Codex9
- 401
CJ.9.12.8pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 402
Servos, qui fecisse violentiam confessionibus testium aut propriis docebuntur, si id inscio domino commiserint, postremo supplicio deditos luere perpetrata censemus. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad albinum pu. * <a 390 d. prid. non. mart. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
- 403
CJ.9.12.8.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 404
Quod si illi metu atque exhortatione dominorum violentiam admiserint, palam est secundum legem iuliam dominum infamem pronuntiatum loci aut originis propriae dignitate non uti, servos vero, quos furoribus talium paruisse constiterit, metallis post sententiam dedi. <a 390 d. prid. non. mart. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
- 405
CJ.9.12.8.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 406
Viles autem infamesque personae et hi, qui bis aut saepius violentiam perpetrasse convincentur, constitutionum divalium poena teneantur. <a 390 d. prid. non. mart. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
- 407
CJ.9.12.8.3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 408
Iudicem vero nosse oportet, quod gravi infamia sit notandus, si violentiae crimen apud se probatum distulerit omiserit vel impunitate donaverit aut molliorem puam praestituimus poenam protulerit. <a 390 d. prid. non. mart. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
- 409
CJ.9.12.9: Imperatores Honorius, Theodosius
- 410
Crimen non dissimile est rapere et ei qui rapuerit rapta scientem delictum servare. * honor. et theodos. aa. aureliano pp. * <a 415 d. iii non. mart. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss.>
- 411
CJ.9.12.10pr.: Imperatores Leo, Anthemius
- 412
Omnibus per civitates et agros habendi bucellarios vel isauros armatosque servos licentiam volumus esse praeclusam. * leo et anthem. aa. nicostrato pp. * <a 468 d. v k. sept. anthemio a. ii cons.>
- 413
CJ.9.12.10.1: Imperatores Leo, Anthemius
- 414
Quod si quis praeter haec, quae nostra mansuetudo salubriter ordinavit, armata mancipia seu bucellarios aut isauros in suis praediis aut iuxta se habere temptaverit, post exactam centum librarum auri condemnationem vindictam in eos severissimam proferri sancimus. <a 468 d. v k. sept. anthemio a. ii cons.>
- 415
CJ.9.12.10.2: Imperatores Leo, Anthemius
- 416
Viri quoque clarissimi provinciarum rectores in speculis esse debebunt, ne quis audeat statuta nostrae mansuetudinis in aliquo violare, scientes, quod ex dissimulatione dignitatis et administrationis cingulo privabuntur et post centum librarum auri multam salutis vitaeque suae periculum sustinebunt: primatibus videlicet apparitionis suae personis praeter amissionem fortunarum suarum capitali quoque supplicio feriendis. <a 468 d. v k. sept. anthemio a. ii cons.>
- 417
CJ.9.13.0. De raptu virginum seu viduarum nec non sanctimonialium.
- 418
CJ.9.13.1pr.: Imperator Justinianus
- 419
Raptores virginum honestarum vel ingenuarum, sive iam desponsatae fuerint sive non, vel quarumlibet viduarum feminarum, licet libertinae vel servae alienae sint, pessima criminum peccantes capitis supplicio plectendos decernimus, et maxime si deo fuerint virgines vel viduae dedicatae ( quod non solum ad iniuriam hominum, sed ad ipsius omnipotentis dei inreverentiam committitur, maxime cum virginitas vel castitas corrupta restitui non potest): et merito mortis damnantur supplicio, cum nec ab homicidii crimine huiusmodi raptores sint vacui. * iust. a. hermogeni mag. off. * <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 420
CJ.9.13.1.1: Imperator Justinianus
- 421
Ne igitur sine vindicta talis crescat insania, sancimus per hanc generalem constitutionem, ut hi, qui huiusmodi crimen commiserint et qui eis auxilium tempore invasionis praebuerint, ubi inventi fuerint in ipsa rapina et adhuc flagrante crimine comprehensi a parentibus virginum vel viduarum vel ingenuarum vel quarumlibet feminarum aut earum consanguineis aut tutoribus vel curatoribus vel patronis vel dominis, convicti interficiantur. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 422
CJ.9.13.1.1a: Imperator Justinianus
- 423
Quae multo magis contra eos obtinere sancimus, qui nuptas mulieres ausi sunt rapere, quia duplici crimine tenentur tam adulterii quam rapinae et oportet acerbius adulterii crimen ex hac adiectione puniri. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 424
CJ.9.13.1.1b: Imperator Justinianus
- 425
Quibus connumerabimus etiam eum, qui saltem sponsam suam per vim rapere ausus fuerit. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 426
CJ.9.13.1.1c: Imperator Justinianus
- 427
Sin autem post commissum tam detestabile crimen aut potentatu raptor se defendere aut fuga evadere potuerit, in hac quidem regia urbe tam viri excelsi praefecti praetorio quam vir gloriosissimus praefectus urbis, in provinciis autem tam viri eminentissimi praefecti praetorio per illyricum et africam quam magistri militum per diversas nostri orbis regiones nec non viri spectabiles praefectus aegypti vel comes orientis et vicarii et proconsules et nihilo minus omnes viri spectabiles duces et viri clarissimi rectores provinciarum nec non alii cuiuslibet ordinis iudices, qui in locis inventi fuerint, simile studium cum magna sollicitudine adhibeant, ut eos possint comprehendere et comprehensos in tali crimine post legitimas et iuri cognitas probationes sine fori praescriptione durissimis poenis adficiant et mortis condemnent supplicio. <a 533 d.Xv k.Dec.Constant inopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 428
CJ.9.13.1.1d: Imperator Justinianus
- 429
Quibus et, si appellare voluerint, nullam damus licentiam secundum antiquae constantinianae legis definitionem. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 430
CJ.9.13.1.1e: Imperator Justinianus
- 431
Et si quidem ancillae vel libertinae sint quae rapinam passae sunt, raptores tantummodo supra dicta poena plectentur, substantiis eorum nullam deminutionem passuris. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 432
CJ.9.13.1.1f: Imperator Justinianus
- 433
Sin autem in ingenuam personam tale facinus perpetretur, etiam omnes res mobiles seu immobiles et se moventes tam raptorum quam etiam eorum, qui eis auxilium praebuerint, ad dominium raptarum mulierum liberarum transferantur providentia iudicum et cura parentum earum vel maritorum vel tutorum seu curatorum. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 434
CJ.9.13.1.1g: Imperator Justinianus
- 435
Et si non nuptae mulieres alii cuilibet praeter raptorem legitime coniungentur, in dotem liberarum mulierum easdem res vel quantas ex his voluerint procedere, sive maritum nolentes accipere in sua pudicitia remanere voluerint, pleno dominio eis sancimus applicari, nemine iudice vel alia quacumque persona haec audente contemnere. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 436
CJ.9.13.1.2: Imperator Justinianus
- 437
Nec sit facultas raptae virgini vel viduae vel cuilibet mulieri raptorem suum sibi maritum exposcere, sed cui parentes voluerint excepto raptore, eam legitimo copulent matrimonio, quoniam nullo modo nullo tempore datur a nostra serenitate licentia eis consentire, qui hostili more in nostra re publica matrimonium student sibi coniungere. oportet etenim, ut, quicumque uxorem ducere voluerit sive ingenuam sive libertinam, secundum nostras leges et antiquam consuetudinem parentes vel alios quos decet petat et cum eorum voluntate fiat legitimum coniugium. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 438
CJ.9.13.1.3: Imperator Justinianus
- 439
Poenas autem quas praediximus, id est mortis et bonorum amissionis, non tantum adversus raptores, sed etiam contra eos qui hos comitati in ipsa invasione et rapina fuerint constituimus. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 440
CJ.9.13.1.3a: Imperator Justinianus
- 441
Ceteros autem omnes, qui conscii et ministri huiusmodi criminis reperti et convicti fuerint vel eos susceperint vel quacumque opem eis intulerint, sive masculi sive feminae sunt, cuiuscumque condicionis vel gradus vel dignitatis, poenae tantummodo capitali subicimus, ut huic poenae omnes subiaceant, sive volentibus sive nolentibus virginibus seu aliis mulieribus tale facinus fuerit perpetratum. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 442
CJ.9.13.1.3b: Imperator Justinianus
- 443
Si enim ipsi raptores metu atrocitatis poenae ab huiusmodi facinore temptaverint se, nulli mulieri sive volenti sive nolenti peccandi locus relinquetur, quia hoc ipsum velle mulieri ab insidiis nequissimi hominis qui meditatur rapinam inducitur. nisi etenim eam sollicitaverit, nisi odiosis artibus circumvenerit, non facit eam velle in tantum dedecus sese prodere. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 444
CJ.9.13.1.3c: Imperator Justinianus
- 445
Parentibus, quorum maxime vindicta intererat, si patientiam praebuerint ac dolorem remiserint, deportatione plectendis. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 446
CJ.9.13.1.4: Imperator Justinianus
- 447
Et si quis inter haec ministeria servilis condicionis fuerit deprehensus, citra sexus discretionem eum concremari iubemus, cum hoc etiam constantiniana lege recte fuerat prospectum. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 448
CJ.9.13.1.5: Imperator Justinianus
- 449
Omnibus legis iuliae capitulis, quae de raptu virginum vel viduarum seu sanctimonialium sive antiquis legum libris sive in sacris constitutionibus posita sunt, de cetero abolitis, ut haec tantummodo lex in hoc capite pro omnibus sufficiat. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 450
CJ.9.13.1.6: Imperator Justinianus
- 451
Quae de sanctimonialibus etiam virginibus et viduis locum habere sancimus. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
- 452
CJ.9.14.0. De emendatione servorum.
- 453
CJ.9.14.1pr.: Imperator Constantinus
- 454
Si virgis aut loris servum dominus adflixerit aut custodiae causa in vincula coniecerit, dierum distinctione sive interpretatione depulsa nullum criminis metum mortuo servo sustineat. * const. a. ad bassum. * <a 319 d.V id.Mai.Romae constantino a.V et licinio conss.>
- 455
CJ.9.14.1.1: Imperator Constantinus
- 456
Nec vero immoderate suo iure utatur, sed tunc reus homicidii sit, si voluntate eum ictu fustis aut lapidis occiderit vel certe telo usus letale vulnus inflixerit aut suspendi laqueo praeceperit vel iussione taetra praecipitandum esse mandaverit aut veneni virus infuderit vel dilaniaverit poenis publicis corpus, ferarum unguibus latera persecando vel exurendo oblatis ignibus membra, aut tabescentes artus atro sanguine permixta sanie defluentes prope in ipsis adegerit cruciatibus vitam relinquere saevitia immanium barbarorum. <a 319 d.V id.Mai.Romae constantino a.V et licinio conss.>
- 457
CJ.9.15.0. De emendatione propinquorum.
- 458
CJ.9.15.1pr.: Imperatores Valentinianus, Valens
- 459
In corrigendis minoribus pro qualitate delicti senioribus propinquis tribuimus potestatem, ut, quos ad vitae decora domesticae laudis exempla non provocant, saltem correctionis medicina compellat. * valentin. et valens aa. ad senatum. * <a 365 d.Prid.K.Dec.Valentiniano et valente aa. conss.>
- 460
CJ.9.15.1.1: Imperatores Valentinianus, Valens
- 461
Neque nos in puniendis morum vitiis potestatem in immensum extendi volumus, sed iure patrio auctoritas corrigat propinqui iuvenis erratum et privata animadversione compescat. <a 365 d.Prid.K.Dec.Valentiniano et valente aa. conss.>
- 462
CJ.9.15.1.2: Imperatores Valentinianus, Valens
- 463
Quod si atrocitas facti ius domesticae emendationis excedit, placet enormis delicti reos dedi iudicum notioni. <a 365 d.Prid.K.Dec.Valentiniano et valente aa. conss.>
- 464
CJ.9.16.0. Ad legem corneliam de sicariis.
- 465
CJ.9.16.1pr.: Imperator Antoninus
- 466
Frater vester rectius fecerit, si se praesidi provinciae obtulerit: qui si probaverit non occidendi animo iustum a se percussum esse, remissa homicidii poena secundum disciplinam militarem sententiam proferet. * ant. a. aurelio herculiano et aliis mil. * <a 215 pp.Prid.K.Febr.Laeto ii et cereale conss.>
- 467
CJ.9.16.1.1: Imperator Antoninus
- 468
Crimen enim contrahitur, si et voluntas nocendi intercedat. ceterum ea, quae ex improviso casu potius quam fraude accidunt, fato plerumque, non noxae imputantur. <a 215 pp.Prid.K.Febr.Laeto ii et cereale conss.>
- 469
CJ.9.16.2: Imperator Gordianus
- 470
Is, qui adgressorem vel quemcunque alium in dubio vitae discrimine constitutus occiderit, nullam ob id factum calumniam metuere debet. * gord. a. quintiano. * <a 243 pp.Iii non.April.Arriano et papo conss.>
- 471
CJ.9.16.3: Imperator gallien.
- 472
Si, ut adlegas, latrocinantem peremisti, dubium non est eum, qui inferendae caedis voluntate praecesserat, iure caesum videri. * gallien. a. munatio. * <a 265 pp.Xiii k.Febr.Valeriano et lucillo conss.>
- 473
CJ.9.16.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 474
Eum, qui adseverat homicidium se non voluntate, sed casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio praebita videatur, si hoc ita est neque super hoc ambigi poterit, omni metu ac suspicione, quam ex admissae rei discrimine sustinet, secundum id quod adnotatione nostra comprehensum est volumus liberari. * diocl. et maxim. aa. exempl. sacr. litt. agathoni.* <a 290 d.Prid.K.Dec.Sirmi ipsis aa.Iiii et iii conss.>
- 475
CJ.9.16.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 476
Si quis te reum corneliae legis de sicariis fecerit, innocentia purgari crimen, non adulta aetate defendi convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. agotio. * <a 294 s.Vi k.Nov.Romae cc. conss.>
- 477
CJ.9.16.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 478
Is, qui cum telo ambulaverit hominis necandi causa, sicut is, qui hominem occiderit vel cuius dolo malo factum erit commissum, legis corneliae de sicariis poena coercetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. philisco. * <a 294 s.Vii k.Ian.Nicomediae cc. conss.>
- 479
CJ.9.16.7: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
- 480
Si quis necandi infantis piaculum adgressus adgressave sit, sciat se capitali supplicio esse puniendum. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 374 pp.Vii id.Febr.Romae gratiano a.Iii et equitio conss.>
- 481
CJ.9.16.8: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 482
Si forte mulier marito mortis parasse insidias vel quolibet alio genere voluntatem occidendi habuisse inveniatur, vel forte maritus eo modo insectetur uxorem, in eadem quaestione ab omni familia non solum mariti, sed etiam uxoris, quae tamen tunc temporis domi fuerit, quaerendum est sine cuiusquam defensione. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. cynegio pp. * <a 385 d.Iii id.Dec.Arcadio a. et bautone conss.>
- 483
CJ.9.17.0. De his qui parentes vel liberos occiderunt.
- 484
CJ.9.17.1: Imperator Constantinus
- 485
Si quis in parentis aut filii aut omnino adfectionis eius quae nuncupatione parricidii continetur fata properaverit, sive clam sive palam id fuerit enisus, poena parricidii punietur neque gladio neque ignibus neque ulla alia sollemni poena subiugetur, sed insutus culleo et inter eius ferales angustias comprehensus serpentium contuberniis misceatur et, ut regionis qualitas tulerit, vel in vicinum mare vel in amnem proiciatur, ut omni elementorum usu vivus carere incipiat, ut ei caelum superstiti, terra mortuo auferatur. * const. a. ad verinum vic. africae. * <a 318-319 d.Xvi k.Dec.Licinio v et crispo c. conss. accepta prid.Id.Mart carthagine constantino a.V et licinio c. conss.>
- 486
CJ.9.18.0. De maleficiis et mathematicis et ceteris similibus.
- 487
CJ.9.18.1: Imperator Antoninus
- 488
Plus est hominem veneno extinguere quam occidere gladio. * ant. a. * <a xxx pp. sine die et consule.>
- 489
CJ.9.18.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 490
Artem geometriae discere atque exerceri publice intersit. ars autem mathematica damnabilis interdicta est. * diocl. et maxim. aa. et cc. tiberio. * <a 294 s.Xiii k.Sept.Sirmi cc. conss.>
- 491
CJ.9.18.3pr.: Imperator Constantinus
- 492
Nullus haruspex, nullus sacerdos, nullus eorum, qui huic ritui adsolent ministrare, limen alterius accedat nec ob alteram causam, sed huiusmodi hominum amicitia quamvis vetus repellatur: concremando illo haruspice, qui ad domum alienam accesserit, et illo in insulam detrudendo post ademptionem bonorum, qui eum evocaverit suasionibus vel praemiis. * const. a. ad maximum. * <a 319 pp.K.Febr.Romae constantino a.V et licinio c.Conss.>
- 493
CJ.9.18.3.1: Imperator Constantinus
- 494
Accusatorem autem huius criminis non delatorem esse, sed dignum magis praemio arbitramur. <a 319 pp.K.Febr.Romae constantino a.V et licinio c.Conss.>
- 495
CJ.9.18.4pr.: Imperator Constantinus
- 496
Eorum est scientia punienda et severissimis merito legibus vindicanda, qui magicis adcincti artibus aut contra salutem hominum moliti aut pudicos animos ad libidinem deflexisse detegentur. * const. a. et c. ad bassum pp. * <a 321 d.X k.Iun.Aquileiae crispo et constantino cc. conss.>
- 497
CJ.9.18.4.1: Imperator Constantinus
- 498
Nullis vero criminationibus implicanda sunt remedia humanis quaesita corporibus aut in agrestibus locis innocenter adhibita suffragia, ne maturis vindemiis metuerentur imbres aut ruentis grandinis lapidatione quaterentur, quibus non cuiusque salus aut aestimatio laederetur, sed quorum proficerent actus, ne divina munera et labores hominum sternerentur. <a 321 d.X k.Iun.Aquileiae crispo et constantino cc. conss.>
- 499
CJ.9.18.5: Imperator Constantius
- 500
Nemo haruspicem consulat aut mathematicum, nemo hariolum. augurum et vatum prava confessio conticescat. chaldaei ac magi et ceteri, quos maleficos ob facinorum magnitudinem vulgus appellat, nec ad hanc partem aliquid moliantur. sileat omnibus perpetuo divinandi curiositas. etenim supplicium capitis feret gladio ultore prostratus, quicumque iussis obsequium denegaverit. * constantius a. ad pop. * <a 357 d.Viii k.Febr.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c. ii conss.>
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,118
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.