Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Codex3

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 984 sections

  1. 101

    CJ.3.1.14pr.: Imperator Justinianus

  2. 102

    Rem non novam neque insolitam adgredimur, sed antiquis quidem legislatoribus placitam, cum vero contempta sit, non leve detrimentum causis inferentem. cui enim non est cognitum antiquos iudices non aliter iudicialem calculum accipere, nisi prius sacramentum praestitissent omnimodo sese cum veritate et legum observatione iudicium esse disposituros? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  3. 103

    CJ.3.1.14.1: Imperator Justinianus

  4. 104

    Cum igitur et viam non inusitatem invenimus ambulandam et anteriores leges nostrae, quae de iuramentis positae sunt, non minimam suae utilitatis experientiam litigantibus praebuerunt et ideo ab omnibus merito collaudantur, ad hanc in perpetuum valituram legem pervenimus, per quam sancimus omnes iudices sive maiores sive minores, sive qui in administrationibus positi sunt vel in hac regia civitate vel in orbe terrarum, qui nostris gubernaculis regitur, sive eos, quibus nos audientiam committimus vel qui a maioribus iudicibus dantur vel qui ex iurisdi ctione sua iudicandi habent facultatem vel qui ex recepto ( id est compromisso, quod iudicium imitatur) causa dirimendas suscipiunt vel qui arbitrium peragunt vel ex auctoritate sententiarum et partium consensu electi, et generaliter omnes omnino iudices romani iuris disceptatores non aliter litium primordium accipere , nisi prius ante iudicialem sedem sacrosanctae deponantur scripturae: et hoc permaneat non solum in principio litis, sed etiam in omnibus cognitionibus usque ad ipsum terminum et definitivae sententiae recitationem. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  5. 105

    CJ.3.1.14.2: Imperator Justinianus

  6. 106

    Sic etenim attendentes ad sacrosanctas scripturas et dei praesentia consecrati ex maiore praesidio lites diriment scituri, quod non magis alios iudicant, quam ipsi iudicantur, cum etiam ipsis magis quam partibus terribile iudicium est, si litigatores quidem sub hominibus, ipsi autem deo inspectore adhibito causas perferunt trutinandas. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  7. 107

    CJ.3.1.14.3: Imperator Justinianus

  8. 108

    Et hoc quidem iusiurandum iudiciale sit omnibus notum et romanis legibus optimum a nobis accedat incrementum et ab omnibus iudicibus observandum: et si praetereatur, contemptoribus periculosum sit. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  9. 109

    CJ.3.1.14.4: Imperator Justinianus

  10. 110

    Patroni autem causarum, qui utrique parti suum praestantes ingrediuntur auxilium , cum lis fuerit contestata, post narrationem propositam et contradictionem obiectam in qualicumque iudicio maiore seu minore vel apud arbitros sive ex compromisso vel aliter datos vel electos sacrosanctis evangeliis tactis iuramentum praestent, quod omni quidem virtute sua omnique ope quod iustum et verum existimaverint clientibus suis inferre procurent, nihil studii relinquentes, quod sibi possibile est, non autem credita sibi causa cognita, quod improba sit vel penitus desperata et ex mendacibus adlegationibus composita, ipsi scientes prudentesque mala conscientia liti patrocinantur, sed et si certamine procedente aliquid tale sibi cognitum fuerit, a causa recedant ab huiusmodi communione sese penitus separantes: hocque subsecuto nulla licentia concedatur spreto litigatori ad alterius advocati patrocinium convolare, ne melioribus contemptis improba advocatio subrogetur. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  11. 111

    CJ.3.1.14.5: Imperator Justinianus

  12. 112

    Sin autem plurimis patronis adhibitis et iuramento ab omnibus praestito quidam ex his causa procedente patrocinandum esse crediderint, quidam recusaverint, exeant quidem recusantes, volentes autem remaneant: causae etenim terminus manifestare poterit, qui timidius quique audacius iudicium vel reliquerint vel protulerint: nec in hac parte litigatoribus danda licentia alios pro recusantibus subrogare. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  13. 113

    CJ.3.1.15: Imperator Justinianus

  14. 114

    Sancimus omnes iudices sive in hac florentissima civitate sive in provinciis, si quando absens persona citata postea apparuerit, non aliter ei iudicialem aditum revelare, sed omnem claudere ei iudiciorum copiam, nisi prius omnia damna restituat ex huiusmodi vitio adversariis eius inflicta sive circa ingressus litis sive circa honoraria advocatorum vel alias causa, quae in iudicio vertuntur: aestimatione iudices quantitate eorum definienda, postquam iuratum ab eo fuerit qui fecit expensas: exsecutoribus negotiorum modis omnibus dispositones eorum adimplentibus: scituris iudicibus nostris et exsecutoribus, quod, si hoc praetermiserint, ex sua substantia huiusmodi detrimentum laesis resarcire compellantur. quod et in pedaneis iudicibus observari censemus, licet non citati, sed requisiti litigatores mala conscientia afuerint. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  15. 115

    CJ.3.1.16: Imperator Justinianus

  16. 116

    Apertissimi iuris est licere litigatoribus iudices, antequam lis inchoetur, recusare, cum etiam ex generalibus formis sublimissimae tuae sedis statutum est necessitatem imponi iudice recusato partibus ad eligendos venire arbitros et sub audientia eorum sua iura proponere. licet enim ex imperiali numine iudex delegatus est, tamen quia sine suspicione omnes lites procedere nobis cordis est, liceat ei, qui suspectum iudicem putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium curratur libello recusationis ei porrecto, cum post litem contestatam neque appellare posse ante definitivam sententiam iam statuimus neque recusare posse, ne lites in infinitum extendantur: eodem scilicet exsecutore necessitatem partibus per ordinarium iudicem et omne civile auxilium imponente et arbitros eligere et apud eos venire et sic lite apparente, quasi arbitri fuerint ab imper iali culmine delegati. quod et, si ab imperiali maiestate iudex delegatus non sit, sed ab alio culmine, obtinere censemus. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  17. 117

    CJ.3.1.17: Imperator Justinianus

  18. 118

    Certi iuris est, quod concessa est militaribus hominibus iudicandi facultas. quid enim obstaculi est homines, qui cuiusdam rei peritiam habent, de ea iudicare? cum scimus et militares magistratus et omnes tales homines per usum cottidianum iam esse approbatos, ut et audiant lites et eas dirimant et pro sui et legis scientia huiusmodi altercationibus fines imponant. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  19. 119

    CJ.3.1.18: Imperator Justinianus

  20. 120

    Cum specialis iudex sive ab augusta fortuna sive ab iudiciali culmine in aliqua provincia, ubi incusatus degit, datus sit et una pars suspectum eum sibi esse dicit, ne forsitan absente persona iudicis et in alia civitate eiusdem provinciae commorante compellatur longo itinere emenso recusationis libellum ei incusatus offerre, sancimus, si quidem praesto est praeses provinciae in illa civitate, ubi de ea re dubitatur, licere ei, qui suspectum sibi esse iudicem dicit, ipsum praesidem adire et hoc facere in actis manifestum: sin autem non est moderator provinciae in praefato loco, haec eadem apud defensorem locorum vel duumviros municipales gestis apud eos habitis celebrare et iudicem quidem eum recusare, il ico autem, id est intra triduum proximum, sine ulla dilatione compelli arbitrum vel arbitros eligere et apud eos litigare, ne et datus iudex removeatur et alter non eligatur: electione videlicet arbitri, si variatum inter partes fuerit, simili modo vel praesidis provinciae, si adest, vel defensoris locorum vel magistratuum municipii arbitrio dirimenda et exsecutore negotii, cui mandata est huiusmodi causae exactio, imminente et statuta ab arbitris effectui mancipante, nisi fuerit provocatum. tunc enim ipse, qui iudicem antea dedit qui suspectus visus est, appellatione trutinata formam causae imponat legitimam. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. id. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  21. 121

    CJ.3.28.4: Imperatores Severus, Antoninus

  22. 122

    Cum ex causa fideicommissi secundum decretum praetoris in libertate morati sitis , filios etiam susceperitis, quamvis postea domini vestri testamentum inofficiosum sit pronuntiatum agente filio, non est aequum fieri vobis libertatis quaestionem. * idem aa. sotericho et aliis. * <a 208 pp. vi id. mart. antonino iii et geta ii conss.>

  23. 123

    CJ.3.2.0. De sportulis et sumptibus in diversis iudiciis faciendis et de exsecutoribus litium.

  24. 124

    CJ.3.2.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  25. 125

    Quisquis fuerit exhibitus, usque ad negotii terminum ab eo apparitore, cui primum traditus fuit, observari eum decernimus: si qua praesumptione fuerit haec mansuetudinis nostrae posthabita praeceptio, primiscrinio qui iussa temeraverit quinque librarum auri condemnatione multando. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad potitum vic. * <a 379 d. viii k. nov. ausonio et olybrio conss.>

  26. 126

    CJ.3.2.3pr.: Imperator Justinianus

  27. 127

    Omnibus iudicibus licentiam praestamus, sive his, quibus a nostro numine lites mandantur, illustribus vel spectabilibus vel clarissimis vel togatis fori cuiusque praefecturae vel aliis quibusdam, vel his, qui ex nostris iudicibus delegandas lites accipiunt, exsecutores si cessaverint causas eis instructas offerre, et removere ab exsecutione eos et alios idoneos supponere vel etiam multis adficere, sed si quidem illustres sint iudices, usque ad sex solidorum summam, sin autem alii, usque ad tres tantummodo aureos, et ad iudices quorum interest referre, quatenus militia exuti poenas luant corporales. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. v k. april. lampadio et oreste conss.>

  28. 128

    CJ.3.2.3.1: Imperator Justinianus

  29. 129

    Nostris autem amplissimis iudicibus licentia sit et maiores poenas et corporales maculas exsecutoribus imponere, si male fuerint circa lites versati, ut sciant non esse causas a se deludendas nec lucri gratia aliquod eis vitium imponendum. <a 530 d. v k. april. lampadio et oreste conss.>

  30. 130

    CJ.3.3.0. De pedaneis iudicibus.

  31. 131

    CJ.3.3.1: Imperator Gordianus

  32. 132

    Procuratori nostro non vice praesidis agenti dandi iudices inter privatas personas non competere facultatem manifestum est: et ideo si, ut adlegatis, inter privatas personas is cuius meministis arbitros dandos putavit, sententia ab eis prolata nullo iure subsistit. * gord. a. vicanis. * <a 242 pp. k. febr. attico et praetextato conss.>

  33. 133

    CJ.3.3.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  34. 134

    Placet nobis praesides de his causis, in quibus, quod ipsi non possent cognoscere, antehac pedaneos iudices dabant, notionis suae examen adhibere, ita tamen ut , si vel per occupationes publicas vel propter causarum multitudinem omnia huiusmodi negotia non potuerint cognoscere, iudices dandi habeant potestatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. dicunt: * <a 294 d. xv k. aug. cc. conss.>

  35. 135

    CJ.3.3.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  36. 136

    ( quod non ita accipi convenit, ut etiam in his causis, in quibus solebant ex officio suo cognoscere, dandi iudices licentia permissa credatur: quod usque adeo in praesidum cognitione retinendum est, ut eorum iudicia non deminuta videantur): dum tamen de ingenuitate, super qua poterant et ante cognoscere, et de libertinitate praesides ipsi diiudicent. <a 294 d. xv k. aug. cc. conss.>

  37. 137

    CJ.3.3.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  38. 138

    Placet, ut iudicibus, si quos gravitas tua disceptatores dederit, insinues, ut delegata sibi negotia lata sententia determinent: nec in his causis, in quibus pronuntiare debent et possunt, facultatem sibi remittendi patere ad iudicium praesidale cognoscant, maxime cum, et si iudicatio alicui litigatorum parti iniusta videatur, interponendae provocationis potestas a sententia ex omni causa prolata libera litigatoribus tribuatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. litt. ad serapionem. * <a 294 d. viii k. april. antiochiae cc. conss.>

  39. 139

    CJ.3.3.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  40. 140

    Placuit, quotiens pedanei iudices dati post litem contestatam vel ad aliud iudicium necessario dirigantur vel publicae utilitatis ratione in alias provincias profiscantur vel diem obierint atque his rationibus negotiis coeptis finis non possit adhiberi, alium in locum eorum iudicem tribui qui negotium examinet, ne eiusmodi casibus intervenientibus impedimentum aliquod in persequendis litibus adferatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. firmino. * <a 303 d. x k. dec. dechioppe diocletiano viii et maximiano vii aa. conss.>

  41. 141

    CJ.3.3.5: Imperator Julianus

  42. 142

    Quaedam sunt negotia, in quibus superfluum est moderatorem expectare provinciae: ideoque pedaneos iudices, hoc est qui negotia humiliora disceptent, constituendi damus praesidibus potestatem. * iul. a. secundo pp. * <a 362 d. v k. aug. antiochiae mamertino et nevitta conss.>

  43. 143

    CJ.3.3.6: Imperator Zeno

  44. 144

    * zenon a. * <a 486 vel 487 >

  45. 145

    CJ.3.4.0. Qui pro sua iurisdictione iudices dare darive possunt.

  46. 146

    CJ.3.4.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  47. 147

    In causarum delegationibus illud consultissime praecipimus observari, ut ita valeant, si ad iurisdictionem pertineant delegantis. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440 d. xiii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

  48. 148

    CJ.3.4.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  49. 149

    Quod si quis alienae iurisdictionis causam crediderit delegandam, nec praecepto cognitorem datum parientiam accomodare censemus et, contra leges obtemperaverit deleganti, omnia, quae ab ea delegatione geruntur, ita pro infectis haberi praecipimus, ac si ipsi qui delegaverant alienae iurisdictionis iudices resedissent, ut nec appellandi quidem necessitas victis adversus eas sententias imponatur. <a 440 d. xiii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

  50. 150

    CJ.3.4.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  51. 151

    Haec, nisi iudices a nobis specialiter delegantibus dati aliis causas delegaverint iudicandas: nam his delegantibus nullo personarum causarumve habito tractatu appellationum ad eos iure iudicia remeabunt. <a 440 d. xiii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

  52. 152

    CJ.3.5.0. Ne quis in sua causa iudicet vel sibi ius dicat.

  53. 153

    CJ.3.5.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

  54. 154

    Generali lege decernimus neminem sibi esse iudicem vel ius sibi dicere debere. in re enim propria iniquum admodum est alicui licentiam tribuere sententiae. * valens grat. et valentin. aaa. ad gracchum pu. * <a 376 lecta k. dec. valente v et valentiniano aa. conss.>

  55. 155

    CJ.3.6.0. Qui legitimam personam in iudiciis habent vel non.

  56. 156

    CJ.3.6.1: Imperator Gordianus

  57. 157

    Si, cum esses pupillaris aetatis, sine tutoris auctoritate cum adversario consisteres, praeses provinciae adversus te pronuntiavit, minime auctoritate iudicati nititur quod statutum est. * gord. a. candidae. * <a 239 d. id. dec. gordiano a. et aviola conss.>

  58. 158

    CJ.3.6.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  59. 159

    In rebus, quae privati iudicii quaestionem habent, sicut pupillus tutore auctore et agere et conveniri potest, ita et adultus curatore consentiente litem et intendere et excipere debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae agemachae. * <a 294 d. xviiii k. febr. cc. conss.>

  60. 160

    CJ.3.6.3: Imperatores Honorius, Theodosius

  61. 161

    Momentariae possessionis actio exerceri potest per quamcumque personam. sub colore autem adipiscendae possessionis obrepticia petitio alteri obesse non debet, maxime cum absque conventione personae legitimae initiatum iurgium videatur. nihil autem opituletur conventio circa minorem habita, cum id rectius circa curatorem debuerit custodiri. * honor. et theodos. aa. iuliano procons. africae. * <a 414 d. prid. non. mart. ravennae constantio et constante conss.>

  62. 162

    CJ.3.7.0. Ut nemo invitus agere vel accusare cogatur.

  63. 163

    CJ.3.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  64. 164

    Invitus agere vel accusare nemo cogitur. * diocl. et maxim. aa. camerio. * <a 284 d. id. oct. carino ii et numeriano conss.>

  65. 165

    CJ.3.8.0. De ordine iudiciorum.

  66. 166

    CJ.3.8.1: Imperatores Severus, Antoninus

  67. 167

    Adite praesidem provinciae et ruptum esse testamentum fabii praesentis agnatione filii docete. neque enim impedit notionem eius, quod status quaestio in cognitione vertitur, etsi super causa status cognoscere non possit: pertinet enim ad officium iudicis qui de hereditate cognoscit universam incidentem quaestionem quae in iudicium devocatur examinare, quoniam non de ea, sed de hereditate pronuntiat. * sev. et ant. aa. Marcellinae. * <a 203 d. xiii k. dec. geta et plautiano conss.>

  68. 168

    CJ.3.8.2: Imperator Antoninus

  69. 169

    Si quaestio tibi generis ab his, quos fratres patrueles esse dicis, non fit, adito praeside et accepto iudice familiae erciscundae experire. quod si de ea re quaestio erit, prius de nativitatis veritate secundum iuris formam quaeri idem vir clarissimus curae habebit. * ant. a. magnillae. * <a 213 pp. x k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

  70. 170

    CJ.3.8.3: Imperatores valer., gallien.

  71. 171

    Cum civili disceptationi principaliter motae quaestio criminis inciderit vel crimini prius instituto civilis causa adiungitur, potest iudex eodem tempore utramque quaestionem sua sententia dirimere. * valer. et gallien. aa. demetrio. * <a 262 pp. non. gallieno a. v et faustino conss.>

  72. 172

    CJ.3.8.4: Imperator Constantinus

  73. 173

    Quoniam civili quaestione intermissa saepe fit, ut prius de crimine iudicetur, quod utpote maius merito minori praefertur: ex quo criminalis quaestio quocumque modo cessaverit, oportet civilem causam velut ex integro in iudicium deductam discingi, ut finis criminalis negotii ex eo die, quo inter partes fuerit lata sententia, initium civili tribuat quaestioni. * constant. a. ad calpurnianum. * <a 336 d. id. mart. nepotiano et facundo conss.>

  74. 174

    CJ.3.9.0. De litis contestatione.

  75. 175

    CJ.3.9.1: Imperatores Severus, Antoninus

  76. 176

    Res in iudicium deducta non videtur, si tantum postulatio simplex celebrata sit vel actionis species ante iudicium reo cognita. inter litem enim contestatam et editam actionem permultum interest. lis enim tunc videtur contestata, cum iudex per narrationem negotii causam audire coeperit. * sev. et ant. aa. valenti. * <a 202 d. k. sept. severo iii et antonino aa. conss.>

  77. 177

    CJ.3.10.0. De plus petitionibus.

  78. 178

    CJ.3.10.3: Imperator Justinianus

  79. 179

    Odiosas contrahentium calliditates amputare properantes censemus, ut, si quis certa quantitate sibimet debita super ampliore pecunia per dolum et machinationem cautionem exegerit et ad iudicium debitorem vocaverit, si quidem ante inchoatam litem calliditatis eum paeniteat et veritatem debiti confessus fuerit, nullo eum dispendio praegravari: sin autem et liti praebuit exordium et in certaminibus negotii permanens arguatur de adiecta falsi quantitate, non solum ea, sed etiam toto debito eum fraudari: transactionibus scilicet et secundis confessionibus, sive insinuatae sint sive non, etiam in hoc casu suam obtinentibus firmitatem: talibus etenim cautionibus hoc obicere non oportet. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

  80. 180

    CJ.3.11.0. De dilationibus.

  81. 181

    CJ.3.11.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  82. 182

    Quoniam plerumque evenit, ut iudex instrumentorum vel personarum gratia dilationem dare rerum necessitate cogatur, spatium instructionis exhibendae postulatum dari conveniet. * diocl. et maxim. aa. et cc. dicunt: * <a 294 d. xv k. april. cc. conss.>

  83. 183

    CJ.3.11.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  84. 184

    Quod hac ratione arbitramur esse moderandum, ut, si ex ea provincia ubi lis agitur vel persona vel instrumenta poscentur, non amplius quam tres menses indulgeantur: si vero ex continentibus provinciis, sex menses custodiri iustitiae est: in transmarina autem dilatione novem menses computari oportebit. <a 294 d. xv k. april. cc. conss.>

  85. 185

    CJ.3.11.1.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  86. 186

    Quod ita constitutum iudicantes sentire debebunt, ut hac ratione non sibi concessum intellegant dandae dilationis arbitrium, sed eandem dilationem, si rerum urguentissima ratio flagitaverit et necessitas desideratae instructionis exegerit , non facile amplius quam semel nec ulla trahendi arte sciant esse tribuendam. <a 294 d. xv k. april. cc. conss.>

  87. 187

    CJ.3.11.2: Imperator Constantinus

  88. 188

    Si quando quis rescriptum ad extraordinarium iudicem reportaverit, dilatio ei penitus deneganda est: illi autem, qui in iudicium vocatur, danda est ad probanda precum mendacia vel proferenda aliqua instrumenta vel testes, quoniam instructus esse non potuit, si praeter spem ad alienum iudicium trahitur. * const. a. ad ursum vic. * <a 314 d. ii non. mart. volusiano et anniano conss.>

  89. 189

    CJ.3.11.3: Imperator Constantinus

  90. 190

    Sive pars sive integra dilatio fuerit data, eo usque iudicis officium conquiescat, donec petiti temporis defluxerint curricula. feriae autem, sive repentinae sive sollemnes sint, dilationum temporibus non excipiantur, sed his connumerentur. * const. a. profuturo praef. annonae. * <a 318 d. vii id. febr. sirmi licinio v et crispo conss.>

  91. 191

    CJ.3.11.4: Imperator Constantinus

  92. 192

    A procedente iudice dilationem non convenit postulari, etiamsi utraque parte praesente tribuatur, cum non alias nisi causa cognita indulgeri queat et cognitio causae non interpellatione planaria, sed considente magis iudice legitime colligatur, et, si forte dilationis petitio fuerit improbata, suscepta quaestio per sententiam iudicis dirimatur. * const. a. ad catullinum procons. africae. * <a 318 d. v id. febr. sirmi licinio v et crispo conss.>

  93. 193

    CJ.3.11.5: Imperator Constantinus

  94. 194

    Cum a nobis fuerit ad appellationem consultationemve rescriptum, sive sit primo iudicio petita dilatio sive ea tributa non sit sive nec petita quidem, eam dare cuiquam non licebit eadem ratione, qua nec in iudiciis quidem cognitionum nostrarum dilatio tribui solet. * const. a. ad maximum. * <a 322 pp. romae viii k. april. probiano et iuliano conss.>

  95. 195

    CJ.3.11.6: Imperatores Constantius, constans

  96. 196

    Inter privatos et fiscum si aliqua lis mota fuerit, utrique parti petendae dilationis per defensores suos copia non est deneganda, si hoc commoditatis ratio postulaverit. * constantius et constans aa. ad petronium vic. africae. * <a 340 d. v id. april. aquileiae acyndino et proculo conss.>

  97. 197

    CJ.3.11.7: Imperatores Arcadius, Honorius

  98. 198

    Nec de statu ac patrimonio litigantibus in transmarina etiam dilatione mensuum novem spatia egredi concedatur. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 d. xii k. dec. theodoro cons.>

  99. 199

    CJ.3.12.0. De feriis.

  100. 200

    CJ.3.12.1: Imperatores Constantius, Maximianus

← Previous · Next → — showing 101200 of 984

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.