Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Codex10

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,079 sections

  1. 701

    Sin autem minoris ordinis virum postea sortitae fuerint, priore dignitate privatae posterioris mariti sequantur condicionem. <a 392 d. iiii id. nov. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

  2. 702

    CJ.10.41.0. De honoribus et muneribus non continuandis inter patrem et filium et de intervallis.

  3. 703

    CJ.10.41.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

  4. 704

    Sicut honores et munera, cum pater et filius decuriones sunt, in eadem domo continuari non oportet, ita vacationum concessa tempora non aliis prodesse possunt, quam qui ad eosdem vel alios honores eademque vel alia munera denuo vocantur. * sev. et ant. aa. septimio zenoni. * <a xxx >

  5. 705

    CJ.10.41.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

  6. 706

    Pro infante vero filio, quem decurionem esse voluisti, quamquam fidem tuam in posterum adstrinxeris, tamen onera sustinere non cogeris, cum ad ea quae mandari possunt voluntatem dedisse videaris. <a xxx >

  7. 707

    CJ.10.41.2: Imperator Gordianus

  8. 708

    Ab honoribus ad eosdem honores quonquennii datur vacatio, triennii vero ad alios. legatione autem perfunctis biennii vacatio concessa est. * gord. a. cyrillo. * <a xxx >

  9. 709

    CJ.10.41.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  10. 710

    Intervalla temporum, quae in unius persona locum habent, fratribus, licet communia possideant bona, minime prodesse frequenter constitutum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. niciae. * <a xxx >

  11. 711

    CJ.10.41.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  12. 712

    Sane his missis, qui necdum functi muneribus ad haec idonei constituti vocari debent, vos, si ad obsequium civilium munerum reppererit paruisse, ne iterum interpellemini, praeses provinciae providebit. <a xxx >

  13. 713

    CJ.10.42.0. De muneribus patrimoniorum.

  14. 714

    CJ.10.42.1: Imperator Antoninus

  15. 715

    Civilia munera per ordinem pro modo fortunarum sustinenda sunt. * ant. a. philogyrio. * <a xxx >

  16. 716

    CJ.10.42.2: Imperator Antoninus

  17. 717

    Munera, quae patrimoniis publicae utilitatis gratia indicuntur, ab omnibus subeunda sunt. * ant. a. materno. * <a xxx >

  18. 718

    CJ.10.42.3: Imperator Alexander Severus

  19. 719

    Qui immunitatem munerum publicorum consecuti sunt, onera patrimoniorum sustinere debent. in quibus causis et hospites recipiendi sunt. * alex. a. atilio. * <a xxx >

  20. 720

    CJ.10.42.4: Imperatores valer., gallien.

  21. 721

    Non videtur abhorrere ratione sententia, qua praeses provinciae equos curules alere non personarum, sed patrimonii esse decrevit. et tamen si iniqua esset, omisso a te appellationis auxilio necessario permanet. * valer. et gallien. aa. neroni. * <a xxx >

  22. 722

    CJ.10.42.5: Imperatores carus, carinus, numer.

  23. 723

    Neque tempore aetatis neque numero liberorum a muneribus quae patrimoniorum sunt excusationem quis habere potest. * carus carinus et numer. aaa. antepisto. * <a xxx >

  24. 724

    CJ.10.42.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  25. 725

    Professio et desiderium tuum inter se discrepant. nam cum philosophum te esse proponas, vinceris avaritiae caecitate et onera quae patrimonio tuo iniunguntur solus recusare conaris. quod frustra te facere ceterorum exemplo poteris edoceri. * diocl. et maxim. aa. polymnestro. * <>

  26. 726

    CJ.10.42.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  27. 727

    Etiam minores aetate patrimoniorum muneribus subiugari solent. unde intellegis te frustra plenam immunitatem desiderare, cum munera quae impensas exigunt subire te necesse sit. * diocl. et maxim. aa. alexandro. * <>

  28. 728

    CJ.10.42.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  29. 729

    Nec protostasiae vel sacerdotii vel decaprotiae munera corporalia sunt, sed tantum patrimonii esse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. longino. * <a xxx >

  30. 730

    CJ.10.42.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  31. 731

    Patrimoniorum munera mulieres etiam sustinere debent. * diocl. et maxim. aa. et cc.Marciae. * <>

  32. 732

    CJ.10.42.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  33. 733

    Quantum ad extraordinarias indictiones pertinet, praesidibus significamus, ut omnes possessores ceterosque sciant conveniri debere, quandoquidem ea patrimonii munera esse constet meritoque ab omnibus agnosci debeant, quo facilius obsequiis publicis pareatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. exempl. sacr. litt. ad praefectos.* <x>

  34. 734

    CJ.10.43.0. Quemadmodum civilia munera indicuntur.

  35. 735

    CJ.10.43.1: Imperatores carus, carinus, numer.

  36. 736

    Cum te curatorem ad cogendas angarias creatum appellationem interposuisse proponas, praeses provinciae, si alterius curiae te esse animadverterit, ad alieni corporis munera vocari non sinet, quia eius partis oneribus respondere debes, cui te attributum esse commemoras. * carus carinus et numer. aaa. feliciano. * <a xxx >

  37. 737

    CJ.10.43.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  38. 738

    Maioribus honoribus functos ad minores devocari non oportere rationis est. * diocl. et maxim. aa. dionysio. * <>

  39. 739

    CJ.10.43.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  40. 740

    Cum te omnibus muneribus functum esse adseveras, ad eadem munera, si aliorum civium copia est, qui obsequiis civilibus fungi possunt, praeses provinciae devocari te non permittet. * diocl. et maxim. aa. eutychiano. * <>

  41. 741

    CJ.10.43.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  42. 742

    Ultra modum sumptuum te muneribus civilibus gravari levatis aliis praeses provinciae non patietur, sed aequalitatem tam iuris quam censurae memor circa ordinem custodiet. * diocl. et maxim. aa. et cc.Regino. * <>

  43. 743

    CJ.10.44.0. De his qui sponte munera susceperunt.

  44. 744

    CJ.10.44.1: Imperator Alexander Severus

  45. 745

    Veterani, qui, cum possent se tueri immunitate his concessa, decuriones se fieri in patria sua maluerunt, redire ad excusationem quam reliquerunt non possunt, nisi certa lege et pacto servandae immunitatis vel partem eius oneris agnoverunt. * alex. a. feliciano. * <>

  46. 746

    CJ.10.44.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  47. 747

    Qui publici muneris vacationem habet, si aliquem honorem excepto decurionatu sponte susceperit, ob id, quod patriae suae utilitatibus cesserit vel gloriae cupiditate paulisper ius publicum relaxaverit, competens privilegium non amittit. * diocl. et maxim. aa. valerio. * <>

  48. 748

    CJ.10.44.3pr.: Imperator Leo

  49. 749

    Qui condicioni non obnoxius curiali quemlibet honorem vel munus voluntate propria in quacumque gesserit civitate, nullum praeiudicium circa fortunam suam statumque sustineat: sed tam ipse quam liberi eius et qui ex his in posterum procreandi sunt ab omni huiusmodi nexu cum suis facultatibus liberi alienique permaneant, ita tamen ut, si aliqua functio volentibus eis fuerit iniuncta, ex qua necesse sit aliquid eos accipere, quod ex data sibi pecunia in reliquis apud eos mansisse constiterit, solventes sine ulla molestia vel condicionis suae formidine discedant. * leo a. pusaeo pp. * <a 465 d.V id.Nov.Constantinopoli basilisco et herminerico conss.>

  50. 750

    CJ.10.44.3.1: Imperator Leo

  51. 751

    Si quis vero ex his omnia decurionum munera vel functiones vel honores nulla imminente necessitate, sed sua sponte peregerit, eum pro sua liberalitate patrem civitatis, in qua voluntarius municeps apparebit, si hoc ei libuerit, fieri constituique hac lege decernimus. <a 465 d.V id.Nov.Constantinopoli basilisco et herminerico conss.>

  52. 752

    CJ.10.44.4pr.: Imperator Justinianus

  53. 753

    Eos, qui liberi fortuna curiali constituti postea se curiae cuiuscumque civitatis obtulerunt, confidere volumus, quod posteritas eorum non solum iam procreata, sed etiam post talem deditionem procreanda huiusmodi fortuna libera manebit, sive specialiter sub hac lege curiae se obtulerint, ut ab his descendentes tali fortuna liberi maneant, sive nullam huiusmodi fecerint mentionem, nullo audente dicere, quod nati vel concepti post talem deditionem sequi paternam condicionem debeant: hoc enim speciali beneficio alacriores omnes ad conferendam civitatibus huiusmodi opitulationem constituere properavimus: ita tamen, ut nec occasione quartae portionis bonorum huiusmodi decurionis quicumque successores eius aliquam inquietudinem patiantur, utpote libera eius substantia omni curiali gravamine conservanda. * iust. a. menae pp. * <>

  54. 754

    CJ.10.44.4.1: Imperator Justinianus

  55. 755

    Et si quid defunctus vel ex administratione curialium munerum vel ex quarta portione ad eandem curiam semel vel saepius devoluta vel ex alia quacumque causa eidem curiae debuisse probetur, hoc idem successores curialibus reddere minime dubitent. <>

  56. 756

    CJ.10.44.4.2: Imperator Justinianus

  57. 757

    Illis scilicet, quae super naturalibus filiis, quos naturalis pater sub hac lege curiae dedit vel postea dederit, ut legitimos tam ex testamento quam ab intestato successores habeat, non solum veteribus legibus, sed etiam nostris sanctionibus disposita sunt, praesenti lege excipiendis, ut non ipsi tantum filii naturales, sed etiam ex his procreandi mares paternam sequantur fortunam, vel maribus liberis minime subsistentibus pars quarta substantiae mortui curiae deputetur. <>

  58. 758

    CJ.10.45.0. De his qui a principe vacationem acceperunt.

  59. 759

    CJ.10.45.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

  60. 760

    Nullus vacationem temporariam curialis accipiat, nisi id forte veris ac probatis causis adnotatio nostra concesserit. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 393 d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio conss.>

  61. 761

    CJ.10.46.0. De vacatione muneris.

  62. 762

    CJ.10.46.1: Imperator Gordianus

  63. 763

    Muneris publici vacationem ea continere, quae lege, non senatus consulto, non constitutionibus principum iniunguntur, merito responsum est. ad quam formam iuris pertinens si coeperis ad munera extraordinaria a magistratibus devocari, appellatione interposita poteris apud praesidem iuris rationibus protegi. * gord. a. ianuario. * <a xxx >

  64. 764

    CJ.10.47.0. De decretis decurionum super immunitate quibusdam concedenda.

  65. 765

    CJ.10.47.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  66. 766

    Exceptis qui liberalium studiorum antistites sunt et qui medendi cura funguntur, decreto decurionum immunitas nemini tribui potest. * diocl. et maxim. aa. ursino. * <a xxx >

  67. 767

    CJ.10.47.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  68. 768

    Ordinis ambitiosa decreta sacris constitutionibus reprobantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. cassio. * <a xxx >

  69. 769

    CJ.10.48.0. De excusationibus munerum.

  70. 770

    CJ.10.48.1: Imperatores carus, carinus, numer.

  71. 771

    Etiam ii, qui nostra procurasse monstrantur, muneribus civilibus quae dignitati eorum congruunt fungi debent. * carus carinus et numer. aaa. demetrio. * <a xxx >

  72. 772

    CJ.10.48.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  73. 773

    Certis dignitatibus data a nobis indulgentia est munerum civilium et personalium , id est his, qui aut ex protectoribus sunt aut ex praepositis. ii ergo ad munera personalia aut civilia non vocabuntur. * diocl. et maxim. aa. pars id. febr.. ind. firmino et apollinario et cet. principal. antiochensium adstantibus sabinus dixit:... diocl.:* <a xxx >

  74. 774

    CJ.10.48.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  75. 775

    Tutelae sollicitudo a muneribus civilibus non excusat, utpote nec tres simul iniunctae diversarum domuum eiusmodi beneficium praestent. * diocl. et maxim. aa. marino. * <a xxx >

  76. 776

    CJ.10.48.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  77. 777

    Hydraulae munerum civilium immunitatem sibi iure concessam probare minime possunt. * diocl. et maxim. aa. attalo. * <a xxx >

  78. 778

    CJ.10.48.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  79. 779

    Procuratores absentium rei publicae causa munerum civilium vacationem non habent. * diocl. et maxim. aa. et cc. Marcellino. * <a xxx >

  80. 780

    CJ.10.48.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  81. 781

    Veneratoribus immunitas ab hanc professionem solam nullo iure concessa probari potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. * <a xxx >

  82. 782

    CJ.10.48.7: Imperator Constantius

  83. 783

    Negotiantes vestiarios linteones purpurarios et parthicarios, qui devotioni nostrae deserviunt, visum est secundum veterem consuetudinem ab omni munere immunes esse. * constantius a. ad catulinum vic. * <a xxx >

  84. 784

    CJ.10.48.8pr.: Imperator Constantius

  85. 785

    Placet nullum omnino iudicem de cetero provincialibus inferendum aliquid indicere, ut ea tantum sedulo cunctorum studio pensitentur, quae canonis instituti forma complectitur vel nostra clementia decernit inferenda vel delegatione sollemniter sanciente vel epistulis praecedentibus. * constantius a. ad taurum pp. * <a 357 d. k. april. mediolani constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

  86. 786

    CJ.10.48.8.1: Imperator Constantius

  87. 787

    Sed si quid urguere forsitan coeperit, referri ad celsitudinem tuam statuimus et auctore te fieri et eo persoluto referri ad scientiam nostram, ut nobis iubentibus roboretur. <a 357 d. k. april. mediolani constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

  88. 788

    CJ.10.48.8.2: Imperator Constantius

  89. 789

    Si quis autem usurpatoria temeritate amplius aliquid fuerit conatus exigere, obnoxius quadrupli repetitione teneatur. <a 357 d. k. april. mediolani constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

  90. 790

    CJ.10.48.8.3: Imperator Constantius

  91. 791

    Quae severitas iussionis ad ordinariorum iudicum officiorumque terrorem debebit excurrere, ut, si eorum vel gratiosa coniventia vel ignobili dissimulatione temeritas admiserit curialis, eos quoque damni simplicis poena castiget. <a 357 d. k. april. mediolani constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

  92. 792

    CJ.10.48.9: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

  93. 793

    Illud convenit praecaveri, ne quis hanc, quae personalis est functio, pretio putet esse taxandam. * valentin. valens et grat. aaa. ad claudium procons. africae = * <a 368 vel 370 d. k. dec. triveris valentiniano et valente aa. conss.>

  94. 794

    CJ.10.48.10: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  95. 795

    Privatae rei nostrae privilegiis permanentibus nihil extra ordinem praedia iure perpetuo consignata sustineant, neque adiectis saepius ac praeter primum delegationis canonem postulatis adficiantur impendiis, quandoquidem neque aurario canoni sub privilegiis aestimato aliquid ex ea iubentibus nobis praebitionum diversitate decutitur, et pari cum ceteris aestimari sorte non convenit, quos praeter annonarias functiones aestimata perpetuo pensitationum praerogativa nexuerint. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad hypatium pp. * <a 382 pp. karthagine id. april. post consulatum syagrii et eucherii.>

  96. 796

    CJ.10.48.11pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  97. 797

    Eos, qui cum honore comitum nomine magistrorum memoriae praefuerint vel epistulis vel libellis, item eos, qui ibidem peragendis signandisque responsis nostrae mansuetudini obsecundant, omnium civilium munerum fieri iubemus exsortes. * grat. et valentin. et theodos. aaa. ad syagrium pp. * <a 382 lecta iii k. sept. capuae antonio et syagrio conss.>

  98. 798

    CJ.10.48.11.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  99. 799

    Igitur qui ex eo gradu palatio nostro abscesserint, adesse sibi competentia privilegia glorientur: qui vero superioribus dignitatibus creverint, nihilo minus huius loci privilegia praesto sibi fuisse laetentur. <a 382 lecta iii k. sept. capuae antonio et syagrio conss.>

  100. 800

    CJ.10.48.12pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

← Previous · Next → — showing 701800 of 1,079

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.