Debury
- 1
de Bury: Philobiblon
- 2
RICARDI DE BURY (1287 - 1345)
- 3
PHILOBIBLON
- 4
Capitula
- 5
I Quod thesaurus sapientia potissime sit in libris
- 6
II Qualis amor libris rationabiliter debeatur
- 7
III Qualiter in libris emendis sit pretium aestimandum
- 8
IV Querimonia librorum contra clericos jam promotos
- 9
V Querimonia librorum contra religiosos possessionatus
- 10
VI Querimonia librorum contra religiosos mendicantes
- 11
VII Querimonia librorum contra bella
- 12
VIII De multiplici opportunitate quam habuimus librorum copiam conquirendi
- 13
IX Quod licet opera veterum amplius amaremus, non tamen damnavimus studia modernorum
- 14
X De successiva perfectione librorum
- 15
XI Quare libros liberalium litterarum praetulimus libris juris
- 16
XII Quare libros grammaticales tanta diligentia curavimus renovare
- 17
XIII Quare non omnino negleximus fabulas poetarum
- 18
XIV Qui deberet esse librorum potissimi dilectores
- 19
XV Quot commoda confert amor librorum
- 20
XVI Quam meritorium sit libros novos scribere et veteres renovare
- 21
XVII De debita honestate circa librorum custodiam adhibenda
- 22
XVIII Quod tantam librorum collegimus copiam ad communem profectum scholarium et non solum ad propriam voluptatem
- 23
XIX De moduo communicandi studentibus omnes libros nostros
- 24
XX Exhortatio scholarium ad rependedum pro nobis suffragia debitae pietatis
- 25
Incipit Prologus
- 26
UNIVERSIS Christi fidelibus, ad quos tenor praesentis scripturae pervenerit, Ricardus de Bury, miseratione divina Dunelmensis episcopus, salutem in Domino sempiternam, piamque ipsius praesentare memoriam iugiter coram Deo in vita pariter et post fata.
- 27
Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? devotissimus investigat psalmista, rex invictus et eximius prophetarum: in qua quaestione gratissima semetipsum redditorem voluntarium, debitorem multifarium et sanctiorem optantem consiliarium recognoscit, concordans cum Aristotele, philosophorum principe, qui omnem de agibilibus quaestionem consilium probat esse: tertio et sexto Ethicorum.
- 28
Sane si propheta tam mirabilis, secretorum praescius divinorum, praeconsulere volebat tam sollicite quomodo grate posset gratis data refundere, quid nos rudes regratiatores et avidissimi receptores, onusti divinis beneficiis infinitis, poterimus digne velle? Proculdubio deliberatione sollerti et circumspectione multiplici, invitato primitus spiritu septiformi, quatenus in nostra meditatione ignis illuminans exardescat, viam non impedibilem providere debemus attentius, quo largitor omnium de collatis muneribus suis sponte veneretur reciproce, proximus relevatur ab onere et reatus conractus per peccantes cotidie eleemosynarum remediis redimatur.
- 29
Hujus igitur devotionis monitione praeventi ab eo qui solus bonam hominis et praevenit voluntatem et perficit, sine quo nec sufficentia suppetit cogitandi solummodo, cujus quicquid boni fecerimus non ambigimus esse munus, diligenter tam penes nos quam cum aliis inquiendo discussimus quid inter diversorum generum pietatis officia primo gradu placeret Altissimo, prodessetque potius Ecclesia militanti. Et ecce mox nostrae considerationis aspectibus grex occurrit scholarium elegorum quin potius electorum, in quibus Deus artifex et ancilla natura morum optimorum et scientiarum celebrium plantaverunt radices, sed ita rei familiaris oppressit penuria, quod obstante fortuna contraria semina tam fecunda virtutem in culto iuventutis agro, roris debiti non rigata favore, arescere compelluntur. Quo fit ut lateat in obscuris condita virtus clara, ut verbis alludamus Boetii, et ardentes lucernae non ponantur sub modio, sed prae defectu olei penitus exstinguantur.
- 30
Sic ager in vere floriger ante messem exaruit, sic frumenta in lollium et vites degenerant in labruscas, ac sic in oleastros olivae sivescunt. Marcescunt omnino tenellae trabeculae et qui in fortes columnas Ecclesiae poterant excrevisse, subtilis ingenii capacitate dotati, studiorum gymnasia derelinquunt. Sola inedia novercante, repelluntur a philosophia nectareo poculo violenter, quam primo gustaverint, ipso gusto ferventius sitibundi: liberalibus artibus habiles et scripturis tantum dispositi contemplandis, orbati necessariorum subsidiis, quasi quadam apostasiae specie ad artes mechanicus, propter cictus solius suffragia ad Ecclesiae dispendium et totius cleri vilipendium revertuntur.
- 31
Sic mater Ecclesia pariendo filios abortori compellitur, quinimmo ab utero foetus informis monstruose dirumpitur, et pro paucis minimisque quibus contentatur natura, alumnos amittit egregios, postea promovendos in pugiles fidei et athletas. Heu quam repente tela succiditur, dum texentis manus orditur! Heu quod sol eclipsatur in aurora clarissima et planeta progrediens regiratur retrograde ac naturam et speciem verae stellae praetendens subito decidit et fit assub! Quid poterit pius homo intueri miserius? Quid misericordiae viscera penetrabit acutius? Quid cor congelatum ut incus in calentes guttas resolvet facilius?
- 32
Amplius arguentes a sensu contrario, quantum profuit toti reipublicae Christianae, non quidem Sardanapali deliciis, neque Croesi divitiis enervare studentes, sed melius mediocritate scholastica suffragari pauperibus, ex eventu praeterito recordemur. Quot oculis vidimus, quot ex scripturis collegimus, nulla suorum natalium claritate fulgentes, nullius haereditatis successione gaudentes, sed tantum proborum virorum pietate suffultos, apostolicas cathedras meruisse! subjectis fidelibus praefuisse probissime! superborum et sublimium colla jugo ecclesiastico subjecisse et procurasse propensius Ecclesiae libertatem!
- 33
Quamobrem perlustratis humanis egestatibus usquequaque caritativae considerationis intuitu, huic tandem calamitoso generi hominum, in quibus tamen tanta redolet spes profectus Ecclesiae, praelegit peculiariter nostrae compassionis affectio pium ferre praesidium et eisdem non solum de necessariis victui, verum multo magis de libris utilissimis studio providere. Ad hunc effectum acceptissimum coram Deo nostra jam ab olim vigilavit intentio indefessa. Hic amor ecstaticus tam potenter nos rapuit ut, terrenis aliis abdicatis ab animo, acquirendorum librorum solummodo flagraremus affectu.
- 34
Ut igitur nostri finis intentio tam posteris pateat quam modernis, et ora loquentium perversa quantum ad nos pertinet obstruamus perpetuo, tractatum parvulinum edidimus stilo quidem levissimo modernorum—est enim ridiculosum rhetoricis quando levis materia grandi describitur stilo; qui tractatus amorem quem ad libros habuimus ab excessu purgabit, devotionis intentae propositum propalabit et circumstantias facti nostri, per viginti divisus capitula, luce clarius enarrabit. Qui vero de amore librorum principaliter disserit, placuit nobis more veterum Latinorum ipsum Graeco vocabulo Philobiblon amabiliter nuncupare.
- 35
Explicit Prologus.
- 36
Incipiunt Capitula
- 37
Capitulum I
- 38
Quod thesaurus sapientiae potissime sit in libris
- 39
THESAURUS desiderabilis sapientiae et scientiae, quem omnes homines per instinctum naturae desiderant, cunctas mundi transcendit divitias infinite: cujus respectu lapides pretiosi vilescunt; cujus comparatione argentum lutescit et aurum obryzum exigua fit arena; cujus splendore tenebrescunt visui sol et luna; cujus dulcore mirabili amarescunt gustui mel et manna.
- 40
O valor sapientiae non marcescans ex tempore, virtus virens assidue, omne virus evacuans ab labente! O munus caeleste liberalitatis divinae, descendans a Patre luminum, ut mentem rationalem provehas usque in caelum! Tu es intellectus caelestis alimonia, quam qui bibunt adhuc sitient, et languentis animae harminia laeticans, quam qui audit nullatenas confundetur. Tu es morum mopderatrix et regula, secundum quam operans non peccabit. Per te reges regnant et legum conditores justa decernunt. Per te deposita ruditate nativa, elimatis ingeniis atque linguis, vitiorum sentibus coeffossis radicitus, apices consequuntur honoris, fiuntque patres patriae et comites principum, qui sine te conflassent lanceas in ligones et vomeres, vel cum filio prodigo pacerent forte sues.
- 41
Quo lates potissime, praeelecte thesaure, et ubi te reperient animae sitibundae?
- 42
In libris proculdubio posuisti tabernaculum tuum, ubi te fundavit Altissimus, lumen luminum, liber vitae. Ibi te omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsantibus improbe citius aperitur. In his cherubin alas suas extendunt ut intellectus studentis ascendat, et a polo usque ad polum prospiciat, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. In his incomprehensibilis ipse Deus altissimus apprehensibiliter continetur et colitur; in his patet natura caelestium, terrestrium et infernorum; in his cernuntur jura quibus omnis regitur politia, hierarchia caelestis distinguuntur officia et daemonum tyrannides describuntur, quos nec idaea Platonis exsuperant nec Cratonis cathedra continebat.
- 43
In libris mortuos quasi vivos invenio; in libris futura praevideo; in libris re bellicae disponuntur; de libris prodeunt jura pacis. Omnia corrumpuntur et intabescunt in tempore; Saturnus quos generat devorare non cessat: omnem mundi gloriam operiret oblivio, nisi Deus mortalibus librorum remedia providisset.
- 44
Alexander, orbis domitor, Julius et urbis et orbis invasor, qui et Marte et arte primus in unitate personae assumpsit imperium, fidelis Fabricius et Cato rigidus hodie caruissent memoria, si librorum suffragia defuissent. Turres ad terram sunt dirutae; civitates eversae; putredine perierunt fornices triumphales; nec quicquam reperiet vel Papa vel rex quo perennitatis privilegium conferatur commodius quam per libros. Reddit auctori vicissitudinem liber factus, ut quamdiu liber supererit auctor manens athanatos nequeat interire, teste Ptolemao in prologo Almagesti: non fuit, inquit, mortuus qui scientiam vivificavit.
- 45
Quis igitur infinto thesauro librorum, de quo scriba doctus profert nova et vetera, per quodcunque alterius speciei pretium limitabit? Veritas vincens super omnia, quae regem, vinum et mulierem supergreditur, quam amicis praehonorare officium obtinet sanctitatis, quae est et via sine devio et vita sine termino, cui sacer Boetius attribuit triplex esse, in mente, voce et scripto, in libris videtur manere utilius et fructificare fecundius ad profectum. Nam virtus vocis perit cum sonitu; veritas mente latens est sapientia absconsa et thesaurus invisus; veritas vero quae lucet in libris omni se disciplinabili sensui manifestare desiderat. Visui dum legitur, auditui dum auditur, amplius et tactui se comendat quodammodo, dum transcribi se sustinet, colligari, corrigi et servari.
- 46
Veritas mentis clausa, licet sit possessio nobilis animi, quia tamen caret socio, non constat esse jocunda, de qua nec visus judicat nec auditus. Veritas vero vocis soli patet auditui, visum latens, qui plures nobis differentias rerum monstrat, affixaque subtilissimo motui incipit et desinit quasi simul. Sed veritas scripta libri, non succissiva sed permanens, palam se praebat aspectui et per sphaerulas pervias oculorum, vestibula sensus communis et imaginationis atria transiens, thalamum intellectus ingreditur, in cubili memoriae se recondens, ubi aeternam mentis congenerat veritatem.
- 47
Postremo pensandum, quanta doctrinae commoditas sit in libris, quam facilis, quam arcana. Quam tuto libris humanae ignorantiae paupertatem sine verecundia denudamus! Hi sunt magistri qui nos instruunt sine virgis et ferula, sine verbis et cholera, sine pannis et pecunia. Si accedis, non dormiunt; si inquirens interrogas, non abscondunt; non remurmurant, si oberres; cachinnos nesciunt, si ignores.
- 48
O libri soli liberales et liberi, qui omni petenti tribuitis et omnes manumittitis vobis sedulo servientes, quot rerum millibus typice viris doctis recommendamini in scriptura nobis divinitus inspirita! Vos enim estis profundissimae sophiae fodinae, ad quas sapiens filium suum mittit ut inde thesauros effodiat—Proverbiorum secundo; vos putei aquarum viventium, quos pater Abraham primo fodit, Isaac eruderavit, quosque nituntur obstruere Palestini— Genesis sexto et vicensimo. Vos estis revera spicae gratissimae, plenae granis, solis apostolicis manibus confricandae, ut egrediatur cibus suavissimus famelicis animabus—Matt. dudecimo.
- 49
Vos estis urnae aureae, in quibus manna reconditur, atque petrae mellifluae, immo potius favi mellis, ubera uberrima lactis vitae, promptuaria semper plena; vos lignum et quadripartitus fluvius paradisi, quo mens humana pascitur et aridus intellectus imbuitur et rigatur; vos arca Noae et scala Jacob, canalesque quibus foetus intuentium colorantur; vos lapides testimonii et lagenae servantes lampadas Gedeonis, pera David, de qua limpididdimi lapides extrahuntur ut Goliath prosternatur. Vos estis aurea vasa templi, armi militiae clericorum, quibus tela nequissimi hostis destruuntur, olivae fecundae, vineae Engadi, ficus sterilescere nescientes, lucernae ardentes, semper in manibus praetendendae,—et optima quaeque scripturae libris adaptare poterimus, si loqui libeat figurate.
- 50
Capitulum II
- 51
Qualis amor libris rationabiliter debeatur
- 52
SI QUIDLIBET juxta gradum valoris gradum mereatur amoris, valorem vero librorum ineffabilem persuadet praecedens capitulum; palam liquet lectori quid sit inde probabiliter concludendum. Non enim demonstrationibus in morali materia nitimur, recordantes quoniam disciplinati hominis est certitudinem quaerere, sicut rei naturam perspexerit tolerare, archiphilosopho attestante—primo Ethicorum. Quoniam nec Tullius requirit Euclidem, nec Euclidi Tullius facit fidem; hoc revera sive logice sive rhetorice suadere conamur, quod quaecunque divitiae vel deliciae cedere debent libris in anima spiritali, ubi spiritus, qui est caritas, ordinat caritatem.
- 53
Primo quidem quia in libris sapientia continetur potissime, plus quam omnes mortales naturaliter comprehendunt; sapientia vero divitias parvipendit, sicut capitulum antecedens allegat. Praeterea Aristoteles, de Problematibus , particula tertia, problemate decimo, istam determinat quaestionem propter quid antiqui, qui pro gymnasticis et corporalibus agoniis praemia statuerunt potioribus, nullum unquam praemium sapientiae decreverunt. Hanc quaestionem responsione tertia ita solvit: in gymnasticis exercitiis praemium est melius et eligibilius illo, pro quo datur; sapientia autem nihil melius esse potest; quamobrem sap[ientiae nullum potuit praemium assignari. Ergo nec divitiae nec deliciae sapientiam antecellunt.
- 54
Rursus amicitiam divitiis praeponendam solus negabit insipiens, cum sapientissimus hoc testetur; amicitiae vero veritatem hierophilosophus praehonorat et verus Zorobabel omnibus anteponit. Subsunt igitur divitiae veritati. Veritarem vero potissime et tuentur et continent sacri libri, immo sunt veritas ipsa scripta; quoniam pro nunc librorum asseres librorum non asserimus esse partes. Quamobrem divitiae subsunt libris, praesertim cum pretiosissimum genus divitiarum omnium sint amici, sicut secundo de Consolatione testatur Boetius, quibus tamen librorum veritas est per Aristotelem preaferenda.
- 55
Amplius cum divitiae ad solius corporis subsidiae primo et principaliter pertinere noscantur, virtus vero librorum sit perfectio rationis, quae bonum humanum proprie nominatur, apparet quod libri sunt homini ratione utenti divitiis cariores. Praeterea illud quo fides defenderetur commodius, dilataretur diffusius, praedicaretur lucidius, diligibilius debet esse fideli. Hoc autem est veritas libris inscripta, quod evidentius figuravit Salvator, quando contra Tentatorem praeliaturus viriliter scuto se circumdedit veritatis, non cujuslibet immo scripturae, scriptum esse praemittens quod vivae vocis oraculo erat prolaturus— Matt. quarto.
- 56
Rursus autem felicitatem nemo dubitat divitiis praeponendem. Consisti autem felicitas in operatione nobilissimae et divinioris potentiae quam habemus, dum videlicet intellectus vacat totaliter veritati sapientiae contemplandae, quae est delectabilissima omnium operationum secundum virtutem, sicut princeps philosophorum determinat decimo Ethicorum , propter quod et philosophia videtur habere admirabiles delectationes puritate et firmitate, ut scribitur consequenter. Contemplatio autem veritatis nunquam est perfectior quam per libros, dum actualis imaginatio continuata per librum actum intellectus super visas veritates non sustinet interrumpi. Quamobrem libri videntur esse felicitatis speculativae immediatissima instrumenta, unde Aristoteles, sol philosophicae veritatis, ubi de eligendis distribuit methodos, docet quod philosophari est simpliciter eligibilius quam ditari, quamvis in casu ex circumstantia, puta necessariis indigenti, ditari quam philosphari sit potius eligendum—tertio Topicorum.
- 57
Adhuc cum libri sint nobis commodissimi magistri, ut praecedens assumit capitulum, eisdem non immerito tam honorem quam amorem tribuere convenit magistralem. Tandem cum omnes homines natura scire desiderent ac per libros scientiam veterum praeoptandum divitiis omnibus adipisci possimus, quis homo secundum naturum vivens librorum non habeat appetitum? Quamvis vero porcos margaritas spernere sciamus, hihil in hoc prudentis laedetur opinio, quominus oblatas comparet margaritas. Pretiosior est igitur cunctis opibus sapientiae libraria, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari—Proverbiorum tertio. Quisquis igitur se fatetur veritatis, felicitatis, sapientiae vel scientiae, seu etiam fidei zelatorem, librorum necesse est se faciat amatorem.
- 58
Capitulum III
- 59
Qualiter in libris emendis sit pretium aestimandum
- 60
COROLLARIUM nobis gratum de praedictis elicimus, paucis tamen (ut credimus) acceptandum: nullam videlicet debere caristiam hominem impedire ab emptione librorum, cum sibi suppetat quod petitur pro eisdem, nisi ut obsistatur malitiae venditoris, vel tempus emendi opportunius expectetur. Quoniam, si sola sapientia pretium facit libris, quae est infinitis thesaurus hominibus, et si valor librorum est ineffabilis, ut praemissa supponunt, qualiter probabitur carum esse commercium, ubi bonum emitur infinitum? Quapropter libros libenter emendos et invite vendendos sol hominum Salomon nos hortatur, Prov. tertio et vicensimo: veritatem, inquit, eme et noli vendere sapientiam.
- 61
Sed quod rhetorice suademus vel logice, adstruamus historiis rei gestae. Archiphilosophus Aristoteles, quem Averoes datum putat quasi regulam in natura, paucos libros Speusippi post ipsius decessum pro septuaginta duobos millibus sestertiis statim emit. Plato, prior tempore sed doctrinis posterior, Philolai Pythagorici librum emitpro decem millibus denariorum, de quo dicitur Timaei dialogum excerpsisse, sicut refert A. Gellius, Noctium Atticarum libro tertio, capitulo septimo decimo. Haec autem narrat A. Gellius, ut perpendat insipiens quam nihilpendant sapientes pecuniam comparatione librorum. Et e contrario, ut omni superbiae stultitiam cognoscamus annexam, libet hic Tarquinii Superbi stultitiam recensere in parvipensione librorum, quam refert idem A. Gellius, Noctium Atticarum libro primo, capitulo undevicesimo.
- 62
Vetula quaedam omnino incognita ad Tarquinium Superbum, regem Romanum septimum, dicitur accessisse, venales offerens novem libros, in quibus (ut asseruit) divina continebantur oracula, sed immensam pro eisdem poposcit pecuniam, in tantum ut rex eam diceret delirare. Illa commota tres libros in ignem projecit et pro residuis summam quam prius exegit. Rege negante, rursus tres alios in ignem projecit et adhuc pro tribus residuis primam summam poposcit. Tandem stupefactus supra modum, Tarquinius summam pro tribus gaudet exsolvere, pro qua novem poterat redemisse. Vetula statim disparuit, quae nec prius, nec postea visa fuit. Hi sunt libri Sibyllini, quos quasi quoddam divinum oraculum per aliquem de quindecim viris consulebant Romani, et quindecimviratus creditur officium originem habuisse. Quid aliud haec Sibylla prophetissa tam vafro facto superbum regem edocuit, nisi quod vasa sapientiae, sacri libri, omnem humanam eastimationem excedunt, et sicut de regno caelorum dicit Gregorius: tantum valent, quantum habes?
- 63
Capitulum IV
- 64
Querimonia librorum contra clericos jam promotos
- 65
PROGENIES viperarum parentes proprios perimens atque semen nequam ingratissimi cuculi, qui, cum vires acceperit, virium largitricem nutriculam suam necat, sunt clerici degeneres erga libros. Reddite praevaricatores ad cor et quid per libros recipitis fideliter computetis et invenietis libros totius nobilis status vestri quodammodo creatores, sine quibus proculdubio deficissent caeteri promotores.
- 66
Ad nos nempe rudes penitus et inertes reptastis, ut parvuli loquebamini, ut parvuli sapiebatis, ut parvuli eiulantes implorastis participes fieri lactis nostri. Nos vero protinus lacrimis vestris tacti mamillam grammaticae porreximus exsugendam, quam dentibus atque lingua contrectastis assidue, donec dempta nativa barbarie nostris linguis inciperetis magnalia Dei fari. Post haec philosophiae vestibus valde bonis, rhetorica et dialectica, quas apud nos habuimus et habemus, vos induimus, cum essetis nudi, quasi tabula depingenda. Omnes enim philosopiae domestici sunt vestiti duplicibus, ut tegatur tam nuditas quam ruditas intellectus. Post haec, ut alati more seraphico super cherubin scanderetis, quadrivialium pennas vobis quatuor adjungentes, transmisimus ad amicum, ad cujus ostium, dum tamen improbe pulsaretis, tres panes commodarentur intelligentiae Trinitatis, in qua consistit finalis felicitas cujuslibet viatoris.
- 67
Quod si vos haec munera non habere dixeritis, confidenter asserimus, quod vel ea per incuriam perdidistis collata, vel in principio desides respuistis oblata. Si hujusmodi videantur ingratis pusilla, adicimus his majora. Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, vos populus peculiaris in sortem Domini computati, vos sacerdotes et ministri Dei, immo vos antonomatice ipsa Ecclesia Dei dicimini, quasi laici non sint ecclesiastici nuncupandi. Vos, laicis postpositis, psalmos et hymnos concinitis in cancellis et altari deservientes, cum altario participantes, verum conficitis corpus Christi, in quo Deus ipse vos solum laicis, immo paulo magis angelis honoravit. Cui enim aliquando angelorum dixit: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech? Vos crucifixi patrimonium dispensatis pauperibus, ubi jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Vos estis pastores gregis Dominici tam exemplo vitae quam verbo doctrinae, qui vobis tenentur rependere lac et lanam.
- 68
Qui sunt istorum omnium largitores, O clerici, nonne libri? Reminisci libeat, supplicamus, quot per nos clericis sint concessa egregia privilegia libertatum. Per nos siquidem vasa sapientiae et intellectus imbuti cathedras scanditis magistrales, vocati ab hominibus Rabbi. Per nos, in oculis laicorum mirabiles velut magna mundi luminaria, dignitates ecclesiae secundum sortes varias possidetis. Per nos, cum adhuc careatis genarum lanugine, in aetate tenera constituti tonsuram portatis in vertice, prohibente statim ecclesiastica sententia formidanda: nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari; et qui eos tetigerit temere violenter anathematis vulnere ictu proprio protinus feriatur.
- 69
Tandem aetate succumbente malitiae, figurae Pythagoricae bivium attingentes ramum laevum eligites et retrorsum abeuntes sortem Domini praeassumptam dimittitis, socii facti furum; sicque semper proficientes in pejus, latrociniis, homocidiis et multigenis impudicitiis maculati, tam stitia, in manicis et compedibus coarctati, servamini morte turpissima puniendi. Tunc elongatur amicus et proximus, nec est qui doleat vicem vestram. Petrus jurat se hominem non novisse; vulgus clamat justiciario: crucifige, crucifige eum! quoniam si hunc dimittis, Caesaris amicus non eris. Jam periit omnis fuga, nam ante tribunal oportet assisti, nec locus suppetit appellandi sed solum suspendium exspectatur.
- 70
Dum sic tristitia complevit cor miseri et solae Camenae lacerae fletibus ora rigant, fit balatus angustiis undique memor nostri et ut evitet mortis propinquae periculum antiquatae tonsurae, quam dedimus, parvum praefert signaculum, supplicans ut vocemur in medium et collati muneris testes simus. Tunc misericordia statim moti occurrimus filio prodigo et a portis mortis servum eripimus fugitivum. Legendus liber porrigitur non ignotus et ad modicam balbutientis praetimore lecturam judicis potestas dissolvitur, accusator trahitur, mors fugator.
- 71
O carminis empirici mira virtus! O dirae cladis antidotum salutare! O lectio pretiosa psalterii, quod meretur hoc ipso liber vitae deinceps appellari! Sustineat laici saeculare judicium, ut vel insuti culleis enatent ad Neptunam, vel in terra plantati Plutoni fructificent, aut Vulcano per incendia holocaustum se offerant medullatum, vel certe suspensi victima sint Junoni; dum noster alumnus ad lectionem unicam libri vitae pontificis commendatur custodiae et rigor in favorem convertitur, ac dum forum transfertur a laico, a librorum alumno clerico mors differtur.
- 72
Caeterum jam de clericis, qui sunt vasa virtutis, loquamur. Quis de vobis pulpitum seu scabellum praedicaturus ascendit nobis penitus inconsultis? Quis scholas lecturus vel disputaturus ingreditur, qui nostris conatibus non fulcitur? Primum oportet volumen cum Ezechiele comedere, quo venter memoriae dulcescat intrinsecus et sic more pantherae refectae redoleat extrinsecus conceptorum aromatum odor suavis, ad cujus anhelitum coanhelent accedere omnes bestiae et jumenta. Sic nostra natura in nostris familiaribus operante latenter, auditores accurrunt benevoli, sicut adamas trahit ferrum nquaquam invite. O virtus infinita librorum! Jacent Parisius vel Athenis simulque resonat in Britannia et in Roma. Quiescentes quippe moventur, dum ipsis loca sua tenentibus, auditorum intellectibus circumquaque feruntur.
- 73
Nos denique sacerdotes, pontifices, cardinales et papam, ut cuncta in hierarchia ecclesiastica collocentur in ordine, litterarum scientia stabilimus. A libris namque sumit originem quicquid boni provenit statui clericali. Sed haec hactenus: piget enim reminisci quae dedimus populo clericorum degeneri, quia magis videntur perdita quam collata, quaecumque munera tribuuntur ingratis.
- 74
Deinceps insistemus parumper recitandis injuriis quas rependunt, vilipensionibus et jacturis, de quibus nec singula generum recitare sufficimus, immo vix proxima genera singulorum. Inprimis de domiciliis clericorum nobis jure haereditario debitis vi et armis expellimur, qui quondam in interiori cubiculo cellulas habebamus quietis, sed proh dolor! his nefandis temporibus penitus exsulantes improperium patimur extra portas.
- 75
Occupant etenim loca nostra nunc canes, nunc aves, nunc bestia bipedalis, cujus cohabitatio cum clericis vetabatur antiquitus, a qua semper super aspidem et basiliscum alumnos nostros docuimus esse fugiendum; quamobrem ista nostris semper studiis aemula, nullo die placanda, finaliter nos conspectos in angulo jam defunctae araneae sola tela protectos, in rugam fronte collecta, virulentis sermonibus detrahit et subsannat, ac nos in tota domus suppellecti supervacaneos hospitari demonstrat et ad unumquodque oeconomiae servitiam conqueritor otiosos, mox in captiegia pretiosa, sindonem et sericum et coccum bis tinctum, vestes et varias furraturas, linum et lanam, nos consulit commutandos: et quidem merito, si videret intrinseca cordis nostri, si nostris privatis interfuisset consiliis, si Theophrasti vel Valerii perlegisset, vel saltem quintum et vicensimum capitulum Ecclesiastici auribus intellectus audisset.
- 76
Quapropter conquerimur de hospitiis nobis injuste ablatis, de vestibus, non quidem non datis sed de datis antiquitus, violentis manibus laceratis. Adhaesit pavimento anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster, et gloria nostra in pulverem est deducta. Morbis variis laboramus, dorsa dolentes et latera, et jacemus membratim paralysi dissoluti, nec est qui recogitet, nec est ullus qui malagma procuret. Candor nativus et luce perspicuus jam in fuscum et croceum est conversus, ut nemo medicus dubitet ictericia nos infectos. Arthriticam patiuntur nonnulli de nobis, sicut extremitates retortae insinuant evidenter. Fumus et pulvis, quibus infestamur assidue, radiorum visualium aciem hebetarunt et jam lippientibus oculis ophthalmiam superducunt.
- 77
Ventres nostri duris torsionibus viscerum, quae vermes edaces non cessant corrodere, consumuntur et utriusque Lazari sustinemus putridinem, nec invenitur quisquam, qui cedri resina non liniat vel qui quatriduano jam putrido clamans dicat, Lazare veni foras! Nullo circumligantur medicamine vulnera nostra saeva, quae nobis innoxiis inferuntur atrociter, nec est ullus qui super nostra ulcera cataplasmet; sed pannosi et algidi in angulos tenebrosos abicimur, in lacrimis cum sancto Job in sterquilionio colocamur, vel, quod nefas videtur effatu, in abyssis abscondimur cloacarum. Pulvinar subtrahitur evangelicis supponendum lateribus, quibus primo deberent de sortibus clericorum provenire subsidia et sic ad nos suo famulatui deputandos pro semper communis victus necessarius derivari.
- 78
Rursus de alio genere calamitatis conquerimur, quae personis nostris crebrius irrogatur injuste. Nam in servos vendimur et ancillas et obsides in tabernis absque redemptore jacemus. Macellariis crudelibus subdimur, ubi mactare tam pecora quam jumenta sine piis lacrimis non videmus et ubi millesies morimur ipso metu, qui cadere posset in constantem. Judaeis committimur, Sarracenis, haereticis et paganis, quorum super omnia toxicum formidamus, per quos nonnullos de nostris parentibus per venemum pestiferum constat esse corruptos. Sane nos, qui architectonici reputari debemus in scientiis et subjectis nobis omnibus mechanicis imperamus, subalternatorum regimini vice versa committimur, tanquam si monarcha summe nobilis rusticanis calcaneis substernatur. Sartor et sutor et scissor quicunque ac cujuslibet artifex operis inclusos nos custodit in carcere pro superfluis et lascivis deliciis clericorum.
- 79
Jam volumus prosequi novum genus injuriae, quo tam in nostris personis laedimur quam in fama, qua nihil carius possidemus. Generositati nostrae omni die detrahitur, dum per pravos compilatores, translatores et transformatores nova nobis auctorem nomina imponuntur et, antiqua nobilitate mutata, regeneratione multiplici renascentes degeneramus omnino. Sicque vilium vitricorem nobis nolentibus affiguntur vocabula et verorum patrum nomina filiis subducuntur. Versus Vergilii, adhuc ipso vivente quidam pseudoversificus usurpavit, et Martialis Coci libellos Fidentinus quidam sibi mendaciter arrogavit, quem idem Martialis redarguit merito sub his verbis:
- 80
Quem recitas, meus est, O Fidentine, libellus;
- 81
Sed male quum recitas, incipit esse tuus. [ Epi. , i. 38]
- 82
Quid ergo mirum, si defunctis nostris auctoribus suas per nos fimbrias simiae clericorum magnificant, cum eisdem superstitibus nos recenter editos rapere moliantur. Ah, quoties nos antiquos fingitis nuper natos, et qui patres sumus filios nominare conamini, quique vos ad esse clericale creavimus studiorem vestorum fabricas appellatis! Revera de Athenis exstitimus oriundi, qui fingimur nunc de Roma, semper namque Carmentis latruncula fuit Cadmi, et qui nuper nascebamur in Anglia cras Parisius renascemur, et inde delati Bononiam Italicam sortiemur ogiginem, nulla consanguinitate suffultam.
- 83
Heu, quam falsis scriptoribus nos exarandos committitis; quam corrupte nos legitis et mendicando necatis, quos pro zelo corrigere credabatis! Interpretes barbaros sustinemus multotiens et qui linguarum idiomata nesciunt nos de lingua ad linguam transferre praesumunt; sicque proprietate sermonis ablata fit sententiae contra sensum auctoris turpiter mutilata. Bene gratiosa fuisset librorum conditio, si turris Babel nullatenus obfuisset praesumptio, si totius humani generis unica descendisset sermonis species propagata.
- 84
Ultimam nostrae prolixae querelae, sed pro materia quam habemus brevissimae, clausulam subjungemus. In nobis etenim commutatur naturalis usus in eum usum qui est contra naturam, dum passim pictoribus subdimur litterarum ignaris et aurifabris, proh dolor! commendamur nos, qui sumus lumen fidelium animarum, ut fiamus, ac si non essemus sapientiae sacra vasa, repositoria bractearum. Devolvimur indebite in laicorum dominum, quod est nobis amarius omni morte, quoniam hi vendiderunt populum nostrum sine pretio et inimici nostri judices nostri sunt.
- 85
Liquet omnibus ex praedictis quam infinita possemus in clericos invectiva conicere, si non honestati propriae parceremus. Nam miles emeritus clipeum veneratur et arma gratusque Corydon aratro tabescenti, bigae, trahae, tribulae ac ligoni, etiam omnis artifex manualis hyperduliam propriam suis exhibet instrumentis. Solus ingratus clericus parvipendit et negligit ea, per quae sui honoris auspicia semper sumit.
- 86
Capitulum V
- 87
Querimonia librorum contra religiosos possessionatus
- 88
RELIGIONUM veneranda devotio in librorum cultu solet esse sollicita et in eorem eloquiis sicut in omnibus divitiis delectari. Scribebant namque nonnulli manibus propriis inter horas canonicas, intervallis captatis, et tempora pro quite corporis commodata fabricandis codicibus concesserunt. De quorum laboribus hodie in plerisque splendent monasteriis illa sacra gazophylacia, cherubicis libris plena, ad dandam scientiam salutis studentibus atque lumen delactabile semitis laicorum. O labor manualis, felicior omni cura georgica! O devota sollicitudo, ubi nec meretur Martha corripi nec Maria! O domus jocunda, in qua Racheli formosae Lya fecunda nos invidet, sed contemplatio cum activa gaudia sua miscet. Felix providentia pro futuro infinitis posteris valitura, cui nulla virgultorum plantatio, nulla seminum satio comparatur, nulla bucolica curiositas quorumlibet armentorum, nulla castrorum constructio munitorum!
- 89
Quamobrem immortalis debet esse patrum illorum memoria, quos solius sapientiae delectabat thesaurus, qui contra futuras caligines luminosas lucernas artificiosissime providerunt et contra famem audiendi verbum Dei panes non subcinericeos neque hordaceos nec muscidos, sed panes azymos de purissima simila sacrae sophiae confectos accuratissime paraverunt, quibus esurientes animae feliciter cibarentur. Hi fuerunt probissimi pugiles Christianae militiae, qui nostram infirmitatem armis fortissimis munierunt. Hi fuerunt suis temporibus vulpium venatores cautissimi, qui jam nobis sua retia reliquerunt, ut parvulas caperumus vulpeculas, quae non cessant florentes vineas demiliri. Vere patres egregii, bebedictione perpetua recolendi, felices merito fuissetis, si vobis similem sobolem genuisse, si prolem non degenerem nec aequivocem reliquisse ad sequentis temporis subsidium licuisset.
- 90
Sed, quod dolentes referimus, jam Thersites ignavus arma contrectat Achilles ex dextrariorum phalerae praeelectae pigritantibus asinis substernuntur, aquilarum nidis caecutientes noctuae dominantur et in accipitis pertica residet vecors miluus.
- 91
Liber Bacchus respicitur
- 92
et in ventrem traicitur
- 93
nocte dieque;
- 94
liber codex despicitur
- 95
et a manu reicitur
- 96
longe lateque.
- 97
Tanquam si cujusdam aequivocationis multiplicate fallatur simplex monachica plebs moderna, dum Liber pater praeponitur libro patrum, calcibus epotandis non codicibus emendandis indulget hodie studium monachorum; quibus lasciviam musicam Timothei pudicis moribus aemulam non verentur adjungere, sicque cantus ludentis non planctus lugentis officium efficitur monachale.
- 98
Greges et vellera, fruges et horrea, porr et olera, potus et patera, lectiones sunt hodie et studia monachorum, exceptis quibusdam paucis electis, in quibus patrum praecedentium non imago sed vestigium remanet aliquale. Rursus nulla nobis materia ministratur omnino, qua de nostro cultu vel studio commendentur hodie canonici regulares, qui licet a geminata regula nomen portent eximium, Augustini tamen regulae notabilem neglexere versiculum, quo sub his verbis suis clericis commendamur: Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam qui petierit, non accipiat.
- 99
Hunc devotum studii canonem vix observat aliquis post ecclesiastica cantica repetita, sed sapere quae sunt saeculi et relictum aratrum intueri summa prudentia reputatur. Tollunt pharetram et arcum, apprehendunt arma et scutum, eleemosynarum tributum canibus tribuunt non egenis, inserviunt aleis et taxillis et his quae nos saecularibus inhibere solemus, ut non miremur, si nos non dignentur respicere, quos sic suis cernerent moribus contraire.
- 100
Patres igitur reverendi, patrum vestorum dignemini remiinisci et librorum propensius indulgere studio, sine quibus quaelibet vacillabit religio, sine quibus ut testa virtus devotionis arescet, sine quibus nullum lumen poteritis mundo praebere.
Next → — showing 1–100 of 283
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.