Campion.epigr1
- 201
Audiit ut cuculos comedi Bostillus in aula moechus, abit metuens prospiciens sibi.
- 202
100. IN FANNIUM
- 203
Hispani bibit indies lagenam vini Fannius; usque cruditatem causatur stomachi; novem decemve ante annis cucumem unicum quod edit maturum minus; isthic, isthic usque 5 haerens ventriculum gravat, nec esse Hispani immemorem sinit Lyaei.
- 204
101. IN APRUM
- 205
Impurus, sexu nec Aper scortator in uno, cum lotii clausus forte meatus erat, sic periit; misero sua facta urina ruina est, it poenae causa in pene nocente fuit.
- 206
102. AD CALVUM
- 207
Non Anglos carnis defectu, Calve, bovinae Caletum Galli deseruisse ferunt, sed condimenti quod profert acre Sinapi; hoc ioculoque sibi Gallia tota placet. coccineo hanc hosti nuper cum dederet urbem, 5 neutrius Gallo copia, crede, fuit.
- 208
103. IN CORVINUM
- 209
Effodiat sibi, Calve, oculos Corvinus, Homero, ut sperat, similis non tamen esse potest.
- 210
104. IN CINNAM
- 211
Daemonis effigie compressit Cinna puellam; deinde sacerdotem se facit; atque fugat daemonium ut voluit; gravida sed virgine, nescit anne pater daemon, vel sacer hospes erat.
- 212
105. AD NAEVOLAM
- 213
Ebrius occurrit quoties tibi Naevola, vinum non nimium, dicis, sed bibit ille malum.
- 214
106. IN CALVUM
- 215
Divinas bona, Calve, tibi, sed sola futura semper; et haec semper sola futura puto.
- 216
107. AD EURUM
- 217
Vocem Lyctus habet parem cicadis, aut qualem tenues feruntur umbrae ad ripas Stygis edere eiulantes. hunc si quis novus audiat loquentem, exhaustum poterit phthisi putare; 5 ipsum sin oculis metit, Cyclopum ceu spectans aliquem timebit auctis membris horribilem, atque ventricosum. vox tam disparilis fit unde, dicam? sic, Eure, expediam: creasse mutum 10 naturam voluisse credo Lyctum; errantemque dedisse semimutum.
- 218
108. AD EUNDEM
- 219
Mentem pervertit gravis ut iactura Metello, sic inopinatum Lysitelique lucrum. harum quae maior fuerit dementia quaeris? damna ferens; curas nam petit, Eure, duas.
- 220
109. AD PONTICUM
- 221
Qualiscunque suam contemnit foemina famam, nullum, etsi decies, Pontice, iurat, amat.
- 222
110. IN LYCHEN
- 223
Graecia praeclare pulchras vocat élfesibo¤aw , quippe proci praestant munera, forma procos; sed formosa Lyche vivit neglecta; quot alma nam Cytherea trahit, fusca Minerva fugat.
- 224
111. IN FLORAM
- 225
Omnia consciolis, bona tantum narrat amanti Flora; ita flacessit fama, virescit amor.
- 226
112. AD AREANAM
- 227
Quod sis casta (Areana) nego, deciesque negabo, credaris tota talis in urbe licet. nam tuus insequitur dum putida scorta maritus, dum turpi, et vario ruptus amore perit: crede mihi quotquot noti meretricibus illis 5 sunt homines, noti sunt, Areana, tibi: sive equites, seu magnatum de stemmate creti; ruris an urbis erit; pomifer, anne cocus; omnes, mille licet, te sunt, o casta, potiti; omnium et in morbos sic vitiata ruis. 10
- 228
113. AD PONTICUM
- 229
Suspecto quid fure canes cum, Pontice, latrent dixissent melius, si potuere loqui?
- 230
114. AD LABIENUM
- 231
Nonnullis medicina placet nova, notaque sordet; sed tutas praefer tu, Labiene, novis.
- 232
115. IN ALBUM
- 233
Quem vitae cursum, quam spem, sortemve sequaris, quaerendo tremulus factus es, Albe, senex, sic tumulo mox ut nequeas inscribere Vixi; embrioque, aut minus hoc, cum morieris, eris.
- 234
116. DE LYCORI ET BERNINO
- 235
Gratis non amat, et sapit Lycoris: moechae dat nihil, et sapit Berinus.
- 236
117. AD GALLAM
- 237
Cum loqueris resoni prodit se putrida nasi pernicies: si vis, Galla, placere, tace.
- 238
118. IN NERVAM
- 239
Et miser atque vorax optat sibi Nerva podagram, solis divitibus qualis adesse solet. errat si putat id voti prodesse gulosis; nam quid lauta iuvat mensa, iacente fame.
- 240
119. AD PONTICUM
- 241
Femina +vindicta+ citiusne ardescit amore? Phoebo, si dicis, Pontice, maior eris.
- 242
120. AD LABIENUM
- 243
Vinum Theriacam magnam dixere vetusti authores; gratum est hoc, Labiene, tibi. hinc te secure Baccho sine fine modoque imples; visceribus sanus an aeger idem est. sed ne delires: dirum namque ipsa venenum 5 Theriaca est, sumas si, Labiene, nimis.
- 244
121. IN LAUSUM
- 245
Lausus ut aeterna degit sub nube tabaccae, coniux ardenti sic sua gaudet aqua: vir fumum, haec flammam bibit; infumata maritus tanquam perna olim, frixa sed uxor erit.
- 246
122. AD PONTICUM
- 247
Poenituisse Mydam voti sat constat avari, cumque cibus potusque aureus omnis erat. nunc aurum sed eum potare chymista doceret, iratosque sibi ludere posse deos. quid mirum tales auri si nectare lactet 5 immunes morbis, diis similesque facit? sed non diis similes sunt quos spes aurea fallit; quales sint igitur (Pontice) dissimiles.
- 248
123. IN AULUM
- 249
Ex speculo pictor se pinxit ut Aulus amicae dat tabulam; speculo mallet amica frui.
- 250
124. DE HENRICO PRINCIPE
- 251
Occubuit primis Henricus clarus in annis; nec spolium mortis, sed pudor ille fuit.
- 252
125. AD PARIDEM
- 253
Vt vetus adscivit sibi magna Britannia nomen, pingere se sexus caepit uterque, Pari; haud sine vulneribus veteres tinxere Britanni corpora, divelli nec timuere cutem: parcere sed Pictos sibi praecipit aula novellos, 5 et tenera leves arte polire genas. barbariem antiqui mores sapuere; recentes mollitiem; neutrum mi placet ergo, Pari.
- 254
126. IN VACCERAM
- 255
Damnatis quoties Vaccera turpe immiscet ioculis, id esse dictum non (ut velle videtur ore blaeso) imprudenter ait, sed impudenter.
- 256
127. AD FURIUM
- 257
Sub medium culpae, Furi, cum coniuge moechum prendit Aper; taurum iam vitulumne vocas?
- 258
128. AD BERINUM
- 259
Uxor quod nimium tua sit foecunda, Berine, conquereris; castae sic tamen esse solent: addis ut implacido sit et ore, et more molesta, et pugnax; castae sic tamen esse solent: quin aliis lepidam dicis magis atque benignam 5 quam tibi: sic castae non tamen esse solent.
- 260
129. AD EURUM
- 261
Mortuus Hermus abhinc tribus est aut quatuor annis; immo vivit, ais; mortuus, Eure, mihi est.
- 262
130. AD CRISPUM
- 263
Mutua multa licet sestertia poscat amicus, maxima relligo est, Crispe, negare tibi. sic numeras tamen ut lachrimis credaris obortis quod facis officii poenituisse tui. nil tibi, Crispe, deest nisi digni vultus amici; 5 nam, non ut decet, at quod decet usque facis.
- 264
131. AD CHLOEN
- 265
Mortales tua forma quod misellos multos illaqueet, Chloe, superbis: hoc sed nomine carnifex triumphet.
- 266
132. IN LABIENUM
- 267
Perdere cum voluit potuit Labienus; Hybernum virtute hac potuit perdere cum voluit.
- 268
133. IN BRUSSILIUM
- 269
Ardet Brussilii uxor histrionem; is funambulam; utrinque flamma saevit, nullo extinguibilis liquore, nullo. primum grande nemos voravit, inde villas tres, ovium greges, boumque 5 circum pascua tosta mugientum, vix aula furor abstinet paterna; et si fas miseris malum ominari, tandem cum domino domum cremabit.
- 270
134. IN CACCULAM
- 271
Caccula, cum tu sis vetus accusator, adaugens crimina, quam causas daemonis instar agis!
- 272
135. IN CINNAM
- 273
Dic sapere, et sapiet; stupidum dic, Cinna stupescet; si furere, insanus; si premis, aeger erit; dic modo, fiet idem quod dicis; nec simulare novit, habent vires verba veneficii.
- 274
136. AD CALVUM
- 275
Ne tibi, Calve, petas socios in amore fideles; si quod amas metuis perdere, solus ama. nocte suo fidum domino domuique molossum una salax cogit prodere cuncta canis: nocturni id fures norunt, quantumque libido 5 tentabit firmam deiicietque fidem.
- 276
137. AD HARPALUM
- 277
Nec bene, nec belle, semper tamen, Harpale, cantas; artem disce, canes sic minus, at melius.
- 278
138. IN PORCUM ET NERVAM
- 279
Desinit auditis campanis meiere Porcus, sit vesica licet mole molesta gravi. haud lotium contra, sonuit si fistula, fraenat Nerva; sed invito sic ruit omne, miser ut penitus madeat; nec ei prodessse matella 5 possit, ita audaces evocat imber aquas. motus tam discors illis qua vi fit, Aquinas quaerat; nos risu res satis ipsa iuvat.
- 280
139. IN POETASTROS
- 281
Sulphure vicenda est prurigo poetica nullo; sed neque Mercurio, quem fugat illa deum.
- 282
140. DE GERMANIS
- 283
Germanus minime quod sit malus, efficit aequum tota quod explosis gens amat effugiis. nam divirticulis cum lex laetabitur, ansam dat fraudi, multos nec sinit esse bonos.
- 284
141. IN GLAUCUM
- 285
Alas amisit Glaucus, draco nam fuit olim; nunc serpens factus nec leve virus habet.
- 286
142. IN APRUM
- 287
Septem civis Aper degit, tot et aulicos, annos; vivere scit melius quam, Labiene, mori.
- 288
143 IN CRISPINUM
- 289
Uxorem Crispinus habet, tamen indigus unam vix alit, extremam sensit uterque famem. ipsam dives amat Florus, fremit ergo maritus, quanquam rivali nunc opus esse videt. moechum saepe vocat, sed cum, qui sustinet, ipse 5 qua fruitur, victu, vestibus, aere domum, dispeream nisi sit vere Crispinus adulter; sponsus, qui sponsi munia Florus obit.
- 290
144. DE SUDORE BRITANNICO
- 291
Quid ni pestis sit sudor malus Angilica? cives Hybernis gaudent sole vigente togis.
- 292
145. AD THESPILEM
- 293
Inferius labrum cur mordes, Thespilis? illi ne noceas, si vis basia laeta tibi. alterum iners cupido quamvis famuletur amanti, at magis hoc docta mobilitate placet.
- 294
146. AD PONTICVM
- 295
Quanto causidicum magis arguo, si malus idem est, tanto plus laudo, Pontice, si bonus est.
- 296
147. AD GALLAM
- 297
An tua plus sitiat lingua, an plus, Galla, loquatur, ardua res dictu plenaque litis erit. nam quoties sitit illa bibis; bene potaque garris; procreat unde novam multa loquela sitim. dum bibis ergo invita taces, mora nec datur illi. 5 indefessa anima sed bibis, aut loqueris.
- 298
148. DE LONDINENSIBUS
- 299
Sunt Londinenses Coritani, sivi Brigantes, seu Cambri; raros urbs alit ampla suos. sic Londinates producit mixta propago, plurimus inter quos semicolonus erit, aegre mutandus; partis nam foenore nummis 5 quantum quisque potest praedia civis emit, in rus festinans, aetas ni praepedit, ipse; haeredi saltem dant nova rura locum, qui, semiurbanus, velut hermaphroditus habetur indigenis, nam nil rus nisi rure placet. 10 quippe canes, vel equos semper, vel aratra loquuntur; illis caetera sunt maxima barbaries. o utinam civis tantum civilia tractet; rustica qui ruri non alienus erit. 149
- 300
149. AD ARETHUSAM
← Previous · Next → — showing 201–300 of 454
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.