Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Codex10

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,079 sections

  1. 601

    Ita enim fiet, ut nec immoderatus venditor nec emptor, cuiuscumque sit condicionis, inveniatur iniustus. denique nihil erit postmodum, quo venditor vel circumventum se insidiis vel oppressum potentia comparatoris queri debeat, quandoquidem sub fide actorum et de necessitate distrahentis et de voluntate patuerit comparantis. <a 386 d.Viii k.Dec.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>

  2. 602

    CJ.10.34.1.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

  3. 603

    Quod si quis contra vetitum occultis molitionibus per suppositas fraude personas cuiuslibet loci, quem tamen decurio distrahat, comparator extiterit, sciat se pretio quod dedit esse privandum et locum quem comparavit cum fructibus esse restituendum. <a 386 d.Viii k.Dec.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>

  4. 604

    CJ.10.34.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  5. 605

    Nec venditio rei hereditariae curiae adquisitae aut debitoris hereditarii qui solverit liberatio aliter admittenda est, nisi apud acta totius vel maioris partis ordinis intercedente decreto ineundi contractus vel dissolvendae obligationis causa probetur. * theodos. et valentin. aa. florentino pp. * <a 428 d.V id.Iun.Constantinopoli felice et tauro conss.>

  6. 606

    CJ.10.34.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  7. 607

    Ita enim id quod ex ea redigitur ad praediorum iubemus comparationem expendi, quorum reditus omnes, sicut dictum est, eiusdem curiae publicis muneribus, quae solacio egere constiterit, iustissime servabuntur: ex consensu omnium et maxime ditiorum, vel idonea fideiussione oblata conductoribus eligendis. <a 428 d.V id.Iun.Constantinopoli felice et tauro conss.>

  8. 608

    CJ.10.34.3pr.: Imperator Zeno

  9. 609

    Curiales vendere quidem res immobiles vel mancipia rustica prohibemus sine interpositione decreti: donationes vero vel permutationes vel quoslibet alios etiam sine decreto permittimus celebrare contractus, quoniam et sacrae constitutiones, quae super hoc a retro principibus latae sunt, in plurimis suis partibus de pretio non redhibendo locutae sunt, ut ex hoc apertissime detur intellegi solum emptionis decurionibus sine decreto interdictum fuisse contractum. * zeno a. sebastiano pp. * <>

  10. 610

    CJ.10.34.3.1: Imperator Zeno

  11. 611

    Cum tamen venditione intercedente, ut dictum est, decretum agitur, nihil eos vel qui ab his comparant dispendium, cuiuscumque personae vel causae vel theatralis liberalitatis nomine, quod frequenter fieri dicitur, sustinere decernimus, ne ex tabella decretum recitari, sed curialium vel maioris partis curiae relatione currente sine ulla malignitate referentium vel damno contrahentium ad confrimandam emptionem competentis iudicis proferri sententiam. <>

  12. 612

    CJ.10.35.0. Quando et quibus debetur quarta pars ex bonis decurionum et de modo distributionis eorum.

  13. 613

    CJ.10.35.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  14. 614

    Si decurionum consortio sit alienus qui curiali successit, competentis eidem iuris ( sive ex asse sive ex parte heres sit bonorumve possessor) partem quartam iure optimo a curia peti decernimus. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 428 d.V id.Iun.Constantinopoli felice et tauro conss.>

  15. 615

    CJ.10.35.2pr.: Imperator Zeno

  16. 616

    Meminimus nuper emissa lege divali portionem quartam de facultatibus curialium fati munus implentium, ex qualibet novissima voluntate vel ab intestato etiam ad quemcumque praeterquam si ad filios curiales deferantur, curiarum deputasse corporibus. sed multi tamquam corrumpendi totius patrimonii occasione captata uniuscuiusque rei sibi particulam vindicando adeo totas dilacerant facultates, ut, dum participibus relictarum opum nocere cupiant, sua quoque iura praecipitent. * zeno a. apollonio pp. * <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  17. 617

    CJ.10.35.2.1: Imperator Zeno

  18. 618

    Quorum nimiam licentiam provida dispositione frenantes ipsis quidem curialibus occupandi sua auctoritate res mortui copiam denegamus: heres autem, ad quem ab intestato vel ex postrema voluntate directis vel fideicommissariis verbis decurrit hereditas, omne patrimonium quod relictum est in partes quattuor dividi procuret, ut, rebus totis in sortitum casumque deductis vel curiae quadrantis vel heredi vel fideicommissario per universitatem dodrantis electio ex sortis felicitate contingat. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  19. 619

    CJ.10.35.2.1a: Imperator Zeno

  20. 620

    Ita scilicet et praefati successores et curia promiscui rerum dominii liberabuntur incommodo. naturale quippe vitium est neglegi, quod communiter possidetur, utque se nihil habere, qui non totum habeat, arbitretur, denique suam quoque partem corrumpi patiatur, dum invidet alienae. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  21. 621

    CJ.10.35.2.2: Imperator Zeno

  22. 622

    Sed ubi quarta pars bonorum mortui curiae debet offerri, immobiles quidem res, quae nec latere facile possunt nec quicquam si divulgentur officiunt, sub adspectu etiam curialium aestimari dividique concedimus: mobiles autem res vel se moventes vel instrumenta, vel si quid etiam in huiusmodi iure consistat, in medium proferri divulgarique non patimur, sed iuratis successoribus, cum apud se diligenter aestimaverint, quae quantique sint pretii facultates, credi oportere decernimus. quid enim tam durum tamque inhumanum est, quam publicatione pompaque rerum familiarium et paupertatis detegi vilitatem et invidiae patere divitias? <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  23. 623

    CJ.10.35.2.3: Imperator Zeno

  24. 624

    In exigendis vero debitis, si pretium, quod pro quarta parte actionum curiae competit, successores praestare noluerint, cautionibus iurata fide prolatis in medium unusquisque a debitoribus convenientem sibi exigat portionem: eque diverso aes alienum, si cui defunctus fuerat obligatus, tam idem successores quam curia pro sua sorte restituere compellentur. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  25. 625

    CJ.10.35.2.4: Imperator Zeno

  26. 626

    Quod si saepe dicti successores sacramentum sibi crediderint excusandum, tum vero ad similitudinem rerum immobilium diligentior curialibus omnium rerum indago praebebitur, scilicet ut universis mortui facultatibus in aperto propositis vel aestimatio rerum vel divisio sub praesentia curialium celebretur. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  27. 627

    CJ.10.35.2.5: Imperator Zeno

  28. 628

    In omnibus autem casibus, ubi quarta pars curiae competit, transactiones interpositas firmas illibatasque manere decernimus. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  29. 629

    CJ.10.35.2.6: Imperator Zeno

  30. 630

    Ad filiorum vero curialium vel nepotum ac pronepotum, scilicet decurionum, similitudinem, ad quos integras opes pervenire censuimus, filiam quin etiam neptem proneptemve principali eiusdem civitatis, unde pater avus vel proavus oritur, nuptam rerum vel ab intestato vel ex dispositione ultimae voluntatis quaesitarum integrum nullaque parte minutum dominium habere sancimus. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  31. 631

    CJ.10.35.2.7: Imperator Zeno

  32. 632

    Quod si post parentum obitum inveniantur innuptae vel viduae, in impuberibus quidem post transactam pubertatem, in aliis vero, quae pubertatem excesserint, vel etiam in viduis post mortem parentis triennium dumtaxat volumus expectari, ut interim quarta portio suspensa aut apud eam, si in matrimonio curialis eiusdem civitatis fuerit collocata, perpetuo iure permaneat vel, si intra id temporis alienum eadem curia sortiatur maritum penitusve nupta non fuerit, memorata pars totius substantiae curiae cum triennii tam urbanorum quam rusticorum praediorum dumtaxat fructibus addicatur: ita tamen, ut sacramenti tam de quantitate quam de aestimatione rerum mobilium deque actionibus inferendis excipiendisve, sicut in extraneis personis dictum est, ratio conservetur. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  33. 633

    CJ.10.35.2.8: Imperator Zeno

  34. 634

    Sed et si mater mortui vel avia tempore, quo filius neposve moritur, in coniugio eiusdem civitatis curialis inventa fuerit, ne ipsas quidem patimur quartae portionis subire iacturam. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  35. 635

    CJ.10.35.2.9: Imperator Zeno

  36. 636

    Extraneum quin etiam heredem propinquitatis quidem iure discretum, curiae tamen eiusdem civitatis obnoxium supra dictae portionis dispendio liberamus. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  37. 637

    CJ.10.35.3pr.: Imperator Justinianus

  38. 638

    Si quis curialibus muniis obnoxius, uno forte vel pluribus filiis vel filiabus derelictis, filio quidem vel filiis suae substantiae partem minimam dereliquerit , eam tamen, quae excludere eos de inofficiosi querella potest, aliis autem suam substantiam dereliquit, ut ex hac patrimonii distributione ad filium quidem vel filios curiales minima pars substantiae remaneat, totum autem curiale munus masculis immineat, sive filii sive nepotes sint vel pronepotes, curiali tamen condicioni obnoxii: sancimus huiusmodi iniquitatem resecari et non minus quarta portione in masculos posse testatorem transmittere, sive unus est filius sive plures, nulla deminutione ex permixtione sororum eis facienda, ut non solum corporibus, sed etiam substantiis laborantes possint curiales habere consortium. * iu st. a. menae pp. * <a 528 d.K.Iun.Constantinopoli iustiniano a.Ii cons.>

  39. 639

    CJ.10.35.3.1: Imperator Justinianus

  40. 640

    Ad hoc sancimus, si quis curialis filiabus pluribus derelictis ab hac luce fuerit subtractus, quarum una curiali eiusdem nupserit civitatis, aliis filiabus, quae ad huiusmodi vota non migraverint, vel extraneis in reliquam partem heredibus derelictis, non videri curiae ex sententia legis theodosianae ad apollonium scriptae satisfieri: sed omnino quartam partem patrimonii curia consequatur, sive uni filiae, quae curialibus nuptiis copulata sit, deputanda sive ex aliis heredibus colligenda, filia procul dubio que curiali nupsit immuni ab huiusmodi quartae datione servanda, cum per maritum eius quantum ad ipsius personam curiae sit satisfactum: et hoc observari non solum si ultimo elogio condito testator curialis decesserit, sed etiam si intestato diem suum obierit. <a 528 d.K.Iun.Constantinopoli iustiniano a.Ii cons.>

  41. 641

    CJ.10.35.3.2: Imperator Justinianus

  42. 642

    Sed si quid minus fuerit vel minime derelictum, hoc modis omnibus filio curiali vel filiae, quae nupta est eiusdem civitatis decurioni, ex substantia patris curialis vel deputari vel adimpleri: nullo obstaculo curiae opponendo, si secundum praedictam legem filius nepos pronepos pater avus proavus curiali morienti fuerint derelicti, qui nexibus curialibus ex quacumque vel dignitate vel occasione fuerint absoluti: in hoc etenim theodosianae legi apertissime volumus esse derogatum. <a 528 d.K.Iun.Constantinopoli iustiniano a.Ii cons.>

  43. 643

    CJ.10.35.3.3: Imperator Justinianus

  44. 644

    Et generaliter definimus ex omni causa neque masculos liberos neque filias copulatas matrimonio curialis minus quarta parentis substantiae habere, vel non extantibus filiis vel filiabus, sed aliis heredibus ipsam curiam secundum anteriores leges quartae curialis morientis habere solacium. <a 528 d.K.Iun.Constantinopoli iustiniano a.Ii cons.>

  45. 645

    CJ.10.36.0. De imponenda lucrativis descriptione.

  46. 646

    CJ.10.36.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  47. 647

    Descriptionis onere siliquarum quattuor, quas ex lucrativis iugationibus tantum, non humanis vel animalium censibus neque mobilibus rebus iubemus indici, etsi curiales non sit, maiores ac posteros liberamus, ut, si pater avus vel proavus filio nepoti pronepotive vel filiae nepti proneptive ( nec interest, nuptae sint curialibus nec ne) postrema voluntate vel inter vivos etiam donatione quicquam de suis opibus largiatur, memoratae descriptionis cesset indictio: eque diverso ut, si posteriores ad maiores praedicta sibi consanguinitate devinctos praefatis titulis suas conferant facultates, nullius accessione gravaminis huiusmodi liberalitas oneretur: ita enim necessariis sibi coniunctisque personis sub liberalitatis appellatione debitum naturale persolvitur. * theodos. et valentin. aa. apollonio pp. * <a 442 d.Vii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  48. 648

    CJ.10.36.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  49. 649

    Cuius auctoritatem iuris pariter valere sancimus, et si ab intestato succedant praefiniti sibi generis ordine sociati: ex his enim successionibus maxime debiti potius solutio quam muneris oblatio comprobatur, quae non largientibus etiam dominis ipsa propinquitatis serie deferuntur. <a 442 d.Vii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  50. 650

    CJ.10.36.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  51. 651

    Ceteri vero, licet quadam inter se cognatione iungantur, numquam tamen curiale praedium sine praedicto onere lucrabuntur, nisi is forte, cui lucro res cesserit , eiusdem civitatis ordini sit obstrictus, qui, licet inter extraneos numeretur, vacuum tamen ea functione quod datum est consequatur: nam cum personae condicio non mutetur, nec rei quidem statum convenit immutari. <a 442 d.Vii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  52. 652

    CJ.10.36.1.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  53. 653

    ( 1) lucravitas vero res eas tantum volumus appellari atque praedictae descriptionis gravamen excipere, quae hereditatis legati fideicommissi iure mortis causa donatione vel cuiuslibet postremae voluntatis arbitrio ad quempiam delabuntur. <a 442 d.Vii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  54. 654

    CJ.10.36.1.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  55. 655

    Inter vivos etiam donatio simplici liberalitate confecta lucrativae merebitur et nomen et sarcinam. si vero vel socer futurus filii nepotis vel pronepotis sponsae adfinitatis coeundae causa donaverit, vel parens etiam filiam neptem vel proneptem curiali seu extraneo nubentem dotaverit, licet casus eventu res eius cui data est vertatur ad lucrum, nec inter lucrativas numerabitur nec descriptionis oneri subiacebit. nec enim iuris optimi est matrimonium, cum tot tantisque suis difficultatibus opprimatur, adventiciis etiam cumulare ponderibus. <a 442 d.Vii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  56. 656

    CJ.10.36.1.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  57. 657

    Res vero, quae memoratis causis lucrativae semel nomen exordiumque sortita est, licet ab eo qui susceperit ad alterum emptionis vel cuiuscumque contractus iure migraverit, cum praedicto descriptionis gravamine procul dubio transferetur, ut vel sciens sibi imputet, qui accepit oneratam, vel, si ignoraverit, quod interest consequatur: contraque si cuiuslibet contractus exordio lucrativae nomen evaserit, etsi postea lucri titulo in dominatum alicuius ceciderit, sarcinam memoratae descriptionis effugiet. <a 442 d.Vii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  58. 658

    CJ.10.36.1.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  59. 659

    Nulla enim in huiuscemodi causis confusionis intercedit occasio, si ad primordium tituli posterior quoque formetur eventus, nisi forte res decurionis, quae ad eum cuiuslibet mercimonii iure pervenerit, ad alterum fuerit postrema eius voluntate vel ab intestato vel inter vivos donatione translata: tunc enim, quia semel in personam cecidit principalis, veterum titulorum nequaquam ratione perspecta condicionem et onus merebitur lucrativae. <a 442 d.Vii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

  60. 660

    CJ.10.37.0. De praebendo salario.

  61. 661

    CJ.10.37.1: Imperator Constantius

  62. 662

    Nulli salarium tribuatur ex viribus rei publicea nisi ei, qui iubentibus nobis specialiter fuerit consecutus. * constantius a. ad Marcellinum com. orientis. * <a 349 d. v non. oct. constantinopoli limenio et catullino conss.>

  63. 663

    CJ.10.38.0. Si curialis relicta civitate rus habitare maluerit.

  64. 664

    CJ.10.38.1: Imperatores Arcadius, Honorius

  65. 665

    Curiales omnes iubemus interminatione moneri, ne civitates fugiant aut deserant rus habitandi causa, fundum, quem civitati praetulerint, scientes fisco esse sociandum eoque rure esse carituros, cuius causa impios se patriam vitando demonstraverint. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 396 d. xviii k. ian. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

  66. 666

    CJ.10.39.0. De municipibus et originariis.

  67. 667

    CJ.10.39.1: Imperator Antoninus

  68. 668

    Cum te byblium origine, incolam autem apud berytios esse proponis, merito apud utrasque civitates muneribus fungi compelleris. * ant. a. silvano. * <a xxx >

  69. 669

    CJ.10.39.2: Imperator Gordianus

  70. 670

    Si, ut proponis, ea, quae ex causa fideicommissi te manumisit, ab ea libertatem iustam fuerit consecuta, quae originem ex provincia aquitania ducebat, tu quoque eius condicionis eiusque civitatis ius obtines, unde quae te manumisit fuit. eorum enim condicionem sequi ex causa fideicommissi manumissos pridem placuit, qui libertatem praestiterunt, non qui rogaverunt. * gord. a. frontoni. * <a xxx >

  71. 671

    CJ.10.39.3: Imperator Philippus

  72. 672

    Filios apud originem patris, non in materna civitate, etsi ibi nati sunt, si modo non domiciliis retineantur, ad honores seu munera posse compelli explorati iuris est. * philipp. a. patroclo. * <a xxx >

  73. 673

    CJ.10.39.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  74. 674

    Origine propria neminem posse voluntate sua eximi manifestum est. * diocl. et maxim. aa. secundo. * <a xxx >

  75. 675

    CJ.10.39.5: Imperator Constantinus

  76. 676

    Si quis vel ex maiore vel ex minore civitate originem ducit, si eandem evitare studens ad alienam se civitatem incolatus occasione contulerit et super hoc vel preces dare temptaverit vel qualibet fraude niti, ut originem propriae civitatis eludat, duarum civitatum decurionatus onera sustineat, in una voluntatis, in una originis gratia. * constant. a. ad maximum vic. orientis. * <a 325 pp. viii k. ian. paulino et iuliano conss.>

  77. 677

    CJ.10.40.0. De incolis et ubi quis domicilium habere videtur et de his qui studiorum causa in alia civitate degunt.

  78. 678

    CJ.10.40.1: Imperator Antoninus

  79. 679

    Non tibi obest, si, cum incola esses, aliquod munus suscepisti, modo si ante, quam ad alios honores vocareris, domicilium transtulisti. * ant. a. paulino. * <a xxx >

  80. 680

    CJ.10.40.2pr.: Imperator Alexander Severus

  81. 681

    Nec ipsi, qui studiorum causa aliquo loci morantur, domicilium ibi habere creduntur, nisi decem annis transactis eo loci sedes sibi constituerunt, secundum epistulam divi hadriani, nec pater, qui propter filium studentem frequentius ad eum commeat. * alex. a. crispo. * <a xxx >

  82. 682

    CJ.10.40.2.1: Imperator Alexander Severus

  83. 683

    Sed si aliis rationibus domicilium in splendidissima civitate laodicenorum habere probatus fueris, mendacium, quo minus muneribus fungaris, non proderit. <a xxx >

  84. 684

    CJ.10.40.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  85. 685

    Est verum eos, qui in territorio alicuius civitatis commorantur, velut incolas ad subeunda munera vel capiendos honores non adstringi. * diocl. et maxim. aa. alexandro. * <a xxx >

  86. 686

    CJ.10.40.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  87. 687

    Cum neque originales neque incolas vos esse memoratis, ob solam domus sive possessionis, licet ex substantia decurionis adquisita sit, causam publici iuris auctoritas muneribus subiugari vos non sinet. * diocl. et maxim. aa. alexandro. * <a xxx >

  88. 688

    CJ.10.40.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  89. 689

    Si in patria uxoris tuae vel in qualibet alia domicilium defixisti, incolatus iure ultro te eiusdem civitatis muneribus obligasti. * diocl. et maxim. aa. maximo. * <a xxx >

  90. 690

    CJ.10.40.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  91. 691

    Privilegio speciali civitatis non interveniente tantum originis ratione ac domicilii voluntate ad munera civilia quemque vocari certissimum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. Marcello. * <a xxx >

  92. 692

    CJ.10.40.7pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  93. 693

    Cives quidem origo manumissio adlectio adoptio, incolas vero, sicut et divus hadrianus edicto suo manifestissime declaravit, domicilium facit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. * <a xxx >

  94. 694

    CJ.10.40.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  95. 695

    Et in eodem loco singulos habere domicilium non ambigitur, ubi quis larem rerumque ac fortunarum suarum summam constituit, unde rursus non sit discessurus, si nihil avocet, unde cum profectus est, peregrinari videtur, quo si rediit, peregrinari iam destitit. <a xxx >

  96. 696

    CJ.10.40.8: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

  97. 697

    Senatores in sacratissima urbe domicilium dignitatis habere videntur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. . . . praef. augustali.* <a 390 d. k. mart. valentiniano a. et neoterio conss.>

  98. 698

    CJ.10.40.9pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

  99. 699

    Mulieres honore maritorum erigimus et genere nobilitamus et forum ex eorum persona statuimus et domicilia mutamus. * valentin. theodos. et arcad. aaa. martiniano com. orientis. * <a 392 d. iiii id. nov. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

  100. 700

    CJ.10.40.9.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

← Previous · Next → — showing 601700 of 1,079

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.