Codex8
- 301
CJ.8.13.27pr.: Imperator Justinianus
- 302
Super hypothecis, quas argenti distractores vel metaxarii vel alii quarumcumque specierum negotiatores pecunias sibi credentibus dare solent, hoc specialiter super amputanda omni machinatione sancimus, ut, si post huiusmodi contractum liberis suis vel alio modo cognatis quamcumque militiam idem negotiatores adquisierint, ea tamen vendi vel ad heredes sub certa definitione transmitti potest, liceat creditoribus eorum, etiam non probantibus ex pecuniis eorundem negotiatorum liberos eorum vel cognatos militasse ( dum tamen contrarium non probetur alios e suo patrimonio dedisse pecunias), creditum ab his qui militarunt exigere vel tantum eos efflagitare, quanti vendi eadem militia possit. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
- 303
CJ.8.13.27.1: Imperator Justinianus
- 304
Quod ita obtinere sancimus, et si extraneis quibusdam idem negotiatores de suis pecuniis huiusmodi militiam adquisisse probentur, ut, quod generaliter in ipsis debitoribus militantibus talem militiam, quae vendi vel ad heredes transmitti potest, permissum est, ut liceat creditoribus et adhuc viventium debitorum iure hypothecae vindicare militias, nisi satis sibi fiat, et post mortem eorum exigere, quod pro isdem militiis pro tenore communis militantium placiti vel divinae sanctionis tale praestantis beneficium dari solet, hoc in negotiatorum personis, licet ipsi militantes minime debito obnoxii sint, integrum creditoribus eorum servetur. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
- 305
CJ.8.13.27.2: Imperator Justinianus
- 306
Quod scilicet in futuris militiis, non etiam in his, quas liberi vel cognati eorundem negotiatorum vel extranei pecuniis eorum meruerunt, tenere sancimus. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
- 307
CJ.8.14.0. In quibus causis pignus tacite contrahitur.
- 308
CJ.8.14.1: Imperator Antoninus
- 309
Universa bona eorum qui censentur vice pignorum tributis obligata sunt. * ant. a. sperato. * <a 213 pp. k. iun. antonino a. iiii et balbino conss.>
- 310
CJ.8.14.2: Imperator Antoninus
- 311
Certum est eius qui cum fisco contrahit bona veluti pignoris titulo obligari, quamvis specialiter id non exprimitur. * ant. a. proculo. * <a 214 d. vi k. mart. messala et sabino conss.>
- 312
CJ.8.14.3: Imperator Alexander Severus
- 313
Quamvis fructus pignori datorum praediorum, etsi id aperte non sit expressum, et ipsi pignori credantur tacita pactione esse, praedia tamen, quae emuntur ex fructuum pretio, ad eandem causam venire nulli prudentium placuit. * alex. a. pars ex rescripto.* <a 223 pp. id. oct. maximo ii et aeliano conss.>
- 314
CJ.8.14.4: Imperatores carus, carinus, numer.
- 315
Satis notum est et idem constitutum bona earum in dotem data, quae nuptae sunt his qui primipili sarcinam subeunt, obnoxia necessitati ei teneri: verum certo ordine, ut scilicet tunc demum ad hoc mulieris patrimonium periculum respiciat, si universis viri ac nominatorum facultatibus exhaustis nihil residuum inveniatur. * carus carinus et numer. aaa. * <a 283 d. v id. aug. caro et carino aa. conss.>
- 316
CJ.8.14.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 317
Si non in inductis et illatis in fundum, quae pignoris teneri causa placuerat, mancipia fuissent nec haec specialiter obligata monstrentur, rector provinciae ea restitui iubebit. nec enim praetextu debiti pensionum restitutionem horum morari potest, cum, si quid sibi deberi domina fundi ex pensionibus vel quacumque ratione probare possit, huius solutionem sollemniter fieri conveniat. * diocl. et maxim. aa. et cc. corinthiae. * <a 294 subscr. xii k. febr. cc. conss.>
- 318
CJ.8.14.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 319
Si mater legitima liberorum tutela suscepta ad secundas contra sacramentum praestitum adspiraverit nuptias, antequam ei tutorem alium fecerit ordinari eique quod debetur ex ratione tutelae gestae persolverit, mariti quoque eius praeteritae tutelae ratiociniis bona iure pignoris tenebuntur obnoxia. * theodos. et valentin. aa. ad florentium pp. * <a 439 d. vi id. iul. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
- 320
CJ.8.14.7: Imperator Justinianus
- 321
Sancimus de invectis a conductore rebus et illatis, quae domino pro pensionibus tacite obligantur, non solum in utraque roma et territorio earum hoc ius locum habere, sed etiam in nostris provinciis. tali enim iusta praesumptione etiam omnes nostros provinciales perpotiri desideramus. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
- 322
CJ.8.15.0. Si aliena res pignori data sit.
- 323
CJ.8.15.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 324
Procurator citra domini voluntatem domum pignori frustra dedit. si tamen pecuniam creditoris in rem domini versam constabit, non inutilis erit exceptio dumtaxat quod numeratum est exsolvi desideranti. * sev. et ant. aa. carpo. * <a 194 pp. xi k. nov. severo a. ii et albino conss.>
- 325
CJ.8.15.2: Imperatores Severus, Antoninus
- 326
Si probaveris praesidi hortos de quibus agebatur tuos esse, intellegis obligari eos creditori ab alio non potuisse, si non sciens hoc agi in fraudem creditoris ignorantis dissimulasti. * sev. et ant. aa. latinae. * <a 205 pp. prid. id. oct. antonino a. ii et geta ii conss.>
- 327
CJ.8.15.3: Imperator Antoninus
- 328
Curator adulti vel tutor pupilli propriam rem mobilem eius, cuius negotia tuetur , pignoris iure obligare non potest, nisi in rem eius pecuniam mutuam accipiat. * ant. a. marciae. * <a 212 pp. vi k. febr. duobus aspris conss.>
- 329
CJ.8.15.4: Imperator Alexander Severus
- 330
Nec si maior annis viginti quinque fuisset filius tuus, qui in potestate tua erat, te invito rem tuam obligare potuit. * alex. a. secundo. * <a 223 pp. v k. nov. maximo ii et aeliano conss.>
- 331
CJ.8.15.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 332
Cum res, quae necdum in bonis debitoris est, pignori data ab eo postea in bonis eius esse incipiat, ordinariam quidem actionem super pignore non competere manifestum est, sed tamen aequitatem facere, ut facile utilis persecutio exemplo pignoraticiae daretur. * diocl. et maxim. aa. eutycho. * <a 286 pp. xiii k. iun. maximo ii et aquilino conss.>
- 333
CJ.8.15.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 334
Quae praedium in filios a se titulo donationis translatum creditori suo dat pignori, se magis contrario pigneraticio obligavit iudicio, quam quicquam dominis nocet, cum serviana etiam actio declarat evidenter iure pignoris teneri non posse, nisi quae obligantis in bonis fuerint, et per alium alienam rem invito domino pignori obligari non posse certissimum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. zosimo. * <a 293 s. v id. iul. philippopoli aa. conss.>
- 335
CJ.8.15.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 336
Si in rem suam accepta pecunia mutua tutor mancipium tuum pignori dedit nec huic post perfectam aetatem consensum accommodasti, pignori res obligari non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. corneliae. * <a 293 s. vi k. ian. aa. conss.>
- 337
CJ.8.15.8: Imperatores Honorius, Theodosius
- 338
Nexum non facit praediorum nisi persona, quae iure potuit obligare. per servum aut procuratorem colonum vel actorem seu conductorem praeiudicium possessioni invito vel inscio domino imponi non posse et iure et legum auctoritatibus decantatur. * honor. et theodos. aa. iohanni pp. * <a 422 d. id. iul. ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss.>
- 339
CJ.8.16.0. Quae res pignori obligari possunt vel non et qualiter pignus contrahatur.
- 340
CJ.8.16.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 341
Alumnos tuos et ceteras res, quas neminem credibile est pignori specialiter daturum fuisse, generali pacti conventione, quae de bonis tuis facta est, in causam pignoris non fuisse rationis est. * sev. et ant. aa. optato. * <a 197 pp. xii k. april. laterano et rufino conss.>
- 342
CJ.8.16.2: Imperatores Severus, Antoninus
- 343
Cum constet pignus consensu contrahi, non dubitamus eum, qui emptiones agrorum suorum pignori posuit, de ipsis agris obligandis cogitasse. * sev. et ant. aa. rogato. * <a 207 pp. v k. iul. apro et maximo conss.>
- 344
CJ.8.16.3: Imperator Antoninus
- 345
Si monumento corpus filiae tuae intulisti, religiosum id fecisti: quo facto obligari a quoquam prohibente iuris religione non posse in dubium non venit. * ant. a. restituto. * <a 215 pp. iii k. april. laeto ii et cereale conss.>
- 346
CJ.8.16.4: Imperator Alexander Severus
- 347
Nomen quoque debitoris pignerari et generaliter et specialiter posse pridem placuit. quare si debitor is satis non facit, cui tu credidisti, ille, cuius nomen tibi pignori datum est, nisi ei cui debuit solvit nondum certior a te de obligatione tua factus, utilibus actionibus satis tibi facere usque ad id, quod tibi deberi a creditore eius probaveris, compelletur, quatenus tamen ipse debet. * alex. a. ....... evocato.* <a 225 pp. prid. k. mart. fusco et dextro conss.>
- 348
CJ.8.16.5: Imperator Alexander Severus
- 349
Spem eorum praemiorum, quae pro coronis athletis pensitanda sunt, privata pactione pignerare minime admittendum est: et ideo nec si generale pactum de omnibus bonis pignori obligandis intervenerit, tenet. * alex. a. septimio. * <a 233 pp. iii k. mai. maximo ii et paterno conss.>
- 350
CJ.8.16.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 351
Qui filios vestros vel liberos homines pro pecunia quam vobis credebat pignoris titulo accepit, dissimulatione iuris se circumvenit, cum sit manifestum obligationem pignoris non consistere nisi in his, quae quis de bonis suis facit obnoxia. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufo. * <a 293 s. k. mai. heracliae aa. conss.>
- 352
CJ.8.16.7pr.: Imperator Constantinus
- 353
Exsecutores a quocumque iudice dati ad exigenda debita ea, quae civiliter poscuntur, servos aratores aut boves aratorios aut instrumentum aratorium pignoris causa de possessionibus abstrahunt, ex quo tributorum illatio retardatur. * const. a. ad universos provinciales. * <a 315 d. iii non. iun. sirmi constantino a. iiii et licinio iiii conss.>
- 354
CJ.8.16.7.1: Imperator Constantinus
- 355
Si quis igitur intercessor aut creditor vel praefectus pagi vel vici vel decurio in hac re fuerit detectus, aestimando a iudice supplicio subiugetur. <a 315 d. iii non. iun. sirmi constantino a. iiii et licinio iiii conss.>
- 356
CJ.8.16.8: Imperatores Honorius, Theodosius
- 357
Pignorum gratia aliquid quod ad culturam agri pertinet auferri non convenit. * honor. et theodos. aa. probo com. sacr. larg. * <a 414 d. iii id. iun. constante et constantio conss.>
- 358
CJ.8.16.9pr.: Imperator Justinianus
- 359
Si quis in cuiuscumque contractus instrumento ea verba posuerit: " fide et periculo rerum ad me pertinentium" vel " per earum exactionem satisfieri tibi permitto", sufficere ea verba ad rerum tam earum quas in praesenti debitor habet quam futurarum hypothecam, nec ex prioribus sanctionibus minus habere speciali hypothecae memoria videri, cum sit iustum voluntates contrahentium magis quam verborum conceptionem inspicere. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
- 360
CJ.8.16.9.1: Imperator Justinianus
- 361
Super qua generali hypotheca illud quoque ad conservandam contrahentium voluntatem sancimus, ut et, si " res suas" supponere debitor dixerit, non adiecto" tam praesentes quam futuras", ius tamen generalis hypothecae etiam ad futuras res producatur. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
- 362
CJ.8.17.0. Qui potiores in pignore habeantur.
- 363
CJ.8.17.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 364
Qui pignus secundo loco accepit, ita ius suum confirmare potest, si priori creditori debitam pecuniam solverit aut, cum obtulisset isque accipere noluisset, eam obsignavit et deposuit nec in usus suos convertit. * sev. et ant. aa. secundo. * <a 197 pp. k. febr. laterano et rufino conss.>
- 365
CJ.8.17.2: Imperator Antoninus
- 366
Si decreto praetoris, qui de fideicommisso ius dixit, in possessionem fundi hereditarii fideicommissi condicionalis servandi gratia prius inducti estis, quam adversarius vester in causa iudicati eiusdem fundi pignus occupavit iussu eius, qui iure sententiam exsequebatur, tempore potiores estis. nam cum de pignore utraque pars contendat, praevalet iure, qui praevenit tempore. * ant. a. chresto. * <a 212 pp. v id. mai. duobus aspris conss.>
- 367
CJ.8.17.3: Imperator Antoninus
- 368
Si fundum pignori accepisti, antequam rei publicae obligaretur, sicut prior es tempore, ita potior iure. * ant. a. varo. * <a 213 pp. v id. oct. antonino a. iiii et balbino conss.>
- 369
CJ.8.17.4: Imperator Antoninus
- 370
Cum rem publicam heliopolitanorum propter emolumentum sententiae in rerum tam heredis quam hereditariarum possessionem missam esse proponas, intellegis, quamvis pater tuus cum sossiano contraxerit, tamen, si personali actione eum habuit obligatum, praeponi rem publicam iure pignoris, quae ex auctoritate eius qui iubere potuit servandi iudicati causa occupavit. * ant. a. silvano. * <a 215 pp. v id. dec. laeto ii et cereale conss.>
- 371
CJ.8.17.5: Imperator Alexander Severus
- 372
Prior quidem creditor compelli non potest tibi, qui posteriore loco pignus accepisti, debitum offerre: sed si tu ei omne quod debetur solveris, pignoris tui causa firmabitur. * alex. a. septimio. * <a 233 pp. iii k. mai. maximo ii et paterno conss.>
- 373
CJ.8.17.6: Imperatores valer., gallien.
- 374
Si generaliter bona sint obligata et postea res alii specialiter pignori dentur, quoniam ex generali obligatione potior habetur creditor qui ante contraxit, si ab illo tu comparasti, non oportet te ab eo qui postea credidit inquietari. * valer. et gallien. aa. philoxeno. * <a 260 pp. prid. id. mai. saeculare ii et donato conss.>
- 375
CJ.8.17.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 376
Licet isdem pignoribus multis creditoribus diversis temporibus datis priores habeantur potiores, tamen eum, cuius pecunia praedium comparatum probatur, quod ei pignori esse specialiter statim convenit, omnibus anteferri iuris auctoritate declaratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. * <a 293 subscripta xvii k. febr. aa. conss.>
- 377
CJ.8.17.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 378
Diversis temporibus eadem re duobus iure pignoris obligata eum, qui prior data mutua pecunia pignus accepit, potiorem haberi certi ac manifesti iuris est, nec alias secundum distrahendi potestatem huius pignoris consequi, nisi superiori creditori debita fuerit soluta quantitas. * diocl. et maxim. aa. et cc. fabricio. * <a 293 s. prid. k. mai heracliae aa. conss.>
- 379
CJ.8.17.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 380
Eos qui acceperunt pignora, cum in rem habeant actionem, privilegiis omnibus, quae personalibus actionibus competunt, praeferri constitit. * diocl. et maxim. aa. et cc. asclepiodoto. * <a 294 s. iiii non. dec. cc. conss.>
- 381
CJ.8.17.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 382
Cum tibi pro dote quam acceperat res maritus obligavit, eo mortuo hi, quibus easdem pignori dederat, non offerentes debitum nulla possunt persequi ratione. nam chirographarios creditores nec in rem nec in personam eos, qui debitori non probantur successisse, ulla ratione convenire posse manifestum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. polydeucae. * <a 294 pp. non. dec. cc. conss.>
- 383
CJ.8.17.11pr.: Imperator Leo
- 384
Scripturas, quae saepe adsolent a quibusdam secrete fieri, intervenientibus amicis nec ne, transigendi vel paciscendi seu fenerandi vel societatis coeundae gratia seu de aliis quibuscumque causis vel contractibus conficiuntur, quae idiochira graece appellantur, sive tota series eorum manu contrahentium vel notarii aut alterius cuiuslibet scripta fuerit, ipsorum tamen habeant subscriptiones, sive testibus adhibitis sive non, licet condicionales sint, quos vulgo tabularios appellant, sive non, quasi publice scriptas, si personalis actio exerceatur, s uum robur habere decernimus. * leo a. erythrio pp. * <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons.>
- 385
CJ.8.17.11.1: Imperator Leo
- 386
Sin autem ius pignoris vel hypothecae ex huiusmodi instrumentis vindicare quis sibi contenderit, eum qui instrumentis publice confectis nititur praeponi, etiamsi posterior dies his contineatur, nisi forte probatae atque integrae opinionis trium vel amplius virorum subscriptiones isdem idiochiris contineantur: tunc enim quasi publice confecta accipiuntur. <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons.>
- 387
CJ.8.17.12pr.: Imperator Justinianus
- 388
Adsiduis aditionibus mulierum inquietati sumus, per quas suas dotes deperditas esse lugebant et ab anterioribus creditoribus substantias maritorum detentas. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
- 389
CJ.8.17.12.1: Imperator Justinianus
- 390
Nos itaque ad antiquas leges perspeximus in personalibus actionibus rei uxoriae actioni, quam in praesenti sustulimus, magnam praerogativam praestantes, ut contra omnes paene personales actiones habeat privilegia et creditores alios antecedat, licet fuerant anteriores. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
- 391
CJ.8.17.12.2: Imperator Justinianus
- 392
Et haec cum in personalibus statuerant actionibus, si hypothecam respiciebant, ilico iustitiae vigorem relaxabant et senioribus hypothecis novas mulieris hypothecas, si habebat actiones, expellebant, nec ad fragilitatem muliebrem respicientes nec quod et corpore et substantia et omni vita sua marito fungitur, cum paene mulieribus tota substantia in dote constituta est. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
- 393
CJ.8.17.12.3: Imperator Justinianus
- 394
Oportebat enim disponi maritos creditoribus suis ex sua substantia satisfacere, non dote muliebri, quam ad suos victus suasque alimonias mulier possidet, vel a semet ipsa data vel pro ea ab alio. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
- 395
CJ.8.17.12.4: Imperator Justinianus
- 396
( 1) ad haec omnia respicientes et reminiscentes, quod et alias duas constitutiones fecimus pro dotibus mulieribus subvenientes, et omnia in unum colligentes sancimus ex stipulatu actionem, quam mulieribus iam pro dote instituendam dedimus cuique etiam tacitam donavimus inesse hypothecam, potiora iura contra omnes habere mariti creditores. licet anterioris sint temporis privilegio vallati. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
- 397
CJ.8.17.12.5: Imperator Justinianus
- 398
Cum enim in personalibus actionibus secundum quod diximus tali privilegio utebatur res uxoria, quapropter non et in hypothecam hoc mulieri et nunc indulgemus beneficium, licet res dotales vel ex his aliae comparatae non extent, sed quocumque modo vel dissipatae vel consumptae sunt, si tamen re ipsa fuerint parti mariti datae? quis enim eas non miseretur propter obsequia, quae maritis praestant , propter partus periculum et ipsam liberorum creationem, pro qua multa nostris legibus inventa sunt privilegia? <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
- 399
CJ.8.17.12.6: Imperator Justinianus
- 400
Ideo quod antiquitas quidem dare incepit, ad effectum autem non pertulit, nos pleno legis articulo consumavimus et, sive liberos habet mulier sive ab initio non habuit sive progenitos amisit, hoc ei privilegium indulgemus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
← Previous · Next → — showing 301–400 of 1,420
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.