Codex10
- 101
Defensionis facultas danda est his, quibus aliquam inquietudinem fiscus infert, cum facultates eorundem adhuc controversia pendente inquietari describique fas non sit. * const. a. * <a 326 d.Prid.K.Ian.Sirmio constantino a.Vii et constantio c.Conss>
- 102
CJ.10.1.7.1: Imperator Constantinus
- 103
Ubi ergo controversia extiterit fisco alicuius patrimonium vindicante, apud eum omnibus facultatibus constitutis cognitio ventiletur, ut, cum rei exitus debere eas vindicari probaverit, tum demum res persequi liceat et super modo facultatum ac rerum interrogationem haberi, quae per condicionales servos investiganda est , ut, si quid subtractum fuerit, exigatur et extrinsecus tantum aliud multae nomine, quantum fuerat per fraudem ablatum. <a 326 d.Prid.K.Ian.Sirmio constantino a.Vii et constantio c.Conss>
- 104
CJ.10.1.7.2: Imperator Constantinus
- 105
Sane in huiuscemodi quaestione si caesariani nomen inciderit, ad usurpationem constitutionis istius non debebit accedere, si quidem consuetudo fraudium, quibus praedicti omnia temerare consueverunt, exceptionem eorundem meruerit. <a 326 d.Prid.K.Ian.Sirmio constantino a.Vii et constantio c.Conss>
- 106
CJ.10.1.8: Imperatores Valentinianus, Valens
- 107
Qui in contractibus scaelestis ac fisco perniciosis interversorum maculosis se fraudibus implicuerunt, in quadrupli redhibitionem teneantur. * valentin. et valens aa. ad dracontium vic. africae. * <a 365 d.Xv k.Dec.Hadrumeto valentiniano et valente aa.Conss.>
- 108
CJ.10.1.9: Imperatores Honorius, Theodosius
- 109
Super creandis susceptoribus periculo procuratorum rei dominiciae dispositionem tuae sublimitatis firmam esse praecipimus, ita ut, omni ambitione cessante, quae statuta sunt quaeque antiqua consuetudine commendantur, in pabulis vel sumptu familiae ministrando intemerata permaneant: super irenarcho et optione omni antiqua consuetudine observanda. * honor. et theodos. aa. patricio com. rer. privat. * <a 420 d.Iii k.Ian.Constantinopoli theodosio a.Viiii et constantio iii conss.>
- 110
CJ.10.1.10: Imperatores Honorius, Theodosius
- 111
Eorum patrimonia mortuorum, qui vitae suae tempore diversis conscientiam suam dicuntur polluisse criminibus, fisci rationibus nequaquam competere vel ab eo alienari censemus, nisi post publicam accusationem eos constiterit fuisse convictos. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 421 d.Viii id iul.Ravennae eustathio et agricola conss.>
- 112
CJ.10.2.0. De conveniendis fisci debitoribus.
- 113
CJ.10.2.1: Imperator Gordianus
- 114
Non iniusta ratione desideratis repromissa fisco indemnitate eos principali loco conveniri, qui reliqua contraxerunt, mox ad vos perveniri, qui ab his quaedam mercati estis. * gord. a. saturnino et aliis. * <a xxx >
- 115
CJ.10.2.2: Imperatores valer., gallien.
- 116
Fisco quidem contra te manet actio, quod argentum, quod inferre debebas, rationibus fuit relatum, si cautioni, quae tibi super eo exposita est, tabularius non subnotavit. aequum est tamen, ut prius de bonis eius qui exactor fuit, si solvendo est et conveniendi eius facultas datur, indemnitati fisci satisfiat, tunc a te, si servari hic modus non possit, reposcatur. * valer. et gallien. aa. et valer. c.Patrophilo. * <a xxx >
- 117
CJ.10.2.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 118
Quoniam augurio ac filio eius ad exigenda reliqua consortes vos atque sociatos esse dicatis eisque certorum dumtaxat nominum exactionem mandatam nec inter eum et ceteros, qui exactores fuerant nominati, confusae exactionis mutuum periculum constitutum, sed separato muneris obsequio discretam sollicitudinis rationem fuisse adseveratis, a iure non discrepat, ut prius ex bonis exactorum, qui principali loco ad exactionem fuerant destinati, indemnitati fiscali satisfiat, postque eos, si solidum debitum exsolutum non sit, nominatores conveniri. * diocl. et maxim. aa. ianuario. * <a xxx >
- 119
CJ.10.2.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 120
Rationalis igitur noster iuris ordinem sequetur, excussisque exactorum facultatibus nec non etiam nominatorum, si fiscus in universi debiti quantitate securitatem indemnitatis consecutus non fuerit, etiam vos ad restituenda fiscalia debita adstringet. <a xxx >
- 121
CJ.10.2.4: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
- 122
Hi, qui fisco nostrae mansuetudinis obnoxii sunt, omissa frustratione teneantur, ut, quod suis nominibus debent, de suis facultatibus cogantur exsolvere, servatis, cum compleverint, adlegationibus propriis, si quas adversus quoscumque ex suis contractibus debitores competere sibi ex iure crediderint, ita ut adversus eos, quos sibi obnoxios adseverant, legibus et iudiciis experiendum esse cognoscant. * valentin. valens et grat. aaa. ad archelaum com. orientis. * <a 369 d.Iii non.Iul.Novioduno valentiniano np.Et victore conss.>
- 123
CJ.10.2.5pr.: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 124
Inter chartulas confiscati brevis quidam adseveratur inventus, qui nomina continebat debitorum seu contractorum. * valens grat. et valentin. aaa. fortunatiano com. rer. privat.* <a 377 d.Prid.Non.Iul.Hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude conss. >
- 125
CJ.10.2.5.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 126
Cum tamen neque testibus credita pecunia probaretur neque cautionibus ea quae brevi inserta sunt ostendantur, iniquum esse perspeximus, ut sub propriae adnotationis manu unusquisque faciat debitorem. <a 377 d.Prid.Non.Iul.Hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude conss. >
- 127
CJ.10.2.5.2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 128
Occasionis igitur huius calumniam praesenti volumus iussione cohiberi, ut brevis vanitate reiecta nullus ad redhibitionem de his, quorum nomina conscripta sunt, urgeatur. <a 377 d.Prid.Non.Iul.Hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude conss. >
- 129
CJ.10.2.5.3: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 130
Quod et in aliis similibus causis observandum esse censemus. <a 377 d.Prid.Non.Iul.Hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude conss. >
- 131
CJ.10.3.0. De fide et iure hastae fiscalis et de adiectionibus.
- 132
CJ.10.3.1: Imperator Antoninus
- 133
Quod in libellum contulisti, procuratori meo, ad cuius officium desiderium tuum pertinet, adlega. cui si probaveris non auctore procuratore vel eo, cui vendendi fuit facultas, neque habitis hastis nec omni ordine peracto venditas res esse, et id quod ex causa iudicati debes exsolveris, rescissa venditione mala fide facta easdem res recipies cum fructibus, quos ad emptorem mala fide pervenisse vel pervenire debere constiterit. * ant. a. agortiae. * <a 213 pp.Non.Ian.Antonino a.Iiii et balbino conss.>
- 134
CJ.10.3.2: Imperator Gordianus
- 135
Duplex ratio desiderium tuum iuvat, et quod praetermissa hastarum sollemnitate possessiones tuas ex officio distractas suggeris, et quod pretii vilitate ob exiguum debitum gratiosam emptionem in fraudem tuam utilitatemque rationum mearum adversarium commentum fuisse dicis. quapropter illicita ista redargue, tam indemnitati fisci consulturus quam tuae securitati opem laturus. * gord. a. heracleoni. * <a 239 pp.V k... gordiano a.Et aviola conss.>
- 136
CJ.10.3.3: Imperator Gordianus
- 137
Etsi instrumenta emptionis non extent, quibuscumque tamen probationibus uxor tua ostenderit ad se eam domum pertinere, quam a fisco eius nomine dicis comparatam , pretiumque ab ea exsolutum et in eam dominium translatum, frustra fiscum ex persona matris eius referre quaestionem procurator meus non sinet. * gord. a. crispo. * <a 239 pp.V k.Nov.Gordiano a.Et aviola conss.>
- 138
CJ.10.3.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 139
Si tempora, quae in fiscalibus hastis statuta sunt, patiuntur, cum etiam augmentum te facturam esse profitearis, adi rationalem nostrum, ut iuxta ius pretii uberioris oblationem admittat. * diocl. et maxim. aa. Marcellinae. * <a 290 pp.Iii id.Ian.Sirmi ipsis iiii et iii aa. conss.>
- 140
CJ.10.3.5pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
- 141
Quaecumque pro reliquis prodigorum in annonario titulo ceterisve fiscalibus debitis in quibuscumque corporibus sub auctione licitanda sunt, fisco auctore vendantur, ut perpetuo penes eos sint iure dominii, quibus res huiusmodi sub hastae sollemnis arbitrio fiscus addixerit. * valentin. valens et grat. aaa. ad viventium pp.Galliarum. * <a 369 d.Iii id.Nov.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
- 142
CJ.10.3.5.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
- 143
Et si quid umquam, ut a fisco facta venditio possit infringi, auctoritate rescripti fuerit impetratum, nullus obtemperet, cum etiam minoribus, si quando aliquid ex rebus eorum pro fiscalibus debitis adiudicatur emptoribus, repetitionis facultas in omnem intercipiatur aetatem. <a 369 d.Iii id.Nov.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
- 144
CJ.10.3.6: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
- 145
Si qui proscribente ac distrahente fisco debitorum fiscalium emerint facultates, pro earum rerum tantum pretio obnoxii sint, quas eos patuerit decursis hastis et proscriptione habita comparasse. nam ita eos munimus, ut nullius conventioni reliquorum fiscalium nomine patiamur extrinsecus subiacere. * valentin. valens et grat. aaa. ad felicem com. sacr. lar * <a 370 d.Vii id.Mart.Marcianopoli valentiniano et valente aa.Conss. >
- 146
CJ.10.4.0. De venditione rerum fiscalium cum privatis communium.
- 147
CJ.10.4.1pr.: Imperator Alexander Severus
- 148
Forma est, quotiens ad fiscum vel minima portio rei pertineat, ut universa a procuratoribus meis distrahantur, sed pretium partis tantum in fiscum redigatur, reliquum dominis partium restituatur. * alex. a. victorio. * <a 225 pp.Vii k.Oct.Fusco et dextro conss.>
- 149
CJ.10.4.1.1: Imperator Alexander Severus
- 150
Emptorem igitur praediorum, de quibus libellum dedisti, apud suum iudicem conveni usurum defensionibus, si quae sibi competunt. <a 225 pp.Vii k.Oct.Fusco et dextro conss.>
- 151
CJ.10.5.0. Ne fiscus rem quam vendidit evincat.
- 152
CJ.10.5.1pr.: Imperator Alexander Severus
- 153
Gravissimum verecundia mea duxit, ut, cuius rei pretium, cum bona fide esset addicta, semel fiscus acceperit, eius controversiam referat. * alex. a. ad rationales. * <a 228 d.Xv k.Mai.Modesto et probo conss.>
- 154
CJ.10.5.1.1: Imperator Alexander Severus
- 155
Non solum ergo emptorem ab eadem statione, sed ne ab alia quidem quaestionem pati debere aequum est, cum et in his venditionibus emptore non inquietato officia inter se possint experiri. <a 228 d.Xv k.Mai.Modesto et probo conss.>
- 156
CJ.10.5.2: Imperator Marcianus
- 157
Retractare fiscum, quod semel vendidit, aequitatis honestatisque ratio non patitur. * marcian. a. palladio pp. orientis. * <a 451 d.V k.Ian.Constantinopoli marciano a. cons.>
- 158
CJ.10.6.0. De his qui ex publicis rationibus mutuam pecuniam acceperunt.
- 159
CJ.10.6.1: Imperatores Valentinianus, Valens
- 160
Si quis ab exactoribus tabulariis arcariis officiisve rationum fenebrem pecuniam sumpserit, detectus in eodem ad quadrupli poenam ex hac auctoritate teneatur. * valentin. et valens aa. ad probum pp. * <a 368 vel 370 d.Iiii id.Mart.Treviris valentiniano et valente aa. conss.>
- 161
CJ.10.6.2pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 162
Sciant omnes accipiendi mutuo ex largitionibus sacris auri non patere cuiquam facultatem. * grat. valentin. et theodos. aaa. palladio com. sacr. larg. * <a 381 d.Xii k.Aug.Heracleae eucherio et syagrio conss.>
- 163
CJ.10.6.2.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 164
Quod si quis aurum ex nostro aerario privatis commodis profuturum occulte aut cautionis aut sponsionis fide ut debitor redditurus sine nostra auctoritate acceperit, ablatis bonis omnibus perpetuae deportationis subdetur exilio. <a 381 d.Xii k.Aug.Heracleae eucherio et syagrio conss.>
- 165
CJ.10.6.2.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 166
Is etiam, qui ex memoratis thesauris sub specie publici creditoris aurum cuiquam commodarit ac dederit, capitali sententia subiugetur. <a 381 d.Xii k.Aug.Heracleae eucherio et syagrio conss.>
- 167
CJ.10.7.0. Poenis fiscalibus creditores praeferri.
- 168
CJ.10.7.1: Imperator Alexander Severus
- 169
Rem suam persequentibus poenae exactio postponitur. sicut itaque in sortis quantitate fisci persecutio potior est, ita in triplo quod poenae nomine adiectum est propria forma ferenda est. * alex. a. Marcello. * <a 224 pp.K.Iul.Iuliano et crispino conss.>
- 170
CJ.10.8.0. De fiscalibus usuris.
- 171
CJ.10.8.1: Imperator Antoninus
- 172
Eius summae, quam tibi poenae nomine inflictam probaturus es, usurae non exigentur: nec enim multam tibi procurator meus inrogavit ultra quam placitum est, sed poenam te iussit inferre. * ant. a. antiocho. * <a 216 pp.Xv k.Dec.Sabino et anullino conss.>
- 173
CJ.10.8.2: Imperator Alexander Severus
- 174
Si sub pignore creditum fuit, etiam fiscum, qui successit in locum debitoris, usuras praestare oportet, si eas dependi saltem pacto placuit. * alex. a. victorino. * <a 224 pp.Iii non.Sept iuliano et crispino conss.>
- 175
CJ.10.8.3: Imperator Justinianus
- 176
Fiscum etiam nostrum parere sanctioni nostri numinis iubemus, per quam usque ad dimidiam centesimae usuras stipulari creditoribus exceptis certis personis permisimus, ut ipse etiam fiscus ultra dimidiam centesimae partem a debitoribus suis minime exigat, sive principaliter ei promiserunt sive a prioribus suis creditoribus actiones ad eum quocumque modo devolutae sunt. * iust. a. menae pp. * <a 529 d.Viii id.April.Constantinopoli decio vc.Cons.>
- 177
CJ.10.9.0. De sententiis adversus fiscum latis retractandis.
- 178
CJ.10.9.1: Imperator Antoninus
- 179
Causas, in quibus contra fiscum iudicatum est, intra triennium retractari posse, et post id tempus, si praevaricatio arguatur vel manifesta fraus probetur, notum est. * ant. a. aristaeo. * <a 212 pp.Non.Iul. duobus aspris conss.>
- 180
CJ.10.10.0. De bonis vacantibus et de incorporatione.
- 181
CJ.10.10.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 182
Scire debet gravitas tua intestatorum res, qui sine legitimo herede decesserint, fisci nostri rationibus vindicandas nec civitates audiendas, quae sibi earum vindicandarum ius veluti ex permissu vindicare nituntur: et deinceps quaecumque intestatorum bona a civitatibus obtentu privilegiorum suorum occupata esse compereris, ad officium nostrum eadem revocare non dubites. * diocl. et maxim. aa. scyrioni rationali. * <a 292 d.Prid.Id.April.Hannibaliano et asclepiodoto conss.>
- 183
CJ.10.10.2: Imperator Constantinus
- 184
Si quando adnotationes nostrae contineant possessionem sive domum, quam donaverimus, " integro statu" donatam, hoc verbo ea vis continebitur, quam ante scribebamus " cum adiacentibus et mancipiis et pecoribus et fructibus et omni iure suo ": ut ea, quae ad instructum possessionis vel domus pertinent, tradenda sint. * const. a. ad aemilium rationalem. * <a 313 d.Vi id.Mart.Mediolani constantino a.Iii et licinio conss.>
- 185
CJ.10.10.3pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
- 186
Si quando aut alicuius publicatione aut ratione iuris aliquid rei nostrae addendum est, rite atque sollemniter per comitem rerum privatarum, deinde rationales in singulis quibusque provinciis commorantes incorporatio impleatur et diligens stilus singillatim omnia adscribat. * valentin. valens et grat. aaa. ad florianum com. rer. privat.* <a 369 d.Iiii k.April.Valentiniano np.Et victore conss.>
- 187
CJ.10.10.3.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
- 188
Tituli vero, quorum adiectione praedia nostris sunt consecranda substantiis, non nisi publica testificatione ponantur: gravissimis statim subdendis suppliciis, qui huiusmodi aliquid propria usurpatione temptaverint. <a 369 d.Iiii k.April.Valentiniano np.Et victore conss.>
- 189
CJ.10.10.4: Imperatores Honorius, Theodosius
- 190
Vacantia mortuorum bona tunc ad fiscum iubemus transferri, si nullum ex qualibet sanguinis linea vel iuris titulo legitimum reliquerit intestatus heredem. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 421 d.Viii id.Iul.Ravennae eustathio et agricola conss.>
- 191
CJ.10.10.5pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 192
Si vacantia vel alio modo bona delata legibus ad aerarium perhibeantur, certi palatini electi et iureiurando obstricti mittantur, ut eorum instantia praeses provinciae praesente fisci patrono diligenter inquirat, cuius vacans cadensque fuerit patrimonium, quantumque vel quale videatur. * theodos. et valentin. aa. hermocrati com. rer. privat. * <a 435 d.Vii id.Oct.Constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa.Conss.>
- 193
CJ.10.10.5.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 194
Et cum data reclamandi copia nullum id iure possidere vel vindicare constiterit locumque aerario factum esse tam ipsius relatione quam publicorum monumentorum fide constiterit, rerum nobis notitia intimetur, ut iussu nostro vacantia vel aliae res nomine occupentur aerarii. <a 435 d.Vii id.Oct.Constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa.Conss.>
- 195
CJ.10.10.5.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 196
Quae forma etiam in parte bonorum vel in una alterave re seu actione una vel etiam pluribus servetur. nam si quid per fraudem in dispendium aerarii fuerit admissum, missi quidem exsecutores non evitant indignationem, praeses autem facultatum parte dimidia multabitur, fisci vero patronus detrimentum quod vitio eius fisco ingeritur resarcire urguebitur. <a 435 d.Vii id.Oct.Constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa.Conss.>
- 197
CJ.10.11.0. De delatoribus.
- 198
CJ.10.11.1: Imperator Alexander Severus
- 199
Si ei qui capere potest tacitum fideicommissum relictum est, cessat delatio. his enim prohibetur tacite relinqui, qui palam relictum capere non possunt. * alex. a. basso. * <a 223 pp.Xiii k.Mai.Maximo ii et aeliano conss.>
- 200
CJ.10.11.2pr.: Imperator Gordianus
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,079
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.