Codex3
- 201
Quoniam consulis, an similis observantia a nobis adiciendarum feriarum, quae rebus feliciter gestis proveniunt, ad appellationum quoque tempora porrigenda sit, verine carissime, rescribi placuit experientiae tuae, ut in causis provocationum iugiter et sine additamento eiuscemodi dierum tempora scias servari debere et supra dictorum dierum in appellationum causis minime fieri adiectionem. * constantius et maxim. aa. et sev. et maximin. nobb. cc. verino.* <a 305 d. non. .... apollonio superioris constantio v et maximiano v cc. conss.>
- 202
CJ.3.12.2: Imperator Constantinus
- 203
Omnes iudices urbanaeque plebes et artium officia cunctarum venerabili die solis quiescant. ruri tamen positi agrorum culturae libere licenterque inserviant, quoniam frequenter evenit, ut non alio aptius die frumenta sulcis aut vineae scrobibus commendentur, ne occasione momenti pereat commoditas caelesti provisione concessa. * const. a. helpidio. * <a 321 pp. v non. mart. crispo ii et constantino ii conss.>
- 204
CJ.3.12.3: Imperator Constantinus
- 205
A nullo iudice praesumi decet, ut auctoritate sua ferias aliquas condat. nec enim imperiales ferias vocari oportet, quas administrator edixerit, ac per hoc, si nomine eximuntur, etiam fructu carebunt. * constant. a. ad severum. * <a 323 d. id. april. sirmi severo et rufino conss.>
- 206
CJ.3.12.4pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
- 207
Publicas ac fiscales causa tua sinceritas etiam feriatis geminis mensibus, hoc est sine aliqua intermissione, discingat. * valentin. valens et grat. aaa. ad olybrium pu. * <a 369 iiii non. mai. tyberiade valentiniano np. et victore conss.>
- 208
CJ.3.12.4.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
- 209
Pistoriis quoque causis isdem diebus ratum in futurum examen adhibebit. <a 369 iiii non. mai. tyberiade valentiniano np. et victore conss.>
- 210
CJ.3.12.5: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
- 211
Quadraginta diebus, qui auspicio caerimoniarum paschale tempus anticipant, omnis cognitio inhibeatur criminalium quaestionum. * valentin. valens et grat. aaa. albuciano vic. macedoniae. * <a 380 d. vi k. april. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
- 212
CJ.3.12.6pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 213
Omnes dies iubemus esse iuridicos. * valentin. theodos. et arcad. aaa. albino pu. * <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
- 214
CJ.3.12.6.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 215
Illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis mensibus ad requiem laboris indulgentior annus accepit aestivis fervoribus mitigandis et autumnis fetibus decerpendis. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
- 216
CJ.3.12.6.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 217
Kalendarum quoque ianuarium consuetos dies otio mancipamus. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
- 218
CJ.3.12.6.3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 219
His adicimus natalicios dies urbium maximarum romae atque constantinopolis, quibus debent iura differri, qui et ab ipsis nata sunt, sacros quoque paschae dies, qui septeno vel praecedunt numero vel sequuntur, dies etiam natalis atque epiphaniorum christi et quo tempore commemoratio apostolicae passionis totius christianitatis magistrae a cunctis iure celebratur: in quibus etiam praedictis sanctissimis diebus neque spectaculorum copiam reseramus. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
- 220
CJ.3.12.6.4: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 221
In eadem observatione numeramus et dies solis, quos dominicos rite dixere maiores, qui repetito in se calculo revolvuntur. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
- 222
CJ.3.12.6.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 223
Parem necesse est habere reverentiam, ut ne apud ipsos arbitros vel a iudicibus flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum, nostris etiam diebus, qui vel lucis auspicia vel ortus imperii protulerunt. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
- 224
CJ.3.12.6.6: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 225
In quindecim autem paschalibus diebus compulsio et annonariae functionis et omnium publicorum privatorumque debitorum differatur exactio. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
- 226
CJ.3.12.7: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 227
Actus omnes seu publici seu privati diebus quindecim paschalibus conquiescant. in his tamen emancipandi et manumittendi cuncti licentiam habeant, et super his acta non prohibeantur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 392 d. vi k. iun. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
- 228
CJ.3.12.8: Imperatores Honorius, Theodosius
- 229
Provinciarum iudices moneantur, ut in quaestionibus latronum et maxime isaurorum nullum quadragesimae nec venerabilem pascharum diem existiment excipiendum, ne differatur sceleratorum proditio consiliorum, quae per latronum tormenta quaerenda est, cum facillime in hoc summi numinis speretur venia, per quod multorum salus et incolumitas procuratur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 408 d. v k. mai. constantinopoli basso et philippo conss.>
- 230
CJ.3.12.9pr.: Imperatores Leo, Anthemius
- 231
Dies festos, dies maiestati altissimae dedicatos nullis volumus voluptatibus occupari nec ullis exactionum vexationibus profanari. * leo et anthem. aa. armasio pp. * <a 469 d. v id. dec. constantinopoli zenone et marciano conss.>
- 232
CJ.3.12.9.1: Imperatores Leo, Anthemius
- 233
Dominicum itaque diem semper honorabilem ita decernimus venerandum, ut a cunctis exsecutionibus excusetur, nulla quemquam urgueat admonitio, nulla fideiussionis flagitetur exactio, taceat apparitio, advocatio delitescat, sit idem dies a cognitionibus alienus, praeconis horrida vox silescat, respirent a controversiis litigantes, habeant foederis intervallum, ad se veniant adversarii non timentes, subeat animos vicaria paenitudo, pacta conferant, transactiones loquantur. <a 469 d. v id. dec. constantinopoli zenone et marciano conss.>
- 234
CJ.3.12.9.2: Imperatores Leo, Anthemius
- 235
Nec tamen haec religiosi diei otia relaxantes obscaenis quemquam patimur voluptatibus detineri. nihil eodem die sibi vindicet scaena theatralis aut circense certamen aut ferarum lacrimosa spectacula: etiam si in nostrum ortum aut natalem celebranda sollemnitas inciderit, differatur. <a 469 d. v id. dec. constantinopoli zenone et marciano conss.>
- 236
CJ.3.12.9.3: Imperatores Leo, Anthemius
- 237
Amissionem militiae, proscriptionem patrimonii sustinebit, si quis umquam hoc die festo spectaculis interesse vel cuiuscumque iudicis apparitor praetextu negotii publici seu privati haec quae hac lege statuta sunt crediderit temeranda. <a 469 d. v id. dec. constantinopoli zenone et marciano conss.>
- 238
CJ.3.13.0. De iurisdictione omnium iudicum et de foro competenti.
- 239
CJ.3.13.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus
- 240
Non quidem fuit iudex procurator noster in lite privatorum: sed cum ipsi eum iudicem elegeritis et is consentientibus adversariis sententiam tulerit, intellegitis vos adquiescere debere rei ex consensu vestro iudicatae, cum et procurator iudicandi potestatem inter certas habeat personas, et vos incongruum eum esse vobis iudicem scientes tamen audientiam eius elegistis. * sev. et ant. aa. severo et aliis. * <a 214 d. ii id. ian. messala et sabino conss.>
- 241
CJ.3.13.1.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 242
Quod et in aliis similibus iudiciis tam in actionem proponentis quam in exceptionem opponentis persona locum habebit. <a 214 d. ii id. ian. messala et sabino conss.>
- 243
CJ.3.13.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 244
Iuris ordinem converti postulas, ut non actor rei forum, sed reus actoris sequatur: nam ubi domicilium habet reus vel tempore contractus habuit, licet hoc postea transtulerit, ibi tantum eum conveniri oportet. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 293 pp. vi k. sept. aa. conss.>
- 245
CJ.3.13.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 246
Privatorum consensus iudicem non facit eum, qui nulli praeest iudicio, nec quod is statuit rei iudicatae continet auctoritatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. iudae. * <a 293 s. vi k. ian. aa. conss.>
- 247
CJ.3.13.4: Imperator Constantinus
- 248
Nemo post litem contestatam ordinariae sedis declinet examen, nec prius praefecti praetorio aut comitis orientis vel alterius spectabilis iudicis imploret auxilium, sed appellatione legibus facta ad sacrum auditorium veniat. * const. a. ad universos provinciales. * <a 331 pp. k. oct. basso et ablabio conss.>
- 249
CJ.3.13.5pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
- 250
In criminali negotio rei forum accusator sequatur. * arcad. et honor. aa. vincentio pp. galliarum. * <a 397 d. xv k. ian. mediolani caesario et attico conss.>
- 251
CJ.3.13.5.1: Imperatores Arcadius, Honorius
- 252
Is vero, qui suam causam sive criminalem sive civilem sine caelesti oraculo in vetito vocabit examine aut exsecutionem poposcerit militarem, actor quidem propositi negotii actione multetur, reus vero pro condemnato habeatur: et tribuni sive vicarii capitalem sibi animadversionem subeundam esse cognoscant, si vel suam vel militum exsecutionem interdictam praebuerint. <a 397 d. xv k. ian. mediolani caesario et attico conss.>
- 253
CJ.3.13.6: Imperatores Honorius, Theodosius
- 254
Magisteriae potestati inter militares viros vel privato actore in reum militarem etiam civilium quaestionum audiendi concedimus facultatem, praesertim cum id ipsum e re esse litigantium videatur constetque militarem reum nisi a suo iudice nec exhiberi posse nec, si in culpa fuerit, coerceri. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 413 d. v k. mai. constantinopoli lucio vc. cons.>
- 255
CJ.3.13.7pr.: Imperator Anastasius
- 256
Periniquum et temerarium esse perspicimus eos, qui professiones aliquas seu negotiationes exercere noscuntur, iudicum, ad quos earundem professionum seu negotiationum cura pertinet, iurisdictionem et praeceptiones declinare conari. * anastas. a. constantino pp. * <a 502 d. xv k. mart. constantinopoli probo et avieno conss.>
- 257
CJ.3.13.7.1: Imperator Anastasius
- 258
Quapropter iubemus huiusmodi hominibus nec cuiuslibet militiae seu cinguli vel dignitatis praerogativam in hac parte suppetere, sed eos, qui statutis in quacumque militia connumerati sunt vel fuerint seu dignitatem aliquam praetendunt, sine quadam fori praescriptione his iudicibus tam in publicis quam in privatis causis oboedire compelli, ad quorum sollicitudinem professionis seu negotiationis , quam praeter militiam, ut dictum est, exercent, gubernatio videtur respicere, ita tamen, ut ipsis nihilo minus iudicibus, sub quorum iurisdictione militia seu dignitas eorum constituta est, procul dubio respondeant. <a 502 d. xv k. mart. constantinopoli probo et avieno conss.>
- 259
CJ.3.13.7.2: Imperator Anastasius
- 260
His videlicet, quicumque contra eius tenorem venire temptaverint, militiae cingulo seu dignitatis honore pro tali conamine spoliandis. <a 502 d. xv k. mart. constantinopoli probo et avieno conss.>
- 261
CJ.3.14.0. Quando imperator inter pupillos vel viduas vel miserabiles personas cognoscat et ne exhibeantur.
- 262
CJ.3.14.1pr.: Imperator Constantinus
- 263
Si contra pupillos viduas vel diutino morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae iudicium, memorati a nullo nostrorum iudicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere. quin immo intra provinciam, in qua litigator et testes vel instrumenta sunt, experiantur iurgandi fortunam atque omni cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere. * const. a. ad andronicum. * <a 334 d. xv k. iul. constantinopoli optato et paulino conss.>
- 264
CJ.3.14.1.1: Imperator Constantinus
- 265
Quod si pupilli vel viduae aliique fortunae iniuria miserabiles iudicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicuius potentiam perhorrescunt, cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere. <a 334 d. xv k. iul. constantinopoli optato et paulino conss.>
- 266
CJ.3.15.0. Ubi de criminibus agi oportet.
- 267
CJ.3.15.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 268
Quaestiones eorum criminum, quae legibus aut extra ordinem coercentur, ubi commissa vel inchoata sunt vel ubi reperiuntur qui rei esse perhibentur criminis, perfici debere satis notum est. * sev. et ant. aa. laurinae. * <a 196 pp. iiii non. oct. dextro ii et prisco conss.>
- 269
CJ.3.15.2: Imperatores Severus, Antoninus
- 270
Sciens liberum venumdando plagii crimen committit. ab eo itaque, qui super hoc queri potest, aditus competens iudex, si is, quem puerum ingenuum vendidisse proponis, ibi degit, causam cognoscet. * sev. et ant. aa. et cc. nicae. * <a 294 s. prid. non. febr. sirmi cc. conss.>
- 271
CJ.3.16.0. Ubi de possessione agi oportet.
- 272
CJ.3.16.1: Imperatores Valentinianus, Valens
- 273
Ubi aut vis facta dicitur aut momentaria possessio postulanda est, ibi loci iudicem adversus eum qui possessionem turbavit convenit iudicare. * valentin. et valens aa. ad festum procons. africae. * <a 366 d. viii k. iun. gratiano nobilissimo puero et dagalaifo conss.>
- 274
CJ.3.17.0. Ubi fideicommissum peti oportet.
- 275
CJ.3.17.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 276
Fideicommissum ibi petendum esse, ubi hereditas relicta est, dubitari non oportet. * sev. et ant. aa. demetrio. * <a 204 pp. viii k. sept. cilone ii et libone conss.>
- 277
CJ.3.18.0. Ubi conveniatur qui certo loco dare promisit.
- 278
CJ.3.18.1: Imperator Alexander Severus
- 279
Qui certo loco se soluturum pecuniam obligat, si solutioni satis non fecerit, arbitraria actione et in alio loco potest conveniri: in qua venit aestimatio, quod alterutrius interfuit suo loco potius quam in eo in quo petitur solvi. * alex. a. heraclidae. * <a 225 d. vi id. mart. fusco ii et dextro conss.>
- 280
CJ.3.19.0. Ubi in rem actio exerceri debet.
- 281
CJ.3.19.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 282
In rem actio non contra venditorem, sed contra possidentem competit. frustra itaque desideras non tecum congredi, sed cum auctore tuo dominium vindicantem, cum te possidere contendas. nam si denuntiasti ei qui tibi vendidit, intellegit evictionis periculum. nec enim iurisdictionis forma in eadem provincia constitutis tam petitore quam possessore ob auctoris personam, quem in alia provincia dicis consistere, debet immutari. * diocl. et maxim. aa. et cc. pancratio. * <a 293 d. id. april. aa. conss.>
- 283
CJ.3.19.2pr.: Imperator Constantinus
- 284
Si quis alterius nomine quolibet modo possidens immobilem rem litem ab aliquo per in rem actionem sustineat, debet statim in iudicio dominum nominare, ut, sive in eadem civitate degat sive in agro sive in alia provincia sit, certo dierum spatio ab iudice finiendo eoque ad notionem eius perducendo, vel ipse in locis in quibus praedium situm est perveniens vel procuratorem mittens actoris intentiones excipiat. * const. a. ad universos provinciales. * <a 331 d. x k. aug. basso et ablabio conss.>
- 285
CJ.3.19.2.1: Imperator Constantinus
- 286
Si vero post huiusmodi indultum tempus minime hoc quod dispositum est facere maluerit, tamquam lite quae ei ingeritur ex die, quo possessor ad iudicium vocatus est, ad interrumpendam longi temporis praescriptionem contestata iudex, utpote domino possessionis nec post huiusmodi humanitatem sui praesentiam faciente, edictis legitimis proponendis eum citare curabit et tunc in eadem voluntate eo permanente negotium summatim discutiens in possessionem rerum actorem mitti non differet, omni adlegatione absenti de principali quaestione servata. <a 331 d. x k. aug. basso et ablabio conss.>
- 287
CJ.3.19.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 288
Actor rei forum, sive in rem sive in personam sit actio, sequitur. sed et in locis, in quibus res propter quas contenditur constitutae sunt, iubemus in rem actionem adversus possidentem moveri. * grat. valentin. et theodos. aaa. * <a 385 d. x k. iul. constantinopoli arcadio et bautone conss.>
- 289
CJ.3.20.0. Ubi de hereditate agatur et ubi scripti heredes in possessionem mitti postulare debent.
- 290
CJ.3.20.1: Imperatores valer., gallien.
- 291
Illic, ubi res hereditarias esse proponis, heredes in possessionem rerum hereditarium mitti postulandum est. ubi autem domicilium habet qui convenitur, vel si ibi ubi res hereditariae sitae sunt degit, hereditatis erit controversia terminanda. * valer. et gallien. aa. messiae. * <a 260 pp. vii k. mai. saeculare et donato conss.>
- 292
CJ.3.21.0. Ubi agi oportet de ratiociniis tam privatis quam publicis.
- 293
CJ.3.21.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 294
Eum, qui aliena negotia sive ex tutela sive quocumque alio titulo administravit, ubi haec gessit, rationem oportet reddere. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio gerontio. * <a 293 s. xiiii k. sept. aa. conss.>
- 295
CJ.3.21.2: Imperatores Honorius, Theodosius
- 296
Nemo post depositum cingulum privatae vitae redditus ob negotium, quod militiae causa est ei exortum praestandi ratiocinii gratia eius numeri, in quo militavit vel quem ipse gessit a quocumque pulsatus fori praescriptionibus utatur. unumquemque enim super huiuscemodi causis, id est publicis, quas dum militaret exercuit, super ratiociniis militaribus, per quae suos contubernales adflixisse adseritur, in militari oportet iudicio respondere, in quo et instructio sufficiens et nota testimonia et verissima possunt documenta praestari. * honor. et theodos. aa. macedonio mag. mil. * <a 423 d. prid. k. iun. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>
- 297
CJ.3.22.0. Ubi causa status agi debeat.
- 298
CJ.3.22.1: Imperator Alexander Severus
- 299
Quae a te, cum tibi serviret, refugit et in aliam provinciam se contulit, libertatem sibi vindicans non iniuria eo loco litigare compellenda est, unde quasi fugitiva recessit. ideoque remittere eam in qua serviret praeses provinciae qui eo loco ius repraesentat curae habebit: sed non ubi deprehensa est audiri debet. * alex. a. aurelio aristocrati. * <a 231 pp. xiii k. sept. pompeiano et peligno conss.>
- 300
CJ.3.22.2: Imperator dec.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 984
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.