Codex9
- 601
CJ.9.22.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 602
Querella falsi temporalibus praescriptionibus non excluditur nisi viginti annorum exceptione, sicut cetera quoque fere crimina. * diocl. et maxim. aa. et cc.Primo. * <a 293 s.Vi id.Aug.Viminacio aa. conss.>
- 603
CJ.9.22.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 604
Qui veluti praesentem scripsisse res recepisse suas, cum absens esset, conscripsit, non ignoranti quicquam aufert, sed se criminis obligat periculo. * diocl. et maxim. aa. et cc. marco. * <a 293 pp.Vi k.Ian.Sirmi aa.Conss.>
- 605
CJ.9.22.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 606
Eum, qui celavit vel amovit testamentum, committere crimen falsi publice notum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. gentianae. * <a 293 s.Iii k.Ian.Sirmi aa. conss.>
- 607
CJ.9.22.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 608
Si creditor colludens cum debitore suo tibi praedium venumdedit, falsum commisit et tibi nihil officit, sed se magis criminis accusationi fecit obnoxium. * diocl. et maxim. aa. et.Cc rufo. * <a 294 s.Xiii k.Febr.Cc.Conss.>
- 609
CJ.9.22.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 610
De fide testamenti querenti duplex via litigandi tributa est. quamvis itaque per procuratorem accusationem persequi non potes, disceptatione privata tamen de eius fide queri non prohiberis, cum reus ita conventus non tantum ab alio iuste, sed etiam eo qui civiliter egit sollemniter accusari possit. * diocl. et maxim. aa. et cc. fortunato. * <a 294 s.Viii id.Febr.Sirmi cc.Conss.>
- 611
CJ.9.22.17pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 612
Sicut falsi testamenti vel codicillorum scriptura temporis intervallo firmari non potest, ita vera quae iure subsistit non evanescit. * diocl. et maxim. aa. et cc. menelao. * <a 294 s.Iii id.Febr.Sirmi cc.Conss.>
- 613
CJ.9.22.17.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 614
Si itaque de fide delicti vel per accusationem vel per privatum iudicium quereris, rector provinciae tunc demum eos exhiberi de quibus interrogatio fieri potest iubebit, si prius ceteris indiciis fuerit commotus. <a 294 s.Iii id.Febr.Sirmi cc.Conss.>
- 615
CJ.9.22.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 616
Ex initio falsi commissi iusta possessio non paratur. unde contra eos, quos de dominio fundi tecum contendere proponis, accusationem instituere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximo. * <a 294 s.Iii non.Mart.Cc.Conss.>
- 617
CJ.9.22.19pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 618
Etsi ad te negotium pertinuit, etiam atque etiam tecum deliberare debueras, ne improbam institueres accusationem, hoc instrumentum falsum in quo subscripseras arguere contendens. * diocl. et maxim. aa. et cc. cosmiae. * <a 294 s.Viii id.Mart.Cc.Conss.>
- 619
CJ.9.22.19.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 620
At cum mulieribus in aliena causa falsi non sit concessum accusare, tu autem haec eadem praedia te prius alii donasse proponas, fieri tibi facultatem accusandi contra iuris postulas formam. <a 294 s.Viii id.Mart.Cc.Conss.>
- 621
CJ.9.22.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 622
Nec exemplum precum editionis aliter per errorem scriptum, cum non nisi dolo falsum committentes crimini subiugentur, cognitionem dati iudicis moratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. * <a 294 s.Xi k.Nov.Dorostoli cc.Conss.>
- 623
CJ.9.22.21pr.: Imperator Constantinus
- 624
Si quis decurio testamentum vel codicillos aut aliquam deficientis scripserit voluntatem vel conscribendis publicis privatisque instrumentis praebuerit officium, si falsi quaestio moveatur, decurionatus honore seposito quaestioni, si ita poposcerit causa, subdatur. * const. a. maecilio hilariano correctori lucaniae et brittiorum. * <a 316 d.Iii k.Febr.Sabino et rufino conss.>
- 625
CJ.9.22.21.1: Imperator Constantinus
- 626
Sed non statim desinit esse decurio, qui in huiusmodi facto fuerit : quantum enim ad municipales pertinet necessitates, decurio permanet: quantum ad rem gestam et veritatem reserandam uti decurionatus honore non poterit. <a 316 d.Iii k.Febr.Sabino et rufino conss.>
- 627
CJ.9.22.21.2: Imperator Constantinus
- 628
Nec vero is, qui ante fuerit tabellio, ad eludendam quaestionem super his quae ante conscripsit factus decurio defendi hac poterit dignitate, quoniam scripturae veritas, si res poposcerit, per ipsum debet probari auctorem. <a 316 d.Iii k.Febr.Sabino et rufino conss.>
- 629
CJ.9.22.22pr.: Imperator Constantinus
- 630
Ubi falsi examen inciderit, tunc acerrima fiat indago argumentis testibus scripturarum collatione aliisque vestigiis veritatis. * const. a. ad maximum pu. * <a 320 pp.Viii k.April.In foro traiani constantino a.Vi et constantino c.Conss.>
- 631
CJ.9.22.22.1: Imperator Constantinus
- 632
Ne accusatori tantum quaestio incumbat nec probationis ei tota necessitas indicatur, sed inter utramque personam sit iudex medius nec ulla interlocutione divulget quae sentiat, sed tamquam ad imitationem relationis, quae solum audiendi mandat officium, praebeat notionem, postrema sententia quid sibi liqueat proditurus. <a 320 pp.Viii k.April.In foro traiani constantino a.Vi et constantino c.Conss.>
- 633
CJ.9.22.22.2: Imperator Constantinus
- 634
Ultimum autem finem strepitus criminalis compendioso spatio limitamus, quem litigantem disceptantemque fas non sit excedere, cuius exordium nascetur auspicio testatae actionis apud iudicem competentem: capitali post probationem supplicio, si id exigat magnitudo commissi, vel deportatione ei qui falsum commiserit imminente. <a 320 pp.Viii k.April.In foro traiani constantino a.Vi et constantino c.Conss.>
- 635
CJ.9.22.23pr.: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 636
Damus licentiam litigantibus, si apud iudicem proferatur scriptura, de qua oritur aliqua disputatio, utrum de falso criminaliter statuat, qui dubitet de instrumenti fide, experiri an civiliter. * valens grat. et valentin. aaa. ad maximinum pp. * <a 376 pp.Xvi k.Mai.Romae valente v et valentiniano aa. conss.>
- 637
CJ.9.22.23.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 638
Quod si expetens vindictam falsi crimen intenderit, tunc quaestione civili per sententiam terminata criminis fiat indago, ut, si quis tabulas testamenti chirographa testationesque nec non etiam rationes privatas vel publicas, pacta et epistulas vel ultimas voluntates, donationes venditiones, vel si quid prolatum aliud instituere conabitur, habeat accusandi facultatem. <a 376 pp.Xvi k.Mai.Romae valente v et valentiniano aa. conss.>
- 639
CJ.9.22.23.2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 640
Civilis autem inquisitionis inter utrasque partes confligentium lenior examinatio procedat, cum iudex, qui praeerit quaestioni, intentiones actoris falsas et convicta crimina reorum ex legibus poenis competentibus possit ulcisci. <a 376 pp.Xvi k.Mai.Romae valente v et valentiniano aa. conss.>
- 641
CJ.9.22.24: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 642
Praebemus licentiam, ut civiliter sive criminaliter, ut actor elegerit, super prolatis codicillis vel aliis instrumentis requiratur et incumbat probatio fidei instrumenti ei primitus, qui scripturam obtulerit, deinde ei, qui stricta instantia falsum arguere paratus est. * valentin. theodos. et arcad. aaa. proculo pu. * <a 389 d.Mediolani x.K.Febr.Timasio et promoto conss.>
- 643
CJ.9.23.0. De his qui sibi adscribunt in testamento.
- 644
CJ.9.23.1: Imperator Antoninus
- 645
Quamquam ita interpretentur iuris periti, ut contra legem corneliam videatur se scribere heredem filius emancipatus patre dictante, tamen cum et, si testamentum non esset scriptum, iustus successor futurus esset accepta bonorum possessione filius patri, perinde habebitur, atque si sua manu pater tuus te heredem scripsisset functus dulci officio. * ant. a. vallatio. * <a 212 pp.Non.Sept.Duobus aspris conss.>
- 646
CJ.9.23.2pr.: Imperator Antoninus
- 647
Si testator codicillis quos scripsisti legatum quoque seu fideicommissum reliquisse tibi sua manu adscripsit, non videris in poenam senatus consulti incidisse. * ant. a. atticio. * <a 213 pp. id. dec. antonino a. iiii et balbino conss.>
- 648
CJ.9.23.2.1: Imperator Antoninus
- 649
Quod si testamentum dictasse codicillis significavit, legato quidem vel fideicommisso abstinere debes, poena vero falsi tibi principali beneficio remittitur. <a 213 pp. id. dec. antonino a. iiii et balbino conss.>
- 650
CJ.9.23.3: Imperator Alexander Severus
- 651
Senatus consulto et edicto divi claudii prohibitum est eos, qui ad scribenda testamenta adhibentur, quamvis dictante testatore aliquid emolumentum ipsis futurum scribere, et poena legis corneliae facienti inrogata est: cuius veniam deprecantibus ob ignorantiam et profitentibus a relicto discedere raro amplissimus ordo vel divi principes veniam dederunt. * alex. a. martiali. * <a 223 pp. xvii k. april. maximo ii et aeliano conss.>
- 652
CJ.9.23.4: Imperator Alexander Severus
- 653
Quae in testamento uxoris maritus sua manu legata sibi adscripserit, pro non scriptis habentur, et legis corneliae poena, si venia impetrata non est, locum habet. * alex. a. crescenti. * <a 225 pp. iii non. febr. fusco ii et dextro conss.>
- 654
CJ.9.23.5: Imperator Alexander Severus
- 655
Quod adhibitus ad testamentum commilitonis scribendum iussu eius servum tibi adscripsisti, pro non scripto habetur et ideo id legatum petere non potes. sed secutus tenorem indulgentiae meae poenam legis corneliae tibi remitto, in quam credo te magis errore quam malitia incidisse. * alex. a. gallicano mil. * <a 225 pp. xvii k. iul. fusco ii et dextro conss.>
- 656
CJ.9.23.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 657
Si libertatem tibi manu tua imperante domino adscripsisti, cum proponas dominium non subscripsisse et suis litteris tuam libertatem expressim agnovisse, ad impetrandam libertatem senatus consulti auctoritas tibi obest. poena tamen falsi tibi remittitur, quoniam non potueras contra domini voluntatem venire. * diocl. et maxim. aa. aufidio. * <a 290 pp. vi id. dec. ipsis iiii et iii aa. conss.>
- 658
CJ.9.24.0. De falsa moneta.
- 659
CJ.9.24.1pr.: Imperator Constantinus
- 660
Quoniam nonnulli monetarii adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercent, cuncti cognoscant necessitatem sibi incumbere huiusmodi homines inquirendi, ut investigati tradantur iudiciis, facti conscios per tormenta ilico prodituri ac sic dignis suppliciis addicendi. * const. a. ad ianuarium. * <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
- 661
CJ.9.24.1.1: Imperator Constantinus
- 662
Accusatoribus etiam eorum immunitatem permittimus, cuius modus, quoniam dispar patrimonium est, a nobis per singulos statuetur. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
- 663
CJ.9.24.1.2: Imperator Constantinus
- 664
Si quis autem militum huiusmodi personam susceptam de custodia exire fecerit, capite puniatur <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
- 665
CJ.9.24.1.3: Imperator Constantinus
- 666
Appellandi etiam privato licentia denegetur: si vero miles aut promotus in gradu huiusmodi crimen incurrerit, super eius nomine et gradu ad competentes iudices referatur. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
- 667
CJ.9.24.1.4: Imperator Constantinus
- 668
Domus vero vel fundus, in quo haec perpetrata sunt, si dominus in proximo constitutus sit, cuius incuria vel neglegentia punienda est, etsi ignoret, fisco vindicetur, nisi dominus, ante ignorans, ut primum reppererit, scelus prodiderit perpetratum: tunc enim possessio vel domus ipsius proscriptionis iniuriae minime subiacebit. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
- 669
CJ.9.24.1.5: Imperator Constantinus
- 670
Sin vero longissime ab ea domo vel possessione afuerit, nullum sustineat detrimentum: actore videlicet fundi vel servis vel incolis vel colonis, qui hoc ministerium praebuerunt, cum eo qui fecit supplicio capitali plectendis. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
- 671
CJ.9.24.1.6: Imperator Constantinus
- 672
Viduas autem ac pupillos speciali dignos indulgentia credidimus, ut viduae nec in proximo constitutae domo sua vel possessione careant, si nulla apud ipsas tam gravis conscientiae noxa resideat, impuberes vero, etiamsi conscii fuerint, nullum sustineant detrimentum, quia aetas eorum quid videat ignorat. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
- 673
CJ.9.24.1.7: Imperator Constantinus
- 674
Tutores tamen eorum, si in proximo sint, quoniam ignorare eos, quid in re pupilli geritur, non oportet, haec poena expectabit, ut de rebus eorum, si idonei fuerint, tantum fisco inferatur, quantum a pupillo fuerat inferendum. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
- 675
CJ.9.24.2: Imperator Constantinus
- 676
Si quis nummum falsa fusione formaverit, universas eius facultates fisco nostro addici praecipimus: in monetis etenim tantum nostris cudendae pecuniae studium frequentari volumus. cuius obnoxii maiestatis crimen committunt, et praemio accusatoribus proposito, quicumque solidorum adulter poterit reperiri vel a quoquam fuerit publicatus, ilico omni dilatione submota flammarum exustionibus mancipetur. * const. a. ad tertullianum procons. africae. * <a 326 d. prid. non. iul. mediolani constantino a. vii et constantio c. conss.>
- 677
CJ.9.24.3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 678
Si quis super cudendo aere vel rescripto aliquo vel etiam adnotatione nostra sibi eripuerit facultatem, non solum fructum propriae petitionis amittat, verum etiam poenam quam meretur excipiat. * valentin. theodos. et arcad. aaa. rufino pp. * <a 393 d. iiii id. iul. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>
- 679
CJ.9.25.0. De mutatione nominis.
- 680
CJ.9.25.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 681
Sicut initio nominis cognominis praenominis recognoscendi singulos imposito privatim libera est, ita horum mutatio innocentibus periculosa non est.Mutare itaque nomen sive praenomen sine aliqua fraude licito iure, si liber es, secundum ea quae saepe statuta sunt minime prohiberis, nulli ex hoc praeiudicio futuro. * diocl. et maxim. aa. et cc.Iuliano. * <a 293 s.Xv k.Ian.Aa. conss.>
- 682
CJ.9.26.0. Ad legem iuliam de ambitu.
- 683
CJ.9.26.1pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
- 684
Nullus omnino principatum vel numeratum seu commentariensis gradum vel cetera officia repetere audeat, cum publicae disciplinae semel gesta sufficiant. * arcad. et honor. aa. pompeiano procons. africae. * <a 400 d.Prid.K.Iun.Mediolani stilichone et aureliano conss.>
- 685
CJ.9.26.1.1: Imperatores Arcadius, Honorius
- 686
Ac si quispiam promotorum denuo ad munus etiam per sacras litteras inrepserit, quod ante docebitur gessisse, cassatis quae hoc modo sunt impetrata, ad solutionem debiti primitus artetur, et qui contra fecerint poenam deportationis ad instar legis iuliae ambitus excipiant. <a 400 d.Prid.K.Iun.Mediolani stilichone et aureliano conss.>
- 687
CJ.9.27.0. Ad legem iuliam repetundarum.
- 688
CJ.9.27.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 689
Ut unius poena metus possit esse multorum, ducem qui male egit ad provinciam quam nudaverat cum custodia competenti ire praecipimus, ut non solum, quod eius non dicam domesticus, sed manipularius et minister accepit, verum etiam quod ipse a provincialibus nostris rapuit aut sustulit, in quadruplum invitus exsolvat. * grat. valentin. et theodos. aaa. matroniano duci et praes. isauriae.* <a 382 d.Prid.Id.Iun.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>
- 690
CJ.9.27.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 691
Sciant iudices super admissis propriis aut a se aut ab heredibus suis poenam esse repetendam. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. * <a 382 d.X k.Sept.Antonio et syagrio conss.>
- 692
CJ.9.27.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 693
Omnes cognitores et iudices a pecuniis atque patrimoniis manus abstineant neque alienum iurgium putent suam praedam. etenim privatarum quoque litium cognitor idemque mercator statutam legibus cogetur subire iacturam. * grat. valentin. et theodos. aaa. Marcellino. * <a 383 d.Prid.Non.April.Mediolani merobaude ii et saturnino conss. >
- 694
CJ.9.27.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 695
Iubemus hortamur, ut, si quis forte honoratorum decurionum possessorum, postremo etiam colonorum aut cuiuslibet ordinis a iudice fuerit aliqua ratione concussus , si quis scit venalem de iure fuisse sententiam, si quis poenam vel pretio remissam vel vitio cupiditatis ingestam, si quis postremo quacumque de causa improbum iudicem potuerit approbare, is vel administrante eo vel post administrationem depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum approbet, cum probaverit, et victoriam reportaturus et gloriam. * grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. edictum ad p * <a 386 d.X k.Iul.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>
- 696
CJ.9.27.5pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 697
Unusquisque procurator, praepositus gynaecei, tabularius susceptor colonus vel quicumque se a comite domorum meminerit esse concussum, cum ipse cui pecuniam numeraverit administratione decesserit, intra anni spatia ad iudicium spectabilitatis tuae quidquid dederit repetiturus occurrat, ut prosit pensionibus, quidquid ille reddiderit. * valentin. theodos. et arcad. aaa. severino com. rer. privat * <a 390 d. prid. non. iun. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
- 698
CJ.9.27.5.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 699
Sin vero ex tempore depositae administrationis praestituti temporis curricula transfluxerint, nulla vox advocationis emergat, sed ipsos procuratores praepositos colonos tabularios susceptores obnoxios ad solutionem volumus artari. <a 390 d. prid. non. iun. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
- 700
CJ.9.27.6pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
← Previous · Next → — showing 601–700 of 1,118
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.