Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Debury

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 283 sections

  1. 101

    Capitulum VI

  2. 102

    Querimonia librorum contra religiosos mendicantes

  3. 103

    PAUPERESspiritu sed in fide ditissimi, mundi peripsema et sal terrae. saeculi contemptores et hominum piscatores, quam beati estis, si penuriam patientes pro Christo animas vestras scitis in patentia possidere! Non enim vos ultix iniquitatis inopia, nec parentum adversa fortuna, nec ulla violenta necessitas sic oppressit inedia, sed devota voluntas et electio Christiformis, qua vitam illam optimam aestimastis, quam Deus omnipotens factus homo tam verbo quam exemplo optimam praedicavit. Sane vos estis semper parientis ecclesiae novus fetus, pro patribus et prophetis noviter substituti divinitus, ut in omnem terram exeat sonus vester, et nostris instituti satutaribus doctrinis coram gentibus et regibus promulgetis inexpugnabilem fidem Christi.

  4. 104

    Porro fidem patrum potissime libris esse inclusam secundum capitulum supra satis asseruit, quo constat luce clarius quod librorum deberetis esse zelotypi prae caeteris Christianis. Seminare jubemini super omnes aquas, quoniam non est personarum acceptor Altissimus nec vult mortem peccatorum Piissimus, qui occidi voluit pro eisdem, sed contritos corde mederi desiderat atque lapsos erigi et perversos corrigi spiritu lenitatis. Ad quem effectum saluberrimum alma mater Ecclesia vos plantavit gratuito, plantatosque rigavit favoribus, et rigatos privilegiis suffulcivit, ut cum pastoribus et curatis coadjutores essetis ad procurandum salutem fidelium animarum. Unde et Praedicatorum ordinem propter sacrae scripturae studium et proximorum salutem principaliter institutum constitutiones pronunciant eorundem, ut non solum ex regula reverendi praesulis Augustini, quae codices singulis diebus jubet esse petendos, verum mox cum earundem constitutionum prologum legerint ex ipsius libri capite ad amorem librorum se noverint obligatos.

  5. 105

    Sed proh dolor! tam hos quam alios istorum sectantes effigiem a paterna cultura librorum et studio subtrahit triplex cura superflua, ventris videlicet, vestium et domorum. Sunt enim, neglecta Salvatoris providentia, quem psalmista circa pauperem et mendicum promittit esse sollicitum, circa labentis corporis indigentias occupati, ut stnt epulae splendidae, vestesque contra regulam delicatae, necnon aedificiorum fabricae et castrorum propugnacula tali proceritate, quae paupertati non convenit, exaltatae. Propter haec tria nos libri, qui semper eos proveximus ad profectum, et inter potentes et nobiles sedes honoris concessimus, elongati a cordi affectibus quasi inter supervacanea reputamur, excepto quod quibusdam quaternis parvi valoris insistunt, de quibus Hiberas naenias et apocrypha deliramenta producunt, non ad refocillativum animarum edulium, sed ad pruritum potius aurium auditorum.

  6. 106

    Sacra scriptura non exponitur, sed omnino seponitur; quasi trita per vicos et omnibus divulgata supponitur, cuius tamen fimbrias vix paucissimi tetigerunt; cuius etiam tanta est litterarum profunditas, ut ab humano intellectu, quantumcunque invigilet, summo otio et maximo studio nequeat comprehendi, sicut sanctus asserit Augustinus. De hac mille moralis disciplinae sententias enucleare poterit qui indulget assidue, si tamen ostium aperire dignetur Ille, qui condidit spiritum pietatis, quae et recentissima novitate pollebunt et sapidissima suavitate auditorum intelligentias refovebunt.

  7. 107

    Quamobrem paupertatis evangelicae professores primarii, post utcunque salutatas scientias saeculares, toto mentis ingenio recollecto, hujus se scripturae laboribus devoverunt, nocte dieque in lege Domini meditantes. Quicquid vero poterant a famescente ventre furari, vel corpori semitecto surripere, illud lucrum praecipuum arbitrantes, vel emendis vel edendis codicibus adscripserunt. Quorum contemporanei saeculares, tam officium intuentes quam studium libros eis, quos in diversis mundi partibus sumptuose collegerant, ad totius aedificationem ecclesiae contulerunt.

  8. 108

    Sane diebus istis, cum sitis tota diligentia circa quaestus intenti, praesumptione probabili credi potest, si per anthropospatos sermo fiat, Deum circa vos minorem sollicitudinem gerere, quos de sua promissione perpendit diffidere, in humanis providentiis spem habentes. Corvum non consideratis nec lilia, quos pascit et vestit Altissimus; Danielem et Habacuc cocti pulmenti discophorum non pensatis, nec Eliam recolitis nunc in torrente per corvos, nunc in deserto per angelum, nunc in Sarepta per viduam, largitate divina quae dat escam omni carni tempore opportuno, a famis inedia liberatum. Climate miserabili, ut timetur, descenditis, dum divinae pietatis diffidentia prudentiae propriae producit inisum, innisusvero prudentiae propriae sollicitudinem generat terrenorum, nimiaque terrenorum sollicitudo librorum adimit tam amorem quam studium, et sic cedit paupertas hodie per abusum in verbi Dei dispendium, quam propter ipsius solum adminiculum elegistis.

  9. 109

    Uncinis pomorum, ut populus fabulatur, puerulos ad religionem attrahitis, quos professos doctrinis non instruitis vi et metu, sicut exigit aetas illa, sed mendicativis discursibus sustinetis intendere atque tempus quo possent addiscere, in captandis favoribus amicorum consumere sinitis in offensam parentum, puerorum periculum et ordinis detrimentum. Sicque nimirum contingit quod qui parvuli discere minime cogebantur inviti, grandiores effecti docere praesumunt, indigni penitus et indocti, et parvus error in principio maximus fit in fine. Succrescit namque in grege vestro promiscuo laicorum quaedam multitudo plurimum onerosa, qui tamen se ad praedicationis officium tanto improbius ingerunt, quanto minus ea quae loquuntur intelligunt, in contemptum sermonis divini et in perniciem animarum.

  10. 110

    Sane contra legem in bove aratis et asino, cum indoctis et doctis culturam agri dominici committitis pari passu. Scriptum est: Boves arabant et asinae pascebantur juxta eos; quoniam discretorum interest praedicare, simplicium vero per auditum sacri eloquii sub silentio se cibare. Quot lapides mittitis in acervum Mercurii his diebus! quot eunuchis sapientiae nuptias procuratis! quot caecos speculatores super Ecclesiae muros circumire praecipitis!

  11. 111

    O piscatores inertes! solis retibus alienis utentes, qui rupta vix imperite reficitis, nova vero nullatenus connodatis, aliorurn labores intratis, aliorum studia recitatis, aliorum sapientiam superficialiter repetitam theatrali strepitu labiatis. Quemadmodum psittacus idiota auditas voces effigiat, sic tales recitatores fiunt omnium sed nullius auctores, asinam Balaam imitantes, quae licet esset intrinsecus insensata, lingua tamen diserta facta est, tam domini quam prophetae magistra. Resipiscite pauperes Christi et nos libros inspicite studiose, sine quibus in praeparatione evangelii pacis nunquam poteritis debite calceari.

  12. 112

    Paulus apostolus, praedicator veritatis et doctor eximius gentium, ista sibi per Timotheum pro omni supellectile tria jussit afferri, paenulam, libros et membranas, secunda ad Timotheum ultimo, viris evangelicis formam praebens, ut habitum deferant ordinatum, libros habeant ad studendi subsidium et membranas, quas apostolus maxime ponderat, ad scribendum: maxime, inquit, membranas.

  13. 113

    Revera mancus est clericus et ad multorum jacturam turpiter mutilatus, qui artis scribendi totaliter est ignarus. Aerem vocibus verberat et praesentes tantum aedificat, absentibus et posteris nihil parat. Atramentarium scriptoris gestabat in renibus vir qui frontes gementium Tau signabat, Ezechiel. nono; insinuans figurate quod, si quis scribendi peritia careat, praedicandi paenitentiam officium non praesumat.

  14. 114

    Tandem in praesentis calce capituli supplicant vobis libri: Iuvenes vestros aptos ingenio studiis applicate, necessaria ministrantes, quos non solummodo bonitatem verum etiam disciplinam et scientiam doceatis, verberibus terreatis, attrahatis blanditiis, molliatis munusculis et poenosis rigoribus urgeatis, ut et Socratici moribus et doctrinis Peripatetici simul fiant. Heri quasi hora undecima vos discretus paterfamilias introduxit in vineam; ante sero penitus pigeat otiari. Utinam cum prudenti villico mendicandi tam improbe verecundiam haberetis! Tunc enim proculdubio libris et studio propensius vacaretis.

  15. 115

    Capitulum VII

  16. 116

    Querimonia librorum contra bella PACIS auctor et amator Altissime! dissipa gentes bella volentes, quae super omnes pestilentias libris nocent. Bella namque carentia rationis judicio furiosos efficiunt impetus in adversa et dum rationis moderamine non utuntur, sine differentia discretionis progressa, vasa destruunt ratloms.

  17. 117

    Tunc prudens Apollo Pythoni subicitur et tunc Phronesis pia mater in phrenesis redigitur potestatem. Tunc pennatus Pegasus stabulo Corydonis includitur et facundus Mercurius suffocatur. Tunc Pallas prudens erroris mucrone conciditur et jocundae Pierides truculenta furoris tyrannide supprimuntur.

  18. 118

    O crudele spectaculum! ubi Phoebum philosophorum, archisophum Aristotelem, cui in orbis dominum Deus ipse commisit dominium, scelerosis manibus vinculatum, ferramentis infamibus compeditum lanistarum humeris a sacratis aedibus asportari, et qui in mundi magistratum magisterium atque super imperatorem imperium meruit obtinere, injustissimo belli jure videres subici vili scurrae.

  19. 119

    O potestas iniquissima tenebrarum, quae Platonis non veretur pessumdare deitatem probatam, qui solus conspectui Creatoris prius quam bellantis chaos placaret litigium, et ante quam hylen endelechia induisset, species ideales obicere dignus fuit, ut mundum archetypum demonstraret auctori, quo de superno exemplo mundus sensibilis duceretur. O lacrimosus intuitus! quo moralis Socrates, cuius actus virtus et sermo doctrina, qui de naturae principiis politiae pro- duxit iustitiam, vitiosi vispilionis addictus cernitur servituti. Pythagoram plangimus, harmoniae parentem, bellorum incentricibus furiis flagellatum atrociter vice cantus gemitus edere columbinos. Miseremur Zenonis, principis Stoicorum, qui ne consilium proderet linguam morsu secuit et exspuit in tyrannum intrepide. Heu, jam rursus a Diomedonte tritus in mortario pistillatur!

  20. 120

    Certe non suflicimus singulos libros luctu lamentaricon- digno, qui in diversis mundi partibus bellorum discrimine perierunt. Horribilem tamen stragem, quae per auxiliares milites secundo bello Alexandrino contigit in Aegypto, stilo flebili memoramus, ubi septinginta millia voluminum igni- bus conflagrarunt, quae sub regibus Ptolemaeis per multa cur- ricula temporum sunt collecta, sicut recitat Aulus Gellius, Noctium Atticarum libro septimo, capitulo septimo decimo.

  21. 121

    Quanta proles Atlantica tunc occubuisse putabitur, orbium motus omnes, conjunctione splanetarum, galaxiae naturam et generationes prognosticas cometarum ac quaecunque in caelo fiunt vel aethere, comprehendens! Quis tam infaustum holocaustum, ubi loco cruoris incaustum offertur, non exhorreat? ubi prunae candentes pergameni crepitantis sanguine vernabantur, ubi tot innocentium millia, in quorum ore non est inventum mendacium, fiamma vorax consumpsit, ubi tot scrinia veritatis aeternae ignis parcere nesciens in faetentem cinerem commutavit.

  22. 122

    Minoris facinoris aestimatur tam Jepue quam Agamemnonis victtma, ubi pia filia virgo patris gladio jugulatur. Quot labores celebris Herculis tunc periisse putabimus, qui ob astronomiae peritiam collo irreflexo caelum describitur sustulisse, cum jam secundo flammis Hercules sit injectus.

  23. 123

    Arcana caelorum, quae Jonithus non ab homine neque per hominem didicit sed divinitus inspiratus accepit; quaeque Zoroastes germanus ejusdem, immundorum servitor spirituum, Bactrianis disseruit; quae etiam sanctus Enoch Paradisi praefectus prius quam transferretur de saeculo prophetavit; immo quae primus Adam filios docuit, sicut raptus in ecstasi in libro aeternitatis praeviderat, flammis illis nefandis probabiliter aestimantur destructa.

  24. 124

    Aegyptiorum religio, quam liber Logostilios sic commendat egregie, politia veterum Athenarum, quae novem millibus annorum Athenas Graeciae praecesserunt; carmina Chaldaeorum; considerationes Arabum et Indorum; caerimoniae Iudaeorum; architectura Babyloniorum; Noe georgica; Moysis praestigia; Josuae planimetria; Samsonis aenigmata; Salomonis problemata, a cedro Libani usque ad hyssopum planissime disputata; Aesculapii antidota; Cadmi grammatica; Parnasi poemata; Apollinis oracula; Argonautica Jasonis; strategematon Palamedis; et alia infinita scientiarum secreta hujus incendii tempestate creduntur sublata.

  25. 125

    Numquid Aristotelem de circuli quadratura syllogismus apodicticon latuisset, si libros veterum methodos naturae totius habentium permisissent nefanda praelia superesse? Nec enim de mundi aeternitate problema neutrum fecisset; nec de intellectuum humanorum pluralitate eorundemque perpetuitate, ut verisimiliter creditur, dubitasset ullatenus, si perfectae scientiae veterum invisorum bellorum pressuris obnoxiae non fuissent. Per bella namque ad patrias peregrinas distrahimur, obtruncamur, vulneramur et enormiter mutilamur, sub terra suffodimur, in mari submergimur, flammis exurimur et omni necis genere trucidamur.

  26. 126

    Quantum sanguinis nostri fudit Scipio bellicosus, cum eversioni Carthaginis, Romani imperii impugnatricis et aemulae, anxius incumbebat! Quot millia millium praelium decennale Troianum ab hac luce transmisit! Quot per Antonium, Tullio jam occiso, externarum provinciarum latebras adierunt! Quot de nobis per Theodoricum, exulante Boetio, in diversa mundi climata, sicut oves pastore percusso, sunt dispersi! Quot Seneca succumbente Neronis malitiae, cum et volens et nolens portas mortis adiret, ab eo divisi retrocessimus lacrimantes et in quibus partibus hospitari possemus penitus ignorantes!

  27. 127

    Felix fuit illa librorum translatio, quam in Persas de Athenis Xerxes fecisse describitur, quos rursus de Persis in Athenas Seleucus reduxit. O postliminium gratiosum! O mira laetitia! quam tunc cerneres in Athenis, cum proli suae genitrix obviaret tripudians matricemque thalamum senescenti jam soboli denuo demonstraret. Reassignatis hospitiis veteribus inquilinis, mox tabulata cedrina cum lignis et trabibus levigatis aptissime complanantur; auro et ebore epigrammata designantur camerulis singulis, quibus ipsa volumina reverenter illata suavissime collocantur sic, ut nullum alterius ingressum impediat vel propinquitate nimia fratrem laedat.

  28. 128

    Caeterum infinita sunt dispendia quae per seditiones bellorum librorum generi sunt illata. Et quoniam infinita nullatenus pertransire contingit, hic statuemus finaliter querimoniae nostrae Gades, et ad preces a quibus incepimus regiramus habenas, rogantes suppliciter ut rector Olympi ac mundi totius dispensator altissimus firmet pacem et bella removeat ac tempora faciat sua protectione tranquilla.

  29. 129

    Capitulum VIII

  30. 130

    De multiplici opportunitate quam habuimus librorum copiam conquirendi

  31. 131

    CUM OMNI negotio tempus sit et opportunitas, ut testatur sapiens Ecclesiastes, octavo, jam progredimur enarrare multiplices opportunitates, quibus in adquisitione librorum, nostris propositis divinitate propitia, juvabamur.

  32. 132

    Quamvis enim ab adolescentia nostra semper socialem communionem cum viris litteratis et librorum dilectoribus delectaremur habere, succedentibus tamen prosperis, regiae majestatis consecuti notitiam et in ipsius acceptati familia, facultatem accepimus ampliorem ubilibet visitandi pro libito et venandi quasi saltus quosdam delicatissimos, tum privatas, tum communes, tum regularium, tum saecularium librarias.

  33. 133

    Sane dum invictissimi principis ac semper magnifice triumphantis regis Angliae Eduardi Tertii post conquestum,—cujus tempora serenare dignetur Altissimus diutine et tranquille—, primo quidem suam concernentibus curiam, deinde vero rempublicam regni sui, cancellarii videlicet ac thesaurarii, fungeremur officiis, patescebat nobis aditus facilis, regalis favoris intuitu, ad librorum latebras libere perscrutandas.

  34. 134

    Amoris quippe nostri fama volatilis jam ubique percrebuit, tantumque librorum et maxime veterum ferebamur cupiditate languescere, posse vero queml ibet nostrum per quaternos facilius quam per pecuniam adipisci favorem. Quamobrem cum supra dicti principis recolendae memoriae bonitate suffulti possemus obesse et prodesse, officere et proficere vehementer tam majoribus quam pusillis, affluxerunt loco xeniorum et munerum locoque donorum et jocalium caenulenti quaterni ac decrepiti codices, nostris tam aspectibus quam affectibus pretiosi.

  35. 135

    Tunc nobilissimorum monasteriorum aperiebantur armaria, reserabantur scrinia et cistulae solvebantur, et per longa saecula in sepulcris soporata volumina expergiscunt attonita, quaeque in locis tenebrosis latuerant novae lucis radiis perfunduntur. Delicatissimi quondam libri, corrupti et abominabiles jam effecti, murium quidem foetibus cooperti et vermium morsibus terebrati, jacebant exanimes; et qui olim purpura vestiebantur et bysso, nunc in cinere et cilicio recubantes oblivioni traditi videbantur domicilia tinearum.

  36. 136

    Inter haec nihilominus, captatis temporibus, magis voluptuose consedimus quam fecisset medicus delicatus inter aromatum apothecas, ubi amoris nostri objectum reperimus et fomentum. Sic sacra vasa scientiae ad nostrae dispensationis provenerunt arbitrium, quaedam data, quaedam vendita ac nonnulla pro tempore commodata.

  37. 137

    Nimirum cum nos plerique de hujusmodi donariis cernerent contentatos, ea sponte nostris usibus studuerunt tribuere, quibus ipsi libentius caruerunt, quam ea quae nostris assistentes servitiis abstulerunt. Quorum tamen negotia sic expedire curavimus gratiose, ut et eisdem emolumentum accresceret, nullum tamen detrimentum justitia sentiret. Porro, si scyphos aureos et argenteos, si equos egregios, si nummorum summas non modicas amassemus, tunc temporis dives nobis aerarium instaurasse possemus. Sed revera libros non libras maluimus, codicesque plus dileximus quam florenos, ac panfletos exiguos incrassatis praetulimus palefridis.

  38. 138

    Ad haec ejusdem principis illustrissimi sempiternae memoriae legationibus crebris functi, et ob multiplicia regni negotia nunc ad sedem Romanam, nunc ad curiam Franciae, nunc ad mundi diversa dominia, taediosis ambassiatibus ac periculosis temporibus mittebamur, circumferentes tamen ubique illam, quam aquae plurimae nequiverunt exstinguere, caritatem librorum. Haec omnium peregrinationum absinthia quasi quaedam pigmentaria potio dulcoravit. Haec post perplexas intricationes et scrupulosos causarum anfractus ac vix egressibiles rei publicae labyrinthos ad respirandum ,parumper temperiem aurae lenis aperult.

  39. 139

    O beate Deus Deorum in Sion, quantus fluminis impetus voluptatis laetificavit cor nostrum, quotiens paradisum mundi Parisius visitare vacavimus moraturi, ubi nobis semper dies pauci prae amoris magnitudine videbantur! Ibi bibliothecae jocundae super cellas aromatum redolentes, ibi virens viridarium universorum voluminum, ibi prata academica terrae motu trementia, Athenarum diverticula, Peripateticorum Itinera, Parnasi promontoria et porticus Stoicorum.

  40. 140

    Ibi cernitur tam artis quam scientiae mensurator Aristoteles, cujus est totum quod est optimum in doctrinis, in regione dumtaxat transmutabili sublunari; ibi Ptolemaeus eplcyclos et eccentricos auges atque geuzahar planetarum figuris et numeris emetitur; ibi Paulus arcana revelat; ibi Dionyslus convicinus hierarchias coordinat et distinguit; ibi quicquid Cadmus grammate recolligit Phoeniceo, totum virgo Carmenta charactere repraesentat Latino; ibi revera, apertis thesauris et sacculorum corrigiis resolutis, pecuniam laeto corde dispersimus, atque libros impretiabiles luto redemimus et arena. Nequaquam malum est, malum est, insonuit omnis emptor; sed ecce quam bonum et quam jocundum arma clericalis militiae congregare in unum, ut suppetat nobis, unde haereticorum bella conterere, si insurgant!

  41. 141

    Amplius opportunitatem maximam nos captasse cognoscimus per hoc, quod ab aetate tenera magistrorum et scholarium ac diversarum artium professorum quos ingenii perspicacitas ac doctrinae celebritas clariores effecerant, relegato quolibet partiali favore, exquisitissima sollicitudine nostrae semper coniunximus comitivae, quorum consolativis colloquiis confortati, nunc argumentorum ostensivis investigationibus, nunc physicorum processuum ac catholicorum doctorum tractatuum recitationibus, nunc moralitatum excitativis collationibus, velut alternatis et multiplicatis ingenii ferculis, dulctus fovebamur.

  42. 142

    Tales in nostro tirocinio commilitones elegimus, tales in thalamo collaterales habuimus, tales in itinere comites, tales in hospitio commensales, et tales penitus in omni fortuna sodales. Verum quia nulla felicitas diu durare permittitur, privabamur nonnunquam luminum aliquorum praesentia corporali, cum eisdem promotiones ecclesiasticae ac dignitates debitae, prospiciente de caelo justitia, provenerunt. Quo fiebat, ut incumbentes sicut oportuit curae propriae se a nostris cogerentur obsequiis absentare.

  43. 143

    Rursus compendiosissimam semitam subjungemus, per quam ad manus nostras pervenit librorum tam veterum quam novorum plurima multitudo. Religiosorum siquidem mendicantium paupertatem susceptam pro Christo nunquam indignantes horruimus, verum ipsos ubique terrarum in nostrae compassionis ulnas admisimus mansuetas, affabilitate familiarissima in personae nostrae devotionem alleximus, allectosque beneficiorum liberalitate munifica fovimus propter Deum; quorum sic eramus omnium benefactores communes, ut nihilominus videremur quadam paternitatis proprietate singulos adoptasse.

  44. 144

    Istis in statu quolibet facti sumus refugium, istis nunquam clausimus gratiae nostrae sinum; quamobrem istos votorum nostrorum peculiarissimos zelatores meruimus habere, et tam opere quam opera promotores. Qui circuentes mare et aridam ac orbis ambitum perlustrantes, universitates quoque diversarumque provinciarum generalia studia perscrutantes, nostris desideriis militare studebant certissima spe mercedes.

  45. 145

    Quis inter tot argutissimos venatores lepusculus delitesceret? Quis pisciculus istorum nunc hamos, nunc retia, nunc sagenas evaderet? A corpore sacrae legis divinae usque ad quaternum sophismatum hesternorum, nihil istos praeterire potuit scrutatores. Si in fonte fidei Christianae, curia sacrosancta Romana, sermo devotus insonuit, vel si pro novis causis quaestio ventilabatur extranea, si Parisiensis soliditas, quae plus antiquitati discendae quam veritati subtiliter producendae jam studet, si Anglicana perspicacitas, quae antiquis perfusa Iuminaribus novos semper radios emittit veritatis, quicquam ad augmentum scientiae vel declarationem fidei promulgabat, hoc statim nostris recens infundebatur auditibus nullo denigratum seminiverbio nulloque nugace corruptum, sed de praelo purissimi torcularis in nostrae memoriae dolia defaecandum transibat.

  46. 146

    Cum vero nos ad civitat es et loca contingeret declinare, ubi praefati pauperes conventus habebant, eorum armaria ac quaecunque librorum repositoria visitare non piguit; immo ibi in altisstma paupertate altissimas divitias sapientiae thesaurizatas invenimus, et non solum in eorum sarcinulis et sportellis micas de mensa dominorum cadentes repperimus pro catellis, verum panes propositionis absque fermento panemque angeIorum omne delectamentum in se habentem, immo horrea Joseph plena frumentis totamque Aegypti supellectilem atque dona ditissima, quae regina Saba detulit Salomoni.

  47. 147

    Hi sicut formicae continue congregantes in messem et apes argumentosae fabricantes jugiter cellas mellis. Hi successores Bezeleel ad excogitandum quicquid fabrefieri poterit in argento et auro ac gemmis, quibus templum Ecclesiae decoretur. Hi prudentes polymitarii, qui superhumerale et rationale pontificis sed et vestes varias efficiunt sacerdotum. Hi cortinas, saga pellesque arietum rubricatas resarciunt quibus Ecclesiae militantis tabernaculum contegatur. Hi agricolae seminantes, boves triturantes, tubae buccinantes, pleiades emicantes et stellae manentes in ordine suo, quae Sisaram expugnare non cessant. Et ut veritas honoretur, salvo praejudicio cujuscunque, licet hi nuper hora undecima vineam sint ingressi dominicam, sicut amantissimi nobis libri capitulo sexto supra anxius allegabant, plus tamen in hac hora brevissima sacratorum librorum adjecerunt propagini quam omnes residui vinitores; Pauli sectantes vestigia, qui vocatione novissimus praedicatione primus, multo latius aliis evangelium Christi sparsit.

  48. 148

    De istis ad statum pontificalem assumpti nonnullos habuimus de duobus ordinibus, Praedicatorum videlicet et Minorum, nostris assistentes lateribus nostraeque familiae commensales, viros utique tam moribus insignitos quam litteris, qui diversorum voluminum correctionibus, expositionibus, tabulationibus ac compilationibus indefessis studiis incumbebant.

  49. 149

    Sane quamvis omnium religiosorum communicatione multiplici plurimorum operum copiam tam novorum quam veterum assecuti fuerimus, Praedicatores tamen extollimus merito speciali praeconio in hac parte, quod eos prae cunctis reltgiosis suorum sine mvidia gratissime communicativos invenimus, ac divina quadam liberalitate perfusos sapientiae luminosae probavimus non avaros sed idoneos possessores.

  50. 150

    Praeter has omnes opportunitates praetactas, stationariorum ac librariorum notitiam, non solum infra natalis soli provinciam, sed per regnum Franciae, Teutoniae et Italiae dispersorum comparavimus, faciliter pecunia praevolante, nec eos ullatenus impedivit distantia, neque furor maris absterruit, nec aes eis pro expensa defecit, quin ad nos optatos libros transmitterent vel afferrent. Sciebant profecto quod spes eorum in sinu nostro reposita defraudari non poterat, sed restabat apud nos copiosa redemptio cum usuris.

  51. 151

    Denique nec rectores scholarum ruralium puerorumque rudium paedagogos nostra neglexit communio, singulorum captatrix amoris; sed potius cum vacaret, eorum hortulos et agellos ingressi, flores superficietenus redolentes collegimus ac radices effodimus obsoletas, studiosis tamen accommodas et quae possent, digesta barbarie rancida, pectorales arterias eloquentiae munere medicari. Inter hujusmodi pleraque comperimus renovari dignissima quae, solerter elimata robigine turpi, larva vetustatis deposita, merebantur venustis vultibus denuo reformari. Quae nos, adhibita necessariorum suflicientia, in futurae resurrectionis exemplum resuscitata quodammodo redivivae reddidimus sospitati.

  52. 152

    Caeterum apud nos in nostris maneriis multitudo non modica semper erat antiquariorum, scriptorum, correctorum, colligatorum, illuminatorum et generaliter omnium, qui poterant librorum servitiis utiliter insudare. Postremo omnis utriusque sexus omnisque status vel dignitatis conditio, cujus erat cum libris aliquale commercium, cordis nostri januas pulsu poterat aperire facillime et in nostrae commodosum reperire cubile.

  53. 153

    Sic omnes admisimus codices afferentes, ut nunquam praecedentium multitudo fastidium posterorum efficeret, vel hesternum beneficium praecollatum praejudicium pareret hodierno. Quapropter cum omnibus memoratis personis quasi quibusdam adamantibus attractivis librorum iugiter uteremur, fiebat ad nos desideratus accessus vasorum scientiae et volatus multifarius voluminum optimorum. Et hoc est quod praesenti capitulo sumpsimus enarrare.

  54. 154

    Capitulum IX

  55. 155

    Quod licet opera veterum amplius amaremus, non tamen damnavimus studia modernorum

  56. 156

    LICET nostris desideriis novitas modernorum nunquam fuerit odiosa, qui vacantes studiis ac priorum patrum sententiis quicquam vel subtiliter vel utiliter adicientes grata semper affectione coluimus, antiquorum tamen examinatos labores securiori aviditate cupivimus perscrutari. Sive enim naturaliter viguerunt perspicaciori mentis ingenio, sive instantiori studio forsitan indulserunt, sive utriusque suffulti subsidio profecerunt, hoc unum comperimus evidenter, quod vix sufficiunt successores priorum comperta discutere, atque ea per doctrinae captare compendium, quae antiqui anfractuosis adinventionibus effoderunt.

  57. 157

    Sicut enim in corporis probitate praestantiores legimus praecessisse, quam moderna tempora exhibere noscantur, ita luculentioribus sensibus praefulsisse plerosque veterum opinari nullatenus est absurdum, cum utrosque opera, quae gesserunt, inattingibiles posteris aeque probent. Unde Phocas in prologo Grammaticae suae scribit:

  58. 158

    Omnia cum veterumm sint cxplorata libellis,         Multa loqui breviter sit novitatis opus.

  59. 159

    Nempe si de fenore discendi ac diligentia studii fiat sermo, illi philosophiae vitam totam integre devoverunt; nostri vero saecult contemporanet paucos annos fervidae juventutis, aestuantis vicissim mincendiis vitiorum, segniter applicant, et cum, sedatis passionibus, discernendae ambiguae veritatlis acumen attigerint, mox externis tmplicati negotiis retrocedunt et philosophiae gymnasiis valedicunt.

  60. 160

    Mustum fumosum juvenilis ingenii philosophicae difficultati delibant, vinumque maturius defaecatum oeconomicae sollictudini largiuntur. Amplius sicut Ovidius, primo De Vetula , merito lamentatur:

  61. 161

    Omnes declinat ad ea lucra ministrant,       Utque sciant discunt pauci, plures ut abundent;       Sic te prostituunt, O virgo Scientia! sic te       Venalem faciunt castis amplexibus aptam,       Non te propter te quaerentes, sed lucra per te,       Ditarique volunt potius, quam philosophari;

  62. 162

    et infra:

  63. 163

    sic Philosophia       Exilium patitur, et Philopecunia regnat,

  64. 164

    quam constat esse violentissimum toxicum disciplinae.

  65. 165

    Qualiter vero non alium terminum studio posuerunt antiqui quam vitae, declarat Valerius ad Tiberium, libro octavo, capitulo septimo, per exempla multorum. Carneades, inquit, laboriosus ac diutinus sapientiae miles fuit; siquidem expletis nonaginta annis idem illi vivendi ac philosophandi finis fuit. Isocrates nonagesimum quartum annum agens nobilissimum librum scripsit; Sophocles prope centesimum annum agens; Simonides octogesimo anno carmina scripsit. A. Gellius non affectavit diutius vivere, quam esset idoneus ad scribendum, teste seipso in prologo Noctium Atticarum.

  66. 166

    Fervorem vero studii, quem habebat Euclides Socraticus, reatare solebat Taurus philosophus, ut juvenes ad studium animaret, sicut refert A. Gellius libro septimo, capitulo decimo, voluminis memorati. Athenienses namque cum Megarenses odirent, decreverunt quod si quis de Megarensibus Athenas intraret, capite plecteretur. Tunc Euclides, qui Megarensis erat et ante illud decretum Socratem audierat, muliebri ornamento contectus de nocte, ut Socratem audiret, ibat de Megaris ad Athenas viginti millia passuum et redibat. Imprudens et nimius fuit fervor Archimedis, qui geometricae facultatis amator nomen edisserere noluit nec a figura protracta caput erigere, quo vitae mortalis fatum poterat prolongasse, sed indulgens studio plus quam vitae studiosam figuram vitali sanguine cruentavit.

  67. 167

    Quam plurima hujus nostri propositi sunt exempla, nec ea quidem transcurrere brevitas affectata permittit. Sed, quod dolentes referimus, iter prorsus diversum incedunt clerici celebres his diebus. Ambitione siquidem in aetate tenera laborantes, ac praesumptionis pennas Icarias inexpertis lacertis fragiliter coaptantes, pileum magistralem immaturi praeripiunt, fiuntque pueruli facultatum plurium professores immeriti, quas nequaquam pedetentim pertranseunt, sed ad instar caprearum saltuatim ascendunt; cumque parum de grandi torrente gustaverint, arbitrantur se totum funditus sorbuisse, vix faucibus humectatis; et quia in primis rudimentis tempore congruo non fundantur, super debile fundamentum opus aedificant ruinosum. Iamque provectos pudet addiscere, quae tenellos decuerat didicisse, et sic profecto coguntur perpetuo luere quod ad fasces indebitos praepropere salierunt

  68. 168

    Propter haec et his similia, tirones scholastici soliditatem doctrinae, quam veteres habuerunt, tam paucis lucubratiunculis non attingunt, quantumcunque fungantur honoribus, censeantur nominibus, auctorizentur habitibus, locenturque solemniter in cathedris seniorum. Prisciani regulas et Donati statim de cunis erepti et celeriter ablactati perlingunt; Categorias, Perihermenias, in cujus scriptura summus Aristoteles calamum in corde tinxisse confingitur, infantili balbutie resonant impuberes et imberbes. Quarum facultatum itinera dispendioso compendio damnosoque diplomate transmeantes, in sacrum Moysen manus iniciunt violentas, ac se tenebrosis aquis in nubibus aeris facialiter aspergentes, ad pontificatus infulam caput parant, nulla decoratum canitie senectutis.

  69. 169

    Promovent plurimum istam pestem juvantque ad istum phantasticum clericatum tam pernicibus passibus attingendum papalis provisio seductivis precibus impetrata necnon et preces, quae repelli non possunt, cardinalium et potentum, amicorum cupiditas et parentum , qui aedificantes Sion in sanguinibus, prius suis nepotibus et alumnis ecclesiasticas dtgnitates anticipant, quam naturae successu vel doctrinae temperie maturescant.

  70. 170

    Isto, pro dolor! paroxysmo, quem plangimus, Parisiense palladium nostris maestis temporibus cernimus jam sublatum, ubi tepuit, immo fere friguit zelus scholae tam nobiIis, cujus olim radii lucem dabant universis angulis orbis terrae. Quiescit ibidem jam calamus omnis scribae, nec librorum generatio propagatur ulterlus, nec est qui incipiat novus auctor haberi. Involvunt sententias sermonibus imperitis, et omnis logicae proprietate privantur; nisi quod Anglicanas subtilitates, quibus palam detrahunt, vigiliis furtivis addiscunt.

  71. 171

    Minerva mirabilis nationes hominum circuire videtur, et a fine usque ad finem attingit fortiter, ut se ipsam communicet universis. Indos, Babylonios, Aegyptios atque Graecos, Arabes et Latinos eam pertransisse jam cernimus. Jam Athenas deseruit, jam a Roma recessit, jam Parisius praeterivit, jam ad Britanniam, insularum insignissimam quin potius microcosmum, accessit feliciter, ut se Graecis et barbaris debitricem ostendat. Quo miraculo perfecto, conicitur a plerisque quod, sicut Galliae jam sophia tepescit, sic ejusdem millitia penitus evirata languescit.

  72. 172

    Capitulum X

  73. 173

    De successiva perfectione librorum

  74. 174

    SAPIENTIAM veterum exquirentes assidue, juxta sapientis consilium, Ecclesiastici nono et tricensimo: Sapientiam, inquit, omnium antiquorum exquiret sapiens, non in illam opinionem dignum duximus declinandum, ut primos artium fundatores omnem ruditatem elimasse dicamus, scientes adinventionem cujusque fideli canonio ponderatam pusillam efficere scientiae portionem. Sed per plurimorum investigationes sollicitas, quasi datis symbolis singillatim, scientiarum ingentia corpora ad immensas, quas cernimus, quantitates successivis augmentationibus succreverunt. Semper namque discipuli, magistrorum sententias iterata fornace liquantes, praeneglectam scoriam excoxerunt, donec fieret aurum electum probatum terrae purgatum septuplum et perfecte, nullius erronei vel dubii admixtione fucatum.

  75. 175

    Neque enim Aristoteles, quamvis ingenio giganteo floreret, in quo naturae complacuit experiri quantum mortalitati rationis posset annectere, quemque paulo minus minoravit ab angelis Altissimus, illa mira volumina, quae totus vix capit orbis, ex digitis suis suxit. Quinimmo Hebraeorum, Babyloniorum, Aegyptiorum, Chaldaeorum, Persarum etiam et Medorum, quos omnes diserta Graecia in thesauros suos transtulerat, sacros libros oculis lynceis penetrando perviderat. Quorum recte dicta recipiens, aspera complanavit, superflua rescavit, diminuta supplevit et errata delevit; ac non solum sincere docentibus sed etiam oberrantibus regratiandum censuit, quasi viam praebentibus veritatem facilius inquirendi, sicut ipsemet secundo Metaphysicae clare docet. Sic multi jurisperiti condidere Pandectam, sic medici multi Tegni, sic Avicenna Canonem, sic Plinius molem illam Historiae Naturalis, sic Ptolemaeus edidit Almagesti.

  76. 176

    Quemadmodum namque in scriptoribus annalium considerare non est difficile quod semper posterior praesupponit priorem, sine quo praelapsa tempora nullatenus enarrare valeret, sic est in scientiarum auctoribus aestimandum. Nemo namque solus est in quancunque scientiam generavit, cum inter vetustissimos et novellos intermedios reperimus, antiquos quidem si nostris aetatibus comparentur, novos vero si ad studiorum fundamenta referantur, et istos doctissimos arbitramur.

  77. 177

    Quid fecisset Vergilius, Latinorum poeta praecipuus, si Theocritum, Lucretium et Homerum minime spoliasset et in eorum vitula non arasset? quid nisi Parthenium Pindarumque, cujus eloquentiam nullo modo potuit imitari, aliquatenus lectitasset? Quid Sallustius, Tullius, Boetius, Macrobius, Lactantius, Martianus, immo tota cohors generaliter Latinorum, si Athenarum studia vel Graecorum volumina non vidissent?   Parum certe in scripturae gazophylacium Hieronymus, trium linguarum peritus, Ambrosius, Augustinus, qui tamen Graecas litteras se fatetur odisse, immo Gregorius, qui prorsus eas se nescisse describit, ad doctrinam ecclesiae contulissent, si nihil eisdem doctior Graecia commodasset. Cujus rivulis Roma rigata, sicut prius generavit philosophos ad Graecorum effigiem, pari forma postea protulit orthodoxae fidei tractatores. Sudores sunt Graecorum symbola quae cantamus, eorundem declarata consiliis et multorum martyrio confirmata.

  78. 178

    Cedit tamen ad gloriam Latinorum per accidens hebetudo nativa, quoniam sicut fuerunt in studiis minus docti, sic in erroribus minus mali. Arriana nempe malitia fere totam eclipsarat ecclesiam, Nestoriana nequitia, quae blasphema rabie debacchari praesumpsit in virginem, tam nomen quam definitionem Theotokos abstulisset reginae non pugnando sed disputando, nisi miles invictus Cyrillus, ad monomachiae congressum paratus, eam favente consilio Ephesino in spiritu vehementi penitus exsufflasset.

  79. 179

    Innumerabiles nobis sunt Graecorum haeresium tam species quam auctores; nam sicut fuerunt sacrosanctae fidei primitivi cultores, ita et primi zizaniorum satores produntur historiis fide dignis. Sicque posterius profecerunt in pejus quod, dum Domini inconsutilem tunicam scindere molirentur, claritatem doctrinae praehabitam perdiderunt totaliter ac novis tenebris excaecati decidunt in abyssum, nisi ille sua occulta dispenset potentia, cujus sapientiam numerus non metitur.

  80. 180

    Haec hactenus; nam hic nobis subducitur judicandi facultas. Unum tamen elicimus ex praedictis, quod damnosa nimis est hodie studio Lationorum Graeci sermonis inscitia, sine quo scriptorum veterum dogmata sive Christianorum sive gentilium nequeunt comprehendi. Idemque de Arabico in plerisque tractatibus astronomicis, ac de Hebraico pro textu sacrae bibliae, verisimiliter est censendum, quibus defectibus proinde Clemens quintus occurrit, si tamen praelati quae faciliter statuunt, fideliter observarent. Quamobrem grammaticam, tam Hebraeam quam Graecam, nostris scholaribus providere curavimus cum quibusdam adjunctis, quorum adminiculo studiosi lectores in dictarum linguarum scriptura, lectura necnon etiam intellectu, plurimum poterunt informari, licet proprietatem idiomatis solus auditus aurium animae repraesentet.

  81. 181

    Capitulum XI

  82. 182

    Quare libros liberalium litterarum praetulimus libris iuris

  83. 183

    JURIS positivi lucrativa peritia dispensandis terrenis accommoda, quanto hujus saeculi filiis famulatur utilius, tanto minus ad capescenda sacrae scripturae mysteria et arcana fidei sacramenta filiis lucis confert, utpote quae disponit peculiariter ad amicitiam hujus mundi, per quam homo, Iacobo attestante, Dei constituitur inimicus. Haec nimirum lites humanas, quas infinita producit cupiditas, intricatis legibus, quae ad utrumlibet duci possunt, extendit crebrius quam exstinguit; ad quas tamen sedandas a jurisconsultis et piis principibus noscitur emanasse.

  84. 184

    Sane cum contrariorum sit eadem disciplina potentiaque rationalis ad opposita valeat, simulque sensus humanus proclivior sit ad malum, hujus facultatis exercitatoribus accidit, ut plerumque litibus intendendis indulgeant plus quam paci, et jura non ad IegisIatoris intentum referant sed ad suae machinationis effectum verba retorqueant violenter.

  85. 185

    Quamobrem, licet mentem nostram librorum amor hereos possideret a puero, quorum zelo languere vice voluptatis accepimus, minus tamen librorum civiIium appetitus nostris adhesit affectibus minusque hujusmodi voluminibus adquirendis concessimus tam operae quam impensae. Sunt enim utilia, sicut scorpio in theriaca, quemadmodum libro de Pomo Aristoteles, sol doctrinae, de logica definivit.

  86. 186

    Cernebamus etiam inter leges et scientias quamdam naturae differentiam manifestam, dum omnis scientia jocundatur et appetit quod suorum principiorum praecordia, introspectis visceribus, pateant et radices suae pullulationis emineant suaeque scaturiginis emanatio luceat evidenter; sic enim ex cognato et consono lumine veritatis conclusionis ad principia ipsum corpus scientiae lucidum fiet totum, non habens aliquam partem tenebrarum. At vero leges, cum sint pacta et humana statuta ad civiliter convivendum vel juga principum superjecta cervicibus subditorum, recusant reduci ad ipsam synderesim, aequitatis originem, eo quod plus habere se timeant de voluntatis imperio quam de rationis arbitrio. Quapropter causas legum discutiendas non esse suadet in pluribus sententia sapientum.

  87. 187

    Nempe consuetudine sola leges multae vigorem adquirunt non necessitate syllogistica, sicut artes, prout secundo Politicorum adstruit Aristoteles, Phoebus scholae, ubi politiam redarguit Hippodami, quae novarum legum inventoribus praemia pollicetur, quia leges veteres abrogare et novellas statuere est ipsarum, quae fiunt, valitudinem infirmare. Quae enim sola consuetudine stabilitatem accipiunt, haec necesse est desuetudine dirimantur.

  88. 188

    Ex quibus liquido satis constat quod, sicut leges nec artes sunt nec scientiae, sic nec libri legum libri scientiarum vel artium proprie dici possunt. Nec est haec facultas inter scientias recensenda, quam licet geologiam appropriato vocabulo nominare. Libri vero liberalium litterarum tam utiles sunt scripturae divinae, quod sine ipsorum subsidio frustra ad ipsius notitiam intellectus aspiret.

  89. 189

    Capitulum XII

  90. 190

    Quare libros grammaticales tanta diligentia curavimus renovare

  91. 191

    CUM LIBRORUM lectionibus foveremur assidue, quos moris erat cotidie legere vel audire, perpendimus evidenter quantum impediat intellectus officium vel unius vocabuli semiplena notitia, dum nullius enuntiationis sententia capitur, cujus pars quantalibet ignoratur. Quapropter exoticorum verborum interpretationes mira sedulitate jussimus annotari antiquorumque grammaticorum orthographiam, prosodiam, etymologiam ac diasyntheticam inconcussa curiositate consideravimus terminosque vetustate nimia caligantes descriptionibus congruis lucidare curavimus, quatenus iter planum nostris studentibus pararemus.

  92. 192

    Haec est sane summa totalis quare tot grammaticorum antiquata volumina emendatis codicibus renovare studuimus, ut stratas regias sterneremus, quibus ad arte quascunque nostri futuri scholares incederent inoffense.

  93. 193

    Capitulum XIII

  94. 194

    Quare non omnino negleximus fabulas poetarum

  95. 195

    OMNIA genera machinarum quibus contra poetas solius nudae veritatis amatores obiciunt duplici refelluntur umbone, quia vel in obscena materia gratus cultus sermonis addiscitur vel, ubi ficta sed honesta tractatur sententia, naturalis vel historialis veritas indagatur sub eloquio typicae fictionis.

  96. 196

    Quamvis nimirum omnes homines natura scire desiderent, non tamen omnes aequaliter delectantur addiscere, quinimmo studii labore gustato et sensuum fatigatione percepta plerique nucem abiciunt inconsulte prius quam testa soluta nucleus attingatur. Innatus est enim homini duplex amor, videlicet propriae libertatis in regimine et aliquantae voluptatis in opere; unde nullus sine causa alieno se subdit imperio vel opus quodcunque exercet cum taedio sua sponte. Delectatio namque perficit operationem, sicut pulcritudo juventutem: sicut Aristoteles verissime dogmatizat decimo Ethicorum.

  97. 197

    Idcirco prudentia veterum adinvenit remedium, quo lascivum humanum caperetur ingenium quodammodo pio dolo, dum sub voluptatis iconio deIicata Minerva delitesceret in occulto. Muneribus parvulos ascolemus allicere ut illa gratis velint addiscere, quibus eos vel invitos intendimus applicare. Non enim natura corrupta eo impetu, quo prona se pellit ad vitia, transmigrat ad virtutes. Hoc in brevi versiculo nobis declarat Horatius, ubi artem tradit poeticam, ita dicens:

  98. 198

    Aut prodesse volunt aut delectare poctae.

  99. 199

    Hoc idem in alio versu ejusdem libri patenter insinuat, ita scribens:

  100. 200

    Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci.

← Previous · Next → — showing 101200 of 283

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.