Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Codex8

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,420 sections

  1. 701

    CJ.8.37.10: Imperator Leo

  2. 702

    Omnes stipulationes, etiamsi non sollemnibus vel directis, sed quibuscumque verbis pro consensu contrahentium compositae sint, legibus cognitae suam habeant firmitatem. * leo a. erythrio pp. * <a 472 d. k. ian. constantinopoli marciano cons.>

  3. 703

    CJ.8.37.11: Imperator Justinianus

  4. 704

    Scrupulosam inquisitionem, utrum post mortem an cum morietur vel pridie quam morietur stipulatus sit aliquis vel in testamento legati vel fideicommissi nomine aliquid dereliquerit, penitus amputantes omnia, quae vel in quocumque contractu stipulati vel pacti sunt contrahentes, vel testator in suo testamento disposuit, etiamsi post mortem vel pridie quam morietur scripta esse noscuntur, nihilo minus pro tenore contractus vel testamenti valere praecipimus. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons.>

  5. 705

    CJ.8.37.12: Imperator Justinianus

  6. 706

    Magnam legum veterum obscuritatem, quae protrahendarum litium maximam occasionem usque adhuc praebebat, amputantes sancimus, ut, si quis certo tempore facturum se aliquid vel daturum se stipuletur vel quae stipulator voluit promiserit et addiderit, quod, si statuto tempore minime haec perfecta fuerint, certam poenam dabit, sciat minime posse ad evitandam poenam adicere, quod nullus eum admonuit: sed etiam citra ullam admonitionem eidem poenae pro tenore stipulationis fiet obnoxius, cum ea quae promisit ipse in memoria sua servare, non ab aliis sibi manifestari poscere debeat. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viiii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>

  7. 707

    CJ.8.37.13pr.: Imperator Justinianus

  8. 708

    Veteris iuris altercationes decidentes generaliter sancimus omnem stipulationem, sive in dando sive in faciendo sive mixta ex dando et faciendo inveniatur, et ad heredes et contra heredes transmitti, sive specialis heredum fiat mentio sive non: cur enim, quod in principalibus personis iustum est, non ad heredes et adversus eos transmittatur? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  9. 709

    CJ.8.37.13.1: Imperator Justinianus

  10. 710

    Et sic existimentur huiusmodi stipulationes, quasi tantummodo in dandum fuerant conceptae, cum nihilo minus et heredes factum possint adimplere: illa subtili et supervacua scrupulositate explosa, per quam putabant non esse possibile factum ab alio compleri, quod alii impositum est. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  11. 711

    CJ.8.37.13.2: Imperator Justinianus

  12. 712

    Et quare, cum paene similis omnium natura est, non et facta omnes vel plus vel paulo minus adimplere possint, ne ex huiusmodi subtilitate cadant hominum voluntates? <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  13. 713

    CJ.8.37.14pr.: Imperator Justinianus

  14. 714

    Optimam quaestionem et frequenter in iudiciis versatam satis humanum est saltem in praesenti dirimere, ne diutius nostram rem publicam molestare concedatur. in multis etenim contractibus et maxime in feneraticiis cautionibus solitum est adscribi, stipulationes per certos servos celebrari. sed quidam indevotione tenti ex hoc materiam altercationis acceperunt: et alii quidem non esse servum adhibitum contendebant, alii vero non eius esse servum, ad quem pertinere scriptura protestabatur: et si non per servum, sed inter praesentes celebratam esse rem fuerit scriptum, et hoc iterum dubitabatur, debere ostendi partes esse praesentes. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  15. 715

    CJ.8.37.14.1: Imperator Justinianus

  16. 716

    Cum itaque satis utile est in contractibus et servos adhiberi et praesentes esse personas adscribi, forte propter personas dignitate excelsas vel mulieres, quas naturalis pudor non omnibus perperam sese manifestare concedit, sancimus tales scripturas omnifariam esse credendas et, sive adscriptus fuerit servus et ad quandam personam dicitur pertinere, credi omnimodo et servum adesse et fecisse stipulationem et eam esse scripto domino adquisitam et non dubitari, si servus ipse praesto fuerit vel eius domini fuit is, pro quo scriptus est fecisse stipulationem: <a 531 d. k. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  17. 717

    CJ.8.37.14.2: Imperator Justinianus

  18. 718

    Et si inter praesentes partes res acta esse dicitur, et hoc esse credendum, si tamen in eadem civitate utraque persona in eo die commanet, in quo huiusmodi instrumentum scriptum est, nisi is, qui dicit sese vel adversarium abesse, liquidis ac manifestissimis probationibus et melius quidem, si per scripturam, sed saltem per testes undique idoneos et omni exceptione maiores ostenderit sese vel adversarium suum eo die civitate afuisse: sed huiusmodi scripturas propter utilitatem contrahentium esse credendas. <a 531 d. k. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  19. 719

    CJ.8.37.15pr.: Imperator Justinianus

  20. 720

    Si quis spoponderat insulam, cum moriebatur, aedificare stipulatori, impossibilis veteribus videbatur huiusmodi stipulatio. sed nobis sensum contrahentium discutientibus veri simile esse videtur hoc inter eos actum, ut incipiat quidem contra morientem obligatio, immineat autem heredibus eius, donec ad effectum perducatur. nemo enim ita stultus invenitur, ut tali animo faceret stipulationem, ut putaret posse tantum aedificium in uno momento horae extollere, vel eum qui moritur talem habere sensum, quod ipse sufficiet ad huiusmodi operis completionem. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

  21. 721

    CJ.8.37.15.1: Imperator Justinianus

  22. 722

    Sancimus itaque, si quid tale evenerit, heredes teneri, ut factum, quod mortis tempore facere promisit, hoc heredes eius adimpleant quasi speciali heredis mentione habita, licet hoc minime fuerit expressum. quemadmodum enim, si in dando fuerit stipulatio, et contra heredes transmittebatur, ita et si in faciendo est, licet in mortis tempus colligatur, attamen ad similitudinem in dando conceptae stipulationis et heredes obligari, ut non discrepet factum a datione, sed sit lex nostra per omnia sibi consentanea. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

  23. 723

    CJ.8.37.15.2: Imperator Justinianus

  24. 724

    Quod et in legatis simili modo relictis observari censemus. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

  25. 725

    CJ.8.38.0. De inutilibus stipulationibus.

  26. 726

    CJ.8.38.1: Imperator Antoninus

  27. 727

    Ex stipulatione, in qua impubes sine tutore auctore spopondisti, non es obligatus. * ant. a. paulino. * <a 215 pp. k. iul. romae laeto ii et cerale conss.>

  28. 728

    CJ.8.38.2: Imperator Alexander Severus

  29. 729

    Libera matrimonia esse antiquitus placuit. ideoque pacta, ne liceret divertere, non valere et stipulationes, quibus poenae inrogarentur ei qui divortium fecisset, ratas non haberi constat. * alex. a. menophilo. * <a 223 pp. iii non. febr. maximo ii et aeliano conss.>

  30. 730

    CJ.8.38.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  31. 731

    Ut inter absentes verborum obligatio contrahi non potest, ita alteri, cuius iuri subiectus non est, aliquid dari vel restitui, nisi sua intersit, nemo stipulari potest. * diocl. et maxim. aa. isidoro. * <a 290 pp. id. dec. ipsis iiii et iii aa. conss.>

  32. 732

    CJ.8.38.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  33. 733

    Cum igitur, defuncta in matrimonio filia tua, superstitis filii nomine partem dimidiam dotis a marito detineri, alteram vero partem nepoti tuo vel, si is in rebus humanis non esset, iuliano restitui per pactum convenisse proponas, praeventoque morte nepote etiam stipulationem ad iulianum factam ob absentiam eius non valuisse significes, ac propterea ex persona ac stipulatione tua, qua restitui cuncta iuxta pactorum tenorem provideras, reddi tibi desideres: super stipulatu tuo adi praesidem provinciae, ut examinatis partium adlegationibus, quantum constituerit interesse tua, iuxta placiti fidem dotis portionem iuliano restitutam fuisse, ob incertae actionis effectum concludat condemnationem taxatae quantita tis. <a 290 pp. id. dec. ipsis iiii et iii aa. conss.>

  34. 734

    CJ.8.38.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  35. 735

    Ex eo instrumento nullam vos habere actionem, quia contra bonos mores de successione futura interposita fuit stipulatio, manifestum est, cum omnia, quae contra bonos mores vel in pacto vel in stipulatione deducuntur, nullius momenti sint. * diocl. et maxim. aa. et cc. domnae. * <a 293 pp. iii k. mai. aa. conss.>

  36. 736

    CJ.8.38.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  37. 737

    Dolo vel metu adhibito actio quidem nascitur, si subdita stipulatio sit, per doli tamen vel metus exceptionem submoveri petitio debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. aquilinae. * <a 293 s. xiii k. oct. aa. conss.>

  38. 738

    CJ.8.38.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  39. 739

    Si avia vestra sibi et eustolio, quam mutuam dederat pecuniam, dari fuit stipulata, nihil ei, cuius subiecta iuri non fuerit, quaerere potuit. sane si ipse quod ei solvi placuerat in stipulatione suo nomine deduxit, obligationem in eius etiam personam constitisse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. septimio et eustolio. * <a 294 s. v k. oct. cc. conss.>

  40. 740

    CJ.8.39.0. De duobus reis stipulandi et duobus reis promittendi.

  41. 741

    CJ.8.39.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  42. 742

    Creditor prohiberi non potest exigere debitum, cum sint duo rei promittendi eiusdem pecuniae, a quo velit. * diocl. et maxim. aa. diogeni. * <a 287 pp. v k. mart. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

  43. 743

    CJ.8.39.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  44. 744

    Et ideo, si probaveris te conventum in solidum exsolvisse, rector provinciae iuvare te adversus eum, cum quo communiter mutuam pecuniam accepisti, non cunctabitur. <a 287 pp. v k. mart. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

  45. 745

    CJ.8.39.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  46. 746

    Exprimere debueras tuis precibus, utrumne in partem an in solidum singuli vos obligaveritis ac duo rei promittendi extiteritis, cum, si quidem ab initio unusquisque pro parte sit obligatus, egredi contractus fidem non possit, si vero in solidum, electio rescripto adimi non debeat. * diocl. et maxim. aa. et cc. fabricio. * <a 293 s. id. april. byzantii aa. conss.>

  47. 747

    CJ.8.39.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  48. 748

    Propter mutuam uni datam pecuniam aliis reis promittendi factis, ob non numeratam sibi pecuniam obligationem remitti desiderio postulantium iura refragantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. andronico. * <a 294 s. v id. febr. sirmi cc. conss.>

  49. 749

    CJ.8.39.4pr.: Imperator Justinianus

  50. 750

    Cum quidam rei stipulandi certos habebant reos promittendi, vel unus forte creditor duos vel plures debitores habebat, vel contrario multi creditores unum debitorem, et alii ex reis promittendi ad certos creditores debitum agnoverint vel per solutionem vel per alios modos, quos in anterioribus sanctionibus interruptionibus et invenimus positos et nos ampliavimus, vel forte ad unum creditorem quidam ex debitoribus devotionem suam ostenderunt, vel cum plures essent creditores, debitor qui solus existeret ad unum ex his vel quosdam debitum agnovit, et quaerebatur, si eis vel ei datur licentia adversus alios indevotionem suam exercere et quasi tempore emenso exactionem recusare, vel quibusdam ex debitoribus debitum agnoscentibus vel in iudicio pulsatis debent et alii ab omni contradictione repelli: * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post c onsulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  51. 751

    CJ.8.39.4.1: Imperator Justinianus

  52. 752

    Nobis pietate suggerente videtur esse humanum semel in uno eodemque contractu qualicumque interruptione vel agnitione adhibita omnes simul compelli ad debitum persolvendum, sive plures sint rei sive unus, sive plures creditores vel non amplius quam unus. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  53. 753

    CJ.8.39.4.2: Imperator Justinianus

  54. 754

    Sancimus in omnibus casibus, quos noster sermo complexus est, aliorum devotionem vel agnitionem vel ex libello admonitionem aliis debitoribus praeiudicare et aliis prodesse creditoribus. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  55. 755

    CJ.8.39.4.3: Imperator Justinianus

  56. 756

    Si itaque generalis devotio et nemini liceat alienam indevotionem sequi, cum ex una stirpe unoque fonte unus effluxit contractus vel debiti causa ex eadem actione apparuit. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  57. 757

    CJ.8.40.0. De fideiussoribus et mandatoribus.

  58. 758

    CJ.8.40.1: Imperatores Severus, Antoninus

  59. 759

    Si lysias adempta parte bonorum exulare iussus est, non nisi pro parte quam retinuerit creditoribus obligatus est. verum qui pro eo fidem suam adstrinxerint, iure pristino conveniri possunt. * severus et ant. aa. lysiae. * <a 200 pp. id. oct. severo a. iii et victorino conss.>

  60. 760

    CJ.8.40.2pr.: Imperatores Severus, Antoninus

  61. 761

    Creditori, qui pro eodem debito et pignora et fideiussorem accepit, licet, si malit, fideiussorem convenire in eam pecuniam, in qua se obligaverit. quod cum facit, debet ius pignorum in eum transferre. * sev. et ant. aa. plotio. * <a 207 d. v k. febr. apro et maximo conss.>

  62. 762

    CJ.8.40.2.1: Imperatores Severus, Antoninus

  63. 763

    Sed cum in alia quoque causa eadem pignora vel hypothecas habet obligatas, non prius compellendus est transferre pignora, quam omne debitum exsolvatur. <a 207 d. v k. febr. apro et maximo conss.>

  64. 764

    CJ.8.40.3pr.: Imperatores Severus, Antoninus

  65. 765

    Non recte procuratores nostri, si adlegationi tuae fides adesset, audire te noluerunt ex bonis fideiussoris quae ad fiscum pervenerunt pecuniam repetentem, sed reum principalem convenire iusserunt, cum electionis potestas permittatur creditori. * sev. et ant. aa. maximo. * <a 208 pp. xvii k. sept. antonino a. iii et geta iii conss.>

  66. 766

    CJ.8.40.3.1: Imperatores Severus, Antoninus

  67. 767

    Sed cum tu duos fideiussores accepisse te proponas, si et alter idoneus est, intellegis te divisa quantitate partem competentem a procuratore petere debere et adversus alium fideiussorem experiri. <a 208 pp. xvii k. sept. antonino a. iii et geta iii conss.>

  68. 768

    CJ.8.40.3.2: Imperatores Severus, Antoninus

  69. 769

    Nam licet significes adiectum in obligatione, ut singuli in solidum tenerentur, tamen nihil haec res mutat condicionem iuris et constitutionem. nam et cum hoc non adiciatur, singuli tamen in solidum tenentur: sed ubi sunt omnes idonei, in portionem obligatio dividitur. <a 208 pp. xvii k. sept. antonino a. iii et geta iii conss.>

  70. 770

    CJ.8.40.4: Imperator Antoninus

  71. 771

    Novatione legitime perfecta debiti in alium translati prioris contractus fideiussores vel mandatores liberatos non ambigitur, si modo in sequenti se non obligaverunt. * ant. a. rufae. * <a 213 pp. xv k. oct. antonino a. iiii et balbino conss.>

  72. 772

    CJ.8.40.5: Imperator Antoninus

  73. 773

    Iure nostro est potestas creditori relicto reo eligendi fideiussores, nisi inter contrahentes aliud placitum doceatur. * ant. a. potamoni. * <a 214 pp. vi non. mai messala et sabino conss.>

  74. 774

    CJ.8.40.6: Imperator Antoninus

  75. 775

    Si pater tuus pro cornelio, cum pecuniam mutuam acciperet, se non obligavit, frustra ex eo, quod tabulas obligationis ut testis adsignavit, conveniris. * ant. a. pollae. * <a 214 pp. xi k. iul. messala et sabino conss.>

  76. 776

    CJ.8.40.7: Imperator Antoninus

  77. 777

    Si creditor condicioni mandato adscriptae, cum pecuniam mutuam daret, in accipiendis hypothecis non paruit, frustra te iudicio mandati convenit, quando non alias te obligasse intellegaris, quam si pignoribus contraheretur obligatio. * ant. a. eroti. * <a 215 pp. k. iul.Laeto ii et cereale conss.>

  78. 778

    CJ.8.40.8: Imperator Alexander Severus

  79. 779

    Filius familias, qui pro patre, quamvis in venditione fundi, fideiussit, tenetur. * alex. a. longo. * <a 223 pp. ii id. oct. maximo ii et aeliano conss.>

  80. 780

    CJ.8.40.9: Imperator Alexander Severus

  81. 781

    Etiamsi de iure obligationis pignorum actum fuerit, fideiussoribus liberatio non contingit. * alex. a. aristocrati. * <a 223 pp. v k. dec. maximo ii et aeliano conss.>

  82. 782

    CJ.8.40.10pr.: Imperator Alexander Severus

  83. 783

    Fideiussor seu mandator si in usuras quoque obligatus est, iustam causam recusandi solvere eas non habet. * alex. a. vitali. * <a xxx pp.>

  84. 784

    CJ.8.40.10.1: Imperator Alexander Severus

  85. 785

    Ut autem is, qui cum altero fideiussit, non solus conveniatur, sed dividatur actio inter eos qui solvendo sunt, ante condemnationem ex ordine postulari solet. <a xxx pp.>

  86. 786

    CJ.8.40.11pr.: Imperator Alexander Severus

  87. 787

    Cum alter ex fideiussoribus in solidum debito satisfaciat, actio ei adversus eum qui una fideiussit non competit. * alex. a. sallustio. * <a 229 pp. vii k. nov. alexandro a. iii et dione conss.>

  88. 788

    CJ.8.40.11.1: Imperator Alexander Severus

  89. 789

    Potuisti sane, cum fisco solveres, desiderare, ut ius pignoris quod fiscus habuit in te transferretur, et si hoc ita factum est, cessis actionibus uti poteris. quod et in privatis debitis observandum est. <a 229 pp. vii k. nov. alexandro a. iii et dione conss.>

  90. 790

    CJ.8.40.12: Imperator Alexander Severus

  91. 791

    Blanditus tibi est, qui non teneri te persuasit, quod, cum pro alio intervenires , egguwmai dixisti, cum et his verbis obligationem verborum contrahi pridem receptum est. * alex. a. theodoto. * <a 230 pp.Vi k.Sept. agricola et clemente conss.>

  92. 792

    CJ.8.40.13: Imperator Gordianus

  93. 793

    Si barsagoram latronem lysanias decurio inventurum se spopondisset, aut exhibere compellendus est aut transmittendus ad praefectum praetorio vel ad praesidem provinciae. * gord. a. pars ex epistula. * <a xxx >

  94. 794

    CJ.8.40.14pr.: Imperator Gordianus

  95. 795

    Mandati actio personalis est. quae si nomine fideiussoris vel adversus debitorem seu heredes eius competit, praeses provinciae quae deberi compererit reddi iubebit. * gord. a. salvio. * <a 239 pp. iii non. iul. gordiano a. et aviola conss.>

  96. 796

    CJ.8.40.14.1: Imperator Gordianus

  97. 797

    Pignora etenim, quae reo stipulandi nexa fuerunt, ita demum ad vos transeunt, si facta nominis redemptione solutio celebrata est vobisque mandatae sunt actiones. <a 239 pp. iii non. iul. gordiano a. et aviola conss.>

  98. 798

    CJ.8.40.14.2: Imperator Gordianus

  99. 799

    Quod si factum est, ea quoque vobis persequentibus adversus possessores extraordinariam iurisdictionem idem vir clarissimus impertiet. <a 239 pp. iii non. iul. gordiano a. et aviola conss.>

  100. 800

    CJ.8.40.15pr.: Imperator Gordianus

← Previous · Next → — showing 701800 of 1,420

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.