Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Codex8

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,420 sections

  1. 501

    Quod in secundo creditore locum non habet: nec enim necessitas ei imponitur chirographarium etiam debitum priori creditori offerre. <a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss.>

  2. 502

    CJ.8.27.0. De distractione pignorum.

  3. 503

    CJ.8.27.1: Imperator Alexander Severus

  4. 504

    Fundum pignori obligatum, si creditor ex fructibus debitum persecutus est, cum ipso iure pignus obligatione liberatum sit, distrahere minime potest. * alex. a. pacatae. * <a 223 pp. id. ian. maximo ii et aeliano conss.>

  5. 505

    CJ.8.27.2: Imperator Alexander Severus

  6. 506

    Creditor, qui hypothecae seu pignori rem sibi nexam vendiderit, rem litigiosam non videtur vendere, quia precario debitor possidet. * alex. a. maximo. * <a 223 pp. xii k. oct. maximo ii et aeliano conss.>

  7. 507

    CJ.8.27.3: Imperator Alexander Severus

  8. 508

    Hypothecis vel pignoribus a creditore venumdatis in id quod deest adversus reum vel fideiussorem actio competit. * alex. a. luciano. * <a 223 pp. iii non. nov. maximo ii et aeliano conss.>

  9. 509

    CJ.8.27.4: Imperator Alexander Severus

  10. 510

    Creditor hypothecas sive pignus cum proscribit, notum debitori facere, si bona fide rem gerit, et quando licet testato dicere debet. si quid itaque per fraudem in pignore villae venditae commissum probare potes, ut inferatur actio, quae eo nomine competit, adi eum cuius de ea re notio est. * alex. a. crescenti. * <a 225 pp. k. iun. fusco et dextro conss.>

  11. 511

    CJ.8.27.5: Imperator Alexander Severus

  12. 512

    Si residuum debiti paratus es solvere, praeses provinciae dabit arbitrum, apud quem, quantum sit quod superest ex debito, examinabitur: et sive ad iudicem venire diversa pars cessaverit sive oblato superfluo ad venditionem prosiluerit, improba alienatio proprietatis tuae ius non auferet. * alex. a. sossiano. * <a 231 pp. xii k. aug. pompeiano et peligno conss.>

  13. 513

    CJ.8.27.6: Imperator Gordianus

  14. 514

    Quamdiu non est integra pecunia creditori numerata, etiamsi pro parte maiore eam consecutus sit, distrahendi rem obligatam non amittit facultatem. * gord. a. rogato. * <a 238 pp. xiii k. sept. pio et pontiano conss.>

  15. 515

    CJ.8.27.7: Imperator Gordianus

  16. 516

    Si cessante solutione creditor non reluctante lege contractus ea quae pignori sibi nexa erant distraxit, revocari venditionem iniquum est, cum, si quid in ea re fraudulenter fecerit, non emptor a te, sed creditor conveniendus sit. * gord. a. caro. * <a 238 pp. v k. nov. pio et pontiano conss.>

  17. 517

    CJ.8.27.8: Imperator Gordianus

  18. 518

    Si prius, quam distraheretur pignorata possessio, pecuniam creditori obtulisti, eoque non accipiente contestatione facta eam deposuisti et hodieque in eadem causa permanet, pignoris distractio non valet. quod si prius, quam offerres, legem venditionis exercuit, quod iure subsistit revocari non debet. * gord. a. maximo. * <a 239 pp. iii non. april. gordiano a. et aviola conss.>

  19. 519

    CJ.8.27.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  20. 520

    Quae specialiter vobis obligata sunt, debitoribus detractantibus solutionem bona fide debetis et sollemniter vendere: ita enim parebit, an ex pretio pignoris debito satisfieri potest. quod si quid deerit, non prohibemini etiam cetera bona iure conventionis consequi. * diocl. et maxim. aa. cyrillo. * <a 287 pp. xiii k. iun. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

  21. 521

    CJ.8.27.10pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  22. 522

    Et qui sub imagine alterius personae, quam supposuerat, iugiter tenet, cum sibi negotium gerat, alienasse non videtur. iure enim pignoris obligatum praedium neque si per subiectam personam creditor comparaverit neque si sibi addixerit, debitori adfert praeiudicium, sed in eadem causa permanet, in qua fuit ante huiusmodi collusionem. * diocl. et maxim. aa. rufino. * <a 290 pp. iii non. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>

  23. 523

    CJ.8.27.10.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  24. 524

    Sane si debitore distrahente comparaverit, consensu emptionem perfectam, si neque dolus adversarii neque metus causa gesta arguentur, revocari exemplo grave est. <a 290 pp. iii non. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>

  25. 525

    CJ.8.27.10.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  26. 526

    Si igitur poteris evidentibus probationibus monstrare creditorem per suppositam imaginarii emptoris personam semper possessionem tenuisse nec vendita bona fide praedia postea sinceriter comparasse, potes oblata pecunia cum usuris ad restitutionem creditorem compellere. <a 290 pp. iii non. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>

  27. 527

    CJ.8.27.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  28. 528

    Mulier licet res specialiter pignori dederit pro alio, creditor eas distrahendi non habet facultatem, nisi dissimulatione, marito obligante velut proprias, creditoris ignorantiam circumscripserit. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufinae. * <a 293 pp. v k. mai. heracliae aa. conss.>

  29. 529

    CJ.8.27.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  30. 530

    Si debitor rem tibi iure pignoris obligatam te non consentiente distraxit, dominium cum sua causa transtulit ad emptorem. * diocl. et maxim. aa. et cc. zotico. * <a 293 s. prid. k. mai. heracliae aa. conss.>

  31. 531

    CJ.8.27.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  32. 532

    Qui praedium obligatum a creditore comparavit, si in vacuam possessionem inductus non est, nullam in rem actionem habet. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodotae. * <a 293 >

  33. 533

    CJ.8.27.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  34. 534

    Si in hoc quod iure debetur tibi satisfactum non fuit, et debitoribus res obligatas tenentibus aditus praeses provinciae tibi distrahendi iubebit fieri facultatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. modesto. * <a 293 pp. xvi k. dec. sirmi aa. conss.>

  35. 535

    CJ.8.27.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  36. 536

    Obligatis pignori mancipiis a creditore distractis ac traditis si post debitor quondam haec sollicitaverit, non venditori, sed emptori contra possidentem in rem competit actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. avianae. * <a 294 d. k. mart. sirmi cc. conss.>

  37. 537

    CJ.8.27.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  38. 538

    Unus ex multis debitoris qui pignora tradiderat heredibus, quod ab eo personali actione peti potuit, solvendo res obligatas distrahendi creditori facultatem non ademit. * diocl. et maxim. aa. et cc. silviano. * <a 294 s. iii non. april. cc. conss.>

  39. 539

    CJ.8.27.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  40. 540

    Rei creditor obligatae generali sive speciali conventione per creditorem alium, cui non fuerat nexa, venumdatae non amittit persecutionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. agapae. * <a 294 d. prid. non. april. cc. conss.>

  41. 541

    CJ.8.27.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  42. 542

    Qui a creditore pignori obligatum iure emit, de proprietate vinci non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc.Gaiano. * <a 294 subscripta vi k. mai. cc. conss.>

  43. 543

    CJ.8.27.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  44. 544

    Si maritus tuus mutuam, licet tuam, dedit pecuniam, eorum, quae pignoris titulo accepit, si ei non successisti, distrahendi nomine tuo nullam habes facultatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. liviae. * <a 294 s. vi id. nov. heracliae cc. conss.>

  45. 545

    CJ.8.27.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  46. 546

    Secundum placiti fidem, si nihil convenit specialiter, pignoribus a creditore maiore quam ei debebatur pretio distractis, licet ex eo fundus comparatus sit, non super hoc in rem, sed in personam, id est pigneraticia, de superfluo competit actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. sabino. * <a 294 s. iiii id. nov. byzantio cc. conss.>

  47. 547

    CJ.8.28.0. Debitorem venditionem pignorum impedire non posse.

  48. 548

    CJ.8.28.1: Imperatores Severus, Antoninus

  49. 549

    Si sunt, qui emere praedia tibi obligata velint, non impediuntur scriptura testamenti, qua complexus est debitor nulla a se praedia venumdari et poenam addidit , ut fisci fierent. nec enim potuisse eum huiusmodi lege ius creditoris facere deterius manifestum est. * sev. et ant. aa. Marcello. * <a 207 d. vi k. mai. apro et maximo conss.>

  50. 550

    CJ.8.28.2pr.: Imperator Gordianus

  51. 551

    Debitoris denuntiatio, qui creditori suo, ne sibi rem pignori obligatam distrahat, vel his qui ab eo volunt comparare denuntiat, ita demum efficax est, si universum tam sortis quam usurarum offerat debitum creditori eoque non accipiente idonea fide probationis ita ut oportet depositum ostendat. * gord. a. nepoti. * <a 239 pp. iii non. aug. gordiano a. et aviola conss.>

  52. 552

    CJ.8.28.2.1: Imperator Gordianus

  53. 553

    Nam si vel modicum de sorte vel usuris in debito perseveret, distractio rei obligatae non potest impediri, neque ea ratione emptor, tametsi sciat interpositam a debitore creditori denuntiationem, mala fide fit possessor. <a 239 pp. iii non. aug. gordiano a. et aviola conss.>

  54. 554

    CJ.8.29.0. Si vendito pignore agatur.

  55. 555

    CJ.8.29.1pr.: Imperator Alexander Severus

  56. 556

    Praeses provinciae aditus, si probatum fuerit tuum creditorem, cui ius distrahendi pignora fuit, dolo malo fundum vendidisse, quanti tua interest restituere tibi eundem creditorem iubebit. * alex. a. agrippae. * <a 222 pp. k. sept. alexandro a. cons.>

  57. 557

    CJ.8.29.1.1: Imperator Alexander Severus

  58. 558

    Quod si de bonis creditoris condemnati solvi pecunia non potuerit et probatum fuerit emptorem mala fide emisse, offerenti pecuniam cum usuris, quanti fundus veniit, restituere tibi fundum cum fructibus malae fidei emptorem iubebit. <a 222 pp. k. sept. alexandro a. cons.>

  59. 559

    CJ.8.29.2: Imperator Alexander Severus

  60. 560

    Servos, quos nullo iure a creditore venisse dicis, pater tuus vel tu, si hereditas eius ad te pertinet, a possessoribus petere potes. quod si usucapti sunt, petat pater tuus pretium eorum a creditore, qui non iure eos servos vendidit. * alex. a. aemilio. * <a 222 pp. iii k. ian. alexandro a. cons.>

  61. 561

    CJ.8.29.3: Imperator Alexander Severus

  62. 562

    Si uxor tua praesidi probaverit, cum aureos triginta deberet, servos suos amplioris pretii per gratiam aureis viginti creditorem venumdedisse eumque solvendo non fuisse, iubebit emptores recepto pretio restituere servos. * alex. a. claudio. * <a 223 pp. xvi k. oct. maximo ii et aeliano conss.>

  63. 563

    CJ.8.29.4: Imperator Gordianus

  64. 564

    Cum contra bonam fidem venditionem obligatae possessionis a creditore factam adleges, non observatis, quae in distrahendis pignoribus celebrari consueverunt, adito praeside provinciae experire actione competenti non tantum adversus creditorem, verum etiam adversus possessorem, si fraudem eum participasse cum creditore potueris docere, ut revocatis, quae mala fide gesta constiterit, et fructuum ratio et damni quod inrogatum apparuerit haberi possit. * gord. a. eudemo. * <a 240 pp. k. april. sabino ii et venusto conss.>

  65. 565

    CJ.8.29.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  66. 566

    Si creditore pignus priusquam ei satisfieret distrahente non per collusionem emptor comparavit, successor eius de superfluo, non emptoris heres, qui rem possidet, conveniendus est. * diocl. et maxim. aa. et cc. nonnae. * <a 294 s. xvi k. ian. nicomediae cc. conss.>

  67. 567

    CJ.8.30.0. De luitione pignoris.

  68. 568

    CJ.8.30.1: Imperatores Severus, Antoninus

  69. 569

    Qui pro parte heres extitit, nisi totum debitum exsolvat, suam portionem ex pignoribus recipere non potest. * sev. et ant. aa. antiochiae. * <a 206 pp. iii k. aril. albino et aemiliano conss.>

  70. 570

    CJ.8.30.2: Imperator Gordianus

  71. 571

    Intellegere debes vincula pignoris durare personali actione submota. * gord. a. domitio. * <a 240 pp. xii k. iun. sabino ii et venusto conss.>

  72. 572

    CJ.8.30.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  73. 573

    Si reddita debita quantitate vel rebus in solutum datis sive distractis compensato pretio satis ei contra quem supplicas factum adito praeside probaveris, vel si quod residuum debetur obtuleris ac, si non acceperit, deposueris consignatum, restitui tibi res pacto pignoris obligatas providebit, cum etiam edicto perpetuo, actione proposita pecunia soluta creditori vel si per eum factum sit, quominus solveretur, ad reddenda quae pignoris acceperat iure eum satis evidenter urgueri manifestum sit. * diocl. et maxim. aa. et cc. floro. * <a 293 s. vi id. oct. aa. conss.>

  74. 574

    CJ.8.31.0. Si unus ex pluribus heredibus creditoris vel debitoris partem suam debiti solverit vel acceperit.

  75. 575

    CJ.8.31.1: Imperatores valer., gallien.

  76. 576

    Manifesti et indubitati iuris est defuncto creditore multis relictis heredibus actionem quidem personalem inter eos ex lege duodecim tabularum dividi, pignus vero in solidum unicuique teneri. * valer. et gallien. aa. tauro. * <a 257 d. xv k. mai. ipsis iiii et iii aa. conss.>

  77. 577

    CJ.8.31.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  78. 578

    Actio quidem personalis inter heredes pro singulis portionibus quaesita scinditur, pignoris autem iure multis obligatis rebus, quas diversi possident, cum eius vindicatio non personam obliget, sed rem sequitur, qui possident tenentes non pro modo singularum substantiae conveniuntur, sed in solidum, ut vel totum debitum reddant vel eo quod detinent cedant. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudiae. * <a 294 s. v k. nov. anchiali cc. conss.>

  79. 579

    CJ.8.32.0. Si pignoris conventionem numeratio secuta non sit.

  80. 580

    CJ.8.32.1: Imperatores Severus, Antoninus

  81. 581

    Si pecuniam tibi non esse numeratam atque ideo frustra cautionem emissam et pignus datum probaturus es, in rem experiri potes: nam intentio dati pignoris neque redditae pecuniae non aliter tenebit, quam si de fide debiti constiterit. eademque ratione veritas servetur, si te possidente pignus adversarius tuus agere coeperit. * sev. et ant. aa. hilaro. * <a 197 pp.K. sept. laterano et rufino conss.>

  82. 582

    CJ.8.32.2: Imperator Alexander Severus

  83. 583

    Si, ut nunc adseveras, nihil creditor numeravit uxori tuae quae pignus dedit, sed inanem extorsit cautionem, mendaci scriptura contra fidem veritatis obligari eius res non potest. * alex. a. peregrino. * <a xxx s. sine die et conss.>

  84. 584

    CJ.8.33.0. De iure dominii impetrando.

  85. 585

    CJ.8.33.1: Imperator Alexander Severus

  86. 586

    Dominii iure pignora possidere desiderans nomina debitorum, quos in solutione cessare dicis, exprimere et, an sollemnia peregisti, significare debuisti, dummodo scias omnia bona debitoris, qui pignori dedit, ut universa dominio tuo generaliter addicantur, impetrare te non posse. * alex. a. nicolaae. * <a 229 pp. xiii k. dec. alexandro a. iii et dione conss.>

  87. 587

    CJ.8.33.2: Imperator Gordianus

  88. 588

    Si creditor pignus iure dominii a nostra serenitate possidere petiit et post formam praescripti alio anno usuras a vobis accepit, a beneficio impetrato recessisse videtur. * gord. a. .Tae. * <a 238 pp. prid. non. dec. pio et pontiano conss.>

  89. 589

    CJ.8.33.3pr.: Imperator Justinianus

  90. 590

    Vetustissimam observationem, quae nullatenus in ipsis rerum claruit documentis, penitus esse duximus amputandam, immo magis clarioribus remediis corrigendam. igitur in pignoribus, quae iure dominii possidere aliquis cupiebat, proscriptio publica et annus luitionis antiquus introducti sunt, pignus autem publice proscriptum neque vidimus neque nisi tantummodo ex librorum recitatione audivimus. * iust. a. demostheni pp. * <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  91. 591

    CJ.8.33.3.1: Imperator Justinianus

  92. 592

    Sancimus itaque, si quis rem creditori suo pigneraverit, si quidem in pactione cautum est, quemadmodum debet pignus distrahi, sive in tempore sive in aliis conventionibus ea observari, pro quibus inter creditorem et debitorem conventum est. sin autem nulla pactio intercesserit, licentia dabitur feneratori ex denuntiatione vel ex sententia iudiciali post biennium, ex quo attestatio missa est vel sententia prolata est, numerandum eam vendere. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  93. 593

    CJ.8.33.3.2: Imperator Justinianus

  94. 594

    Sin vero nemo est, qui comparare eam maluerit, ut necessarium fiat creditori saltem sibi eam iure dominii possidere, in huiusmodi casibus causam esse observandam censemus, ut, sive praesens sit debitor, denuntiatio ei scilicet post biennium mittatur, sive afuerit, provinciale tribunale creditor petat et iudicem certiorare festinet, quatenus ille eum requisierit, certo tempore super hoc ab eo statuendo, ut fiat debitori manifestum per apparationem iudicis, quod a creditore petitum est, et certum tempus statuatur, intra quod et, si fuerit inventus, debet qui pecunias creditas accepit debitum offerre et pignus recuperare. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  95. 595

    CJ.8.33.3.3: Imperator Justinianus

  96. 596

    Sin autem nullatenus fuerit inventus, iudex certum tempus definiat, intra quod licentia ei dabitur sese manifestare et offerre pecunias et pignus ab oppigneratione liberare. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  97. 597

    CJ.8.33.3.3a: Imperator Justinianus

  98. 598

    Sin autem in tempore statuto vel minime fuerit inventus vel creditam pecuniam totam offerre noluerit, tunc creditor adeat culmen principale et precibus porrectis iure dominii habere eandem rem expetat habeatque ex divino oraculo eam in suo dominio. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  99. 599

    CJ.8.33.3.3b: Imperator Justinianus

  100. 600

    Et postquam hoc fuerit subsecutum, pietatis intuitu habeat debitor intra biennii tempus in suam rem humanum reversum ex die sacri oraculi numerandum, et liceat ei, creditori qui iam dominus factus est offerre debitum cum usuris et damnis vitio eius creditori illatis, quorum quantitatem creditor debet suo iuramento manifestare, et suum pignus recuperare. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

← Previous · Next → — showing 501600 of 1,420

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.