Codex8
- 601
CJ.8.33.3.3c: Imperator Justinianus
- 602
Sin autem biennium fuerit elapsum, plenissime habeat rem creditor idemque dominus iam inrevocabilem factam. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
- 603
CJ.8.33.3.4: Imperator Justinianus
- 604
Sed si quidem minus in pignore, plus in debito inveniatur, in hoc, quod noscitur abundare, sit creditori omnis ratio integra. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
- 605
CJ.8.33.3.4a: Imperator Justinianus
- 606
Sin autem ex utraque parte quantitas aequa inveniatur, sine omni dubitatione totam rem antea pigneratam retineat. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
- 607
CJ.8.33.3.4b: Imperator Justinianus
- 608
Sin autem minus quidem in debito, amplius autem in pignore fiat, tunc in hoc quod debitum excedit debitori omnia iura integra lege nostra servabuntur, creditoribus quidem feneratoris non suppositum, aliis autem debitoris creditoribus vel ipsi debitori servatum. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
- 609
CJ.8.33.3.4c: Imperator Justinianus
- 610
Et ne ex communicatione fiat aliqua difficultas, licentia dabitur creditori seu domino aestimationem superflui debitori vel creditori debitoris cum competenti cautela in eum exponenda offerre. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
- 611
CJ.8.33.3.5: Imperator Justinianus
- 612
Sin vero creditor, postquam iure dominii hoc possideat, vendere hoc maluerit, liceat quidem ei hoc facere, si quid autem superfluum sit, debitori servare. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
- 613
CJ.8.33.3.5a: Imperator Justinianus
- 614
Sin autem dubitatio exorta fuerit pro venditione utpote viliore pretio facta, sacramenti religionem creditor praestare compellatur, quod nulla machinatione vel circumscriptione usus est, sed tanti vendidit rem, quanti potuerit venire: et hoc tantummodo reddi, quod ex iuramento superfluum fuerit visum. sin autem ex iureiurando etiam minus habuisse creditor inveniatur, in residuo habeat integram actionem. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
- 615
CJ.8.33.3.6: Imperator Justinianus
- 616
Aestimationem autem pignoris, donec apud creditorem eundemque dominum permaneat, sive amplioris sive minoris quantum ad debitum quantitatis est, iudicialis esse volumus disceptationis, ut, quod iudex super hoc statuerit, hoc in aestimatione pignoris obtineat. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
- 617
CJ.8.34.0. De pactis pignorum et de commissoria lege in pignoribus rescindenda.
- 618
CJ.8.34.1: Imperator Alexander Severus
- 619
Qui pactus est, nisi intra certum tempus pecuniam quam mutuam accepit solveret, cessurum creditoribus, hypothecae venditionem non contraxit, sed id comprehendit , quod iure suo creditor in adipiscendo pignore habiturus erat. communi itaque iure creditor hypothecam vendere debet. * alex. a. victorino. * <a 222 pp. id. oct. alexandro a. cons.>
- 620
CJ.8.34.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 621
Si fundi nomine, quem vendideras, emptori ab alio mota proprietatis quaestione alterum fundum pro eius evictione pignoris hypothecaeve titulo emptionis instrumentis ea lege dedisti, ut, quem secundo tradideras, si is quem vendideras evictus non fuerit, obtineas, de hoc contra eum qui moverat quaestionem lata sententia emptori parata securitate, circa eum quem obligaveras restituendum conventionis fidem impleri, si negotium integrum est, praeses iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>
- 622
CJ.8.34.3pr.: Imperator Constantinus
- 623
Quoniam inter alias captiones praecipue commissoriae pignorum legis crescit asperitas, placet infirmari eam et in posterum omnem eius memoriam aboleri. * const. a. ad pop. * <a 326 d. ii k. febr. serdicae constantino a. vii et constantio c. conss.>
- 624
CJ.8.34.3.1: Imperator Constantinus
- 625
Si quis igitur tali contractu laborat, hac sanctione respiret, quae cum praeteritis praesentia quoque depellit et futura prohibet. creditores enim re amissa iubemus recuperare quod dederunt. <a 326 d. ii k. febr. serdicae constantino a. vii et constantio c. conss.>
- 626
CJ.8.35.0. De exceptionibus sive praescriptionibus.
- 627
CJ.8.35.1: Imperator Antoninus
- 628
Debitores quidem hereditarii unicuique heredum pro portione hereditaria antiqua lege obligati sunt. sed si eis heredibus omnem pecuniam exsolvisti, quibus nomen patris tui testator in divisione adscripserat, doli mali exceptione adversus alios agentes tueri te potes. * ant. a. claudio. * <a 212 pp. xv k. aug. duobus aspris conss.>
- 629
CJ.8.35.2: Imperator Antoninus
- 630
Pro portione tua, qua domum ad te pertinere dicis, si iudicatum non est, actiones dirigere potes. nam exceptio rei iudicatae ei demum obstat vel successoribus eius, inter quos cognitum super ea re et pronuntiatum est. * ant. a. iulio. * <a 213 pp. xv k. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>
- 631
CJ.8.35.3: Imperator Antoninus
- 632
Adversus fratrem tuum quondam tutorem legitimum tutelae iudicio si expertus non es, proposita actione consiste. nec timueris exceptionem pacti, si in eo fraudem dolumque admissum probare potes: nam replicatio doli opposita bonae fidei iudicium facit et commentum fraudis repellit. * ant. a. vitali. * <a xxx >
- 633
CJ.8.35.4: Imperator Alexander Severus
- 634
Cum nondum finitam sententia causam, sed dilatam adlegetis, non est dubium omnes integras defensiones vobis esse. * alex. a. iunio et aliis. * <a 223 pp. ii non. oct. maximo ii et aeliano conss.>
- 635
CJ.8.35.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 636
Licet unde vi interdictum intra annum locum habet, tamen exceptione perpetua ei succurri, qui per vim expulsus post retinuit possessionem, auctoritate manifestatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. basilio. * <a 293 s. k. mai. trallis aa. conss.>
- 637
CJ.8.35.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 638
Si pactum intercessit, in exceptione sine temporis praefinitione de dolo replicari potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. helenae. * <a 293 s. k. sept. viminacii aa. conss.>
- 639
CJ.8.35.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 640
Si ex maiore debiti quantitate minor tibi soluta est nec liberationem debitori tuo praestitisti, petere quod non probatur redditum, contra exceptionem pacti replicatione tuam adiuvans intentionem, minime prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. menandrae. * <a 294 s. ii k. mart. cc. conss.>
- 641
CJ.8.35.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 642
Praescriptionem peremptoriam, quam ante contestari sufficit, vel omissam, priusquam sententia feratur, obicere quandoque licet. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. * <a 294 s. xv k. nov. cc. conss.>
- 643
CJ.8.35.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 644
Si quidem intentionem actoris probatione deficere confidis, nulla tibi defensio necessaria est. si vero de hac confitendo exceptione te munitum adseveres, de hac tantum agi convenit. nam si etiam de intentione dubitas, habita de exceptione contestatione tunc demum, cum intentionem secundum adseverationem suam petitor probaverit, huic esse locum monstrari convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. muciano. * <a 294 s. iii non. nov. burtudizi cc. conss.>
- 645
CJ.8.35.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 646
Non exceptionibus actores, quibus reis auxilium tribuitur certis ex causis, sed replicationibus suam intentionem, si quam habent, muniunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. aquilinae. * <a 294 s. k. dec. nicomediae cc. conss.>
- 647
CJ.8.35.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 648
Defensiones sive exceptiones ad intercessores extendi, quibus reus principalis integro manente statu munitus est, constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. neoni. * <a xxx sub die xv k. ian.>
- 649
CJ.8.35.12: Imperator Julianus
- 650
Si quis advocatus inter exordia litis praetermissam dilatoriam praescriptionem postea voluerit exercere et ab huiusmodi opitulatione submotus nihilo minus perseveret atque praeposterae defensioni institerit, unius librae auri condemnatione multetur. * iul. a. ad iulianum com. orientis. * <a 363 d. vii id. mart. antiochiae iuliano a. iiii et salustio conss.>
- 651
CJ.8.35.13: Imperatores Honorius, Theodosius
- 652
Praescriptiones fori in principio a litigatoribus opponendas esse legum decrevit auctoritas. * honor. et theodos. aa. symmacho procons. africae. * <a 415 d. v k. sept. ravennae honorio x et theodosio vi aa. conss.>
- 653
CJ.8.36.0. De litigiosis.
- 654
CJ.8.36.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 655
Cum creditor pignus vendit, non potest videri litigiosae rei emptio contrahi, etsi debitor interdicat, ne venditio perficiatur. * sev. et ant. aa. paulinae. * <a 207 pp. k. mai. apro et maximo conss.>
- 656
CJ.8.36.2: Imperator Constantinus
- 657
Lite pendente actiones, quae in iudicium deductae sunt, vel res, pro quibus actor a reo detentis intendit, in coniunctam personam vel extraneam donationibus vel emptionibus vel quibuslibet aliis contractibus minime transferri ab eodem actore liceat, tamquam si nihil factum sit, lite nihilo minus peragenda. * const. a. ad provinciales. * <a 331 d. k. aug. basso et ablabio conss.>
- 658
CJ.8.36.3pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 659
Quicumque rem litigiosam vel ambiguum chirographum, quodlibet denique mobile vel immobile fisco nostro vel potentiori seu aliis personis in testamento sive codicillo legaverit fideive commiserit aut per hereditatem reliquerit, nullam fiscus noster vel alia persona licentiam habeat iurgiorum, nec iudicium subeat, sed aestimatio eius litis ineatur praestanda his, quibus actiones vel res litigiosae relictae sunt. * grat. valentin. et theodos. aaa. tatiano pp. * <a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
- 660
CJ.8.36.3.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 661
Eandem litem ipsi heredes peragant, suarum actionum periculo ea quae litigiosa relicta fuerant vindicantes. <a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
- 662
CJ.8.36.3.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 663
Quod et de chirographis placet, ut heredes relictorum fisco vel aliis personis praesentem pecuniam numerent et iudicio eos, quos obnoxios existimant, persequantur. <a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
- 664
CJ.8.36.4
- 665
* * <a 501 xiii k. ian. constantinopoli pompeio et avieno conss.>
- 666
CJ.8.36.5pr.: Imperator Justinianus
- 667
Censemus, ut, si quis lite pendente vel actiones vel res quas possidet ad alium quendam transtulerit sive scientem sive ignorantem, vitio litigiosi contractus subiacere: distinctione quadam inter contrahentes observanda, ut, si quis sciens vel ad venditiones vel donationes seu ad alios contractus accesserit, cognoscat se compellendum non tantum rem redhibere, sed etiam pretio eius privari, non ut lucro cedat ei qui rem alienavit, sed ut etiam alia tanta quantitas ab eo fisci viribus inferatur: * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
- 668
CJ.8.36.5.1: Imperator Justinianus
- 669
Sin autem ignorans rem litigiosam emerit vel per aliam speciem contractus eam acceperit, tunc irrita rei alienatione facta pretium cum alia tertia parte recipiat. iustum est etenim propter dolosam mentem et absconditam machinationem, cum non emptori manifestaverit rem in iudicium deductam fuisse, tertia parte pretii, sicut iam disposuimus, eum puniri. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
- 670
CJ.8.36.5.2: Imperator Justinianus
- 671
Tali videlicet poena non solum in aliis contractibus, verum etiam in donationibus porrigenda, ut vera aestimatione facta, cum pretii datio non est, rem ad alium transferens multetur: omnibus instrumentis, quae super hoc constituuntur, nullam vim obtinentibus. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
- 672
CJ.8.36.5.3: Imperator Justinianus
- 673
Exceptis videlicet huius sanctionis dispositione his, qui vel dotis nomine vel ante nuptias donationis vel transactionis aut divisionis rerum hereditariarum factae vel per legati vel fideicommissi causam tales res vel actiones dederint vel acceperint. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
- 674
CJ.8.37.0. De contrahenda et committenda stipulatione.
- 675
CJ.8.37.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 676
Licet epistulae, quam libello inseruisti, additum non sit stipulatum esse eum cui cavebatur, tamen si res inter praesentes gesta est, credendum est praecedente stipulatione vocem spondentis secutam. * sev. et ant. aa. secundo. * <a 200 accepta xvii k. mai. severo iii et victorino conss.>
- 677
CJ.8.37.2: Imperatores Severus, Antoninus
- 678
Si filiae tuae, quam in potestate habebas, pecuniam dari stipulatus es, paratam obligationem exercere non prohiberis. * sev. et ant. aa. diocleti. * <a 210 pp. prid. non. nov. faustino et rufino conss.>
- 679
CJ.8.37.3pr.: Imperator Antoninus
- 680
Si, cum tuam pecuniam crederes accommodato nomine iuliani, stipulatio in personam eius absentis directa est, cum nihil sit actum ea verborum conceptione, intellegis superfuisse tibi rei contractae obligationem. * ant. a. hadriano. * <a 217 pp. vi k. mart. praesente et extricato conss.>
- 681
CJ.8.37.3.1: Imperator Antoninus
- 682
Ac propterea si pecuniam a debitore tuo iulianus exegit eamque solutionem ratam habuisti, habes adversus eum negotiorum gestorum actionem. <a 217 pp. vi k. mart. praesente et extricato conss.>
- 683
CJ.8.37.4: Imperator Alexander Severus
- 684
Secundum responsum domitii ulpiani praefecti annonae iuris consulti amici mei ea , quae stipulata est, cum moreretur, partem dimidiam dotis cui velit relinquere, reddi sibi, cum moreretur, eam partem dotis stipulata videtur. * alex. a. sabinae. * <a 222 pp. ii k. april. alexandro a. cons.>
- 685
CJ.8.37.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 686
Nuda pollicitatione secundum ea, quae saepe constituta sunt, ad praestanda quae promiserat urgueri quemquam non semper iura permittunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidorae. * <a 293 s. v k. dec. aa. conss.>
- 687
CJ.8.37.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 688
Verum quoniam praeterea, si contra pactum fecerit, quanti ea res est, tibi dari stipulanti adversarium tuum promisisse proponas, huius etiam obligationis post motam litem extitisse condicionem et eius summae, quae in hac quoque stipulatione continetur, petitioni locum factum convenit. <a 293 s. v k. dec. aa. conss.>
- 689
CJ.8.37.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 690
Scire debuisti, quae sub transactione dari placita sunt, certi vel incerti stipulatione subsecuta peti posse. * diocl. et maxim. aa. et cc. erotio. * <a 293 s. xvi k. ian. sirmi aa. conss.>
- 691
CJ.8.37.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 692
Neque tutoris neque curatoris absentia quicquam stipulationi nocet, cum et feminam minorem viginti quinque annis absente curatore stipulari posse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. antonino. * <a 294 s.Xvii k.Febr.Cc conss.>
- 693
CJ.8.37.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 694
Non moriturum praestari servum impossibilis promissio est. post mortem autem eius stipulatus recte solutionem postulat. * diocl. et maxim. aa. et cc. posidonio. * <a 294 s. xii k. mart. cc. conss.>
- 695
CJ.8.37.9pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 696
Si quidem zenoni stipulanti mortis vel cruciatus corporis territus timore spopondisti, adversus experientem exceptione proposita defendi potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. capitoni. * <a 294 s. iii id. oct. varianae cc. conss.>
- 697
CJ.8.37.9.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 698
Si vero nihil tale probetur, accusationis institutae vel futurae praetextu non ob turpem, sed probabilem causam habita stipulatione promissio non infirmatur. <a 294 s. iii id. oct. varianae cc. conss.>
- 699
CJ.8.37.9.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 700
Sin autem ob non instituendam accusationem criminis pecunia promissa sit, cum de huiusmodi causis pacisci non liceat, petitio negatur. <a 294 s. iii id. oct. varianae cc. conss.>
← Previous · Next → — showing 601–700 of 1,420
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.