Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Codex8

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,420 sections

  1. 401

    CJ.8.17.12.7: Imperator Justinianus

  2. 402

    Exceptis videlicet contra novercas anterioris matrimonii filiis, quibus pro dote matris suae iam quidem dedimus hypothecas contra paternas res vel eius creditores, in praesenti autem similem praerogativam servamus, ne, quod posteriori datum est uxori, hoc anteriori denegetur, sed sic maneat eis ius incorruptum, quasi adhuc vivente matre eorum: duabus enim dotibus ab eadem substantia debitis es tempore praerogativam manere volumus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >

  3. 403

    CJ.8.17.12.8: Imperator Justinianus

  4. 404

    ( 2) haec autem tantum ad dotem sancimus, non ad ante nuptias donationem, quam suo tempori servire disponimus et habere inter creditores sui temporis ordinem. non enim pro lucro fovemus mulieres, sed ne damnum patiantur suisque rebus defraudentur curamus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >

  5. 405

    CJ.8.17.12.9: Imperator Justinianus

  6. 406

    ( 3) quam legem ex praesenti tempore locum habere sancimus et non retrorsus referimus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >

  7. 407

    CJ.8.18.0. De his qui in priorum creditorum locum succedunt.

  8. 408

    CJ.8.18.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

  9. 409

    Non omnimodo succedunt in locum hypothecarii creditoris hi, quorum pecunia ad creditorem transit. hoc enim tunc observatur, cum is, qui pecuniam postea dat, sub hoc pacto credat, ut idem pignus ei obligetur et in locum eius succedat. * sev. et ant. aa. Marcellinae. * <a 209 pp. id. iul. pompeiano et avito conss.>

  10. 410

    CJ.8.18.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

  11. 411

    Quod cum in tua persona factum non sit ( iudicatum est enim te pignora non accepisse), frustra putas tibi auxilio opus esse constitutionis nostrae ad eam rem pertinentis. <a 209 pp. id. iul. pompeiano et avito conss.>

  12. 412

    CJ.8.18.2pr.: Imperator Antoninus

  13. 413

    Cum pro parte, in cuius potestate non eras, pecuniam fisco intuleris, et iure privilegio eius successisti et eius locum cui pecuniam numerasti consecutus es, nec hi creditores patris tui, qui personalem habuerunt actionem vel cum eo postea sub pignoribus contraxerunt, pignora tua te ignorante distrahendo iuri tuo aliquid derogaverunt. * ant. a. felici. * <a 216 pp. k. oct. romae sabino ii et anullino conss.>

  14. 414

    CJ.8.18.2.1: Imperator Antoninus

  15. 415

    Unde intellegis, si quid tuo nomine te absente ab actoribus tuis solutum est, ut indebitum numeratum restitui pignoraque tibi nexa persequi te posse. <a 216 pp. k. oct. romae sabino ii et anullino conss.>

  16. 416

    CJ.8.18.3: Imperator Alexander Severus

  17. 417

    Si potiores creditores pecunia tua dimissi sunt, quibus obligata fuit possessio, quam emisse te dicis, ita ut pretium perveniret ad eosdem priores creditores, in ius eorum successisti et contra eos, qui infirmiores illis fuerunt, iusta defensione te tueri potes. * alex. a. valenti. * <a 224 pp. k. febr. iuliano et crispino conss.>

  18. 418

    CJ.8.18.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  19. 419

    Si prior res publica contraxit fundusque ei est obligatus, tibi secundo creditori offerendi pecuniam potestas est, ut succedas etiam in ius rei publicae. * diocl. et maxim. aa. carpophoro. * <a 286 pp. xv k. iun. maximo ii et aquilino conss.>

  20. 420

    CJ.8.19.0. Si antiquior creditor pignus vendiderit.

  21. 421

    CJ.8.19.1pr.: Imperator Alexander Severus

  22. 422

    Si vendidit is qui ante pignus accepit, persecutio tibi hypothecaria superesse non potest. * alex. a. athenioni. * <a 230 pp. v id. mai. agricola et clemente conss.>

  23. 423

    CJ.8.19.1.1: Imperator Alexander Severus

  24. 424

    Cum autem debitor ipsi priori creditori eadem pignora in solutum dederit vel vendiderit, non magis tibi persecutio adempta est, quam si aliis easdem res debitor venumdedisset: sed ita persequens res obligatas audieris, si, quod eidem possessori propter praecedentis contractus auctoritatem debitum est, obtuleris. <a 230 pp. v id. mai. agricola et clemente conss.>

  25. 425

    CJ.8.19.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  26. 426

    Obligata pignoris iure creditore recte distrahente post debitor emptori pretium offerens vel creditori quod debuit evincere non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. endemiae. * <a 293 s. xvi k. ian. aa. conss.>

  27. 427

    CJ.8.19.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  28. 428

    Quominus creditor, qui ante pignus accepit, distrahat, non offerendo secundus priori debitum interpellare non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. theophilo. * <a 294 d. vi k. april. cc. conss.>

  29. 429

    CJ.8.20.0. Si communis res pignorata sit.

  30. 430

    CJ.8.20.1: Imperator Antoninus

  31. 431

    Frater tuus, sicut vobis invitis portionem vobis competentem obligare non potuit , ita suam dando obligationem creditori quaesiit. unde intellegis nullum praeiudicium dominio vestro contractum eius facere potuisse. * ant. a. venusto. * <a 214 accepta xiiii k. dec. messalla et sabino conss.>

  32. 432

    CJ.8.21.0. De praetorio pignore et ut in actionibus etiam debitorum missio praetorii pignoris procedat.

  33. 433

    CJ.8.21.1: Imperator Justinianus

  34. 434

    Si praetorium pignus quicumque iudices dandum alicui perspexerint, non solum super rebus mobilibus et immobilibus et se moventibus, sed etiam super actionibus quae debitori competunt praecipimus hoc eis licere decernere. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. k. april. constantinopoli decio vc. cons.>

  35. 435

    CJ.8.21.2pr.: Imperator Justinianus

  36. 436

    Veteris iuris dubitationem decidentes ad duplum genus hypothecarum respeximus, unum quidem, quod ex conventionibus et pactis hominum nascitur, aliud, quod a iudicibus datur et praetorium nuncupatur. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  37. 437

    CJ.8.21.2.1: Imperator Justinianus

  38. 438

    Et cum invenimus in conventionalibus pignoribus vel hypothecis non solum tenentem creditorem adiuvari, sed etiam si ab eo cadat, sive sua culpa sive non sive fortuito casu, humanius esse perspeximus et in praetorio pignore dare recuperationem creditori, quocumque modo possessionem amittat, sive culpa sua sive non sive fortuito casu. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  39. 439

    CJ.8.21.2.2: Imperator Justinianus

  40. 440

    Licet enim debuerat incumbere suo pignori, ne aliquam patiatur iacturam, tamen, ne quid amarum in creditoribus consequatur, benignius causam interpretamur et ei recuperationem donamus. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  41. 441

    CJ.8.22.0. Si in in causa iudicati pignus captum sit.

  42. 442

    CJ.8.22.1: Imperator Antoninus

  43. 443

    Res ob causam iudicati eius iussu, cui ius iubendi fuit, pignoris iure teneri ac distrahi posse saepe rescriptum est. nam in vicem iustae obligationis succedit ex causa contractus auctoritas iubentis. * ant. a. gabinio. * <a 213 pp. v k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss.>

  44. 444

    CJ.8.22.2pr.: Imperator Alexander Severus

  45. 445

    Cum in causa iudicati aliqua res pignori capitur, per officium eius qui ita decrevit venumdari solet, non per eum, qui iudicatum fieri postulavit. * alex. a. valeriano. * <a 223 pp. vi k. mai. maximo ii et aeliano conss.>

  46. 446

    CJ.8.22.2.1: Imperator Alexander Severus

  47. 447

    Et si alio emptore non existente, vel existente quidem, sed non dignum pretium offerente is cui iudicatus satis non fecit ad licitationem secundum constituta fuerit admissus, cuiuslibet alterius vice ex officio emere debet. <a 223 pp. vi k. mai. maximo ii et aeliano conss.>

  48. 448

    CJ.8.22.3: Imperator Gordianus

  49. 449

    In causa iudicati pignora ex auctoritate praesidis capta potius distrahi quam iure dominii possideri consuerunt. si tamen per calliditatem condemnati emptor inveniri non potest, tunc auctoritate principis dominium creditori addici solet. * gord. a. antigono. * <a 239 pp. id. aug. gordiano a. et aviola conss.>

  50. 450

    CJ.8.23.0. Si pignus pignori datum sit.

  51. 451

    CJ.8.23.1pr.: Imperator Gordianus

  52. 452

    Etiam id quod pignori obligatum est a creditore pignori obstringi posse iam dudum placuit, scilicet ut sequenti creditori utilis actio detur tamdiuque eum is qui ius repraesentat tueatur, quamdiu in causa pignoris manet eius qui dedit. * gord. a. lamponi. * <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss.>

  53. 453

    CJ.8.23.1.1: Imperator Gordianus

  54. 454

    Sed si vos usum fructum possessionis tantummodo pignori dedistis, isque qui accepit alii eam possessionem, cuius usum fructum nexum habebat, sine vestra voluntate pigneravit, creditor eius in id, quo pignoris vinculum non constitit, distrahens dominio vos privare nequivit. <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss.>

  55. 455

    CJ.8.23.1.2: Imperator Gordianus

  56. 456

    Quod si non fuit vestro creditori usus fructus, sed ipsa possessio pignerata, et ante exsolutam a domino pecuniam creditor secundus pignus acceptum vendidit, non posse venditionem post soluta pecunia rescindi divorum principum placitis continetur. <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss.>

  57. 457

    CJ.8.23.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  58. 458

    Si creditor possessionem, quae a parentibus tuis pignoris iure fuerat obligata, non vendidit, sed alii creditori pignori dedit, examinata fide veri poteris eam soluto eo, quod ex hac causa creditori debetur, intercessu praesidis provinciae recuperare. * diocl. et maxim. aa. gemello. * <a 290 pp. xiii k. ian. ipsis iiii et iii aa. conss.>

  59. 459

    CJ.8.24.0. De partu pignoris et omni causa.

  60. 460

    CJ.8.24.1: Imperator Alexander Severus

  61. 461

    Partus pigneratae ancillae in pari causa qua mater esse olim placuit. * alex. a. mestriano. * <a 230 pp. id. mai. agricola et clemente conss.>

  62. 462

    CJ.8.24.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  63. 463

    Cum pignoris titulo mancipia vos obligasse pro mutua quam accepistis pecunia proponatis, horum mancipiorum operis, quas creditor accepit vel quas percipere potuit, in usuras computatis et post in sortem, extenuato debito residuum offerentibus vel, si non accipiat, consignatum deponentibus mancipia vobis praeses provinciae restitui iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. nonnoso et antonino. * <a 293 s. v k. ian. aa. conss.>

  64. 464

    CJ.8.25.0. De remissione pignoris.

  65. 465

    CJ.8.25.1: Imperatores Severus, Antoninus

  66. 466

    Si te manumissum et in libertate moratum sciente ea, cui pignoris nomine obligatus diceris, praesidi probaveris, ex consensu creditricis remissam pignoris obligationem apparebit, et per hoc iure te manumissum nec ab herede debitricis in servitutem peti posse certum est. * sev. et ant. aa. proculo. * <a 205 pp. xii k. mai. antonino a. ii et geta ii conss.>

  67. 467

    CJ.8.25.2: Imperator Antoninus

  68. 468

    Si probaveris te fundum mercatum possessionemque eius tibi traditam sciente et consentiente ea, quae sibi eum a venditore obligatum dicit, eam exceptione removebis. nam obligatio pignoris consensu et contrahitur et dissolvitur. * ant. a. materno. * <a 208 pp. ii id. febr. antonino a. iii et geta iii conss.>

  69. 469

    CJ.8.25.3: Imperator Alexander Severus

  70. 470

    Si ignorante vel invito te debitor tuus, qui universa bona sua ob pecuniam debitam tibi obligaverat, etsi cum re publica, postea contraxit, ius tuum non laesit. * alex. a. tauro. * <a 227 pp. iii id. april. albino et maximo conss.>

  71. 471

    CJ.8.25.4: Imperator Gordianus

  72. 472

    Cum te a debitore mercatum proponas eam rem, quae alii pignerata erat, si sciente eo ac pignus suum remittente eam mercatus es, cum eius consensu nexus pignoris evanuerit, si non nova voluntas intercessit, quae denuo obligationem pignoris constitueret, ea res veluti obstricta non potest vindicari. * gord. a. aquilino. * <a 239 pp. xi k. mai. gordiano a. et aviola conss.>

  73. 473

    CJ.8.25.5: Imperator Gordianus

  74. 474

    Debitum, cuius meministi, quod per pacti conventionem inutiliter factam remisisti, etiam nunc petere non vetaris et usitato more pignora vindicare. * gord. a. asclepiadi. * <a 241 pp. vi id. sept. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

  75. 475

    CJ.8.25.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  76. 476

    Si eo tempore, quo praedium distrahebatur, programmate admoniti creditores, cum praesentes essent, ius suum exsecuti non sunt, possunt videri obligationem pignoris amisisse. * diocl. et maxim. aa. argio. * <a 286 pp. iii id. febr. maximo ii et aquilino conss.>

  77. 477

    CJ.8.25.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  78. 478

    Creditricem patrui tui sub obligatione fundi, qui per chirographum nexus pignori fuerat, iubentem eandem cautionem reddi pignoris etiam ius remisisse videri manifestum est. * diocl. et maxim. aa. paulo. * <a 287 pp. v id. sept. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

  79. 479

    CJ.8.25.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  80. 480

    Si hypothecas fisco distrahente creditores silentio tradiderunt negotium, palam est actionem suam amisisse eos, quam in rem habebant. nam fiscalis hastae fides facile convelli non debet. * diocl. et maxim. aa. apollonio. * <a 290 pp. xiii k. sept. ipsis iiii et iii aa. conss.>

  81. 481

    CJ.8.25.9pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  82. 482

    Cum ex causa mandati pro socero tuo te fenebrem pecuniam exsolvisse proponas, curabit praeses provinciae in restituenda pecunia, quam pro eo exsolvisti, nec non etiam usuris eius indemnitati tuae prospicere. * diocl. et maxim. aa. hermiano. * <a 290 pp. x k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>

  83. 483

    CJ.8.25.9.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  84. 484

    Nam si recepta a creditore mancipia, quae pignori fuerant data, hac mente socero tuo tradidisti, ut pignoris vinculum dissolvatur, obligatio semel extincta instaurari non potest. <a 290 pp. x k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>

  85. 485

    CJ.8.25.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  86. 486

    Res pignoris hypothecaeve iure creditoribus obnoxias citra consensum eorum debitores alienantes praecedentem non dissolvunt obligationem. * diocl. et maxim. aa. et cc. quintillae. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>

  87. 487

    CJ.8.25.11pr.: Imperator Justinianus

  88. 488

    Solita providentia utimur etiam de pignoribus vel hypothecis rerum, quae quibusdam creditoribus suppositae postea a debitoribus venduntur vel alio modo transferuntur creditore suum consensum contractui praebente et quodam legitimo postea modo ad priorem dominum revertuntur. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

  89. 489

    CJ.8.25.11.1: Imperator Justinianus

  90. 490

    In hoc etenim casu diversae sententiae legum prudentibus habitae sunt, quibusdam dicentibus ius pignoris creditori renovari propter verbum " futurarum rerum", quod in generalibus hypothecis poni solitum est, aliis penitus extingui. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

  91. 491

    CJ.8.25.11.2: Imperator Justinianus

  92. 492

    Nobis autem visum est eum, qui semel consensit alienationi hypothecae et hoc modo suum ius respuit, indignum esse eandem rem utpote ab initio ei suppositam vindicare vel tenentem inquietare. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

  93. 493

    CJ.8.26.0. Etiam ob chirographariam pecuniam pignus teneri.

  94. 494

    CJ.8.26.1pr.: Imperator Gordianus

  95. 495

    Pignus intercidit, si novatione facta in alium ius obligationis transtulisti nec , ut ea res pignoris nomine teneretur, cautum est. * gord. a. festo. * <a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss.>

  96. 496

    CJ.8.26.1.1: Imperator Gordianus

  97. 497

    Quod si pactum inter te eumque, qui postea dominus fundi constitutus novam obligationem susceperat, intercessit, ut idem fundus tibi pignoris nomine teneatur, quamvis personali actione expertus feceris condemnationem, pignoris tamen habes persecutionem. <a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss.>

  98. 498

    CJ.8.26.1.2: Imperator Gordianus

  99. 499

    Ac si in possessione fueris constitutus, nisi ea quoque pecunia tibi a debitore reddatur vel offeratur, quae sine pignore debetur, eam restituere propter exceptionem doli mali non cogeris. iure enim contendis debitores eam solam pecuniam, cuius nomine pignora obligaverunt, offerentes audiri non oportere, nisi pro illa etiam satisfecerint, quam mutuam simpliciter acceperint. <a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss.>

  100. 500

    CJ.8.26.1.3: Imperator Gordianus

← Previous · Next → — showing 401500 of 1,420

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.