Codex10
- 201
Monente officii sollicitudine, quin immo iussu procuratoris, ut causam ab alio delatam convenienti diligentia instrueres, non ipsum voluntarium delationis munus suscepisse te actorum lectio, quae precibus intexta sunt, manifeste declarat. * gord. a. eutychemo. * <a 238 pp.Viii id.Sept.Pio et pontiano conss.>
- 202
CJ.10.11.2.1: Imperator Gordianus
- 203
Eapropter ne quid in persona tua quod est sectae temporum meorum alienum attemptetur, praeses provinciae vir clarissimus ad sollicitudinem suam revocabit. <a 238 pp.Viii id.Sept.Pio et pontiano conss.>
- 204
CJ.10.11.3: Imperator Gordianus
- 205
Nulla macula vel crimine delatoris adspergitur is, qui, cum ab officialibus fundum seu domum fisci possidere contenderetur, non se sed alium eius rei possessorem esse monstravit. * gord. a. caecilio. * <a 241 pp.Prid.K.Iul.Gordiano a.Ii et pompeiano conss.>
- 206
CJ.10.11.4: Imperatores carinus, numer.
- 207
Ex varia statutorum diversitate ad id decursum est, ut hi, qui rei publicae causas defendunt, delatorum criminibus non teneantur, cum omnibus notissimum est eos solos exsecrabiles nuntiatores esse, qui fisco deferunt. * carinus et numer. aa. candido. * <a 284 pp.Iii k.Sept.Carino et numeriano aa.Conss.>
- 208
CJ.10.11.5pr.: Imperator Constantinus
- 209
Omnes iudices invigilare praecipimus delatores sine fisci advocato denuntiantes poenis adficere. apertissimi enim iuris est, ut, quod ex cuiuscumque patrimonio ceciderit in casum, et legibus et retro iuris ordine fisci advocatis agentibus vindicetur. * const. a. ad provinciales. * <a 335 d.Xi k.April.Constantinopoli constantio et albino conss.>
- 210
CJ.10.11.5.1: Imperator Constantinus
- 211
Sed quia nonnulli praecipites secundum ius possessa patrimonia deferre non cessant, damus omnibus qui se laesos existimant contra delatores severitatem iudicum implorare ferro destrictam. <a 335 d.Xi k.April.Constantinopoli constantio et albino conss.>
- 212
CJ.10.11.6: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 213
Servum domini delatorem iubemus in exemplum omnium proditorum severissimae sententiae subiugari, etiamsi obiecta probaverit, excepto crimine maiestatis. * grat. valentin. et theodos. aaa. panhellenio consulari lydiae.* <a 382 d.Vii k.Nov.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>
- 214
CJ.10.12.0. De petitionibus bonorum sublatis.
- 215
CJ.10.12.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 216
Quisquis in crimine maiestatis deprehensus fuerit et punitus bonaque eius, sicut plectendi consuetudo criminis habet, fiscus invaserit, nullus eadem sub spe munificentiae principalis audeat proprio iure poscere. qui contra legem id ausus fuerit sperare, quod non licet, reus violatae legis habeatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 d.Xvi k.Dec.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss. >
- 217
CJ.10.12.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 218
Sed quoniam plerumque ita in nonnullis inverecunda petentium inhiatione constringimur, ut etiam non concedenda tribuamus, nec rescripto quidem nostro adversus formam latae legis loci aliquid relinquatur. <a 380 d.Xvi k.Dec.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss. >
- 219
CJ.10.12.1.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 220
Si quid autem ex bonis talibus nostro iudicio, nullo tamen desiderante atque poscente, concedi cuiquam voluerimus, huiusmodi tantum valeat liberalitas. <a 380 d.Xvi k.Dec.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss. >
- 221
CJ.10.12.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 222
Omne semen alienas appetendi fortunas stirpitus eruere cupientes nulli deinceps volumus petitionis rerum esse licentiam, etsi intestatus quisquam quaeve ac nullis e numero propinquorum extantibus vel uxore vel marito fati munus impleverit et cuiuscumque sit condicionis aut sectae, seu quolibet titulo res fuerit fiscalis. * theodos. et valentin. aa. zoilo pp. * <a 444 d.X k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss. >
- 223
CJ.10.12.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 224
Nemo audeat ad petitionem rerum defuncti defunctaeve, cuiuscumque fortunae aut sectae sit, etsi fisco nostro locus pateat, adspirare, cum nec illis quidem, quorum actu atque officio petitionem procedebat effectus, impune liceat nostris sanctionibus adversari. <a 444 d.X k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss. >
- 225
CJ.10.12.2.1a: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 226
Sed vir illustris quidem cuiuscumque temporis quaestor, si oblatae petitioni subscripserit vel etiam responsum dederit, virque illustris comes rerum privatarum , si vel instrui permiserit vel petitionem, si qua insinuatur, admiserit, indignationem nostri numinis sustinebunt, ceterisque fient vindictae temeritatis exemplum. <a 444 d.X k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss. >
- 227
CJ.10.12.2.1b: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 228
Memoriales vero, qui excipienda eiusmodi rescripta vel implenda ciraverint, et palatinos, qui instruxerint vel gesta admissae petitionis ediderint, bonorum proscriptione puniri decernimus. <a 444 d.X k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss. >
- 229
CJ.10.12.2.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 230
Pari forma res etiam civiles et ad ius publicum pertinentes ab omni petitione muniendas esse censemus, scilicet nec pragmatica iussione vel sacra adnotatione vel quolibet oraculo divino seu mandatis, si qua contra hanc sanctionem nostram fuerint impetrata, quodcumque roboris habere valituris. <a 444 d.X k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss. >
- 231
CJ.10.13.0. De his qui se deferunt.
- 232
CJ.10.13.1pr.: Imperator Constantinus
- 233
Is, cuius tacite fidei commissa fuerit hereditas, statim officio gravitatis tuae nuntiet et gesta prodat et continuo quod actum fuerit renuntiet, et post hanc fidem tertiam ab omnibus defuncti bonis percipiat portionem. * const. a. rationalibus hispaniarum. * <a 317 d.Id.Mart.Gallicano et basso conss.>
- 234
CJ.10.13.1.1: Imperator Constantinus
- 235
Quod si ab uxore defuncti istud officio devotionis tuae fuerit revelatum, ipsa etiam, quam defunctus esse voluit heredem, si gesta aperuit, tali praemio mancipetur, ut ex omni patrimonio medium consequatur et cum fisco nostro celebret divisionem, id etiam habitura privilegium, ut prior eligat portionem: et tunc occultator ille gestorum, fisci et mulieris pariter inimicus, exutus omni patrimonio suo ac fisco vindicato in insulam deportetur. <a 317 d.Id.Mart.Gallicano et basso conss.>
- 236
CJ.10.14.0. Si liberalitatis imperialis socius sine herede defecerit.
- 237
CJ.10.14.1: Imperator Constantius
- 238
Iubemus, ut, si quis forte ex his, quibus communiter a nobis aliquid donatum sit , nullo herede relicto decesserit, ad consortem potius solacium quam ad personam aliam pars perveniat decedentis. * constantius a. orioni com. rer. privat. * <a 348 d.Xv k.Iul.Mediolani philippo et salia conss.>
- 239
CJ.10.15.0. De thesauris.
- 240
CJ.10.15.1pr.: Imperatores Leo, Zeno
- 241
Nemo in posterum super requirendo in suo vel alieno loco thesauro vel super invento ab alio vel a se effusis precibus pietatis nostrae benignas aures audeat molestare. * leo et zeno aa. epinico consulari. * <a 474 d.Vi id.Oct.Leone iuniore a.Cons.>
- 242
CJ.10.15.1.1: Imperatores Leo, Zeno
- 243
Nam in suis quidem locis unicuique, dummodo sine sceleratis ac puniendis sacrificiis aut alia qualibet arte legibus odiosa, thesaurum ( id est condita ab ignotis dominis tempore vetustiore mobilia) quaerere et invento uti liberam tribuimus facultatem, ne ulterius dei beneficium invidiosa calumnia persequatur, ut superfluum sit hoc precibus postulare, quod iam lege permissum est, et imperatoriae magnanimitatis videatur praevenire liberalitas postulanda. <a 474 d.Vi id.Oct.Leone iuniore a.Cons.>
- 244
CJ.10.15.1.2: Imperatores Leo, Zeno
- 245
In alienis vero terrulis nemo audeat invitis, immo nec volentibus vel ignorantibus dominis opes abditas suo nomine perscrutari. <a 474 d.Vi id.Oct.Leone iuniore a.Cons.>
- 246
CJ.10.15.1.3: Imperatores Leo, Zeno
- 247
Quod si nobis super hoc aliquis crediderit supplicandum aut praeter huius legis tenorem in alieno loco thesaurum scrutatus invenerit, totum hoc locorum domino cedere compellatur et velut temerator legis saluberrimae puniatur. <a 474 d.Vi id.Oct.Leone iuniore a.Cons.>
- 248
CJ.10.15.1.4: Imperatores Leo, Zeno
- 249
Quod si forte vel arando vel alias terram alienam colendo vel quocumque casu, non studio perscrutandi, in alienis locis thesaurum invenerit, id quod repertum fuerit dimidia retenta altera data cum locorum domino patiatur. ita enim eveniet , ut unusquisque suis fruatur et non inhiet alienis. <a 474 d.Vi id.Oct.Leone iuniore a.Cons.>
- 250
CJ.10.16.0. De annona et tributis.
- 251
CJ.10.16.2: Imperatores valer., gallien.
- 252
Aes quidem alienum pro portionibus, ex qua quisque defuncto heres extitit, praestare oportet, annonas autem is solvere debet, qui possessiones tenet et fructus percipit. * valer. et gallien. aa. et valer. c. antiocho. * <a 260 pp... saeculare et donato conss.>
- 253
CJ.10.16.3: Imperator dec.
- 254
Indictiones non personis, sed rebus indici solent: et ideo, ne ultra modum earundem possessionum quas possides conveniaris, praeses provinciae prospiciet. * dec. a. citicio. * <a 249 pp. xvii k. nov. aemiliano et aquilino conss.>
- 255
CJ.10.16.4: Imperator Constantinus
- 256
Omnes pensitare debebunt, quae manus nostrae delegationibus adscribuntur, nihil amplius exigendi. nam si quis vicarius aut rector provinciae aliquid iam cuiquam crediderit remittendum, quod aliis remiserit, de propriis dare facultatibus compelletur. * const. a. ad proclianum. * <a 315 d. xv k. iul. constantino a. iiii et licinio iiii conss.>
- 257
CJ.10.16.5: Imperator Constantius
- 258
Omnes omnino ad oblationem functionum publicarum oportet urgueri. lege enim nostra signatum est nec esse extraordinaria nec vocari, quae sollemniter a provincialibus devotissimis conferenda sunt. * constantius a. ad uranium. * <a 339 d. iii non. febr. constantio a. ii et constante conss.>
- 259
CJ.10.16.6: Imperatores Valentinianus, Valens
- 260
Pro locis ac proximitate possessionum annonam ad limitem transvehi praecipimus. * valentin. et valens aa. ad dracontium vic. africae. * <a 365 d. xv k. iul. mediolani valentiniano et valente aa. conss.>
- 261
CJ.10.16.7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 262
In fraudem annonariae rei ac devotionis publicae elicitum damnabili subreptione rescriptum manifestum est vires non posse sortiri circa omnes igitur par atque aequalis illationis forma teneat. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad principium pp. * <a 385 d. viii k. oct. aquileia arcadio a. et bautone conss.>
- 263
CJ.10.16.8: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 264
Nemo possessorum ad instruendas mansiones vel conferendas species longius delegetur, sed omnis itineris ac necessitatis habita ratione delegentur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 385 d. x k. ian. constantinopoli arcadio a. et bautone conss.>
- 265
CJ.10.16.9: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 266
Mediterraneae civitates antea maritimis et maritimae mediterraneis onerabantur expensis, ut plus haberet dispendii translatio quam devotionis illatio. hoc non solum in praesens, verum etiam in posterum prohibemus ea lege, ut se ultimo noverint supplicio puniendos, qui ista commiserint. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 386 d. iii non. sept. valentiae honorio np. et euodio conss.>
- 267
CJ.10.16.10: Imperatores Arcadius, Honorius
- 268
Obsistere commodis publicis et statutis necessitatibus non possunt privilegia dignitatum. unde ut quisque praedii emolumenta consequitur, si non is evoluto anni spatio intra sex menses omnem cui esse constrictus dicitur reliquorum intulerit cumulum, ad ipsos qui sunt domini praedii exactionem volumus pertinere. * arcad. et honor. aa. minervio com. rer. privat. * <a 398 pp. romae honorio a. iiii et eutychiano conss.>
- 269
CJ.10.16.11: Imperatores Arcadius, Honorius
- 270
Iudices, quos circa profliganda aerarii nostri compendia neglegentes ac desides fuisse constiterit, omnia quae in administratione positi perceperunt emolumenta reddere compellantur. * arcad. et honor. aa. hadriano pp. * <a 401 d. iii k. mart. mediolani vincentio et fravito conss.>
- 271
CJ.10.16.12pr.: Imperator Theodosius
- 272
Id ab unaquaque provincia censuimus expetendum, quod ab isdem nuper esse promissum tua sublimitas indicavit. * theodos. a. isidoro pp. illyrici. * <a 424 d. vi id. oct. constantinopoli victore vc. cons.>
- 273
CJ.10.16.12.1: Imperator Theodosius
- 274
Ut nullus vero de cetero ad possessiones eorum ( quod maxime formidant) inspector accedat, macedonum reliqui exemplum secuti mediae quantitatis, ut obtulisse noscuntur, tributa sucipiant( !). <a 424 d. vi id. oct. constantinopoli victore vc. cons.>
- 275
CJ.10.16.12.2: Imperator Theodosius
- 276
Sed achivi, qui protestati sunt nihil a se ultra tertiam partem posse conferri, illud exsolvant, ad quod se indubitanter fore idoneos pollicentur. <a 424 d. vi id. oct. constantinopoli victore vc. cons.>
- 277
CJ.10.16.12.3: Imperator Theodosius
- 278
Quae dispositio in perpetuum observabitur: sacrosancta thessalonicensis ecclesia civitatis excepta, ita tamen, ut aperta sciat propriae tantummodo capitationis modum beneficio mei numinis sublevandum, nec externorum gravamine tributorum rem publicam ecclesiastici nominis abusione laedendam. <a 424 d. vi id. oct. constantinopoli victore vc. cons.>
- 279
CJ.10.17.0. De indictionibus.
- 280
CJ.10.17.1pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
- 281
Omnes omnino quocumque titulo possidentes, quod delegatio superindicti nomine videtur amplexa, velut canonem cogantur inferre: et ne qua sit dubietas, hac aperta definitione decernimus, ut id potius canonis vocabulo postuletur. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 416 d. vii id. ian. ravennae theodosio a. vii et palladio conss.>
- 282
CJ.10.17.1.1: Imperatores Honorius, Theodosius
- 283
Nulla igitur domus vel sacri patrimonii vel emphyteutici iuris vel hominum privatorum, etiamsi privilegium aliquod habere doceantur, ab hac necessitate seiuncta sit, quae iam non extraordinarium, ut hactenus, sed ipsis facientibus canonicum nomen accepit. <a 416 d. vii id. ian. ravennae theodosio a. vii et palladio conss.>
- 284
CJ.10.17.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 285
Particulari delegationum notitia ante indictionis exordium singulis transmissa provinciis, collationis modum a possessoribus multo ante prospectum devotionis solitae, non subitis calumniis, tua sublimitas faciat imputari, ut et provincialibus subeundi dispendii necessitas auferatur et officiis ingerendi damna licentia denegetur. * theodos. et valentin. aa. dario pp. * <a 436 d. v k. sept. apameae isidoro et senatore conss.>
- 286
CJ.10.18.0. De superindicto.
- 287
CJ.10.18.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 288
Nihil superindictorum nomine ad solas praefecturae litteras quisquam provincialis exsolvat, neque ullius omnino indictionis titulus etiam sollemnis immineat, nisi eum nostro confirmata iudicio et imperialibus nexa praeceptis sedis amplissimae deposcat indictio et cogat exactio. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad proconsules vics omn. rectorres.* <a 382 d. vii k. iun. mediolani antonio et syagrio conss.>
- 289
CJ.10.19.0. De exactionibus tributorum.
- 290
CJ.10.19.1: Imperator Constantinus
- 291
Ducenarii et centenarii sive sexagenarii non prius debent aliquem ex debitoribus convenire, quam a tabulario civitatis nominatim breves accipiant debitorum. quam quidem exactionem sine omni fieri concussione oportet. * const. a. ad aelianum procons. africae. * <a 315 d. k. nov. treviris constantino a. iiii et licinio iiii conss.>
- 292
CJ.10.19.2pr.: Imperator Constantinus
- 293
Nemo carcerem plumbatarumque verbera aut pondera aliaque ab insolentia iudicium reperta supplicia in debitorum solutionibus vel a perversis vel ab iratis iudicibus expavescat. carcer poenalium, carcer hominum noxiorum est: officialium et cum denotatione eorum iudicum, quorum de officio coercitiores esse debebunt, qui contra hanc legem admiserint. * const. a. ad pop. * <a 320 d. k. febr. constantino a. vi et constantino c. conss.>
- 294
CJ.10.19.2.1: Imperator Constantinus
- 295
Securi iuxta praesidem transeant solutores: vel certe, si quis tam alienus ab humano sensu est, ut hac indulgentia ad contumaciam abutatur, contineatur aperta et libera et in usum hominum instituta custodia militari. <a 320 d. k. febr. constantino a. vi et constantino c. conss.>
- 296
CJ.10.19.2.2: Imperator Constantinus
- 297
Si in obdurata nequitia permanebit, ad res eius omnemque substantiam eius exactor accedat solutionis obsequio cum substantiae proprietate suscepto. qua facultate praebita omnes fore credimus proniores ad solvenda ea, quae ad nostri usus exercitus pro communi salute poscuntur. <a 320 d. k. febr. constantino a. vi et constantino c. conss.>
- 298
CJ.10.19.3: Imperator Constantius
- 299
Quotiens quis et privati debitor invenitur et fisci, et abreptus ab uno officio teneatur, ad universi debiti solutionem qui eum abstulit coartetur ac totius summae exactionem in se suscipiat, qui eundem avellendum subtrahendumque crediderit. * constantius a. nemesiano com. larg. * <a 345 d. iiii id. mai. nizibi amantio et albino conss.>
- 300
CJ.10.19.4: Imperator Constantius
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,079
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.