Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Debury

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 283 sections

  1. 201

    Quot Euclidis discipulos retrojecit Elefuga, quasi scopulus eminens et abruptus, qui nullo scalarum suffragio scandi posset! Durus, inquiunt, est hic sermo; quis potest eum audire? Filius inconstantiae, qui tandem in asinum transformari volebat, philosophiae studium nullatenus forsitan dimisisset, si eidem contecta voluptatis velamine familiariter occurrisset. Sed mox Cratonis cathedra stupefactus et quaestionibus infinitis, quasi quodam fulmine subito repercussus, nullum prorsus videbat refugium nisi fugam.

  2. 202

    Haec in excusationem adduximus poetarum; jam studentes intentione debita in eisdem ostendimus inculpandos. Ignorantia quidem solius unius vocabuli praegrandis sententiae impedit intellectum, sicut proximo capitulo est assumptum. Cum igitur dicta sanctorum poetarum figmentis frequenter alludant, eveniet, necesse est ut nescito poemate introducto tota ipsius auctoris intentio penttus obstruatur. Et certe, sicut dicit Cassiodorus libro suo, De Institutione Divinarum Litterarum , non sunt parva censenda sine quibus in magna constare non possunt. Restat igitur ut ignoratis poesibus ignoretur Hieronymus, Augustinus, Boetius, Lactantius, Sidonius et plerique alii, quorum litaniam prolixum capitulum non teneret.

  3. 203

    Venerabilis vero Beda hujus dubitationis articulum distinctione declaravit dilucida, sicut recitat compilator egregius Gratianus, plurium repetitor auctorum, qui sicut fuit avarus in compilationis materia, sic confusus reperitur in forma. Scribit tamen sic distinctione septimo et tricensimo, Turbat asumen : saeculares litteras quidam legunt ad voluptatem, poetarum figmentis et verborum ornatu delectati; quidam vero ad eruditionem eas addiscunt, ut errores gentium legendo detestentur et utilia, quae in eis invenerint, ad usum sacrae eruditionis devoti convertant: tales laudabiliter saeculares litteras addiscunt. Haec Beda

  4. 204

    Hac institutione salutifera moniti sileant detrahentes studentibus in poetis ad tempus , nec ignorantes hujusmodi connescientes desiderent, quia hoc est simile solatio miserorum. Statuat igitur sibi quisque piae intentionis affectum et de quacunque materia, observatis virtutis circumstantiis, faciet studium Deo gratum; et si in poeta profecerit, quemadmodum magnus Maro se fatetur in Ennio, non amisit.

  5. 205

    Capitulum XIV

  6. 206

    Qui deberet esse librorum potissimi dilectores

  7. 207

    RECOLLIGENTI praedicta palam est et perspicuum qui deberet esse librorum praecipui dilectores. Qui namque sapientia magis egent ad sui status officium utiliter exsequendum, hi potissimum sacris vasis sapientiae propensiorem proculdubio exhibere tenentur sollicitum grati cordis affectum. Est autem sapientis officium bene ordinare et alios et seipsum: secundum Phoebum philosophorum, Aristotelem, primo Metaphysicae, qui nec fallit nec fallitur in humanis. Quapropter principes et praelati, judices et doctores et quicunque rei publicae directores, sicut prae aliis sapientia opus habent, ita prae aliis vasis sapientiae zelum debent.

  8. 208

    Philosophiam nimirum conspexit Boetius in sinistra quidem sceptrum et in dextra libros gestantem, per quod universis evidenter ostenditur nullum posse rempublicam debite regere sine libris. Tu, inquit Boetius loquens Philosophiae, hanc sententiam Platonis ore sanxisti beatus fore re publicas si eas vel studiosi sapientiae regerent vel earum rectores studere sapientiae contigisset. Rursus hoc nobis insinuat ipse gestus imaginis, quod quanto dextra sinistram praecellit, tanto contemplativa dignior est activa, simulque sapientis interesse monstratur nunc studio veritatis, nunc dispensatione temporalium indulgere vicissim.

  9. 209

    Philippum legimus diis regratiatum devote, quod Alexandrum concesserant temporibus Aritotelis esse natum, cujus instructionibus educatus regni paterni moderamine dignus esset. Dum Phaeton ignarus regiminis fit currus auriga paterni, nunc vicinitate nimia nunc remota distantia infeliciter administrat mortalibus aestum Phoebi ac, ne omnes periclitarentur subjecti propinquo regimine, juste meruit fulminare.

  10. 210

    Referunt tam Graecorum quam Latinorum historiae, quod nobiles inter eos principes non fuerunt, qui litterarum peritia caruerunt. Sacra lex Mosaica, praescribens regi regulam, per quam regat, librum legis divinae sibi praecipit habere descriptum, Deut. septemdecimo, secundum exemplar a sacerdotibus exhibendum, in quo sibi legendum esset omnibus diebus vitae suae. Sane labilitatem humanae memoriae et instabilitatem virtuosae voluntatis in homine satis noverat Deus ipse, qui condidit et qui fingit cotidie corda hominum singillatim. Quamobrem quasi omnium malorum antidotum voluit esse librum, cujus lectionem et usum tanquam saluberrimum spiritus alimentum cotidianum jugiter esse jussit, quo refocillatus intellectus nec enervis nec dubius trepidaret ullatenus in agendis. Istud eleganter Joannes Saresberiensis pertractat in suo Policraticon, libro quarto.

  11. 211

    Caeterum omne genus hominum, qui tonsura vel signo clericali praefulgent, contra quos libri quarto, quinto et sexto capitulis querebantur, libris tenentur veneratione perpetua famulari.

  12. 212

    Capitulum XV

  13. 213

    Quot commoda confert amor librorum

  14. 214

    HUMANUM transcendit ingenium, quanrumcunque de fonte fuerit Pegaseo potatum, instantis capituli titulum explicare perfecte. Si linguis angelorum et hominum quis loquatur, si in Mercurium transformetur aut Tullium, si dulcescat Titi Livii eloquentia lactea, si Demosthenis suavitate peroret, aut Moysi balbutiem allegabit, vel cum Ieremia se puerum nescientem fatebitur adhuc loqui, vel imitabitur resonantem in montibus altis echo. Amorem namque librorum amorem sapientiae constat esse, sicut secundo capitulo est probatum.

  15. 215

    Hic autem amor philosophia Graeco vocabulo nuncupatur, cujus virtutem nulla creata intelligentia comprehendit, quoniam vere creditur bonorum omnium esse mater:— Sap. septimo. Aestus quippe carnalium vitiorum quasi caelicus ros exstingulit, dum motus intensus virtutum animalium vires naturalium virtutum remittit, otio penitus effugato, quo sublato periere Cupidinis arcus omnes.

  16. 216

    Hinc Plato in Phaedone: In hoc, inquit, manifestus est philosophus, si absolvit animam a corporis communione differentius aliis hominibus. Ama, inquit Hieronymus, scientiam scripturarum et carnis vitia non amabis. Demonstravit hoc Xenocrates, deiformis in constanta rationis, quem nobile scortum, Phryne nomine, statuam definivit non hominem cum nullis eum valeret illecebris evirare, quemadmodum 0 Valerius libro quarto, capitulo tertio plene refert. Hoc ipsum noster Origenes ostendit, qui ne eum ab omnipotenti femina effeminari contingeret, utriusque sexus medium per abnegationem extremorum elegit: animosum quippe remedium, nec naturae: tamen consentaneum nec virtuti, cujus est hominem non insensibilem facere passionum sed subortas a fomite rationis enecare mucrone.

  17. 217

    Rursus mundanas pecunias parvipendunt ex animo, quotquot amor affecit librorum, dicente Hieronymo contra Vigilantium, epistola quarta et quinquagensima: non est ejusdem hominis aureos nummos et scripturas probare. Unde a quodam metrice sic dictum est:

  18. 218

    Nulla libris erit apta manus ferrugine tincta,         Nec nummata queunt corda vacare libris.       Non est ejusdem nummos librosque probare;         Persequitur libros grex, Epicure, tuus.       Nummipatae cum libricolis nequeunt simul esse;         Ambos, crede mihi, non tenet una domus.

  19. 219

    Nullus igitur potest libris et Mammonae deservire.

  20. 220

    Vitiorum deformitas in libris maxime reprobatur, ut inducatur omnimode vitia detestari, qui libros dilexerit perscrutari. Daemon, qui a scientia nomen habet, per librorum scientiam potissime triumphatur, cujus fraudes multipliciter flexuosae milleque perniciosi maeandri per libros panduntur legentibus, ne se transfigurans in angelum lucis dolis circumveniat innocentes. Divina nobis per libros reverentia revelatur, virtutes quibus colitur propalantur expressius, atque merces describitur, quam quae nec fallit nec fallitur veritas pollicetur.

  21. 221

    Imago simillima futurae beatitudinis est sacrarum contemplatio litterarum, in quibus nunc Creator nunc creatura conspicitur, ac de torrente perpetuae jocunditatis hauritur. Fides fundatur potentia litterarum. Spes Iibrorum solatio confirmatur, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. Caritas non inflatur sed aedificatur per veram notitiam litterarum; immo super libros sacros constat luce clarius Ecclesiam stabilitam.

  22. 222

    Delectant libri, prosperitate feliciter arridente, consolantur individue, nubila fortuna terrente: pactis humanis robur attribuunt, nec feruntur sententiae graves sine libris. Artes et scientiae in libris consistunt, quarum emolumenta nulla mens sufIiceret enarrare. Quanti pendenda est mira librorum potentia, dum per eos fines tam orbis quam temporis cernimus, et ea quae non sunt, sicut ea quae sunt, quasi in quodam aeternitatis speculo contemplamur.

  23. 223

    Montes scandimus, abyssorum voragines perscrutamur, spectes piscium, quos communis aer nequaquam salubriter continet, intuemur codicibus; fluviorum et fontium diversarum terrarum proprietates distinguimus; metallorum atque gemmarum genera et minerae cujusque materias de libris effodimus, herbarumque vires, arborum et plantarum addiscimus, prolemque totam pro libito cernimus Neptuni, Cereris et Plutonis.

  24. 224

    Quod si nos caelicolas visitare delectat, suppeditantes Taurum, Caucasum et Olympum, Junonis regna transcendimus, ac septena territoria planetarum funiculis et circulis emetimur. Ipsum tandem firmamentum supremum, signis, gradibus et imaginibus varietate maxima decoratum, lustramus. Ibi polum antarcticum, quem nec oculus vidit nec auris audivit, inspicimus; luminosum iter galaxiae et animalibus caelestibus picturatum zodiacum delectabili jocunditate miramur.

  25. 225

    Hinc per libros ad separatas transimus substantias, ut cognatas intelligentias intellectus salutet primamque causam omnium ac motorem immobilem infinitae virtutis oculo mentis cernat et amore inhaereat sine fine. Ecce per libros adjuti beatitudinis nostrae mercedem attingimus, dum adhuc existimus viatores.

  26. 226

    Quid plura? proculdubio, sicut Seneca docente didicimus, otium sine litteriss mors est et vivi hominis sepultura, ita revera a sensu contrario litterarum seu librorum negotiun concludimus hominis esse vitam.

  27. 227

    Rursus per libros tam amicls quam hostibus intimamus, quae nequaquam secure nuntiis commendamus: quoniam libro plerumque ad principum thalamos ingressus conceditur, quo repelleretur penitus vox auctoris, sicut Tertullianus in principio Apologetici sui dicit. Carceribus et vinculis custoditi, ademptaque penitus corporis libertate, librorum legationibus utimur ad amicos, eisque causas nostras expedi endas committimus, atque illuc transmittimus, quo nobis fieret causa mortis accessus. Per libros praeteritorum reminiscimur, de futuris quodammodo prophetamus, praesentia quae labuntur et fluunt scripturae memoria stabilimus.

  28. 228

    Felix studiositas et studiosa felicitas praepotentis eunuchi, de quo Actuum octavo narratur, quem amor propheticae lectionis succenderat tam ardenter, quod nec ratione itineris a legendo cessaret, reginae Candacis regiam populosam oblivioni tradiderat, gazas quibus praeerat a cura cordis semoverat, et tam iter quam currum quo ferebatur neglexerat. Solus amor libri totum sibi vindicaverat domicilium castitatis, quo disponente mox fidei januam meruit introire. O gratiosus amor librorum, qui Gehennae filium et alumnum Tartari per gratiam baptismalem filium fecit regni!

  29. 229

    Cesset jam stilus impotens infiniti negotii consummare tenorem, ne videatur aggredi temere, quod in principio fatebatur impossibile cuiquam esse.

  30. 230

    Capitulum XVI

  31. 231

    Quam meritorium sit libros novos scribere et veteres renovare

  32. 232

    SICUT necessarium est reipublicae pugnaturis militibus arma providere Vulcania et congestas victualium copias praeparare, sic Ecclesiae militanti contra paganorum et haereticorum insultus operae pretium constat esse sanorum librorum multitudine communiri.

  33. 233

    Verum quia omne quod servit mortalibus, per prolapsum temporis mortalitatis dispendium patitur, necesse est vetustate tabefacta volumina innovatis successoribus instaurari, ut perpetuitas, quae naturae repugnat individui, concedatur privilegio speciei. Hinc est, quod signanter dicitur, Ecclesiastes , duodecimo: faciendi plures libros nullus est finis. Sicut enim librorum corpora, ex contrariorum commixtione compacta, suae compositionis continuum sentiunt detrimenturn, sic per prudentiam clericorum reperiri debet remedium, per quod liber sacer, solvens naturae debitum, haereditarium obtineat substitutum et simile semen fratri mortuo suscitetur verificeturque statim illud Ecdesiastici tricensimo: Mortuus est pater illius et quasi non est mortuus, similem enim sibi reliquit post se.

  34. 234

    Sunt igitur transcriptiones veterum quasi quaedam propagationes recentium filiorum, ad quos paternum devolvatur officium, ne librorum municipium minuatur. Sane hujusmodi transcriptores antiquarii nominantur, quorum studia inter ea quae complentur labore corporeo plus sibi placere. Cassiodorus confitetur, De Institutione Divinarum Litterarum , capitulo tricensimo, ita subdens: Felix, inquit, intentio, laudanda sedulitas, manu hominibus praedicare, linguas digitis aperire, salutem mortalibus tacitum dare, et contra diaboli surreptiones illicitas calamo et atramento pugnare. Haec ille. Porro scriptoris officium Salvator exercuit, dum inclinans se deorsum digito scribebat in terra, Joh. octavo, ut nullus quantumcunque nobilis dedignetur hoc facere, quod sapientiam Dei patris intuetur fecisse.

  35. 235

    0 scripturae serenitas singularis, ad cujus fabricam inclinatur artifex orbis terrae, in cujus tremendo nomine flectitur omne genu! 0 venerandum artificium singulariter prae cunctis praxibus, quae hominis manu fiunt, cui pectus Dominicum incurvatur humiliter, cui digitus Dei applicatur vice calami functus! Sevisse Dei filium vel arasse, texuisse vel fodisse non legimus; nec quicquam aliud de mechanicis divinam decebat sapientiam humanatam, nisi scribendo litteras exarare, ut discat quilibet generosus aut sciolus, quod hominibus digiti tribuuntur divinitus ad scribendi negotium potius quam ad bellum. Unde librorum sententiam plurimum approbamus, qua clericum inertem scripturae censuerunt quodammodo fore mancum, capitulo sexto supra.

  36. 236

    Scribit iustos in libro viventium Deus ipse; lapideas quidem tabulas digito Dei scriptas Moyses accepit. Scribat librum ipse qui iudicat, Job proclamat; digitos scribentis in pariete Mane Thecel Phares Nabuchodonosor tremens vidit, Danielis quinto. Ego, inquit Jeremias, scribebam in volumine atramento, Jeremiae sexto et tricensimo. Quod vides, scribe in libro, Christus Joanni praecipit caro suo, Apoc. primo. Sic Isaiae, sic Josuae officium scriptoris injungitur, ut tam actus quam peritia futuris in posterum commendetur. In vestimento et femore scrtptum habet Rex regum et Dominus dominantium Christus ipse, ut sine scriptura nequeat apparere perfectum Omnipotentis regium ornamentum.

  37. 237

    Defuncti docere non desinunt, qui sacrae scientiae libros scribunt. Plus Paulus scribendo sacras epistolas Ecclesiae profuit fabricandae quam gentibus et Judaeis evangelizando sermone. Nempe per libros cotidie continuat comprehensor, quod olim in terrapositus inchoavit viator; sicque verificatur de doctoribus libros scribentibus sermo propheticus Danielis duodecimo: qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.

  38. 238

    Porro polychronitudinem antiquorum, prius quam Deus originalem mundum cataclysmo dilueret, adscribendam miraculo, non naturae catholici decrevere doctores, ut Deus ipse tantum eis vitae concederet, quantum reperiendis et in libris scribendis scientiis conveniret: inter quas astronomiae miranda diversitas, ut experimentaliter visui subderetur, sexcentorum annorum periodum secundum Josephum requirebat.

  39. 239

    Verumtamen non abnuunt, quin terrae nascentia illius temporis primitivi utilius alimentum praestarent mortalibus quam moderni, quo dabatur non solum hilarior corporis euexia sed et diuturnior fiorens aetas; ad quam non modicum contulit, quod virtuti vivebant omnimode, resecato superfluo voluptatis. Igitur quisquis Dei munere scientia est dotatus juxta consilium spiritus sancti, Ecclesiastici octavo et tricensimo: sapientiam scribe in tempore vacuitatis; ut et praemium cum beatis et spatium in praesenti augeatur aetatis.

  40. 240

    Caeterum, si ad mundi principes divertamus sermonem, imperatores egregios invenimus non solum artis scribendi peritia floruisse, sed et ipsius operi plurimum indulsisse. Julius Caesar, primus omnium et tempore et virtute, Commentarios reliquit tam belli Gallici quam civilis a semetipso conscriptos; item de Analogia duos libros, et Anticatones totidem , et poema quod inscribitur Iter , et opuscula alia multa fecit.

  41. 241

    Tam Julius quam Augustus cautelas scribendi litteram pro littera adinvenit, ut quae scriberent occultarent. Nam Julius quartam litteram proposuit loco primae, et sic deinceps alphabetum expendit; Augustus vero secunda pro prima, et pro secunda tertia, et ita deinceps usus fuit. Hic in Mutinensi bello, in maxima mole rerum, cotidie et legisse et scripsisse traditur ac etiam dedamasse. Tiberius lyricum carmen scripsit, et poemata quaedam Graeca. Claudius similiter, tam Graeci quam Latini sermonis peritus, varios libros fecit. Sed prae his et aliis Titus in scribendi peritia floruit, qui cujuscunque volebat litteram imitabatur facillime, unde se profitebatur falsarium maximum, si libuisset, fieri potuisse. Haec omnia Suetonius, De Vita Duodecim Caesarum , annotavit.

  42. 242

    Capitulum XVII

  43. 243

    De debita honestate circa librorum custodiam adhibenda

  44. 244

    NON SOLUM Deo praestamus obsequium novorum librorum praeparando volumina, sed sacratae pietatis exercemus oicium, si eosdem nunc illaese tractemus, nunc locis idoneis redditos illibatae custodiae commendemus; ut gaudeant puritate, dum habentur in manibus, et quiescant secure, dum in suis cubilibus reconduntur. Nimirum post vestes et vascula corpori dedicata dominico, sacri libri merentur a clericis honestius contrectari, quibus totiens irrogatur injuria, quotiens eos praesumit attingere manus foeda. Quamobrem exhortari studentes super negligentiis vanis reputamus expediens, quae vitari faciliter semper possent et mirabiliter libris nocent.

  45. 245

    In primis quidem circa claudenda et aperienda volumina sit matura modestia, ut nec praecipiti festinatione solvantur, nec inspectione finita sine clausura debita dimittantur. Longe namque diligentius librum quam calceum convenit conservari.

  46. 246

    Est enim gens scholarium perperam educata communiter et, nisi majorum regulis refraenetur, infinitis infantiis insolesat. Aguntur petulantia, praesumptione tumescunt; de singulis judicant tanquam certi, cum sint in omnibus inexperti.

  47. 247

    Videbis fortassis juvenem cervicosum, studio segniter residentem, et dum hiberno tempore hiems alget, nasus irriguus frigore comprimente distillat, nec prius se dignatur emunctorio tergere, quam subjectum librum madefecerit turpi rore; cui utinam loco codicis corium subderetur sutoris Unguem habet fimo fetente refertum, gagati simillimum, quo placentis materiae signat locum. Paleas dispertitur innumeras, quas diversis in locis collocat evidenter, ut festuca reducat quod memoria non retentat. Hae paleae, quia nec venter libri digerit nec quisquam eas extrahit, primo quidem librum a solita junctura distendunt, et tandem negligenter oblivioni commissae putrescunt.

  48. 248

    Fructus et caseum super librum expansum non veretur comedere, atque scyphum hinc inde dissolute transferre; et quia non habet eleemosynarium praeparatum, in libris dimittit reliquias fragmentorum. Garrulitate continua sociis oblatrare non desinit , et dum multitudinem rationum adducit a sensu physico vacuarum, librum in gremio subexpansum humectat aspergine salivarum. Quid plura? statim duplicatis cubitis reclinatur in codicem et per breve studium soporem invitat prolixum, ac reparandis rugis limbos replicat foliorum, ad libri non modicum detrimentum.

  49. 249

    Jam imber abiit et recessit et flores apparuerunt in terra nostra. Tunc scholaris quem describimus, librorum neglector potius quam inspector, viola, primula atque rosa necnon et quadrifolio farciet librum suum. Tunc manus aquosas et scatentes sudore volvendis voluminibus applicabit. Tunc pulverulentis undique chirothecis in candidam membranam impinget et indice veteri pelle vestito venabitur paginam lineatim. Tunc ad pulicis mordentis aculeum sacer liber abicitur, qui tamen vix clauditur infra mensem, sed sic pulveribus introjectis tumescit quod claudentis instantiae non obedit.

  50. 250

    Sunt autem specialiter coercendi a contrectatione librorum juvenes impudentes, qui cum litterarum figuras effigiare didicerint, mox pulcherrimorum voluminum, si copia concedatur, incipiunt fieri glossatores incongrui et ubi largiorem marginem circa textum perspexerint, monstruosis apparitant alphabetis; vel aliud frivolum qualecunque quod imaginationi occurrit celerius, incastigatus calamus protinus exarare praesumit. Ibi Latinista, ibi sophista, ibi quilibet scriba indoctus aptitudinem pennae probat, quod formosissimis codicibus quo ad usum et pretium creberrime vidimus obfuisse.

  51. 251

    Sunt iterum fures quidam libros enormiter detruncantes, qui pro epistolarum chartulis schedulas laterales abscindunt, Iittera sola salva; vel finalia folia, quae ad libri custodiam dimittuntur, ad varios abusus assumunt; quod genus sacrilegii sub interminatione anathematis prohiberi deberet.

  52. 252

    Convenit autem prorsus scholarium honestati ut, quotiens ad studium a refectione reditur, praecedat omnino lotio lectionem, nec digitus sagimine delibutus aut folia prius volvat, aut signacula libri solvat. Puerulus lacrimosus capitalium litterarum non admiretur imagines, ne manu fluida polluat pergamenum; tangit enim illico quicquid videt. Porro laici, qui librum aeque respiciunt resupine transversum sicut serie naturali expansum, omni librorum communione penitus sunt indigni.

  53. 253

    Hoc etiam clericus disponat, ut olens ab ollis lixa cinereus librorum lilia non contingat illotus, sed qui ingreditur sine macula pretiosis codicibus ministrabit. Conferret autem plurimum tam libris quam scholaribus manuum honestarum munditia, si non essent scabies et pustulae characteres clericales.

  54. 254

    Librorum defectibus, quoties advertuntur, est otius occurrendum; quoniam nihil grandescit citius quam scissura, et fractura, quae ad tempus negligitur, reparabitur postea cum usura.

  55. 255

    De librorum armariis mundissime fabricandis, ubi ab omni laesione salventur securi, Moyses mitissimus nos informat, Deuteron. uno et tricensimo: Tollite, inquit, librum istum et ponite illum in latere arcae foederis Domini Dei vestri. O locus idoneus et bibliothecae conveniens, quae de lignis sethim imputribilibus facta fuit auroque per totum interius et exterius circumtecta! Sed omnem inhonestatis negligentiam circa libros tractandos suo Salvator exclusit exemplo, sicut legitur Lucae quarto. Cum enim scripturam propheticam de se scriptam in libro tradito perlegisset, non prius librum ministro restituit, quam eundem suis sacratissimis manibus plicuisset. Quo facto studentes docentur clarissime circa librorum custodiam quantumcunque minima negligi debere.

  56. 256

    Capitulum XVIII

  57. 257

    Quod tantam librorum collegimus copiam ad communem profectum scholarium et non solum ad propriam voluptatem

  58. 258

    NIHIL iniquius in humanis perpenditur quam quodea quae geruntur justissime malignorum obloquiis pervertuntur, et inde quis reportat infamiam criminis, unde magis meruit spem honoris. Oculo simplici perpetrantur quam plurima, nec sinistra dextrae se comiscet, nullo fermento massa corrumpitur, neque ex lino vestis lanaque contexitur. Perversorum tamen praestigiis opus pium mendaciter transformatur in monstrum. Haec est nimirum peccatricis naturae reprobanda conditio. quod non solum in factis moraliter dubiis pro pejore parte sententiat, immo frequenter illa, quae speciem boni habent, nequitiosa subversione depravat.

  59. 259

    Quamvis enim amor librorum in clerico ex objecti natura praeferat honestatem, miro tamen modo obnoxios nos effecit judiciis plurimorum, quorum admirationibus obstrectati, nunc de curiositate superflua, nunc de cupiditate in illa dumtaxat materia, nunc de vanitatis apparentia, nunc de voluptatis intemperantia circa litteras notabamur, quorum revera vituperiis non plus quam caniculorum latratibus movebamur, illius solius testimonio contentati, ad quem renes et corda pertinet perscrutari.

  60. 260

    Cum enim voluntatis secretae finalis intentio homines lateat unicoque Deo pateat, cordium inspectori, perniciosae temeritatis merentur redargui, qui humanis actibus, quorum fontale non vident principium, epigramma tam faciliter superscribunt sinistrum. Finis enim se habet in operabilibus, sicut principia in speculativus vel suppositiones in mathematicis, teste Aristotele, septimo Ethicorum. Quapropter, sicut ex principiorum evidentia conclusionis veritas declaratur, ita plerumque in aibilibus ex honesti finis intentione bonitas moralis in opere sigillatur, ubi alias opus ipsum judicari deberet indifferens quo ad mores.

  61. 261

    Nos autem ab olim in praecordiis mentis nostrae propositum gessimus radicatum, quatenus opportunis temporibus exspectatis divinitus aulam quamdam in reverenda universitate Oxoniensi, omnium liberalium artium nutrice praecipua, in perpetuam eleemosynam fundaremus, necessariisque redditibus dotaremus; quam numerosis scholaribus occupatam, nostrorum librorum jocalibus ditaremus, ut ipsi libri et singuli eorundem communes fierent, quantum ad usum et studium, non solum scholaribus aulae tactae, sed per eos omnibus universitatis praedictae studentibus in aeternum, secundum formam et modum, quem sequens capitulum declarabit. Quapropter sincerus amor studii zelusque orthodoxae fidei ad aedificationem ecclesiae confirmandae pepererunt in nobis sollicitudinem hanc stupendam nummicolis, ut collectos codices undecunque venales neglectis sumptibus emeremus, et qui venumdari non debebant, transcribi honestius facaremus.

  62. 262

    Cum enim delactationes hominum ex dispositione caelestium corporum, cui mixtorum complexio frequenter obedit, diversimode distinguantur; ut hi in architectura, illi in agricultura, hi in venationibus, illi in navigationibus, hi in bellis, illi in ludis eligant conversari; cecidit circa libros nostrae Mercurialis species voluptatis honestae, quam ex rectae rationis arbitrio, cujus nulla sidera dominantur imperio, in honorem ordinavimus majestatis supremae ut, unde mens nostra tranquillitatem reperit requiei, inde devotissimus cresceret cultus Dei.

  63. 263

    Quamobrem desinant obtrectantes, sicut caeci de coloribus judicare; verspertiliones de luminibus disceptare non audeant, atque trabes gestantes in oculis propriis alienas festucas eruere non praesumant. Cessent commentis satiricis sugillare quae nesciunt et occulta discutere, quae humanis experientiis benevolo, si ferarum venatui, alearum lusui, dominarum applausui vacassemus.

  64. 264

    Capitulum XIX

  65. 265

    De moduo communicandi studentibus omnes libros nostros

  66. 266

    DIFFICILE semper fuit sic homines limitare legibus honestatis, quin astutia successorum terminos niteretur praecedentium transilire et statutas infringere regulas insolentia libertatis. Quamobrem de prudentum consilio certum modum praefiximus, per quem ad utilitatem studentium librorum nostrorum communicationem et usum volumus devenire.

  67. 267

    In primis enim libros omnes et singulos, de quibus catalogum fecimus specialem, concedimus et donamus intuitu caritatis communitati scholarium in aula N Oxoniensi degentium, in perpetuam eleemosynam pro anima nostra et parentum nostrorum necnon pro animabus illustrissimi regis Angliae Edwardi tertii post conquestum ac devotissimae dominae reginae Philippae consortis ejusdem, ut iidem libri omnibus et singulis universitatis dictae villae scholaribus et magistris tam regularibus quam saecularibus commodentur pro tempore ad profectum et usum studendi, juxta modum quem immediate subjungimus, qui est talis.   Quinque de scholaribus in aula preafata commorantibus assignentur per ejusdem aulae magistrum, quibus omnium librorum custodia deputetur, de quibus quinque personis tres et nullatenus pauciores librum vel libros ad inspectionem et usum dumtaxat studii valeant commodare; ad copiandum vero vel transcribendum nullum librum volumus extra saepta domus concedi.

  68. 268

    Igitur cum scholaris quicunque saecularis vel religiosus, quos in praesenti favore ad paria judicamus, librum aliquem commodandum periverit, considerent diligenter custodes an librum talem habuerint duplicatem; et si sic, commodent ei librum cautione recepta, quae librum traditum in valore transcendat judicio commodato memorialis scriptura, continens nomina personarum quae librum tradunt et illius qui recipit, cum die et anno Domini quo continget fieri commodatum.

  69. 269

    Si vero custodes invenerint, quod ille liber qui petitur duplicatus non fuerit, talem librum nullatenus commodent cuicunque, nisi fuerit de comitiva scholarium dictae aulae, nisi forte ad inspectionem et infra saepta domus vel aulae praedictae, sed non ad ulterius deferendum.

  70. 270

    Scholari vero cuilibet praedictae aulae liber quicunque per tres de praedictis custodibus valeat commodari, nomine tamen suo cum die quo librum recipit prius annotato. Nec tamen ipse possit librum sibi traditum alteri commodare, nisi de assensu trium de custodibus supradictis, et tunc deleto nomine primi nomen secundi cum tempore traditionis scribatur.

  71. 271

    Ad haec omnia observandum custodes singuli fidem praestent, quando eis custodia hujusmodo deputatur. Recipientes autem librum vel libros ibidem jurabunt quod eum vel eos ad alium usum nisi ad inspectionem et studium nullatenus applicabunt, quodque illum et illos extra villam Oxoniensem cum suburbio nec deferent nec deferri permittent.

  72. 272

    Singulis autem annis computum reddent praedicti custodes magistro domus et duobus quos secum duxerit de suis scholaribus assumendos, vel si eidem non vacaverit, tres deputet inspectores alios a custodibus, qui librorum catalogum perlegentes videant quod omnes habeant vel in voluminibus propriis vel saltem per cautiones praesentes. Ad hunc autem computum persolvendum tempus credimus opportunum a kalendis Julii usque ad festum sequens translationis gloriosi martyris sancti Thomae.

  73. 273

    Hoc autem omnino adicimus quod quilibet, cui liber aliquis fuerit commodatus, semel in anno librum praesentet custodibus et suam si voluerit videat cautionem. Porro si contingat fortuito per mortem, furtum, fraudem vel incuriam librum perdi, ille qui perdidit vel ejusdem procurator seu etiam executor pretium libri solvat et ejusdem recipiat cautionem. Quod si qualitercunque custodibus ipsis lucrum evenerit, in nihil aliud quam in librorum reparationem et subsidium convertatur.

  74. 274

    Capitulum XX

  75. 275

    Exhortatio scholarium ad rependedum pro nobis suffragia debitae pietatis

  76. 276

    TEMPUS jam efflagitat terminare tractatum, quem de amore librorum compegimus, in quo contemporaneorum nostrorum admirationibus de eo quod tantum libros dileximus rationem reddere nisi sumus. Verum quia vix datur aliquid operari mortalibus, quod nullius respergatur pulvere vanitatis, studiosum amorem, quem ita diuturnum ad libros habuimus, justificare penitus non audemus, quin fuerit forsan nobis quandoque occasio alicuis negligentiae venialis, quamvis amoris materia sit honesta et intentio regulata. Si namque cum omnia fecerimus, servos nos inutiles dicere teneamur; si Job sanctissimus sua opera verebatur; si juxta Isaiam quasi pannus menstruatae omnes sunt justitiae nostrae; quis se de perfectione cujuscunque virtutis praesumet jactare, quin forsitan a seipso non poterit deprehendi? Bonum enin ex integris causis, malum autem omnifarie—sicut Dionysius, De divinis nominibus , nos informat.

  77. 277

    Quamobrem in nostratum iniquitatum remedium, quibus nos omnium Creatorem crebius offendisse cognoscimus, orationum suffragia petituri, studentes nostros futuros dignum duximus exhortati, quatenus sic tam nobis quam aliis eorundem futuris benefactoribus fiant grati, quod beneficiorum nostrorum providentiam spiritalibus recompensent retributionibus. Vivamus in eorum memoriis funerati, qui in nostris vixerunt benevolentiis nondum nati nostrisque nunc vivunt beneficiis sustentati.

  78. 278

    Clementiam Redemptoris implorent instantiis indefessis, quatenus negligentiis nostris parcat, peccatorum nostrorum reatibus pius judex indulgeat, lapsus nostrae fragilitatis pallio pietatis operiat et offensas, quas et pudet et paeniet commisisse, divina benignitate remittat. Conservet in nobis ad sufficiens spatium paenitendi suarum munera gratiarum, fidei firmitatem, spei sublimitatem et ad omnes homines latissimam caritatem. Flectat superbum arbitrium ad culparum suarum lamentum, ut deploret transactas elationes vanissimas et retractet indignationes amarissimas ac delectationes insanissimas detestetur. Vigeat sua virtus in nobis, cum nostra defecerit, et qui nostrum ingressum sacro baptismate consecravit gratuito, nostrum progressum ad statum apostolicum sublimavit immerito, nostrum dignetur egressum sacramentis idoneis communire.

  79. 279

    Laxetur a nostro spiritu amor carnis, evanescat penitus metus mortis, desideret dissolvi et esse cum Christo, et in terris solo corpore constituti cogitatione et aviditate in aeterna patria conversemur. Pater misericordiarum et Deus totius consolationis filio prodigo de siliquis revertenti benignus occurrat, drachmam denuo repertam recipiat et in thesauros aeternas per angelos sanctos transmittat. Castiget vultu terrifico exitus nostri hora spiritus tenebrarum, ne latens in limine portae mortis Leviathon, serpens vetus, insidias improvisas calcaneo nostro paret.

  80. 280

    Cum vero ad terrendum tribunal fuerimus advocati, ut cuncta quae corpore gessimus attestante conscientia referamus, consideret humanitas juncta Deo effusi sui sancti sanguinis pretium et advertat divinitas humanata carnalis naturae figmentum, ut ibi transeat fragilitas impunita ubi clemens pietas cernitur infinita, et ibi respiret spiritus miseri ubi exstat proprium judicis misereri. Amplius refugium spei nostrae post Deum virginem et reginam Theotokon benedictam nostri semper studentes salutationibus satagant frequentare devotis, ut qui per nostra facinora replicata meruimus judicem invenire turbatum, per ipsius suffragia semper grata mereamur eundem reperire placatum. Deprimat pia manus brachium aequilibre, quo nostra tam parva quam pauca merita pensabuntur ne, quod absit, praeponderet gravitas criminum et nos damnandos deiciat in abyssum.

  81. 281

    Clarissimum meritis confessorem Cuthbertum, cujus gregem indigni pascendum suscepimus, omni cultu studeant venerari devote, rogantes assidue, ut suum licet indignum vicarium precibus excusare dignetur et quem successorem admisit in terris, procuret effici consessorum in caelis. Puris denique tam mentis quam corporis precibus rogent Deum, ut spiritum ad imaginem Trinitatis creatum post praesentis miseriae incolatum ad suum reducat primordiale prototypum ac ejusdem concedat perpetuum fruibilis faciei conspectum, Amen.

  82. 282

    EXPLICET Philobiblon domini Ricardi de Aungervile, cognominate de Bury, quondam episcopi Dunelmensis. Completus est autem tractatus iste in manerio nostro de Aukeland vicesimo quarto die Januarii anno Domini millesimo trecentesimo quarto, aetatisnostrae quinquagesimo octavo praecise completo, pontificatus vero nostri anno undecimo finiente. Ad laudem Dei feliciter et Amen.

  83. 283

    Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 201283 of 283

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.