Codex9
- 501
CJ.9.18.6: Imperator Constantius
- 502
Multi magicis artibus usi elementa turbare, vitas insontium labefactare non dubitant et manibus accitis audent ventilare, ut quisque suos conficiat malis artibus inimicos. hos, quoniam naturae peregrini sunt, feralis pestis absumat. * constantius a. et c. ad pop. * <a 357 d.Prid.Non.Dec.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c. conss.>
- 503
CJ.9.18.7pr.: Imperator Constantius
- 504
Etsi excepta tormentis sunt corpora honoribus praeditorum ( praeter illa videlicet crimina, quae legibus demonstrantur), etsi homines magi, in quacumque sint parte terrarum, humani generis inimici credendi sunt, tamen quoniam qui in comitatu nostro sunt ipsam pulsant propemodum maiestatem, si quis magus vel magicis contaminibus adsuetus, qui maleficus vulgi consuetudine nuncupatur, aut haruspex aut hariolus aut certe augur vel etiam mathematicus aut narrandis somniis occultans artem aliquam divinandi aut certe aliquid horum simile exercens in comitatu meo vel caesaris fuerit deprehensus, praesidio dignitatis cruciatus et tormenta non fugiat. * constantius a. et c. ad taurum pp. * <a 358 d.Iii non.Iul.Arimini datiano et cereale conss.>
- 505
CJ.9.18.7.1: Imperator Constantius
- 506
Si convictus ad proprium facinus detegentibus repugnaverit pernegando, sit eculeo deditus ungulisque sulcantibus latera perferat poenas proprio dignas facinore. <a 358 d.Iii non.Iul.Arimini datiano et cereale conss.>
- 507
CJ.9.18.8: Imperatores Valentinianus, Valens
- 508
Culpa similis est prohibita discere quam docere. * valentin. et valens aa. ad modestum pp. * <a 365 d.Prid.Id.Dec.Constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>
- 509
CJ.9.18.9pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 510
Quicumque maleficiorum labe pollutum audierit deprehenderit occupaverit, ilico ad publicum protrahat et iudiciorum oculis communis hostem salutis ostendat. * valentin. theodos. et arcad. aaa. albino pu. * <a 389 d.Xvii k.Sept.Romae timasio et promoto conss.>
- 511
CJ.9.18.9.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 512
Quod si quisquam ex agitatoribus ( id est aurigis) seu ex quolibet alio genere hominum contra hoc interdictum venire temptaverit aut clandestinis suppliciis etiam manifestum reum maleficae artis oppresserit, ultimum supplicium non evadat geminae suspicionis obnoxius, quod aut publicum reum, ne facinoris socios publicaret, severitati legum et debitae subtraxerit quaestioni aut proprium fortassis inimicum sub huiusmodi vindictae nomine consilio atrociore confecerit. <a 389 d.Xvii k.Sept.Romae timasio et promoto conss.>
- 513
CJ.9.19.0. De sepulchro violato.
- 514
CJ.9.19.1: Imperator Gordianus
- 515
Res religioni destinatas, quin immo religionis effectas, scientes qui contigerint et emere et distrahere non dubitaverint, tametsi iure venditio non subsistat, laesae tamen religionis in crimen inciderunt. * gord. a. zenoni. * <a 240 pp.Iii k.Mart.Sabino ii et venusto conss.. >
- 516
CJ.9.19.2: Imperator Constantius
- 517
Si servus in demoliendis sepulchris fuerit apprehensus, si id sine domini scientia faciat, metallo addicetur, si vero domini auctoritate vel iussione urguetur, relegatione plectetur. et si forte detractum aliquid de sepulchris ad domum eius villamque provectum reperietur, villa sive domus aut aedificium quodcumque erit fisci viribus vindicetur. * constantius a. ad titianum pu. * <a 340 d.Vii k.Iul.Mediolani acyndino et proculo conss.>
- 518
CJ.9.19.3: Imperator Constantius
- 519
Si quis sepulchrum laesurus attigerit, locorum iudices si hoc vindicare neglexerint, non minus nota quam viginti librarum auri in sepulchrorum violatores statuta poena grassetur, ut eam largitionibus nostris inferre cogantur. * constantius a. ad limenium pp. * <a 349 d.V k.April.Limenio et catullino conss.>
- 520
CJ.9.19.4pr.: Imperator Constantius
- 521
Qui sepulchra violant, domus ut ita dixerim defunctorum, geminum videntur facinus perpetrare: nam et sepultos spoliant destruendo et vivos polluunt fabricando. * constantius a. ad pop. * <a 357 d.Id.Iun.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss. >
- 522
CJ.9.19.4.1: Imperator Constantius
- 523
Si quis igitur de sepulchro abstulerit saxa vel marmora vel columnas aliamve quamcumque materiam, fabricandi gratia sive id fecerit venditurus, decem pondo auri cogatur fisco inferre, sive quis propria sepulchra defendens hanc in iudicium querellam detulerit sive quicumque alius accusaverit vel officium nuntiaverit. <a 357 d.Id.Iun.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss. >
- 524
CJ.9.19.4.2: Imperator Constantius
- 525
Quae poena priscae severitati accedit: nihil enim derogatum est illi supplicio, quod sepulchra violantibus videtur impositum. <a 357 d.Id.Iun.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss. >
- 526
CJ.9.19.4.3: Imperator Constantius
- 527
Huic autem poenae subiacebunt et qui corpora sepulta aut reliquias contrectaverint. <a 357 d.Id.Iun.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss. >
- 528
CJ.9.19.5pr.: Imperator Julianus
- 529
Pergit audacia ad busta diem functorum et aggeres consecratos, cum et lapidem hinc movere et terram sollicitare et cespitem vellere proximum sacrilegio maiores semper habuerunt: sed et ornamenta quaedam tricliniis aut porticibus auferri de sepulchris. * iul. a. ad pop. * <a 363 d.Prid.Id.Febr.Antiochiae iuliano a.Iiii et sallustio conss. >
- 530
CJ.9.19.5.1: Imperator Julianus
- 531
Quibus primis consulentes, ne in piaculum incidant contaminata religione bustorum, hoc fieri prohibemus poena sacrilegii cohibentes. <a 363 d.Prid.Id.Febr.Antiochiae iuliano a.Iiii et sallustio conss. >
- 532
CJ.9.19.6: Imperator Justinus
- 533
Cum sit iniustum et nostris alienum temporibus iniuriam fieri reliquiis defunctorum ab his, qui debitorem sibi esse mortuum dicendo debitumque exigendo sepulturam eius impediunt, ne in posterum eadem iniuria procederet cogendis his ad quos funus mortui pertinet sua iura perdere, ea quidem, quae mortuo posito ante sepulturam eius facta fuerint vel exigendo quod debitum esse dicitur vel confessiones aliquas aut fideiussorem aut pignora capiendo, penitus amputari praecipimus: redditis vero pignoribus vel pecuniis quae solutae sunt vel absolutis fideiussoribus et generaliter omnibus sine ulla innovatione in pristinum statum reducendis principale negotium ex integro disceptari: eum vero, qui in huiusmodi deprehensus fuerit flagitio, quinquaginta libras auri dependere vel, si minus idoneus sit ad persolvendum, suo corpore sub competenti iudice poenas luere. * iustinus a. theodoto pu. * <a 526 d.K.Dec.Constantinopoli olybrio vc.Cons.>
- 534
CJ.9.20.0. Ad legem fabiam.
- 535
CJ.9.20.1: Imperator Antoninus
- 536
Pater tuus adversus eum, a quo sollicitatam ancillam, plagio quoque facto exportatam queritur, apud suum iudicem civiliter in rem actione instituta consistat. si in causa tenuerit, etiam legis fabiae crimen persequi poterit. quod si per violentiam mancipium abreptum est, accusationem vis non prohibetur intendere. * ant. a. placido. * <a 213 pp.Xii k.April. antonino a. iiii et balbino conss.>
- 537
CJ.9.20.2: Imperator Antoninus
- 538
Si ab aeliano servum tuum susceptum et aliquamdiu occultatum moxque eo suadente fugae datum probare potes, legis fabiae crimen per te vel actionem ad eam rem propositam, id est servi corrupti, per procuratorem tuum persequi potes. * ant. a. aurelio. * <a 213 pp.Vii k.Aug.Antonino a. iiii et balbino conss.>
- 539
CJ.9.20.3: Imperator Alexander Severus
- 540
Ut legis fabiae poena debeatur, in crimen subscriptio et accusatio et sententia necessaria est. * alex. a. cornelio. * <a 224 pp.Viii k.Iul.Iuliano et crispino conss.>
- 541
CJ.9.20.4: Imperator Gordianus
- 542
Non valet procuratoris sententia, si vicem praesidis non tueatur, qui legi fabiae locum esse pronuntiavit, cum eius legis disceptatio ad praesidis provinciae pertineat notionem. * gord. a. paulinae. * <a 239 pp.Iii.Non.Dec.Gordiano a.Et aviola conss.>
- 543
CJ.9.20.5: Imperatores valer., gallien.
- 544
Si fratrem tuum adversarius supprimit, legis eum fabiae, adito praeside provinciae reum debes postulare. * valer. et gallien. aa. et valer. c.Iulianae. * <a 259 pp.Non.Mai aemiliano et basso conss.>
- 545
CJ.9.20.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 546
In fuga servum constitutum neque vendere neque donare licet. unde intellegis te in legem incidisse, quae super huiusmodi delictis certam poenam fisco inferendam statuit, exceptis coheredibus et sociis, quibus in divisione communium rerum licitationem de fugitivo servo invicem facere permissum est. ita vero liceat fugitivum vendere, ut tunc venditio valeat, quando ab emptore requisitus fuerit deprehensus. * diocl. et maxim. aa. marcianae. * <a 287 pp.Iii id.Mart.Diocletiano et maximiano aa. conss.>
- 547
CJ.9.20.7pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 548
Quoniam servos a plagiariis alienari ex urbe significas atque ita interdum ingenuos homines eorum scelere asportari solere perscribis, horum delictorum licentiae maiore severitate occurrendum esse decernimus. * diocl. et maxim. aa. maximo pu. * <a 287 d.Vi id.Dec.Diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
- 549
CJ.9.20.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 550
Ac propterea si quem in huiusmodi facinore deprehenderis, capite eum plecti non dubitabis, ut poenae genere deterreri ceteri possint, quominus istiusmodi audacia vel servos vel liberos ab urbe abstrahere atque alienare audeant. <a 287 d.Vi id.Dec.Diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
- 551
CJ.9.20.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 552
Praeses provinciae discreto prius iure dominii intellegat, audiendum sit plagii crimen nec ne. nam si proprietatis tuae mancipium esse constiterit, expirasse criminis intentionem emersa dominii luce manifestabit: si vero servum alienum esse constiterit, post disceptatam proprietatis quaestionem et criminis causam audiet. * diocl. et maxim. aa. constant. * <a 290 pp.Viii k.Sept.Ipsis aa. iiii et iii conss.>
- 553
CJ.9.20.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 554
Eum, qui mancipium alienum celat, fabiae legis crimine teneri non est incerti iuris. * diocl. et maxim. aa. et cc. eugenio. * <a 293 s.Id.Mai.Heracliae aa. conss.>
- 555
CJ.9.20.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 556
Comparantem ab eo, qui abduxit plagio mancipia, si delicti socius non probetur, nullo crimine teneri convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Dizae. * <a 293 s.Non.Nov.Lucione aa.Conss.>
- 557
CJ.9.20.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 558
Abducti plagio facta venditio statum non mutat: liberae enim personae sollicitatione crimen committitur, non condicioni praeiudicatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. ampliatae. * <a 293 s.Non.Nov.Lucionae aa. conss.>
- 559
CJ.9.20.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 560
Si quis servum fugitivum sciens cum rebus furtivis suscepit, cum horum nomine furti actione teneatur, haec tibi rector provinciae cum solita poena restitui efficiet. sed et si criminis plagii accusationem institueris, tibi audientiam praebere non dubitabit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Muciano. * <a 294 s.Prid.Id.Sept.Singiduni cc.Conss.>
- 561
CJ.9.20.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 562
Plagii criminis accusatio publici sit iudicii. * diocl. et maxim. aa. et cc.Severino. * <a 294 s.V k.Dec.Cc.Conss.>
- 563
CJ.9.20.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 564
Plagii criminis accusatio cessat, si vos servos vel liberos adseverent qui suppressisse dicuntur, non commissi velandi, sed ad hanc opinionem iusta ducti ratione. * diocl. et maxim. aa. et cc.Callistheni. * <a 294 s.Prid.Non dec.Nicomediae cc.Conss.>
- 565
CJ.9.20.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 566
Liberum sciens condicionem eius invitum venumdando plagii criminis poena tenetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. * <a 294 d.Xiii k.Ian nicomediae cc. conss.>
- 567
CJ.9.20.16pr.: Imperator Constantinus
- 568
Plagiarii, qui viventium filiorum miserandas infligunt parentibus orbitates, metalli poena cum ceteris ante cognitis suppliciis tenebantur. * const. a. ad domitium celsum vic. africae. * <a 315 d.K.Aug.Constantino a.Iiii et licinio iiii conss.>
- 569
CJ.9.20.16.1: Imperator Constantinus
- 570
Si quis tamen eiusmodi reus fuerit oblatus, posteaquam super crimine patuerit, servus quidem vel libertate donatus bestiis obiciatur, ingenuus autem gladio consumatur. <a 315 d.K.Aug.Constantino a.Iiii et licinio iiii conss.>
- 571
CJ.9.21.0. Ad legem viselliam.
- 572
CJ.9.21.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 573
Lex visellia libertinae condicionis homines persequitur, si ea quae ingenuorum sunt circa honores et dignitates ausi fuerint attemptare vel decurionatum adripere, nisi iure aureorum anulorum impetrato a principe sustentantur. tunc enim quoad vivunt imaginem, non statum ingenuitatis obtinent et sine periculo ingenuorum etiam officia peragunt publica. * diocl. et maxim. aa. et cc.Baccho. * <a 300 ? pp.Ii id.Febr.Antiochiae cc.Conss.>
- 574
CJ.9.21.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 575
Qui autem libertinus se dicit ingenuum, tam de operis civiliter quam etiam lege visellia criminaliter poterit perurgueri: in curiam autem se immiscens damno quidem cum infamia adficitur: muneribus vero personalibus in patria patroni, quae congruunt huiusmodi hominibus, singulos pro viribus adstrictos esse non dubium est. <a 300? pp.Ii id.Febr.Antiochiae cc.Conss.>
- 576
CJ.9.22.0. Ad legem corneliam de falsis.
- 577
CJ.9.22.1: Imperator Antoninus
- 578
Si partus subiecti crimen diversae parti obicitis, causa capitalis in tempus pubertatis pueri differri non debuit, sicut iam pridem mihi et divo severo patri meo placuit. neque enim verisimile est eam quae arguitur non ex fide causam suam defensuram, cum periculum capitis subeat. * ant. a. severino. * <a 212 pp.Non.Mart.Duobus aspris conss.>
- 579
CJ.9.22.2: Imperator Alexander Severus
- 580
Satis aperte divorum parentum meorum rescriptis declaratum est, cum morandae solutionis gratia a debitore falsi crimen obicitur, nihilo minus salva exsecutione criminis debitorem ad solutionem compelli oportere. * alex. a. valerio. * <a 223 pp.Iii non.Mai.Maximo ii et aeliano conss.>
- 581
CJ.9.22.3: Imperator Alexander Severus
- 582
Maiorem severitatem exigit, ut merita eorum qui falsis rescriptionibus utuntur digna poena coerceantur. sed qui deceptus est per alium, si suam innocentiam probat et eum a quo accepit exhibet, se liberat. * alex. a. maximo. * <a 227 pp.Iiii k.Ian.Albino et maximo conss.>
- 583
CJ.9.22.4: Imperator Alexander Severus
- 584
Licet ex tabulis, quas sub nomine patris tui uxorem eius, id est novercam tuam, subrepto vero testamento falsas protulisse adlegas, cum crimen admissum ignores, legatum adscriptum tibi consecutus sis, tamen non impedieris accusationem contra eam impletis sollemnibus instituere. * alex. a. cassio. * <a 227 pp.Xi k.Ian.Albino et maximo conss.>
- 585
CJ.9.22.5: Imperator Alexander Severus
- 586
Falsi quidem crimen vel aliud capitale movere vos matri vestrae secta mea non patitur. sed ea res pecuniarium compendium non aufert. si enim de fide scripturae , unde eadem mater vestra fideicommissum sibi vindicat, dubitatio est, inquiri fides veritatis etiam sine metu criminis potest. * alex. a. petronio. * <a 230 pp. iii k. sept. agricola et clemente conss.>
- 587
CJ.9.22.6: Imperator Philippus
- 588
Qui falsas tabulas dixerit nec tenuerit, ad defuncti iudicium adspirare non potest. * philipp. a. et philipp. c. ulpio. * <a 245 pp. xv k. april. philippo a. et titiano conss.>
- 589
CJ.9.22.7: Imperatores valer., gallien.
- 590
Ipse significas, cum primo adversarii instrumenta protulerunt, fidem eorum te habuisse suspectam. facta igitur transactione difficile est, ut is qui provinciam regit velut falsum, cui semel adquievisti, tibi accusare permittat. * valer. et gallien. aa. et valer. c. heliodoro. * <a 258 pp. iii k. iul. tusco et basso conss.>
- 591
CJ.9.22.8: Imperatores valer., gallien.
- 592
Si falsos codicillos ab his contra quos supplicas factos esse contendis, non ideo accusationem evadere possunt, quod se illis negent uti. nam illis prodest instrumenti usu abstinere, qui non ipsi machinatores falsi esse dicuntur et quos periculo solus usus adstrinxerit. qui autem compositis per scelus codicillis in severitatem legis corneliae inciderunt, non possunt defensiones eius recusando crimen evitare. * valer. et gallien. aa. et c. marino. * <a 259 pp. iii k. iul. aemiliano et basso conss.>
- 593
CJ.9.22.9pr.: Imperatores carinus, numer.
- 594
Si docueris apud praesidem provinciae ab intestato te heredem eius extitisse, qui codicillos scripserat, ordinarium est, ut in hereditatis possessione constitutus fideicommissa praebeas, quae iure relicta sunt, nisi consilium est codicillos falsos arguere. * carinus et numer. aa. messio. * <a 284 pp. iii k. april. carino ii et numeriano aa. conss.>
- 595
CJ.9.22.9.1: Imperatores carinus, numer.
- 596
Quod si criminaliter coeptum interventu indulgentiae sopitum est, habes tamen residuam indagnationem, potest de fide scripturae civiliter quaeri. <a 284 pp. iii k. april. carino ii et numeriano aa. conss.>
- 597
CJ.9.22.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 598
Cum suppositi partus crimen patrui tui uxori moveas, apud rectorem provinciae instituta accusatione id proba. * diocl. et maxim. aa. legitimo. * <a 285 pp. xi k. oct. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>
- 599
CJ.9.22.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 600
Si lis pecuniaria apud pedaneos iudices remissa est, etiam de fide instrumenti civiliter apud eos iuxta responsum viri prudentissimi pauli requiretur. * diocl. et maxim. aa. isidoro. * <a 287 pp.X k.Iul.Diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
← Previous · Next → — showing 501–600 of 1,118
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.