Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Campion.epigr2

Latin Library (medieval and later) · Campion · The Latin Library · 539 sections

  1. 401

    Nec tibi parca placet, nec plena, Telesphore, mensa; amplior haec avida est, ut minor illa, gula: quantus enim cibus est aliena in lance relictus expleto quereris tu periisse tibi.

  2. 402

    161. AD CASSILIANAM

  3. 403

    Cur proba, cur cunctis perhibetur casta Nerine? assuevit nondum, Cassiliana, tibi.

  4. 404

    162. AD HERMUM

  5. 405

    Ad latus, Herme, tuum spectans, siquando machaeram laudo, tumes, dicens illa paterna fuit. si vel equum celerem pede, sive armenta, vel aedes miror, et haec fuerant omnia patris, ais. si vultum commendo tuum, fuit ille paternus; 5 servumque et scortum, et singula patris habes. sed cum nulla sit, Herma, tuae constantia linguae, hanc bene maternam, si fateare licet.

  6. 406

    163. IN MARCELLINAM

  7. 407

    Virgo olim cinerem et lutum solebat Marcellina avido ore devorare; nunc moechos amat, at lutosiores ipso, Calve, luto; quid esse credam? annon pica animi quoque haec laborat? 5

  8. 408

    164. AD EURUM

  9. 409

    Sacras somniat, Eure, conciones, et pronunciat ore semí aperto Pyrrhus: dissimulat, nec est sacerdos.

  10. 410

    165. AD PONTILIANUM

  11. 411

    Nascitur in lucem primo caput, unde gubernat pars senior, coelo proxima, sphaera animae; huic decor oris inest, huic sermoque, mentis imago, et prope totus homo est, Pontiliane, caput.

  12. 412

    166. AD COSMUM

  13. 413

    Sub specie mala, Cosme, boni dominantur: honesti usus ut exoluit, sic decus omne perit.

  14. 414

    167. AD PAPILUM

  15. 415

    Non sapit in tenui qui re ius, Papile, sperat; solis id magnis divitibusque datur.

  16. 416

    168. AD EURUM

  17. 417

    Dilutum iudex vinum bibat, ut sonet ore ius quoque dilutum; displicet, Eure, merum: at nunc iuridicus ius dicit, negligit aequum; ius ita qui iudex dicet iniquus erit.

  18. 418

    169. AD CALVUM

  19. 419

    Et lare ridiculum est, aliena et quaerere terra pacem animi; nusquam est, sit nisi, Calve, domi.

  20. 420

    170. IN MELISSAM

  21. 421

    Sex nupta et triginta annis, sterilisque, Melissa nata ex se tandem prole triumphat anus: cura dei reges vobis proceresque cavete, portentum statua parturiente fuit.

  22. 422

    171. AD DAUNUM

  23. 423

    Carmen, equestris homo, cur fingis, Daune? poeta si vis esse nimis forte pedester eris.

  24. 424

    172. AD COSMUM

  25. 425

    Cosme, licet media tua pangas carmine nocte, affulget schedulae dexter Apollo tuae. metrica scripturo sal vel sol adsit oportet perpetuo; insulsa et frigida nemo sapit.

  26. 426

    173. AD EURUM

  27. 427

    Qui se, nec multis praeter se gaudet amicis, si nihil, Eure, vetat noster amicus erit.

  28. 428

    174. AD LABIENUM

  29. 429

    Dum nimium multis ostendere quaeris amorem in mensa, et positas extenuare dapes, obtundis; nec coena gulae bene competit, in qua plus condimenti est quam, Labiene, cibi.

  30. 430

    175. IN POLLIONEM

  31. 431

    Magnificos laudat, misere sed Pollio vivit; laudem fortassis rem putat esse malam.

  32. 432

    176. AD SYBILLAM

  33. 433

    Omnes se cupiunt omni ratione valere; attamen est verbum triste, Sybilla, vale.

  34. 434

    177. AD PAPILUM

  35. 435

    Bellam dicebas Bellonam, Papile, sensi, suavius hospitium castra inimica darent: inveniat quicum pugnet, mihi praefero pacem, ut tua sit soli Penthesilea tibi.

  36. 436

    178. AD GALLAM

  37. 437

    Assurgunt quoties lachrimae tibi, si placet humor ut divertatur, mingere, Galla, potes.

  38. 438

    179. AD LABIENUM

  39. 439

    Quaeris completo quot sint epigrammata libro; sit licet incertum, sic numerare potes: plus minus, hebdomada, quotquot nascuntur in una Londini, faciunt tot, Labiene, librum. nobiliumque minor numerus censetur utrinque, 5 turba sed obscurae plurima plebis erit.

  40. 440

    180. IN MARCELLINAM

  41. 441

    Larvas Marcellina horret, lemuresque, sed illa nil timet in tenebris si comitata viro est.

  42. 442

    181. AD LINUM

  43. 443

    Henrico, Line, septimo imperante, nondum pharmacopola quintus urbem infarsit numero, nec oenopola; ingens nunc tribus utriusque crevit: primo sed praeit ordine oenopola, 5 ac tanquam alterius parens videtur, morbos dum creat, inficitque nostra sensim corpora dulcibus venenis. quo tandem ruet haec vicissitudo? quid dicam? nisi daemonas trecentos 10 sementem facere his superfluorum, omnes quos patimur licentiatos?

  44. 444

    182. IN GALLAM

  45. 445

    Galla melancholiam simulans, hilarare Lyaeo se solet, et fit non ficta melancholia.

  46. 446

    183. IN TABACCAM

  47. 447

    Haud vocat illepide meretricem Nerva tabaccam, nam vendunt illam, prostituuntque lupae.

  48. 448

    184. AD MAURISCUM

  49. 449

    Nullam Brunus habet manum sinistram, nec mancus tamen est; sed est quod aiunt, Marisce, ut caveas tibi, ambidexter.

  50. 450

    185. AD PHILLITIM

  51. 451

    Phillitis, tua cur discit saltare priusquam firmiter in terra stare puella potest? non metuis mox ne cadat immatura? caducas nae sua sic pupas membra rotare facit.

  52. 452

    186. AD LALAGEN

  53. 453

    Lingua est Gallica lingua foeminarum; mollis, lubrica, blandiens labellis, affundens, Lalage, decus loquenti: terra est Anglica terra foeminarum; simplex, suavis, amans, locis honestans 5 semper praecipuis genus tenellum.

  54. 454

    187. AD CYPARISSUM

  55. 455

    Ne nimis assuescas carni, Cyparisse, bovinae, cornua nam quis scit num generare potest?

  56. 456

    188. AD HERMUM

  57. 457

    Castae qui servit si sit miser, Herme, quid ille scortum qui metuit? perditus, et nihili est.

  58. 458

    189. AD CHLOEN

  59. 459

    Pulchras Lausus amat; Cholie, quid ad te? pulchras non amat ergo Lausus omnes.

  60. 460

    190. AD PASIPHYLEN

  61. 461

    Qui te formosam nagat haud oculos habet; at te nauci qui pendit, Pasiphyle, cor habet.

  62. 462

    191. IN HERMIAM

  63. 463

    Hermia cum ridet tetros hahahalat odores; Herme, ferenda magis si pepepedat erit.

  64. 464

    192. IN MYCILLUM

  65. 465

    Cantat nocte Mycillus ad fenestras formosae dominae, vigil, frequensque; et cantat lepide, et patent fenestrae voci, at ianua clausa sola surda est.

  66. 466

    193. AD CALVUM

  67. 467

    Ex reditu lucrum facturus Naevola, praesens quod sperat recipit; quam cito, Calve, redit?

  68. 468

    194. AD HAEMUM

  69. 469

    Augeae stabulum, Haeme, non inique Londinun vocitas; scatet profecto multa impuritie; haec ut eluatur iam plane Herculeo est opus labore; nam nunc undique foetidum est, at illic 5 non foenum male olet, sed, Haeme, fenus.

  70. 470

    195. IN TUCCAM

  71. 471

    Nil refert si nulla legas epigrammata, Tucca; de te scribuntur, non tibi; Tulla, tace.

  72. 472

    196. AD NISAM

  73. 473

    Quod melius saltas insultas, Nisa, sorori, utraque at melior quae neque saltat erit.

  74. 474

    197. AD PUBLIUM

  75. 475

    Publi, sola mihi tacenda narras, sed quae si taceam, loquuntur omnes: dic tu tandem aliquid meri novelli, plane quod liceat loqui, aut tacere.

  76. 476

    198. AD COSMUM

  77. 477

    Qualis, Cosme, tuae est haec excusatio culpae? suasit Amor! quasi non pessima dictet Amor! ille deus natos ferro violare parentes fecit, patronem quem tibi, inepte, paras.

  78. 478

    dic odio potius factum, dum mittis Amorem; 5 dic aliud, dic tu quicquid, amice, lubet.

  79. 479

    199. IN HARPACEM

  80. 480

    Foenore ditatus civis, nunc rusticus Harpax foeno ditescit; re minor, at melior.

  81. 481

    200. AD OLUM

  82. 482

    Nupsisse filiam, Ole, foenorati gestis; quid ita? corrupta nun datur? "prorsus ut dicis," ais, "et gravida"; te, Ole, iam laudo qui fenus addis tale fenoratori.

  83. 483

    201. AD DAUNUM

  84. 484

    Sponsam, ne metuas, castam tibi, Daune, remisi ipsam, ni credis tu mihi, Daune, roga.

  85. 485

    202. IN LAGUM

  86. 486

    Cum vix grammatice sapiat tri verba ligare, diis Lagus invitis versificator erit: evenit ebriolis vitium par, protinus omnes saltare incipiunt cum titubare timent.

  87. 487

    203. IN VERGUSIUM

  88. 488

    Nil amat invectum Vergusius, extera damnat; nec vicina licet, Gallica vina placent: haud piper attinget crudus, procul aurea poma Hespieridum calcat, nec pia thura probat. bombycis deridet opes, et patria laudat 5 lanea, re vera non aliena sapit. sed tamen uxorum Rufini, iamque maritus, ardet: at haec trita et non peregrina putat.

  89. 489

    204. IN HIPPONACEM

  90. 490

    Terget lineolis genas manusque, vix toto lavat Hipponax in anno, rugas dum metuens cutem puellis servat, sed bona perdidit paterna. non est lautus homo: quid ergo? tersus. 5

  91. 491

    205. AD CALLIODORUM

  92. 492

    Sollicitus ne sis signum fatale cometa ut quid portendat, Calliodore, scias; expectes cladem (domini natale propinquat) non hominum, sed tu, Calliodore, boum.

  93. 493

    206. AD GLAUCUM

  94. 494

    Ius qui bonum vendit cocus melior eo est qui polluit ius omne fucis non bonis, sit, Glauce, turgidus licet, raucisque saevior Notis. 5

  95. 495

    207. IN HANNONEM

  96. 496

    Carmina multa satis pellucida, levia, tersa; naturae vitreae sed nimis Hanno, creat.

  97. 497

    208. IN LIBRARIOS

  98. 498

    Impressionum plurium librum laudat librarius; scortum nec non minus leno.

  99. 499

    209. AD GAURUM

  100. 500

    Pollio tam brevis est, tam crassus, ut esse Gigantis secti dimidium credere, Gaure, velis.

← Previous · Next → — showing 401500 of 539

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.