Codex9
- 701
Sancimus eiusmodi viros ad provincias regendas accedere, qui honoris insignia non ambitione vel pretio, sed probatae vitae et amplitudinis tuae solent testimonio promoveri, ita sane ut, quibus hi honores per sedis tuae vel nostram fuerint electionem commissi, iurati inter gesta depromant se pro administrationibus sortiendis neque dedisse quippiam neque daturos umquam postmodum fore, sive per se sive per interpositam in fraudem legis sacramentique personam, aut donationis venditionisve titulo aut alio velamento cuiuscumque contractus, et ob hoc exceptis salariis nihil penitus tam in administratione positos quam post depositum officium pro aliquo praestito beneficio tempore administrationis, quam gratuito meruerint, accepturos. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. vi k. dec. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
- 702
CJ.9.27.6.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 703
Et licet neminem divini timoris contemnendo iureiurando arbitramur immemorem, ut saluti propriae ullum commodum anteponat, tamen, ut ad salutis timorem et necessitas periculi subiungatur, tunc si quis ausus fuerit praebita sacramenta neglegere, non modo adversus accipientem, sed etiam adversus dantem accusandi cunctis tamquam crimen publicum concedimus facultatem, quadrupli poena eo qui convictus fuerit modis omnibus feriendo. <a 439 d. vi k. dec. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
- 704
CJ.9.28.0. De crimine peculatus.
- 705
CJ.9.28.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
- 706
Iudices, qui tempore administrationis publicas pecunias subtraxerunt, lege iulia peculatus obnoxii sunt et capitali animadversioni eos subdi iubemus: his nihilo minus, qui ministerium eis ad hoc adhibuerunt vel qui subtracta ab his scientes susceperunt, eadem poena percellendis. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 415 d. iii non. mart. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss.>
- 707
CJ.9.29.0. De crimine sacrilegii.
- 708
CJ.9.29.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 709
Qui divinae legis sanctitatem aut nesciendo confundunt aut neglegendo violant et offendunt, sacrilegium committunt. * grat. valentin. et theodos. aaa. * <a 380 d. iii k. mart. thessalonicae gratiano a. v et theodosio a. conss.>
- 710
CJ.9.29.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 711
Disputari de principali iudicio non oportet: sacrilegii enim instar est dubitare , an is dignus sit, quem elegerit imperator. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad symmachum pu. * <a 384 d. v k. ian. mediolani ricomere et clearcho conss.>
- 712
CJ.9.29.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 713
Ne quis sine sacrilegii crimine desiderandum intellegat gerendae ac suscipiendae administrationis officium intra eam provinciam, in qua provincialis et civis habetur, nisi hoc cuidam ultronea liberalitate per divinos adfatus imperator indulgeat. * grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. eutropio pp. * <a 385 d. xvi k. aug. arcadio a. et bautone conss.>
- 714
CJ.9.30.0. De seditiosis et his qui plebem audent contra publicam quietem colligere.
- 715
CJ.9.30.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 716
Si quis contra evidentissimam iussionem suscipere plebem et adversus publicam disciplinam defendere fortasse temptaverit, multam gravissimam sustinebunt. * grat. valentin. et theodos. aaa. florentio praef. augusta * <a 384 d. xiii k. ian. constantinopoli ricomere et clearcho conss.>
- 717
CJ.9.30.2: Imperator Leo
- 718
In nullis locis aut civitatibus tumultuosis clamoribus cuiusquam interpellatio contumeliosa procedat nec ad solam cuiusquam invidiam petulantia verba iactentur : scituris his, qui huiusmodi voces emiserint moverintque tumultus, se quidem fructum ex his quae postulant nullatenus habituros, subdendos autem poenis his, quas de seditionum et tumultus auctoribus vetustissima decreta sanxerunt. * leo a. erythrio pp. * <a 466 d. ii non. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>
- 719
CJ.9.31.0. Quando civilis actio criminali praeiudicet et an utraque ab eodem exerceri potest.
- 720
CJ.9.31.1pr.: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 721
A plerisque prudentium generaliter definitum est, quotiens de re familiari et civilis et criminalis competit actio, utraque licere experiri, sive prius criminalis sive civilis actio moveatur, nec si civiliter fuerit actum, criminalem posse consumi, et similiter e contrario. * valens grat. et valentin. aaa. antonio pp. * <a 378 d. prid. id. ian. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
- 722
CJ.9.31.1.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 723
Sic denique et per vim possessione deiectus, si de ea recuperanda interdicto unde vi erit usus, non prohibetur tamen etiam lege iulia de vi publico iudicio instituere accusationem: et suppresso testamento cum ex interdicto de tabulis exhibendis fuerit actum, nihilo minus ex lege cornelia testamentaria poterit crimen inferri: et cum libertus se dicit ingenuum, tam de operis civiliter quam etiam lege viselli criminaliter poterit perurgueri. <a 378 d. prid. id. ian. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
- 724
CJ.9.31.1.2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 725
Quo in genere habetur furti actio et legis fabiae constitutum, et plurima alia sunt, quae enumerari non possunt, ut, cum altera prius actio intentata sit, per alteram quae supererit iudicatum liceat retractari. <a 378 d. prid. id. ian. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
- 726
CJ.9.31.1.3: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 727
Qua iuris definitione non ambigitur etiam falsi crimen, de quo civiliter iam actum est, criminaliter esse repetendum. <a 378 d. prid. id. ian. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
- 728
CJ.9.32.0. De crimine expilatae hereditatis.
- 729
CJ.9.32.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 730
Expilatae quidem hereditatis crimen intentare non potes, quando communis arcae rebus inspectis claves traditas coheredi profitearis. sed cum de his exhibendis apud iudicem quaereretur, rationem compensationis induci non oportuit. exhibitis enim quae desiderantur suis iudicibus directa quaestio derelinquenda est. * sev. et ant. aa. euphratae. * <a 205 pp. xii k. mai. antonino a.Ii et geta ii conss.>
- 731
CJ.9.32.2: Imperator Antoninus
- 732
Expilatae hereditatis crimen adversus vitricum adito praeside provinciae persequi non prohiberis. * ant. a. primo. * <a 215 pp. vii k. mart. laeto ii et cereale conss.>
- 733
CJ.9.32.3: Imperator Antoninus
- 734
Si avi tui hereditatem adisti, expilatae hereditatis crimine adversus novercam quondam tuam experiri non prohiberis. * ant. a. helenae. * <a 216 pp. iii non. ian. sabino et anullino conss.>
- 735
CJ.9.32.4pr.: Imperator Gordianus
- 736
Adversus uxorem, quae socia rei humanae atque divinae domus suscipitur, mariti diem suum functi successores expilatae hereditatis crimen intendere non possunt. * gord. a. basso. * <a 242 pp. vi k. mart. attico et praetextato conss.>
- 737
CJ.9.32.4.1: Imperator Gordianus
- 738
Et ideo res, quas per eandem abesse quereris, competenti in rem actione vel, si dolo malo fecerit, quo minus res mobiles possideret, ad exhibendum persequere. <a 242 pp. vi k. mart. attico et praetextato conss.>
- 739
CJ.9.32.4.2: Imperator Gordianus
- 740
Fructus autem rerum quas mala fide tenuit, licet expilatae hereditatis non teneatur crimine, suos non facit, sed extantes quidem vindicari, absumptos vero condici posse procul dubio est. <a 242 pp. vi k. mart. attico et praetextato conss.>
- 741
CJ.9.32.5: Imperator Philippus
- 742
Obtentu expilatae hereditatis emolumentum legatorum, maxime suspensa cognitione, legatariis isdemque libertis defuncti auferri non oportet. * philipp. a. et philipp. c. sulpicio. * <a 245 pp. xv k. febr. philippo a. et titiano conss.>
- 743
CJ.9.32.6: Imperator Philippus
- 744
Expilatae hereditatis crimen loco deficientis actionis intendi consuevisse non est iuris ambigui. * philipp. a.Et c.Basiliae. * <a 249 pp. x k. mart. aemiliano et aquilino conss.>
- 745
CJ.9.33.0. Vi bonorum raptorum.
- 746
CJ.9.33.1: Imperator Gordianus
- 747
Vi bonorum raptorum actionem, quae cum poena sua retrahit ablata, potius ad mobilia moventiaque quam ad fundos per iniuriam occupatos spectare explorati iuris est. * gord. a. valerio. * <a 242 pp. k. mart. attico et praetextato conss.>
- 748
CJ.9.33.2: Imperatores valer., gallien.
- 749
Si res mobiles, quarum in te fuerat dominium perfecta donatione translatum, violenter heres donatricis abripuit, vi bonorum raptorum actionem intra annum quidem, quo experiundi potestas fuit, in quadruplum, post annum in simplum intendere non vetaris. * valer. et gallien. aa. longino. * <a 260 pp. vii k. mai. saeculare et donato conss.>
- 750
CJ.9.33.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 751
Res obligatas sibi creditorem vi rapientem non rem licitam facere, sed crimen committere convenit, eumque etiam vi bonorum raptorum infra annum utilem in quadruplum, post simpli actione conveniri posse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. euelpisto. * <a 293 s. vii id. ian. sirmi aa. conss.>
- 752
CJ.9.33.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 753
De his, quae servum alienum nesciente domino vi rapuisse dicis, infra annum in quadruplum vi bonorum raptorum et post in simplum dominus eius noxali actione apud competentem iudicem conveniri potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. attalo. * <a 293 s. vii id. ian. sirmi aa. conss.>
- 754
CJ.9.33.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 755
Sive negotiorum gestorum contra novercam tuam sive actione vi bonorum raptorum, quae in quadruplum intra annum utilem ac post in simplum constituta est, putaveris agendum, notione praesidali poteris experiri. * diocl. et maxim. aa. et cc. dominae. * <a 293 s. vii id. ian. sirmi aa. conss.>
- 756
CJ.9.34.0. De crimine stellionatus.
- 757
CJ.9.34.1: Imperator Alexander Severus
- 758
Improbum quidem et criminosum fateris easdem res pluribus pignorasse, dissimulato in posteriore obligatione, quod eaedem aliis pignori tenentur. verum securitati tuae consules, si oblato omnibus debito criminis instituendi causam peremeris. * alex. a. alexandro. * <a 231 pp. v id. febr. pompeiano et peligno conss.>
- 759
CJ.9.34.2: Imperator Gordianus
- 760
Si pater tuus in te donationem contulit et, cum emancipatus esses, traditionibus dominium corporum in te transtulit posteaque creditorem sortitus quasdam earum rerum sine tua voluntate velut proprias suas obstrinxit, ius tuum non laesit. nec tamen iniuria stellionatus crimine petetur, cum sciens alienam rem te non consentiente velut propriam suo nexuit creditori. * gord. a. valenti. * <a 239 pp. ii k. ian. gordiano a. et aviola conss.>
- 761
CJ.9.34.3: Imperator Gordianus
- 762
Stellionatus accusatio inter crimina publica non habetur. * gord. a. hadriano. * <a 242 pp. id. april. attico et praetextato conss.>
- 763
CJ.9.34.4pr.: Imperator Philippus
- 764
Ignorantia creditoris, cui res pridem apud alios obligatae pignoris seu hypothecae iure obligantur, non sine periculo capi consuevit. etenim eiusmodi fraudes ad extraordinariam criminis exsecutionem spectare ac stellionatus commissum severissime esse vindicandum saepe rescriptum est. * philipp. a. euprepeti. * <a 244 pp. vi id. mai. peregrino et aemiliano conss.>
- 765
CJ.9.34.4.1: Imperator Philippus
- 766
Proinde sive ignorantiam tuam debitor circumvenire temptaverit, seu obligatione rite perfecta participato fraudis consilio per subiectam quasi anteriorem personam dispendium tuum ad occultum compendium suum pertemptat, adire suum iudicem potes congruentem iuri ac debitae religioni sententiam relaturum. <a 244 pp. vi id. mai. peregrino et aemiliano conss.>
- 767
CJ.9.35.0. De iniuriis.
- 768
CJ.9.35.1: Imperator Alexander Severus
- 769
Nec servis quidem alienis licet facere iniuriam. * alex. a. syro. * <a 222 pp. xi k. dec. alexandro a. cons.>
- 770
CJ.9.35.2: Imperator Alexander Severus
- 771
Iniuriarum actio tibi duplici ex causa competit, cum et maritus in uxoris pudore et pater in existimatione filiorum propriam iniuriam pati intelleguntur. * alex. a. davo. * <a 230 pp. prid. idus maias agricola et clemente conss.>
- 772
CJ.9.35.3: Imperator Gordianus
- 773
Si non es nuntiator, vereri non debes, ne eapropter, quod iniuriae faciendae gratia quidam te veluti delatorem esse dixerunt, opinio tua maculata sit. quin immo adversus eos, quos minuendae opinionis tuae causa aliquid confecisse comperietur, more solito iniuriarum iudicio experiri potes. * gord. a. donato. * <a 239 pp. ii id. iul. gordiano a. et aviola conss.>
- 774
CJ.9.35.4: Imperatores valer., gallien.
- 775
Atrocem sine dubio iniuriam esse factam manifestum est, si tibi illata est, cum esses in sacerdotio et dignitatis habitum et ornamenta proferres: et ideo vindictam potes eo nomine exsequi. * valer. et gallien. aa. et valer. c. vindi. * <a 259 pp. ii... aemiliano et basso conss.>
- 776
CJ.9.35.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 777
Si non convicii consilio te aliquid iniuriosum dixisse probare potes, fides veri a calumnia te defendit. si in rixa inconsulto calore prolapsus homicidii convicium obiecisti et ex eo die annus excessit, cum iniuriarum actio annuo tempore praescripta sit, ob iniuriae admissum conveniri non potes. * diocl. et maxim. aa. victorino. * <a 290 pp. vi id. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>
- 778
CJ.9.35.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 779
Cum nec patronos iniuriam facere libertis iuris aequitas permittat, proponasque patronae heredes eum, qui libertatem a defuncta acceperat, iniuriis adficere, curabit praeses provinciae contumeliam heredum compescere. * diocl. et maxim. aa. flaviano. * <a 290 pp. id. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>
- 780
CJ.9.35.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 781
Iniuriarum causa non publici iudicii, sed privati continet querellam. * diocl. et maxim. aa. et cc. paenentiano. * <a 293 s. id. febr. sirmi aa. conss.>
- 782
CJ.9.35.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 783
Dominum pro atroci iniuria, quam servus eius passus est, edicti perpetui actione proposita, qua damni etiam haberi rationem verbis evidenter exprimitur, agere posse convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. marciano. * <a 294 s. xv k. nov. cc. conss.>
- 784
CJ.9.35.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 785
Qui liberos infamandi gratia dixerunt servos, iniuriarum conveniri posse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. nonnae. * <a 294 s. vi k. dec. nicomediae cc. conss.>
- 786
CJ.9.35.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 787
Si quidem aviam tuam ancillam infamandi causa rei publicae civitatis comanensium dixit zenodorus ac recessit, iniuriarum actione statim conveniri potest. nam si perseveret in causa facultatem habens agendi, super hac deferri querellam ac tunc demum, si non esse serva fuerit pronuntiata, postulari convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. paulo. * <a 294 s. xv k. ian. nicomediae cc. conss.>
- 788
CJ.9.35.11: Imperator Zeno
- 789
Si quando iniuriarum actio, quam inter privata delicta veteris iuris auctores connumerant, a quibuslibet illustribus viris, militantibus seu sine cingulo constitutis, vel uxoribus eorum vel liberis masculini sexus vel filiabus, superstitibus videlicet patribus aut maritis illustribus, vel si adversus aliquam huiusmodi personam criminaliter forte movetur, ipsos quidem, qui super iniuria queruntur, inscribere aliaque omnia, quae in huiusmodi causis de more procedunt, sollemniter observare decernimus: licere autem illustri accusatori vel reo, uxori vel liberis masculini sexus seu filiae itidem illustris superstitis causam iniuriarum in quocumque iudicio competenti per procuratorem criminaliter suscipere vel movere, sententiam iudice contra eum qui procuratorem dederit, etsi ipse non adesset iudiciis nec causam per procuratorem diceret, legibus prolaturo: ita tamen, ut nullus alius idem sibi audeat vindicare vel a nostro numine postulare: sed in ceteris mos iudiciorum qui hactenus obtinuit et in posterum servetur intactus. * zeno a. alexandro viro illustri. * <a 478 d. v non. constantinopoli illo vc. cons.>
- 790
CJ.9.36.0. De famosis libellis.
- 791
CJ.9.36.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens
- 792
Si quis famosum libellum sive domi sive in publico vel quocumque loco ignarus reppererit, aut corrumpat priusquam alter inveniat, aut nulli confiteatur inventum. * valentin. et valens aa. edictum. * <a 365 d. xiiii k. mart. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>
- 793
CJ.9.36.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens
- 794
Sin vero non statim easdem chartulas vel corruperit vel igni consumpserit, sed vim earum manifestaverit, sciat se quasi auctorem huiusmodi delicti capitali sententia subiugandum. <a 365 d. xiiii k. mart. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>
- 795
CJ.9.36.2.2: Imperatores Valentinianus, Valens
- 796
Sane si quis devotionis suae ac salutis publicae custodiam gerit, nomen suum profiteatur et ea, quae per famosum persequenda putavit, ore proprio edicat, ita ut absque ulla trepidatione accedat, sciens, quod si adsertionibus veri fides fuerit opitulata, laudem maximam ac praemium a nostra clementia consequetur. <a 365 d. xiiii k. mart. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>
- 797
CJ.9.36.2.3: Imperatores Valentinianus, Valens
- 798
Sin vero minime haec vera ostenderit, capitali poena plectetur. huiusmodi autem libellus alterius opinionem non laedat. <a 365 d. xiiii k. mart. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>
- 799
CJ.9.37.0. De abigeis.
- 800
CJ.9.37.1: Imperatores Arcadius, Honorius
← Previous · Next → — showing 701–800 of 1,118
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.