Codex10
- 301
Actores ceterique rei privatae nostrae ad solutionem specierum sollemnium debiti vigoris auctoritate cogantur, ne provinciales rei privatae nostrae fatiget immunitas. * constantius a. eustathium pp. * <a 349 d. viii id. mart. pp. romae limenio et catullino conss.>
- 302
CJ.10.19.5: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
- 303
Apparitores, quicumque in collatione auri praecepti fuerint officii sui adhibere servitium, titulorum debita et collationum summas relationis suae fide et adnotatione praescribant, sitque ex officialis instructione officium conscium, quid exactum quidve perlatum esse videatur, ne longinqui itineris diversitate susceptor abductus et curiae suae desit et rei familiaris detrimenta sustineat. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 393 d. prid. id. april. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>
- 304
CJ.10.19.6: Imperatores Arcadius, Honorius
- 305
In fiscalibus debitis, hoc est annonariis ceterisque titulis, qui ad arcam eminentissimae pertinent praefecturae, nec non in iis debitis, quae rationalis usurpat officium, rectores provinciarum constringantur et eos necessitas maneat exigendi, a quibus expectatur auctoritas. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. * <a 398 d. viii k. iun. mediolani honorio a. iiii et eutychiano conss.>
- 306
CJ.10.19.7pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
- 307
Missi opinatores cum delegatoriis iudicibus eorumque officiis insistant, ut intra anni metas id quod debetur accipiant: nihil his sit cum possessore commune, cui non militem, sed exactorem, si sit obnoxius, convenit imminere. * arcad. et honor. aa. hadriano pp. * <a 401 d. iii id. iul. mediolani vincentio et fravito conss.>
- 308
CJ.10.19.7.1: Imperatores Arcadius, Honorius
- 309
Iudices itaque, qui provinciales passi fuerint opinatoribus delegari, eiusdem quantitatis duplex poena retinebit: et apparitores ex quodlibet officio sententiam deportationis excipient, si per semet exigendos voluerint delegare militibus: et curiales temporale manebit exilium, si eos quos sollemniter exigere consuerunt opinatoribus putaverint esse tradendos, cum iudicem oporteat inquirere debitores, tabularios fideliter providere nomina debitorum, apparitores sive curiales consuetudine servata regionum convictis debitoribus imminere: ut perceptis congruis emolumentis opinatores impleto anno ad proprios numeros valeant remeare. <a 401 d. iii id. iul. mediolani vincentio et fravito conss.>
- 310
CJ.10.19.7.2: Imperatores Arcadius, Honorius
- 311
Qui si ultra annum protracti fuerint, iudices et officia absque ulla mora de proprio cogantur exsolvere militibus quod debetur, ipsis adversus obnoxios repetitione servata. <a 401 d. iii id. iul. mediolani vincentio et fravito conss.>
- 312
CJ.10.19.7.3: Imperatores Arcadius, Honorius
- 313
Quod si ad nos aliqua de retentis opinatoribus querella pervenerit, in duplum ab his protinus exigetur, ut partem debitam miles, reliquum fiscus accipiat. <a 401 d. iii id. iul. mediolani vincentio et fravito conss.>
- 314
CJ.10.19.7.4: Imperatores Arcadius, Honorius
- 315
Iudicibus quoque eorumque officiis eatenus subvenimus, ut in contumaces debitores cuiuslibet dignitatis auctoritatem suam exserant ac, si impudenter solutio differatur, actores procuratores eorumque praedia persequantur, de eorum quoque nominibus ad nostram scientiam relaturi. <a 401 d. iii id. iul. mediolani vincentio et fravito conss.>
- 316
CJ.10.19.8: Imperatores Leo, Anthemius
- 317
Si divina domus aut quilibet cuiuscumque dignitatis atque fortunae re vera fundos extra metrocomias non patrocinii gratia, sed emptionis iure vel quolibet alio titulo legitimo possederit et non impositas rei publicae functiones agnoverit, quemadmodum prior dominus dependebat, omnibus modis possessiones eorum publico vindicentur et curiae eiusdem civitatis sub qua vici siti sunt adsignentur, ut publicis commoditatibus circa tributarias functiones undique nostra provisione videatur esse consultum. * leo et anthem. aa. nicostrato pp. * <a 468 d. k. sept. anthemio a. ii cons.>
- 318
CJ.10.20.0. De superexactionibus.
- 319
CJ.10.20.1pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
- 320
Quidquid ultra debitum elicitum fuerit a curialibus vel cohortalibus vel aliis exactoribus, in duplum eruatur, quod provincialibus restitui protinus oportebit. * arcad. et honor. aa. apollodoro procons. africae. * <a 400 d. prid. id. mart. mediolani stilichone et aureliano conss.>
- 321
CJ.10.20.1.1: Imperatores Arcadius, Honorius
- 322
Si quis autem exactorum in superexactionis crimen fuerit confutatus, capitali periculo cupiditas eius amovenda atque prohibenda est, si in isdem sceleribus perseveret. <a 400 d. prid. id. mart. mediolani stilichone et aureliano conss.>
- 323
CJ.10.21.0. De capiendis et distrahendis pignoribus tributorum causa.
- 324
CJ.10.21.1: Imperator Constantinus
- 325
Res eorum, qui fiscalibus debitis per contumaciam satisfacere differunt, distrahantur: comparatoribus data firmitate perpetua possidendi. * const. a. ad afros. * <a 327 d. xv k. iun. serdicae constantio et maximo conss.>
- 326
CJ.10.21.2: Imperator Constantinus
- 327
Satis sit debitorem annonarum ad solvendi necessitatem capione pignorum conveniri. * const. a. restituto praes. sardiniae. * <a xxxx d. viii id. dec. thessalonicae constantio vi et constante iii aa. conss.>
- 328
CJ.10.22.0. De apochis publicis et descriptionibus curialium.
- 329
CJ.10.22.1pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
- 330
Ad inferiorem curialium relevandas fortunas et impressionem potentium itidem curialium cohibendam placuit, ut descriptiones, si quae per singulos ordines cogentibus diversis negotiis agitantur, non sumant ante principium, quam apud acta provinciarum rectoribus intimentur et ex eorum fuerint receptae sententiis. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 410 d. vii k. sept. constantinopoli varane cons.>
- 331
CJ.10.22.1.1: Imperatores Honorius, Theodosius
- 332
Sed et aurum, quod ex huiusmodi contributione redigitur, ita debet susceptori aurario consignari, ut securitatibus nomen inferentis, dies consul mensis causa et summa comprehendatur, quo et descriptionis aequitas illustretur et descriptus documentis evidentibus fulciatur. <a 410 d. vii k. sept. constantinopoli varane cons.>
- 333
CJ.10.22.1.2: Imperatores Honorius, Theodosius
- 334
Hoc etiam observando, ut in quadrimenstruis quoque brevibus, qui ad excellentiae tuae officium sollemniter diriguntur, celebratae descriptionis dispunctio societur, ut omnes vestrae potestatis scientiam formidantes nihil ad relevationem locupletum atque inopum perniciem audeant pertemptare. <a 410 d. vii k. sept. constantinopoli varane cons.>
- 335
CJ.10.22.1.3: Imperatores Honorius, Theodosius
- 336
Quod et tunc optimum est custodiri, cum lucrativae facultates ex bonis curialium curiae obvenerint, ut et inopes et locupletes fructu provisionis simillimae potiantur. <a 410 d. vii k. sept. constantinopoli varane cons.>
- 337
CJ.10.22.1.4: Imperatores Honorius, Theodosius
- 338
Quam dispositionem si quis iudicum numerariorum vel curialium mutilandam esse crediderit, interminationi quam vestra sedes statuerit subiacebit. <a 410 d. vii k. sept. constantinopoli varane cons.>
- 339
CJ.10.22.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 340
Semel securitatem de refusione munerum emissam ab alio iudice non liceat refricari.Et ideo spectabilitas tua saluberrimae ac iustissim1e praeceptionis formam secuta prohibebit in posterum eos ad discussionem transacti muneris constringi, quos claruit accepta securitatis prosperitate laetari. * theodos. et valentin. aa. celeri procons. africae. * <a 429 d. v k. mai. ravennae post consulatum felicis et tauri vv. cc.>
- 341
CJ.10.22.3: Imperator Marcianus
- 342
Quicumque de provincialibus et collatoribus decurso posthac quantolibet annorum numero, cum probatio aliqua ab eo tributariae solutionis exposcitur, trium cohaerentium sibi annorum apochas securitatesque protulerit, superiorum temporum apochas non cogatur ostendere, neque de praeterito ad illationem functionis tributariae coartetur, nisi forte aut curialis aut quicumque apparitor vel optio vel actuarius vel quilibet publici debiti exactor sive compulsor possessorum vel collatorum habuerit cautionem, aut id quod deposcit deberi sibi manifesta gestorum adsertione patefecerit. * marcian. a. constantino pp. * <a 456 d. xv k. aug. varane et iohanne conss.>
- 343
CJ.10.22.5: Imperator Justinianus
- 344
Securitatibus, quae publicarum functionum gratia sive in solidum sive ex parte solutae esse conscribuntur, nullam exceptionem non numeratae pecuniae penitus opponi concedimus. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
- 345
CJ.10.23.0. De canone largitionalium titulorum.
- 346
CJ.10.23.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 347
Omnem summam auri vel argenti reliquarumque specierum, quae sacris largitionibus ex more penduntur, statim ut exactio fuerit celebrata, ad thesauros uniuscuiusque provinciae vel ad proximos referri sub obsignatione tabularii ceterorumque, quos sollicitos esse debere praecedentia iussa decreverant, et thesaurorum praepositis consignari praecipimus, ut exinde ad sacrum comitatum integer omnium titulorum numerus dirigatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. lolliano. * <a 383 d. xii k. aug. merobaude ii et saturnino conss.>
- 348
CJ.10.23.2pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
- 349
Neque sacrarum privatarum vel largitionum palatina officia ex quacumque causa ex quocumque titulo fiscalis debiti, cum ad provinciam mittuntur, possessores per se audeant convenire, sive id ex praeterito reliquum trahatur seu praesentis temporis tributo solvi conveniat: sed rectores provinciarum frequenter adeundo commoneant eorumque officiis incumbant. * honor. et theodos. aa. ad anthemium pp. * <a 408 d. vii id. dec. constantinopoli basso et philippo conss.>
- 350
CJ.10.23.2.1: Imperatores Honorius, Theodosius
- 351
Quod si rector provinciae imminentem sibi memoratorum declinare molestiam quaerens vel qualibet alia ratione isdem propria auctoritate publicae exactionis permiserit curam, tam ipse quam officium eius vicena auri pondo fisco dependent. <a 408 d. vii id. dec. constantinopoli basso et philippo conss.>
- 352
CJ.10.23.3pr.: Imperatores Leo, Anthemius
- 353
Praecepit nostra serenitas neque veloci cursui neque alii praeter veterem consuetudinem gravamini subiacere chartularios, qui de cohortalibus officiis uniuscuiusque provinciae largitionales titulos retractare constituuntur, cum et idem amplissima praefectura disposuisse perhibeatur, ut his necessitatibus liberati fideliter largitionales titulos valeant retractare. * leo et anthem. aa. heliodoro com. sacr. larg. * <a 468 d. viii k. aug. constantinopoli anthemio a. ii cons.>
- 354
CJ.10.23.3.1: Imperatores Leo, Anthemius
- 355
Quod si aliquo tempore nostra iussio temerario ausu ex aliqua parte fuerit violata, tam rector provinciae quam apparitio eius triginta librarum auri condemnatione plectentur. <a 468 d. viii k. aug. constantinopoli anthemio a. ii cons.>
- 356
CJ.10.23.3.2: Imperatores Leo, Anthemius
- 357
Insuper virum spectabilem orientis comitem eiusque officium licentiam habere conatus nefarios inhibendi tam moderatorum quam cohortalis officii, cum de hac re admoniti fuerint a palatinis et eandem poenam formidantibus, si non omnibus modis pietatis nostrae decreta congruum mereantur effectum. <a 468 d. viii k. aug. constantinopoli anthemio a. ii cons.>
- 358
CJ.10.23.3.3: Imperatores Leo, Anthemius
- 359
Illud etiam generali forma sancimus, ut in omnibus provinciis tam nominatio specialium susceptorum largitionalium titulorum quam defensio tractatorum non tantum per viros clarissimos moderatores provinciarum, sed etiam per viros spectabiles proconsules et praefectum augustalem ac laudabiles vicarios una cum eorum officiis, admonentibus semper nec non imminentibus palatinis procuretur providentibus, ut post nominationem etiam specialium susceptorum largitionalium titulorum nulla minuendae exactionis ad sacrum pertinentis aerarium aut transferendi ad arcarios aut quoslibet alios extraneos titulos rectoribus provinciarum aut eorum officiis, sed etiam curialibus licentia permittatur: quadrimenstruis brevibus per idoneum tractatorem eorundem titulorum super commendandis ratiociniis publicis periculo rectorum provinciarum ad sacratissimam urbem transmittendis. <a 468 d. viii k. aug. constantinopoli anthemio a. ii cons.>
- 360
CJ.10.23.3.4: Imperatores Leo, Anthemius
- 361
Nam quacumque ex parte, quam iussit nostra tranquillitas, si minus fuerit procuratum, poena superius designata tam ipsi iudices quam eorum officia se noverint esse plectendos. <a 468 d. viii k. aug. constantinopoli anthemio a. ii cons.>
- 362
CJ.10.23.4: Imperatores Leo, Anthemius
- 363
Praecipimus, ut, si forte delegatio, quae ab amplissima praefectura in diversas provincias ex more quotannis emittitur, minus contineat omnes largitionales titulos aut quo modo exactio eorum debet procedere, nihilo minus competentem a viris spectabilibus tam proconsulibus quam vicariis et viro spectabili comite orientis et praefecto augustali nec non rectoribus provinciarum eorumque officiis et curialibus omnium largitionalium titulorum exactionem procurari: vicenarum librarum auri condemnationem prae oculis habentibus, si quid minus exactum vel illatum sacro fuerit aerario, quam prisca et inveterata consuetudo sacris largitionibus inferri constituit. * leo et anthem. aa. heliodoro com. sacr. larg. * <a 468 d. k. iul. constantinopoli anthemio a. ii cons.>
- 364
CJ.10.24.0. Ne operae a collatoribus exigantur.
- 365
CJ.10.24.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
- 366
Operarum praebitionem, quae illicite a provincialibus hactenus expetita est, sinceritas tua cessare praecipiat. * valentin. valens et grat. aaa. ad viventium pp. * <a 369 d. x k. mart. treveris valentiniano np. et victore conss.>
- 367
CJ.10.25.0. De immunitate nemini concedenda.
- 368
CJ.10.25.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 369
His nostrae serenitatis edictis civitatum tabulariis erit flamma supplicium, si cuiusquam fraude ambitu potestate iniusta cuiuspiam profiteretur immunitas, ac non secundum praecedentem definitionem omnes omnino abolita specialium immunitatum gratia necessitas tributariae functionis firmata censitorum peraequatorum provincialium iudicium peraequatione constrinxerit. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad pop. * <a 383 d. iii non. mart. mediolani merobaude ii et saturnino conss.>
- 370
CJ.10.25.2: Imperatores Honorius, Theodosius
- 371
Per bithyniam ceterasque provincias possessores et reparationi publici aggeris et ceteris eiusmodi muneribus pro iugorum numero vel capitum, quae possidere noscuntur, adstringi cogantur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 412 d. vii k. nov. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss.>
- 372
CJ.10.26.0. De conditis in publicis horreis.
- 373
CJ.10.26.1pr.: Imperatores Valentinianus, Valens
- 374
Omnia quae in horreis habentur expendi volumus, ita ut non prius ad frumentum tendatur expensio, quod sub praefectura tua urbis horreis infertur, quam vetera condita fuerint erogata. * valentin. et valens aa. ad volusianum pu. * <a 364 d. vi id. april. divo ioviano et varroniano conss.>
- 375
CJ.10.26.1.1: Imperatores Valentinianus, Valens
- 376
Et si forte vetustate species ita corrupta est, ut per semet erogari sine querella non possit, eidem ex nova portione misceatur, cuius adiectione corruptio velata damnum fisco non faciat. <a 364 d. vi id. april. divo ioviano et varroniano conss.>
- 377
CJ.10.26.1.2: Imperatores Valentinianus, Valens
- 378
Ad istud autem negotium arbitratu ac iudicio tuo nobilis prudens fidelis optime sibi conscius pro integritatis meritis adponatur custos ac mensor, qui vel frumenta modio metiatur vel iustis aestimationibus colligat, quanta habeantur in condito. <a 364 d. vi id. april. divo ioviano et varroniano conss.>
- 379
CJ.10.26.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens
- 380
Cum ad quamlibet urbem mansionemve accesseris, protinus horrea inspicere te volumus, ut devotissimis militibus effloratae et incorruptae species praebeantur. * valentin. et valens aa. artemio praesidi. * <a 364 d. viii k. sept. arelate divo ioviano et varroniano conss.>
- 381
CJ.10.26.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens
- 382
Nam si per incuriam officii gravitatis tuae sartorum tectorum neglecta procuratione aliqua pluviis infecta perierint, iam ad damnum tuum referentur. <a 364 d. viii k. sept. arelate divo ioviano et varroniano conss.>
- 383
CJ.10.26.3pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
- 384
Nulli posthac horreaticas species contingendi copia praebeatur. * arcad. et honor. aa. anatolio pp. per illyricum. * <a 397 d. vii id. iul. constantinopoli caesario et attico conss.>
- 385
CJ.10.26.3.1: Imperatores Arcadius, Honorius
- 386
Sin vero quisquam temerator horreorum extiterit, qui sibi ex praedictis aliquid audeat usurpare, hanc poenam sciat nostro arbitrio definitam, ut deportationis poenae subiectus totius substantiae cogatur subire iacturam. <a 397 d. vii id. iul. constantinopoli caesario et attico conss.>
- 387
CJ.10.27.0. Ut nemini liceat in coemptione specierum se excusare et de munere sitoniae.
- 388
CJ.10.27.1pr.: Imperator Anastasius
- 389
Quotiens urguente necessitate comparationes frumenti vel hordei aliarumque specierum quibuslibet provinciis indicentur, nulli penitus possidentium sese sub cuiuscumque privilegii occasione excusandi tribui facultatem censemus, omnique, cuicumque possidentium quocumque modo quocumque tempore per sacros apices vel etiam pragmaticam sanctionem aut iudicialem forte dispositionem huiusmodi excusatio data est vel postea data fuerit, licentia minime umquam contra tenorem nostrae legis saluberrimae valitura. * anastas. a. matroniano pp. * <a 491 d. iii k. aug. constantinopoli olybrio vc. cons.>
- 390
CJ.10.27.1.1: Imperator Anastasius
- 391
Adeo namque huiusmodi onera cunctis, pro qua singulos portione contingit, volumus inrogari, ut ab isdem comparationibus nec sacratissimam nostrae pietatis nec serenissimae nostrae coniugis domum pateremur subtrahere. <a 491 d. iii k. aug. constantinopoli olybrio vc. cons.>
- 392
CJ.10.28.0. De collatione donatorum vel relevatorum aut translatorum seu adaeratorum.
- 393
CJ.10.28.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 394
Dispositionem amplissimae recordationis antiochi, quae certam quantitatem ante se relevatis possessionibus nomine canonis indixit, non imminui decernimus: id enim, quoniam in canonem cecidit et anniversaria debet pensitatione persolvi, nec in praeteritum nec in posterum patimur esse concessum. * theodos. et valentin. aa. hermocrati pp. * <a 444 d. xii k. dec. constantinopoli theodosio a. xviii et albino conss.>
- 395
CJ.10.28.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 396
Indulgentiam vero memoratae descriptionis et in anteactum et in posterum tempus non solum in relevatis, verum etiam in donatis adaeratis translatisque, seu quodlibet aliud nomen novae descriptionis excogitatum est, volumus observari nullamque super his umquam exactionis molestiam formidari, quibus non tantum reliqua praeteriti temporis relaxamus, sed nec in posterum quicquam innovationis aut oneris adiciendum esse censemus, nullique licere deinceps contra divalia statuta relevare suas possessiones. <a 444 d. xii k. dec. constantinopoli theodosio a. xviii et albino conss.>
- 397
CJ.10.28.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 398
Noverit tamen amplissimae tuae sedis officium, quod si aliquando nobis suggestio huic nostrae sanctioni contraria porrigatur, vel si sacris mandatis ( si qua forte citra suggestionem his piis dispositionibus adversa manaverint) obsequatur et aliquos tamquam debitores ex huiusmodi titulo crediderit exponendos, ducentarum librarum auri se condemnatione multandum. <a 444 d. xii k. dec. constantinopoli theodosio a. xviii et albino conss.>
- 399
CJ.10.29.0. De collatione aeris.
- 400
CJ.10.29.1: Imperatores Arcadius, Honorius
← Previous · Next → — showing 301–400 of 1,079
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.