Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Campion.epigr1

Latin Library (medieval and later) · Campion · The Latin Library · 454 sections

  1. 101

    Anglorum iurisconsulti quatuor uno exposcunt anno, termini at iis duo sunt: terminus a quo res trudunt, et terminus ad quem; mutua qui sumunt nomina saepe sua.

  2. 102

    50. AD PONTICUM

  3. 103

    Convivas alios quaeras tibi, Pontice; coeno lautius atque hodie tutius ipse domi: nam me qui monuit vester modo rufus olebat ac si esset totus caseus, isque vetus, et tostus decies; atqui hunc meus horret utervis 5 suffitum genius; Pontice, coeno domi.

  4. 104

    51. IN TABACCAM

  5. 105

    Cum cerebro inducat fumo hausta tabacca stuporem, nonne putem stupidos quos vapor iste capit?

  6. 106

    52. AD SABELLUM

  7. 107

    Filia, sive uxor peccat, tua culpa, Sabelle, est; per se nulla bona est, nulla puella mala; soli debetur custodi foemina quicquid in vita spurce, sive decenter agit.

  8. 108

    53. DE GAURO

  9. 109

    Nil dum facit temere, nihil facit Gaurus.

  10. 110

    54. IN ACMEN

  11. 111

    Est dives Titus, id fateris, Acme; et te coniugio expetit misellam; illum tu fugis, attamen beatum: quare? non sapit, inquis; et quid inde? an si quis prior est Vlysse coelebs, 5 non reddes, simul hunc sinu maritum complexa es, stolidum magis Batillo?

  12. 112

    55. IN GLAUCUM

  13. 113

    Debilis eunuchus sit, sit castratus oportet; tam Glauco invisum est omne virile genus.

  14. 114

    56. IN LAURENTIAM

  15. 115

    Imberbi, si cui, Laurentia nubere voluit, invenit multos haec sibi fama procos; impubes omnes, mora quos in amore pilosos reddidit; ignoto sic perit illa viro.

  16. 116

    57. IN LALUM

  17. 117

    Aedes Lalo amplae sat sunt, sed aranea telis immunis totas inficit, ille sinit. quoque magis numero crescunt, gaudet magis, unus tetras bestiolas has amat atque fovet; non tamen ut bellas; nec quod medicina pusillis 5 vulneribus tela est; toxica nulla facit. verum est cum muscis lis non medicabilis; illas insequitur demens, omnimodoque necat; idque opus imposuit misero festiva puella, ala cui muscae laesus ocellus erat. 10

  18. 118

    58. IN NERVAM

  19. 119

    Dissecto Nervae capite, haud (chirurge) cerebrum conspicis; eia, alibi quaere; ubi? ventriculo.

  20. 120

    59. AD APRUM

  21. 121

    Causidicus qui rure habitat, vicina per arva si cui non nocuit, iam benefecit, Aper.

  22. 122

    60. AD PONTILIANUM

  23. 123

    Qua celebrata Lyco fuerant sponsalia luce, captus homo tota mente repente fuit: idque velut monstri quid dimiraris? at illo quis non insanit (Pontiliane) die?

  24. 124

    61. AD BERINUM

  25. 125

    Vidisti cacodaemonem, Berine; qua tandem specie? canis nigri, inquis. vah; dicam melius, canem figura vidisti cacodaemonis, Berine.

  26. 126

    62. AD AULUM

  27. 127

    Cum scribat nunquam Corvinus non satur, Aule, tantum ieiuni carminis unde facit?

  28. 128

    63. AD LAURAM

  29. 129

    Egregie canis, in solis sed, Laura, tenebris; nil bene fortassis non facis in tenebris.

  30. 130

    64. AD PONTICUM

  31. 131

    Re nulla genio cum pigro (Pontice) noster consentit genius; sed velut ignis aquae miscetur, pariter suscepta negotia reptant invite, pariter somnus utrumque premit. mens hebet, herba velut, vicino infecta veneno, 5 tota mihi; vel ceu flamma repressa furit. tale mihi tuus est solanum, Pontice, summus patronus Decius, nescio quale tibi.

  32. 132

    65. DE HONORE

  33. 133

    Qui plus quam vires tolerant subit amplior aequo, is merito dici possit honoris ˆnow

  34. 134

    66. AD SALUSTIUM

  35. 135

    Hesterna tibi gratulor, Salusti, de coena magis ob iocos inermes, et suaves animo calente risus. hausto non timide novo rubello; quam de istis avibus quater sepultis, 5 selectis dapibus tuo palato; quae mensa positae, sed expianda, efflavere stygem, suoque nostrum tetro nunc feriunt odore nasum. sed me reprimo quamlibet gravatum, 10 nam res candida fama mortuorum est.

  36. 136

    67. IN COSSUM

  37. 137

    Condidit immenso puerilia membra sepulchro filioli, multo marmore claustra tegens, Cossus, quanta duos caperent satis ampla Typhaeos, solus consilii conscius ipse sui. ergo impar spectator opus miratur; at illud 5 ingenium authoris ceu levis umbra refert: aedes qui tantas habitat miser, ut bene possent cum turba proceres sustinuisse duos.

  38. 138

    68. DE NUPTIIS

  39. 139

    Rite ut celebres nuptias, dupla tibi face est opus; praetendat unam Hymen necesse, at alteram par est amor.

  40. 140

    69. AD GUILIELMUM CAMDENUM

  41. 141

    Legi operosum iamdudum, Camdene, volumen, quo gens descripta et terra Brittana tibi est, ingenii foelicis opus solidique laboris: verborum et rerum splendor utrinque nitet. lectorem utque pium decet, hoc tibi reddo merenti, 5 per te quod patriam tam bene nosco meam.

  42. 142

    70. DE SUIS

  43. 143

    Rerum quae nova nunc Britannicarum exorta est facies? vetus recessit prorsus sobrietas; gula, insolensque cultu insania, futulisque pompa pessundant populum manu potentem; 5 sic pauci ut bene de suoque vivant; vixque ex omnibus invenire quenquam est qui non accipit ipse foenus aut dat.

  44. 144

    71. AD GLAUCUM

  45. 145

    Exemplo quicquid fit, iustum creditur esse; exemplis fiunt sed mala, Glauce, malis.

  46. 146

    72. DE MEDICIS

  47. 147

    Gnarus iudicat aurifex metalla, dat gemmis pretium et suum valorem: doctos sed medicos, bene et merentes, tantum ponderat imperita turba.

  48. 148

    73. IN LIGONEM

  49. 149

    Invideat quamvis sua verba Latina Britannis causidicis, docto nunc Ligo ferto equo. et medici partes agit undique notus; Alenum scenarum melius vix puto posse decus.

  50. 150

    74. DE SENECTUTE

  51. 151

    Est instar vini generosi docta senectus; quo magis annosa est, acrior esse solet.

  52. 152

    75. AD CALVUM

  53. 153

    Insanos olim prior aetas dixit amantes; non sanos hodie dicere, Calve, licet.

  54. 154

    76. AD MAURUM

  55. 155

    Perpulchre calamo tua, Maure, epigrammata pingis; apparet chartis nulla litura tuis. pes seu claudus erit, seu vox incongrua, nunquam expungis quidquam; tam tibi pulchra placent. pulchra sed haec oculis ut sint, tamen auribus horrent; 5 horrida vox omnis, lusce, litura fuit.

  56. 156

    77. IN CINNAM

  57. 157

    Notos, ignotos, celsos, humilesque salutat Cinna; ioco populi dicitur ergo salus.

  58. 158

    78. IN TUCCAM

  59. 159

    Sit licet oppressus, licet obrutus aere alieno Tucca, nihil sentit: quam sapit iste stupor!

  60. 160

    79. IN NERVAM

  61. 161

    Coctos Nerva cibos crate aut sartagine torret usque in carbonem; deliciasque vocat. quid potius cuperet quam carbonarius esse helluo inops, cui plus quam caro carbo placet?

  62. 162

    80. AD EURUM

  63. 163

    Solas pauper amat Macer beatas, lautas sed nimis atque fatuosas; laudari cupit, Eure, non amari.

  64. 164

    81. AD PONTICUM

  65. 165

    Propria si sedes iecur est et fomes amoris, haud tuus esse potest, Pontice, sanus amor.

  66. 166

    82. IN LIGONEM

  67. 167

    Ligo Latine culnerarium potum dicere volebat; vulverarium dixit.

  68. 168

    83. IN DAEDALUM

  69. 169

    Parva te mare navigasse cymba magnum, Daedale, praedicas; quid ad me cymba si Styga transmees eadem?

  70. 170

    84. AD IUSTINIANUM

  71. 171

    Vir bonus et minime vis litigiosus haberi, et lites coram iudice mitis ais, non amo, nec temere cuiquam struo gratia causae maior ut accedat (Iustiniane) tuae. invidiam, ah, nescis quantam tua candida verba, 5 quas inimicitias, quae tibi bella parant, quosve illic risus astantibus ipse moveres, damnans iuridicis utile litis onus, quamque patet turbis bonitas tua: tres tibi scribent mane dicas aliqui; mox alii atque alii; 10 nec succrescenti posthac a lite quiesces, idque alieno etiam iudice: iamne tremis?

  72. 172

    85. IN CACCULAM

  73. 173

    Legis cum sensum pervertis, forsitan illud iure facis, sed non, Caccula, iure bono.

  74. 174

    86. AD PAPILUM

  75. 175

    Papile, non amo te, nec tecum coeno libenter, nec tamen hoc merito fit, fateorque, tuo: sed nimis ore refers miscentem tristia Picum toxica, suspectum te tua forma facit: anguillam quisquis timet, esse hanc autumat anguem 5 et non esse sciat, cogitat esse tamen.

  76. 176

    87. IN LYCUM

  77. 177

    Coniugio est iuctos qui separat execrandus; pugnantes dirimi non sinit ergo Lycus.

  78. 178

    88. IN BOSTILLUM

  79. 179

    Magna Bostillus magnum se venditat aula; aula magna tamen plus bovis olla capit.

  80. 180

    89. AD EURUM

  81. 181

    Non laute vivis, sed laete; negligis urbem; attamen urbani plenus es, Eure, ioci; tam lepido tibi fit rus ipsa urbanius urbe, rusque tuum in se nil rusticitatis habet.

  82. 182

    90. IN MATHONEM

  83. 183

    Martis, ut affirmat, Veneres sed vulnere claudus it Matho, scit morbum dissimulare suum; et fictum narrat, medico indulgente, duellum; prostrato inflictum sed sibi vulnus, ait.

  84. 184

    91. IN MYRTILLAM

  85. 185

    O dira pestis utriusque Myrtilla sexus, liquescens dulcium ore Sirenum: parumne ducis credulos amatores si perdis omnes, artibus animos iisdem quin optumarum polluas puellarum, 5 ut nulla propter te indole ex sua vivat simul aure putrida hauserit tuos cantus? o pestis omni pestilentior peste! haud saeviit adeo Atticis senex Cous a moenibus quam dupulit sacram tabem: 10 madore nec quae languido Britannorum terrebat animos omnium nova strage; crebrave sternutatione quae lues longe grassata miseram solitudinem vidit; nec enim parem poeticis inaudire est 15 scriptis, sed omnes una pestis haec pestes superat, sit illa vera, sit licet ficta.

  86. 186

    92. IN PSEUDOMEDICUM

  87. 187

    Invento ex libro medicus qui creditur esse; fortunae, non is filius artis erat.

  88. 188

    93. AD MANTALUM

  89. 189

    Non satis est supra vulgus quod, Mantale, sentis, consilium si non exprimis ore gravi. distinguit ratio a brutis, oratio sed nos inter nos, animae lux et imago loquens.

  90. 190

    94. DE FRANCISCI DRACI NAVE

  91. 191

    En Draci sicco tabescit littore navis, aemula sed sphaerae, pulcher Apollo, tuae. illa nam vectus vir clarus circuit orbem, Thymbraeo et vidit vix loca nota deo. cuius fama recens tantum te praeterit, Argo, 5 quantum mortalem Delia sphaera ratem.

  92. 192

    95. IN MORACHUM

  93. 193

    Mors nox perpetua est; mori proinde non suadet sibi nyctalops Morachus, in solis titubans ne eat tenebris.

  94. 194

    96. IN OBITUM HENRICI MAGNAE BRITANNIAE PRINCIPIS

  95. 195

    Grandior et primis fatis post terga relictis, concipiens animo iam nova regna suo, princeps corripitur vulgari febre Britannus; hinc lapso ut coepit vivere flore perit. sic moriemur? ad haec ludibria nascimur? et spes 5 fortunaeque hominum tam cito corruerint?

  96. 196

    97. DE FRANCISCO DRACO

  97. 197

    Nomine Dracus erat signatus ut incolat undas; Dracum namque anatem lingua Britanna vocat.

  98. 198

    98. IN OBITUM IACOBI HUISII

  99. 199

    Heu non maturo mihi fato, dulcis Huissi, occidis, heu, annis digne Mathusaliis; occidis ex morbo quem fraus et avara Synerti saevitia ingenuit; cui mala multa viro det Deus; et, lachrymis quotquot tua funera flerunt 5 in diras versis, ira odioque necent.

  100. 200

    99. IN BOSTILLUM

← Previous · Next → — showing 101200 of 454

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.