Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Campion.epigr2

Latin Library (medieval and later) · Campion · The Latin Library · 539 sections

  1. 501

    210. AD LIGONEM

  2. 502

    Cur non salutem te rogas equo vectum? ne equum tuum videar, Ligo, salutasse.

  3. 503

    211. AD ALBIUM

  4. 504

    Dextre rem peragens, vel imperite; vera an ficta, loquens, iocosa vel tu, Albi, seria, semper erubescis: hinc te ridiculum, levemque reddis. at tandem vitium pudoris omne 5 vis deponere? vis? adi lupinar.

  5. 505

    212. AD OLYNTHUM

  6. 506

    Dum sedet in lasano dormescit praetor Olynthus, et facit in lecto quod facit in lasano.

  7. 507

    213. IN PANDARUM

  8. 508

    Scrotum tumescit Pandaro; tremat scortum.

  9. 509

    214. IN HANNONEM

  10. 510

    Scorti trita sui vocat labella non mellita, sed Hanno saccaranta; at nescit miser extrahi solere ex dulci quoque saccaro venenum.

  11. 511

    215. AD LIGONEM

  12. 512

    Purgandus medici non est ope Caecilianus, purgandus tamen est; num, Ligo, mira loquor? purgandus gravidae de suspitione puellae. ne te detinieam, Caecilianus adest.

  13. 513

    216. IN MUNDUM

  14. 514

    Mundo libellos nemo vendidit plures, novos, stiloque a plebe non abhorrenti; quos nunc licet lectoribus minus gratos librarii emptitant, ea tamen lege ne Mundus affigat suis suum nomen. 5

  15. 515

    217. AD LAUSUM

  16. 516

    Non si quid iuvenile habeat mea carmina, Lause sed vulgare nimis, sed puerile veto.

  17. 517

    218. AD BASSUM

  18. 518

    Servum quando sequi cernit te, Basse, cinaedum uxori te vult Cinna preire tuae.

  19. 519

    219. AD LAMIANAM

  20. 520

    Nequidquam Lamiana cutem medicaris, et omni detersam tentas attenuare modo: innocua illa satis per se manet; eripe luxum, eripe nocturnae furta nociva gulae. pulcher ut in venis sanguis fluat atque benignus, 5 cures; curabis sic, Lamiana, cutem.

  21. 521

    220. IN LIGONEM

  22. 522

    Funerea vix conspicimus sine veste Ligonem: an quia tam crebri funeris author erat?

  23. 523

    221. IN MARSUM ET MARTHAM

  24. 524

    Marsus ut uxorem, sic optat Martha maritum: ambos quid prohibet quod voluere frui?

  25. 525

    222. AD PONTILIANUM

  26. 526

    Iste Bromus quis sit qui se cupit esse facetum, plane vis dicam, Pontiliane? planus.

  27. 527

    223. AD SYRAM

  28. 528

    Vna re sapere omne foeminarum se credit genus: illa res negare est. una re sapere ut magis studeret optandum foret: illa res tacere est.

  29. 529

    224. IN HERMUM

  30. 530

    Omnibus officii ritu se consecrat Hermus, talia sed nunquam sacra litare solent.

  31. 531

    225. IN CAMBRUM

  32. 532

    Cum tibi vilescat doctus lepidusque Catullus, non est ut sperem, Cambre, placere tibi. tu quoque cum Suffenorum suffragia quaeras; non est ut speres, Cambre, placere mihi.

  33. 533

    226. IN EUNDEM

  34. 534

    Disticha cum vendas numerasti, Cambre, vis unum; pastor oves cuperet sic numerare suas.

  35. 535

    227. AD GRAIOS

  36. 536

    Graii, sive magis iuvat vetustum nomen, Purpulii, decus Britannum, sic Astraea gregem beare vestrum, sic Pallas velit; ut favere nugis disiuncti socii velitis ipsi, 5 tetrae si neque sint, nec infacetae, sed quales merito exhibiere plausu vosmet, ludere cum lubet, soletis.

  37. 537

    228. AD LIBRUM

  38. 538

    Verborum satis est, oneri sunt plura libello; sermo vel urbanis multis obesse potest. partibus ex brevibus quae constat inepta figura est si sit longa nimis; par modus esto pari.

  39. 539

    Campion Neo-Latin The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 501539 of 539

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.