam pecuniam non contra senatus consultum accipienti, sed ex ea causa, ex qua de peculio vel de in rem verso vel quod iussu pater teneretur, erit licitum mandatum. hoc amplius dico, si, cum dubitarem, utrum contra senatus consultum acciperet an non, nec essem daturus contra senatus consultum accipienti, intercesserit qui diceret non accipere contra senatus consultum, et " periculo meo crede", dicat, " bene credis": arbitror locum esse mandato et mandati eum teneri.
- 223
Dig. 17.1.12.14
- 224
Ulpianus 31 ad ed.
- 225
Si post creditam pecuniam mandavero creditori credendam, nullum esse mandatum rectissime papinianus ait. plane si, ut exspectares nec urgueres debitorem ad solutionem, mandavero tibi, ut ei des intervallum, periculoque meo pecuniam fore dicam, verum puto omne nominis periculum debere ad mandatorem pertinere.
- 226
Dig. 17.1.12.15
- 227
Ulpianus 31 ad ed.
- 228
Idem ait, si tutor mandet suscipi vel probari nomen quod fecerat, teneri eum mandati, scilicet quondam pupillo suo vel curatori eius.
- 229
Dig. 17.1.12.16
- 230
Ulpianus 31 ad ed.
- 231
Si mandavero exigendam pecuniam, deinde voluntatem mutavero, an sit mandati actio vel mihi vel heredi meo? et ait Marcellus cessare mandati actionem, quia extinctum est mandatum finita voluntate. quod si mandaveris exigendam, deinde prohibuisti, exactamque recepisti, debitor liberabitur.
- 232
Dig. 17.1.12.17
- 233
Ulpianus 31 ad ed.
- 234
Idem Marcellus scribit, si, ut post mortem sibi monumentum fieret, quis mandavit, heres eius poterit mandati agere. illum vero qui mandatum suscepit, si sua pecunia fecit, puto agere mandati, si non ita ei mandatum est, ut sua pecunia faceret monumentum. potuit enim agere etiam cum eo qui mandavit, ut sibi pecuniam daret, ad faciendum, maxime si iam quaedam ad faciendum paravit.
- 235
Dig. 17.1.13
- 236
Gaius 10 ad ed. provinc.
- 237
Idem est et si mandavi tibi, ut post mortem meam heredibus meis emeres fundum.
- 238
Dig. 17.1.14pr.
- 239
Ulpianus 31 ad ed.
- 240
Heredem fideiussoris, si solverit, habere mandati actionem dubium non est. sed si vendiderit hereditatem et emptor solverit, an habeat mandati actionem, quaeritur. et iulianus libro tertio decimo scribit idcirco heredem habere mandati actionem, quia tenetur iudicio ex empto, ut praestet actiones suas, idcircoque competere ex empto actionem, quia potest praestare.
- 241
Dig. 17.1.14.1
- 242
Ulpianus 31 ad ed.
- 243
Si fideiussori duo heredes extiterint et alter eorum a coherede emerit hereditatem, deinde omne quod defunctus fideiusserat stipulatori solverit, habebit aut ex stipulatu aut ex empto obligatum coheredem suum: idcirco is mandati actionem habebit.
- 244
Dig. 17.1.15
- 245
Paulus 2 ad sab.
- 246
Si mandassem tibi, ut fundum emeres, postea scripsissem, ne emeres, tu, antequam scias me vetuisse, emisses, mandati tibi obligatus ero, ne damno adficiatur is qui suscipit mandatum.
- 247
Dig. 17.1.16
- 248
Ulpianus 31 ad ed.
- 249
Si quis mihi mandaverit in meo aliquid facere et fecero, quaesitum est, an sit mandati actio. et ait celsus libro septimo digestorum hoc respondisse se, cum aurelius quietus hospiti suo medico mandasse diceretur, ut in hortis eius quos ravennae habebat, in quos omnibus annis secedere solebat, sphaeristerium et hypocausta et quaedam ipsius valetudini apta sua impensa faceret: deducto igitur, quanto sua aedificia pretiosiora fecisset, quod amplius impendisset posse eum mandati iudicio persequi.
- 250
Dig. 17.1.17
- 251
Paulus 7 ad sab.
- 252
Si mandavero tibi, ut a titio decem exigeres, et ante exacta ea mandati tecum egero, si ante rem iudicatam exegeris, condemnandum te esse constat.
- 253
Dig. 17.1.18
- 254
Ulpianus 40 ad sab.
- 255
Qui patitur ab alio mandari, ut sibi credatur, mandare intellegitur.
- 256
Dig. 17.1.19
- 257
Ulpianus 43 ad sab.
- 258
Si servus meus de semet emendo mandaret, ut redimatur, pomponius eleganter tractat, an is, qui servum redemerit, ultro convenire possit venditorem, ut servum recipiat, quoniam mandati actio ultro citroque est. sed esse iniquissimum pomponius ait ex facto servi mei cogi me servum recipere, quem in perpetuum alienari volueram, nec magis in hunc casum debeo mandati teneri, quam ut eum tibi venderem.
- 259
Dig. 17.1.20pr.
- 260
Paulus 11 ad sab.
- 261
Ex mandato apud eum qui mandatum suscepit nihil remanere oportet, sicuti nec damnum pati debet, si exigere faeneratam pecuniam non potuit.
- 262
Dig. 17.1.20.1
- 263
Paulus 11 ad sab.
- 264
Fideiussori negotiorum gestorum est actio, si pro absente fideiusserit: nam mandati actio non potest competere, cum non antecesserit mandatum.
- 265
Dig. 17.1.21
- 266
Ulpianus 47 ad sab.
- 267
Cum mandatu alieno pro te fideiusserim, non possum adversus te habere actionem mandati, quemadmodum qui alienum mandatum intuitus spopondit. sed si non utique unius, sed utriusque mandatum intuitus id fecerim, habebo mandati actionem etiam adversus te, quemadmodum, si duo mihi mandassent ut tibi crederem, utrumque haberem obligatum.
- 268
Dig. 17.1.22pr.
- 269
Paulus 32 ad ed.
- 270
Si mandavero tibi, ut pro me in diem fideiubeas tuque pure fideiusseris et solveris, utilius respondebitur interim non esse tibi mandati actionem, sed cum dies venerit.
- 271
Dig. 17.1.22.1
- 272
Paulus 32 ad ed.
- 273
Item tractatum est, si, cum in diem deberem, mandatu meo in diem fideiusseris et ante diem solveris, an statim habeas mandati actionem. et quidam putant praesentem quidem esse mandati actionem, sed tanti minorem, quanti mea intersit superveniente die solutum fuisse. sed melius est dici interim nec huius summae mandati agi posse, quando nonnullum adhuc commodum meum sit, ut nec hoc ante diem solvam.
- 274
Dig. 17.1.22.2
- 275
Paulus 32 ad ed.
- 276
Interdum evenit, ut meum negotium geram et tamen utilem habeam mandati actionem: veluti cum debitor meus periculo suo debitorem suum mihi delegat aut cum rogatu fideiussoris cum reo experior: nam quamvis debitum meum persequar, nihilo minus et illius negotium gero: igitur quod minus servavero, consequar mandati actione.
- 277
Dig. 17.1.22.3
- 278
Paulus 32 ad ed.
- 279
Si hi, quorum res veneunt quas pignori dederunt, supposuerunt emptores et eis emendas res mandent, mandatum intellegitur, licet quantum ad meram rationem mandatum non constitit: nam cum rem tuam emas, nulla emptio est in tua persona rei tuae.
- 280
Dig. 17.1.22.4
- 281
Paulus 32 ad ed.
- 282
Iulianus scripsit mandati obligationem consistere etiam in rem eius qui mandatum suscipit ex eo maxime probari, quod, si pluribus heredibus vendentibus uni mandavero, ut rem hereditariam emeret, etiam pro ea parte, qua heres sit, obligatur mandati actione et obligat: et sane si ille propter hoc extraneo rem non addixerit, quod mandatum susceperat, ex bona fide esse praestare ei pretium, quanti vendere poterat: et contra si emptor ad emptionem rei sibi necessariae idcirco non accesserat, quod heredi praecepisset se ei empturum, aequissimum esse mandati iudicio praestare quanti eius interfuit emptam rem habere.
- 283
Dig. 17.1.22.5
- 284
Paulus 32 ad ed.
- 285
Is cuius bona publicata sunt mandare alicui potest, ut ea emat, et, si emerit, utilis erit mandati actio, si non praestet fidem: quod ideo receptum est, quia publicatis bonis quidquid postea adquiritur, non sequitur fiscum.
- 286
Dig. 17.1.22.6
- 287
Paulus 32 ad ed.
- 288
Qui aedem sacram spoliandam, hominem vulnerandum, occidendum mandatum suscipiat, nihil mandati iudicio consequi potest propter turpitudinem mandati.
- 289
Dig. 17.1.22.7
- 290
Paulus 32 ad ed.
- 291
Si tibi centum dedero, ut ea titio dares, tuque non dederis, sed consumpseris, et mandati et furti teneri te proculus ait: aut, si ita dederim, ut quae velles dares, mandati tantummodo.
- 292
Dig. 17.1.22.8
- 293
Paulus 32 ad ed.
- 294
Si mandaverim servo tuo, ut quod tibi debeam solveret meo nomine, neratius scribit, quamvis mutuatus servus pecuniam rationibus tuis quasi a me receptam intulerit, tamen, si nummos a creditore non ita acceperit, ut meo nomine daret, nec liberari me nec te mandati mecum acturum: quod si sic mutuatus sit, ut pecuniam meo nomine daret, utrumque contra esse: nec referre, alius quis an idem ipse servus nomine tuo quod pro me solvebatur acceperit. et hoc verius est, quoniam quotiens suos nummos accipit creditor, non contingit liberatio debitori.
- 295
Dig. 17.1.22.9
- 296
Paulus 32 ad ed.
- 297
Fugitivus meus cum apud furem esset, pecuniam adquisiit et ex ea servos paravit eosque titius per traditionem a venditore accepit. mela ait mandati actione me consecuturum, ut restituat mihi titius, quia servus meus mandasse titio videbatur, ut per traditionem acciperet, si modo rogatu servi hoc fecerit: quod si sine voluntate eius venditor titio tradiderit, tunc posse me ex empto agere, ut mihi eos venditor traderet, venditoremque per condictionem a titio repetiturum, si servos tradiderit titio quos non debuerit, cum debere se existimaret.
- 298
Dig. 17.1.22.10
- 299
Paulus 32 ad ed.
- 300
Si curator bonorum venditionem quidem fecerit, pecuniam autem creditoribus non solverit, trebatius ofilius labeo responderunt his qui praesentes fuerunt competere adversus eum mandati actionem, his autem qui absentes fuerunt negotiorum gestorum actionem esse. atquin si praesentium mandatum exsecutus id egit, negotiorum gestorum actio absentibus non est nisi forte adversus eos qui mandaverunt curatori, tamquam si negotia absentium gesserint: quod si, cum soli creditores se esse existimarent, id mandaverint, in factum actio absentibus danda est in eos qui mandaverint.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,043
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.