Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest17

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,043 sections

  1. 101

    Ulpianus 31 ad ed.

  2. 102

    Si procuratorem dedero nec instrumenta mihi causae reddat, qua actione mihi teneatur? et labeo putat mandati eum teneri nec esse probabilem sententiam existimantium ex hac causa agi posse depositi: uniuscuiusque enim contractus initium spectandum et causam.

  3. 103

    Dig. 17.1.8.1

  4. 104

    Ulpianus 31 ad ed.

  5. 105

    Sed et si per collusionem procuratoris absolutus sit adversarius, mandati eum teneri: sed si solvendo non sit, tunc de dolo actionem adversus reum, qui per collusionem absolutus sit, dandam ait.

  6. 106

    Dig. 17.1.8.2

  7. 107

    Ulpianus 31 ad ed.

  8. 108

    Sed et de lite quam suscepit exsequenda mandati eum teneri constat.

  9. 109

    Dig. 17.1.8.3

  10. 110

    Ulpianus 31 ad ed.

  11. 111

    Si quis mandaverit alicui gerenda negotia eius, qui ipse sibi mandaverat, habebit mandati actionem, quia et ipse tenetur ( tenetur autem, quia agere potest): quamquam enim volgo dicatur procuratorem ante litem contestatam facere procuratorem non posse, tamen mandati actio est: ad agendum enim dumtaxat hoc facere non potest.

  12. 112

    Dig. 17.1.8.4

  13. 113

    Ulpianus 31 ad ed.

  14. 114

    Si tutores mandaverint contutori suo mancipium emendum pupillo et ille non emerit, an sit mandati actio, et utrum tantum mandati an vero et tutelae? et iulianus distinguit: referre enim ait, cuius generis servum tutores uni tutorum mandaverint ut emeret. nam si supervacuum servum vel etiam onerosum, mandati actione tantum eum teneri, tutelae non teneri: si vero necessarium servum, tunc et tutelae eum teneri non solum, sed et ceteros: nam et si mandassent, tenerentur tutelae, cur servum pupillo necessarium non comparaverunt: non sunt igitur excusati, quod contutori mandaverunt, quia emere debuerunt. plane habebunt nihilo minus mandati actionem, quia mandato non est obtemperatum. contra quoque iulianus ait tutorem qui emit mandati actionem habere adversus contutores suos.

  15. 115

    Dig. 17.1.8.5

  16. 116

    Ulpianus 31 ad ed.

  17. 117

    Si liber homo, cum bona fide serviret, mandaverit titio ut redimeretur et nummos ex eo peculio dederit, quod ipsum sequi, non apud bonae fidei emptorem relinqui debuit, titiusque pretio soluto liberum illum manumiserit, mox ingenuus pronuntiatus est, habere eum mandati actionem iulianus ait adversus eum cui se redimendum mandavit, sed hoc tantum inesse mandati iudicio, ut sibi actiones mandet, quas habet adversus eum a quo comparavit. plane si eam pecuniam dederit, quae erat ex peculio ad bonae fidei emptorem pertinente, nullae ei, inquit iulianus, mandari actiones possunt, quia nullas habet, cum ei suos nummos emptor dederit: quinimmo, inquit, ex vendito manebit obligatus, sed et haec actio inutilis est, quia quantum fuerit consecutus, tantum empti iudicio necesse habebit praestare.

  18. 118

    Dig. 17.1.8.6

  19. 119

    Ulpianus 31 ad ed.

  20. 120

    Mandati actio tunc competit, cum coepit interesse eius qui mandavit: ceterum si nihil interest, cessat mandati actio, et eatenus competit, quatenus interest. ut puta mandavi tibi, ut fundum emeres: si intererat mea emi, teneberis: ceterum si eundem hunc fundum ego ipse emi vel alius mihi neque interest aliquid, cessat mandati actio. mandavi, ut negotia gereres: si nihil deperierit, quamvis nemo gesserit, nulla actio est, aut si alius idonee gesserit, cessat mandati actio. et in similibus hoc idem erit probandum.

  21. 121

    Dig. 17.1.8.7

  22. 122

    Ulpianus 31 ad ed.

  23. 123

    Si ignorantes fideiussores debitorem solvisse vel etiam acceptilatione sive pacto liberatum ex substantia debitoris solverunt, non tenebuntur mandati.

  24. 124

    Dig. 17.1.8.8

  25. 125

    Ulpianus 31 ad ed.

  26. 126

    Quod et ad actionem fideiussoris pertinet. et hoc ex rescripto divorum fratrum intellegere licet, cuius verba haec sunt: " catullo iuliano. si hi, qui pro te fideiusserant, in maiorem quantitatem damnati, quam debiti ratio exigebat, scientes et prudentes auxilium appellationis omiserunt, poteris mandati agentibus his aequitate iudicis tueri te". igitur si ignoraverunt, excusata ignorantia est: si scierunt, incumbebat eis necessitas provocandi, ceterorum dolo versati sunt, si non provocaverunt. quid tamen, si paupertas eis non permisit? excusata est eorum inopia. sed et si testato convenerunt debitorem, ut si ipse putaret appellaret, puto rationem eis constare.

  27. 127

    Dig. 17.1.8.9

  28. 128

    Ulpianus 31 ad ed.

  29. 129

    Dolo autem facere videtur, qui id quod potest restituere non restituit:

  30. 130

    Dig. 17.1.8.10

  31. 131

    Ulpianus 31 ad ed.

  32. 132

    Proinde si tibi mandavi, ut hominem emeres, tuque emisti, teneberis mihi, ut restituas. sed et si dolo emere neglexisti ( forte enim pecunia accepta alii cessisti ut emeret) aut si lata culpa ( forte si gratia ductus passus es alium emere), teneberis. sed et si servus quem emisti fugit, si quidem dolo tuo, teneberis, si dolus non intervenit nec culpa, non teneberis nisi ad hoc, ut caveas, si in potestatem tuam pervenerit, te restituturum. sed et si restituas, et tradere debes. et si cautum est de evictione vel potes desiderare, ut tibi caveatur, puto sufficere, si mihi hac actione cedas, ut procuratorem me in rem meam facias, nec amplius praestes quam consecuturus sis.

  33. 133

    Dig. 17.1.9

  34. 134

    Paulus 32 ad ed.

  35. 135

    De tuo etiam facto cavere debes.

  36. 136

    Dig. 17.1.10pr.

  37. 137

    Ulpianus 31 ad ed.

  38. 138

    Idemque et in fundo, si fundum emit procurator: nihil enim amplius quam bonam fidem praestare eum oportet qui procurat.

  39. 139

    Dig. 17.1.10.1

  40. 140

    Ulpianus 31 ad ed.

  41. 141

    Sed et si de sanitate servi procuratori cautum est aut caveri potest aut de ceteris vitiis, idem erit dicendum. aut si culpa caveri non curaverit, condemnabitur.

  42. 142

    Dig. 17.1.10.2

  43. 143

    Ulpianus 31 ad ed.

  44. 144

    Si ex fundo quem mihi emit procurator fructus consecutus est, hos quoque officio iudicis praestare eum oportet.

  45. 145

    Dig. 17.1.10.3

  46. 146

    Ulpianus 31 ad ed.

  47. 147

    Si procurator meus pecuniam meam habeat, ex mora utique usuras mihi pendet. sed et si pecuniam meam faenori dedit usurasque consecutus est, consequenter dicemus debere eum praestare quantumcumque emolumentum sensit, sive ei mandavi sive non, quia bonae fidei hoc congruit, ne de alieno lucrum sentiat: quod si non exercuit pecuniam, sed ad usus suos convertit, in usuras convenietur, quae legitimo modo in regionibus frequentantur. denique papinianus ait etiam si usuras exegerit procurator et in usus suos convertit, usuras eum praestare debere.

  48. 148

    Dig. 17.1.10.4

  49. 149

    Ulpianus 31 ad ed.

  50. 150

    Si quis titio mandaverit, ut ab actoribus suis mutuam pecuniam acciperet, mandati eum non acturum papinianus libro tertio responsorum scribit, quia de mutua pecunia eum habet obligatum: et ideo usuras eum petere non posse quasi ex causa mandati, si in stipulationem deductae non sunt.

  51. 151

    Dig. 17.1.10.5

  52. 152

    Ulpianus 31 ad ed.

  53. 153

    Idem papinianus libro eodem refert fideiussori condemnato, qui ideo fideiussit, quia dominus procuratori mandaverat ut pecuniam mutuam acciperet, utilem actionem dandam quasi institoriam, quia et hic quasi praeposuisse eum mutuae pecuniae accipiendae videatur.

  54. 154

    Dig. 17.1.10.6

  55. 155

    Ulpianus 31 ad ed.

  56. 156

    Si cui mandavero, ut a titio stipuletur, potero cum eo cui mandavi agere mandati, ut eum accepto liberet, si hoc velim: vel, si malim, in hoc agam, ut eum deleget mihi vel si cui alii voluero. et papinianus libro eodem scribit, si mater pro filia dotem dederit eamque mandante filia vel ilico stipulata sit vel etiam postea, mandati eam teneri, quamvis ipsa sit, quae dotem dederit.

  57. 157

    Dig. 17.1.10.7

  58. 158

    Ulpianus 31 ad ed.

  59. 159

    Si quis ea, quae procurator suus et servi gerebant, ita demum rata esse mandavit, si interventu sempronii gesta essent, et male pecunia credita sit, sempronium, qui nihil dolo fecit, non teneri. et est verum eum, qui non animo procuratoris intervenit, sed affectionem amicalem promisit in monendis procuratoribus et actoribus et in regendis consilio, mandati non teneri, sed si quid dolo fecerit, non mandati, sed magis de dolo teneri.

  60. 160

    Dig. 17.1.10.8

  61. 161

    Ulpianus 31 ad ed.

  62. 162

    Si mandavero procuratori meo, ut titio pecuniam meam credat sine usuris, isque non sine usuris crediderit, an etiam usuras mihi restituere debeat, videamus. et labeo scribit restituere eum oportere, etiamsi hoc mandaverim, ut gratuitam pecuniam daret, quamvis, si periculo suo credidisset, cessaret, inquit labeo, in usuris actio mandati.

  63. 163

    Dig. 17.1.10.9

  64. 164

    Ulpianus 31 ad ed.

  65. 165

    Idem labeo ait et verum est reputationes quoque hoc iudicium admittere et, sicuti fructus cogitur restituere is qui procurat, ita sumptum, quem in fructus percipiendos fecit, deducere eum oportet: sed et si ad vecturas suas, dum excurrit in praedia, sumptum fecit, puto hos quoque sumptus reputare eum oportere, nisi si salariarius fuit et hoc convenit, ut sumptus de suo faceret ad haec itinera, hoc est de salario.

  66. 166

    Dig. 17.1.10.10

  67. 167

    Ulpianus 31 ad ed.

  68. 168

    Idem ait, si quid procurator citra mandatum in voluptatem fecit, permittendum ei auferre, quod sine damno domini fiat, nisi rationem sumptus istius dominus admittit.

  69. 169

    Dig. 17.1.10.11

  70. 170

    Ulpianus 31 ad ed.

  71. 171

    Fideiussores et mandatores et si sine iudicio solverint, habent actionem mandati.

  72. 172

    Dig. 17.1.10.12

  73. 173

    Ulpianus 31 ad ed.

  74. 174

    Generaliter iulianus ait, si fideiussor ex sua persona omiserit exceptionem, qua reus uti non potuit, si quidem minus honestam, habere eum mandati actionem: quod si eam, qua reus uti potuit, si sciens id fecit, non habiturum mandati actionem, si modo habuit facultatem rei conveniendi desiderandique, ut ipse susciperet potius iudicium vel suo vel procuratorio nomine.

  75. 175

    Dig. 17.1.10.13

  76. 176

    Ulpianus 31 ad ed.

  77. 177

    Si fideiussori donationis causa acceptum factum sit a creditore, puto, si fideiussorem remunerari voluit creditor, habere eum mandati actionem: multo magis, si mortis causa accepto tulisset creditor vel si eam liberationem legavit.

  78. 178

    Dig. 17.1.11

  79. 179

    Pomponius 3 ex plaut.

  80. 180

    Si ei, cui damnatus ex causa fideiussoria fueram, heres postea extitero, habebo mandati actionem.

  81. 181

    Dig. 17.1.12pr.

  82. 182

    Ulpianus 31 ad ed.

  83. 183

    Si vero non remunerandi causa, sed principaliter donando fideiussori remisit actionem, mandati eum non acturum.

  84. 184

    Dig. 17.1.12.1

  85. 185

    Ulpianus 31 ad ed.

  86. 186

    Marcellus autem fatetur, si quis donaturus fideiussori pro eo solverit creditori, habere fideiussorem mandati actionem.

  87. 187

    Dig. 17.1.12.2

  88. 188

    Ulpianus 31 ad ed.

  89. 189

    Plane, inquit, si filius familias vel servus fuit fideiussor et pro his solvero donaturus eis, mandati patrem vel dominum non acturos, hoc ideo, quia non patri donatum voluit.

  90. 190

    Dig. 17.1.12.3

  91. 191

    Ulpianus 31 ad ed.

  92. 192

    Plane si servus fideiussor solverit, dominum mandati acturum idem Marcellus ibidem ait.

  93. 193

    Dig. 17.1.12.4

  94. 194

    Ulpianus 31 ad ed.

  95. 195

    Si filius familias non iussu patris fideiusserit, cessat mandati actio, si nihil sit in peculio: quod si iussu, vel ex peculio solutum est, multo magis habet pater mandati.

  96. 196

    Dig. 17.1.12.5

  97. 197

    Ulpianus 31 ad ed.

  98. 198

    Si filio familias mandavi, ut pro me solveret, patrem, sive ipse solverit sive filius ex peculio, mandati acturum neratius ait, quod habet rationem: nihil enim mea interest, quis solvat.

  99. 199

    Dig. 17.1.12.6

  100. 200

    Ulpianus 31 ad ed.

← Previous · Next → — showing 101200 of 1,043

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.