Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Bebel

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 378 sections

  1. 201

    De alia puella.

  2. 202

    Erat alia multo minoris aetatis, quae confessa est sacerdoti, se cum masculis super feno fuisse. Ad quod sacerdos. Quid ibi fecisti? Respondit puella cum quadam irrisione. Puh. nescis domine quid faciant adolescentes in feno puellis.

  3. 203

    De mendicis.

  4. 204

    Scripsi in triumpho meo venereo contra mendicos, soleoque aliquando illudere illis, qui homines improbi, nulliusque bonae frugis, sed solo otio dediti, mirificis artibus simplices homines et rusticos imperitos dispoliant. Et id facio (testis est scrutator cordium deus) non ex quadam impietate. (quippe qui sum quodam singulari beneficio naturae mirum in modum ad misericordiam propensius, et ultra facultates vere pauperum et afflictorum misereor) sed rerum idignitate motus, quod videam eos per omnem iniquitatem et perversitatem hominum simplicium abuti liberalitate et commiseratione. Illi inquam impostores mendici cum tam clamose et suppliciter, atque quasi quibusdam obtestationibus nomine dei et beatae virginis, vel Valentini, Antonii, aut aliorum sanctorum extorqueant eleemosynam ab hominibus. Cogito quanta est bonitas et aequanimitas dei et sanctorum, quia illi mendici per eos vivant, quos numquam venerantur. Ego enim eos ante sacras aedes, sed intus sub divinis officiis vix unum aut alterum vidi in decennio. Illos autem cum audio in plateis tam argute compositeque canere et boare vel quaculari (ut illo verbo utar) soleo dicere ad convictores meos. Ille me multo est laetior, nec me movebit. Nam ut Horatius dicit. Si vis me flere, dolendum est primum ipsi tibi. Si autem sunt nimium eloquentes, et diserte quaculantur, soleo dicere eum esse nimis peritum in sua professione artificem, unde meo auxilio non habeat opus. Est autem quaculor, -aris. verbum novum et barbarum, sed non inepte a nobis contra inepte loquentes excogitatum, a sono vel corvorum vel ranarum, quod tales tam intempestive et inepte garrientes non loquantur, sed balbutiant et instar corvorum vocem eructent.

  5. 205

    Fabula domini Georgii abbatis Zvuifuldensis.

  6. 206

    Quidam erat monachus, qui semper demisso in terram vultu incedebat. postquam autem abbas esset factus, erecto corpore ibat. et interrogatus cur more solito non incederet? Respondit, se prius terram intuendo monasterii claves quaesisse, nunc illis inventis, non esse opus ulterius inquisitione.

  7. 207

    De quodam abbate.

  8. 208

    Novi abbatem, qui cum a quodam nobili in consessu primorum Suevicae confedoerationis de adulteriis et multis fornicationibus esset criminatus. Respondit. Nonne deberem asinas futuere, Ad quod nobilis. Etiam si fecisses, genus tuum accessisses. alludens ad eius imperitiam.

  9. 209

    De quodam fratre minorum.

  10. 210

    Erat nobiscum in convivio Tubingae quidam ex ordine minorum de non observantia (ut dicunt) Is hilarior factus hilari Baccho incitatore, dixit se Veronae cum exercitu Caesaris Maximiliani militare consuevisse, atque hunc repetere velle. Ille cum interdum parum caste loqueretur de rebus et militia Veneris, dixi. Putabam vos castitatem habere in votis. Ad quod ille. verum est. tria vovi, sed ita. Paupertatem in balneo. Oboedientiam in mensa. et castitatem in altari. Et conversus ad me dixit. Et apud vos qui docti haberi vultis omni monstro monstrosiora inveniuntur. Theologus, vel ebrius, vel libidinosus, vel avarus. iurisperitus, iniquus et iniustus. Atque medicus valetudinarius, et qui se ipsum curvare (ut ipse dixit pro curare) non potest. quia eorum professioni vita omnino non quadraret.

  11. 211

    De Bohemorum irreligione.

  12. 212

    Bohemi in eo sunt errore ut non confessi laici quotidie sacram communionem accedant. Rustica autem anserem in quodam oppidum vendendum sub brachio portans, primum est templum ingressa, atque cum ibi tunc sacra fierent, accessit et ipsa cum ansere altare, perceptura a sacerdote hostiam, quam anser illi incaute praeripuit, atque devoravit. quod illa flendo sacerdoti conqueritur. Cui sacerdos. Noli inquit flere, dabo tibi aliam, vel alium deum, ut cum eis loquar.

  13. 213

    De Laurentio Valla et fratre minorum.

  14. 214

    Laurentius Valla homo impense doctus, atque linguae latinae instaurator, cum semel in templo minorum Neapolis deambularet, vidit sanctum Franciscum inter quattuor doctores pictum, atque convocato aliquo ex fratribus. Quo inquit pacto ordinis vestri princeps et auctor, scilicet Franciscus inter quattuor doctores ponitur, cum tamen laicus et sine litteris fuisse praedicetur. Cui indignabundus fratur. Immo et maximus doctorum est. Huic Laurentius. Et quo modo maximus? cum semper habitus sit inter minores. Hanc ego historiam saepe audivi narrare Ioannem Nauclerum Tubingensis. collegii, gymnasii et demum totius urbis decus et ornamentum, omnisque honestatis et probitatis normam. Quibus animalibus hominum aetas comparetur?

  15. 215

    Sic aetas hominis animalibus aequiparatur. Haedulus in decimum, vitulo vigesimus aequat Ter decimus Iunicem, reddit quater ipse leonem Astutam vulpem fert quinquagesimus annus Sexaginta canem simulant, supperadde decem, mox Est lupus. at felem bruma octogesima reddit. Aequat asello hominem post nonagesimus annus. Anser abibit iners demum centesimo in anno.

  16. 216

    In currucam

  17. 217

    Vir bonus es, sed vix talis reperitur in orbe. Coniunx communis, cetera solus habes.

  18. 218

    Vita voluptuarii et sani.

  19. 219

    Ut vivas sanus, semel in anno minuas sanguinem. semel in mense intres balneum. semel in septimana amplectere Venerem. bis in die comede bibeque. Quietus et bene de nocte dormi.

  20. 220

    De quodam fatuo,

  21. 221

    Morio quidam instabat apud dominum suum, ut more Christi fidelium admitteretur ad sumptionem sacrae eucharistiae. et cum altare accederet, supposuit ei sacerdos particulam raphani loco sacramenti, quam morio degustans dixit. O dulcissime deus quam es amarus.

  22. 222

    De mendicis.

  23. 223

    Quidam (dum in confabulationibus mentio de mendicis esset facta, quam numerosam haberent prolem) dixit. non obscura est causa quia plures habeant liberos. nam tuto solent coire, exploratum habentes non se sed nos eorum pueros esse educaturos. Ipsi enim faciunt, nos autem cogimur educare nostra eleemosyna.

  24. 224

    De insigni mendacio.

  25. 225

    Quidam gloriatus se lustrasse totam fere Europam, maximeque Italiam. Interrogatur de Venetorum urbe magnificisque aedificiis. Ad quod inquit. Non possum plura dicere de Venetiis. eam enim urbem non nisi semel sub crepusculo vespertino transivi equo. Quod cum alii impossibile dicerent, quod urbs mari circumdata, equorum ingressum et egressum non admitteret. Dixi ego fuisse hiemem eo tempore dum transisset, atque super glacie equitasse ad urbem.

  26. 226

    De quodam studente anseres furato.

  27. 227

    Quidam scholasticus Tubingensis confessus a se furatos anseres, atque gallinas, cum sodalibus suis devorasse. Increpatur a sacerdote, qui ei donec restitueret furtum, absolutionem omnino denegat. quoniam non dimittatur peccatum nisi restituatur ablatum. Ad hoc scholasticus. O optime pater inquit. Ego in duplo restitui. ita enim illis me saturavi ut vix mediam horam retinerem, sed revomerem simul, atque cepae piraque quibus conditi erant. O utinam inquit sacerdos pulmonem et iecur pariter evomuisses ut quadruplo reddidisses, atque indignabundus illum reliquit.

  28. 228

    Qui sint praecipui et maximi sancti.

  29. 229

    Cum nuper Tubingae cuius templi sanctioris tutelares sancti (quos patronos vocant) sunt divus Georgius, atque Martinus, mentio facta esset de sanctorum meritis et sanctimoniae praestantia. cum alii Ioannem baptistam, alii divum Petrum apostolorum principem ceteris praestare contenderent. Quae dementia vos agitat quidam inquit? Qui enim alii sanctiores, meritisque, et honore priores Tubingensibus patronis Georgio et Martino? Nam cum alii sancti pannosi, contemptique, pedibus incedant, hii egregiis caballis equitent, et sumptuosis vestibus induantur.

  30. 230

    Facetia Pauli Vuiest traducta a Brassicano.

  31. 231

    Si cui incognitus sit Paulus Vuiest Suevus ioculator egregius, hac saltem facetia eundem plane quotusquisque lector agnoscat. Conveniebant quodam vespere tres socii gratia ludi, qui tunc in principatu Vuirtenbergensi. vetitus fuerat, apud Tabernarium vallis Ramasianae admodum curiosum. cum quo pepigerant, fores clauderet, et obducto vecte intromitteret neminem, ne in medio ludo deprehensi, multam institutam solvere cogerentur. quibus Tabernarius ille quaestus et lucri avidus, facile annuit, et conditionem accepit. cumque hi aliquamdiu lusissent, venit Paulus ille Vuiest ex composito, fores pulsabat, mussitabant intus ludentes quorum techna aderat, simulabant fortasse aliquem adesse, cui ludus illorum suspectus esset, ob id Tabernario mandabant ne cuiquam aperiret. Quo autem taciturniores se gerebant intra aedes, tanto ille foris ianuam tumultuosius, sonoriusque pedibus et manibus pulsabat Tandem sociorum unus. vade inquit hospes, et quid rerum novarum tamen calleat, explorato, dum foribus admodum insultet. Hospes cui rerum novarum experiundarum libido incesserat quaesitum ibat, cui ut respondebat Paulus, Ova se parere nosse, otius rem ad socios, quos hospitabatur, perfert, plurimumque rogat eum hominem intromitti sinerent causa hanc rem factu mirificentissimam videndi, et experiundi. Hi ut res ex composito gerebatur, aliquantisper cunctabantur, difficillimosque se simulabant, quasi istius hominis adventum gravarentur plurimum. Victi tandem assiduis Tabernarii suppliciis, et precibus sinebant pulsantem (ne tamen ipsorum ludus proderetur) intromitti. Hospes (ut erat rerum novarum avidissimus gestiit, exsiluit, cucurrit, repagulum foribus detorsit, aperuit, hominem hunc personatum humaniter excepit, hypocausto, quod stubam appellant barbari induxit, ac pone fornacem in tenebras more glocitantis gallinae collocavit, hortabaturque eundem artis suae, quam iactaverat, periculum faceret, adeo morae impatiens exstiterat hospes. Iussa subit Paulus ille, qui duo ova ad vivam cutem pectoris sui tam diu foverat ac gestaverat, ut percaluissent. Cumque aliquamdiu consedisset Paulus, hospitem vocavit, ut ovum supposita manu blande exciperet. Accurrit hospes, ovum excipit, ostentat id lusoribus, iura per deos immortales adhuc incalescere. Hortatur Paulum secundo ovum pariat. Ad ille subdole renitebatur, bonam inquit et minime vulgarem gallinam esse oportet, quae uno die bina ova parire soleat. Non tamen destitit hospes a precando. Morem gessit Paulus hospiti, statimque hospitem accersivit, ovum secundo partu exciperet. affuit hospes, ovum sumpserat in manus quod aeque, ac primum calescebat, in medium profert, ac rei magnitudinem miris laudibus extollit. Rogavit tandem Paulum per omnes deos ut Tertio ovum pariat, pollicens amplius se nil ab eodem exacturum, Responderat Paulus sibi id factu difficillimum fore. Timeo enim inquit ipsa ovorum seminaria interne dissolvi, et penitus deperire, unde non immodicam iacturam sumerem, inde enim mihi victus subduceretur. Quanto plus Paulus rem pernegaverat, tanto obnixius hospes eundem precabatur. Tandem Paulus rem illam se tertio tentaturum ait, quocumque res caderet. Ubi vero tempus faciendi oleti, et alvum solvendi adesset, Hospes (inquit) otiissime adsis, vitellum excipias, quoniam ovum illud postremum testa caret. adsis, ne in pulveres recidat, ac nullius usui eveniat cura. Accurrebat hospes plus aequo credulus, nedum curiosus, ambas manus supponit. At is non ovum sed solutae alvi purgamenta in manus hospitis profusissime cacavit. exclamando. Eheu ad meam maximam iacturam redegisti me, ovum amplius nullum parire dabitur, id est quod initio verebar. Comperta vero fraude hospes Paulum, nisi pone collusores desiluisset, personamque detraxisset, districto gladio adortus fuisset. Digna Historia curioso. Unde sibi exemplum sumant quicumque rerum novitate nimia permoventur.

  32. 232

    Facetia de rustico quem non decebant pulmentaria.

  33. 233

    Rusticus quidam servum habebat, cui cum mane ante opus diurnum (ut hiberno tempore fieri solet) pulmentarium appositum esset, et ille segnius ederet, quasi idem fastidiret. Rusticus his verbis eundem compellavit. O si Bentzo hoc pulmentarium mihi aeque ac tibi congrueret quam avidis buccis et faucibus id exederem. Putans id se amplius non decere, cum vix ante triduum in numerum eius pagi iudicum ascitus fuisset, quasi non nisi ieiunus de agrorum limitibus in paganorum conventiculis disputare posset, aut qui saltem pulte crassa inebriari se putabat.

  34. 234

    Sequuntur mendacia Explosissima Fabri Cantharopolitani.

  35. 235

    Cum semel Faber Cantharopolitanus cum Nobilitari suo cui tunc famulabatur circa flumen quodam equitarent. Vidit Nobilitaris nassam pistatoriam inter crustas glaciei superne fluitare. Utinam inquit nos eam nassam quae piscibus plena est, haberemus, cui Faber id factu facile esse respondit, atque laxatis frenis in flumen arripiendae nassae gratia prosiliit. quem piscis ingenti enormitate cum equo hiantibus faucibus excepit, ac repente reglutivit. Cumque piscator quidam non longo post piscem hunc casu cepisset, ac in mensam Lanioniam venum exposuisset, asciolaque eundem exenterasset, exiluit Faber equo insidiens salvus, reique novitatem nobilitati recensuit, in qua re sane non est parce mentitus.

  36. 236

    Aliud de Apro.

  37. 237

    Pertranseunti Fabro quadam tempestate nemus, aper mirae magnitudinis, ac dentibus longitudine unius cubiti prominentibus venit obvius, quem cum tunc incursantem pone quercum veterem effugeret. Truculentus aper fabri cupidus dente suo quercum annosam adeo penetravit, ut ab altera parte quercus dentis acumen emicuit. Quod cum faber vidisset, ut rebus suis ac saluti consuleret, subito illi in mentem venit, ut districti pugionis capulo dentis aciem, ut solent fabri dum arcularum clavos incurvant, reflecteret et retunderet, ne cum dentem hinc avelleret, iacturam sumeret, quo solo sibi salutem quaesivit.

  38. 238

    Aliud de Lupo.

  39. 239

    Faber ille cum per silvam itasset, et lupus illi occurrisset hianti rictu ac si eundem vivum deglutire voluisset, ut se redimere posset cum impetu manu dextra per rictum lupi penetravit, caudamque arripuit, ac eundem (ut Calceolarius calceum) invertit.

  40. 240

    De sacerdote Aucupiario.

  41. 241

    Sacerdos quidam in agros profectus aucupii faciendi gratia, cum videret ardeam sublime volitantem, sivit avolare falconem vulgo dictum, quem manibus gestabat, cumque falco arrepta ardea ex aere praecipitaretur, Aper, qui tunc aderat, falconem cum ardea patulis faucibus simul devoravit, hoc ubi vidisset sacerdos, accurrit, et aprum venabulo transfixit. Cum vero hunc domi suae mactare vellet, et apri terga cultro lanionio superne dissecuisset, falco ardeam adhuc rostro gestans evolavit salvus. Ecce quam belle mutuis mendaciorum illecebris, sacerdos ille, et faber fabulatores egregii decertant.

  42. 242

    De eodem.

  43. 243

    Idem sacerdos cum die quodam a rusticis circumsedentibus in balneis interrogaretur. Anne sibi compertum esset, quonam abirent, vel unde redirent Ciconiae? Has nugas subtilissime commentus, Arrigite (inquit) aures rem memorandam vobis recensebo. Cum olim pater meus scholas triviales petendi gratia me ad externas gentes ablegasset, ad remotissimam insulani casu veni, qui cum ibidem litteras discendo balneas semel intrassem, insulam qui mihi assederant, humanissime salutaverant, quos cum interrogassem, Unde me exterum et alienum agnovissent. Respondit illorum unus. A parentibus vestris bone domine Ioannes, qui tam de me quam gentilibus meis bene meriti sunt, optime vos agnovimus. Cumque hortarer illum, quonam modo? a parentibus meis beneficia accepisset? Rem ex ordine depromit. Verno mihi tempore (inquit) dum insula nostra frigoribus riget, transfiguramur in Ciconias, et in partes Europae tunc calescere incipientes avolamus. Unde ego in culmine aedium parentum vestrorum ante annos triginta nidulum surculis et virgultis effinxi. quibus id temporis tererem, donec brumalis nostrae insulae rigor desaeviret. Adventum meum parentibus vestris admodum gratum fuisse semper intellexi, qui numquam passi sunt nidum nostrum minimo provocari. Ubi vero regio vestra faciem brumae induit, discedimus, et in nostram insulam tunc calidissimam reversi Aves exuti in formam pristinam demutamur. Quibus nugis rusticanam plebem adeo persuasit, ut quisque horum Ciconias posthac maiore honore se culturum serio testaretur. Facetia de simplicitate sponsae.

  44. 244

    Rusticus olim gnatam suam rustico desponderat, cumque ille prima nocte uxori caestum diffibulare vellet, cuius gratia mortales matrimonium ineunt, e lecto se corripiens surgere voluit, hunc ubi sponsa rogasset, quonam abiturus esset? clavam se allaturum respondit, qua sanctae et numquam attritae suae rimulae cuneum facilius intrudere posset, at illa sponsum lacertis complexa ob nimiam simplicitatem, crimen inconsulte fassa detinuit. Siste (inquit) pedem. Clava tibi nequaquam opus est. Servus enim patris mei ante triennium ad eam rem clava non indiguit. Haec Brassicanus.

  45. 245

    De rustica praefecti uxore.

  46. 246

    Quidam rusticorum praefectus cum esset creatus, novam melotam, seu pelliceam vestem uxori comparavit. Illa die dominico, tam novae vestis quam magistratus mariti honore superba, cum templum esset ingressa, pellibus inversis, capiteque elato et superbo, surrexerunt omnes homines, ob evangelii quod tunc legebatur reverentiam, quod illa in suum honorem interpretabatur, quare pristinae sortis recordata, dixit Sitzet still. ich denck vuoll das ich ouch arm vuar. id est. Sedete, memini enim? et me fuisse olim pauperem.

  47. 247

    De quodam crimina non carmina faciente.

  48. 248

    Egolffus de Riethaim toga et militia clarissimus, eques auratus cum in pago Vualensi, ubi habitabat, pulcherrimum et magnis impensis templum construxisset, opera et industria cuiusdam sollertissimi artificis Burchardi Augustensis, supervenit quidam Poeta, suo iudicio non ineptus, qui infra scriptos versiculos in laudem equitis et artificis, maximo calore Apollinis afflatus cecinit, Virgilium ipsamque antiquitatem provocantes.

  49. 249

    Construxit templum miles inclitus illud Egolffus Von Riethaim senis centumque quindecim. Hoc quicumque vides, artes huius conspice viri Artificis Burckardi, petiere orare deum.

  50. 250

    De rustico confitente, et de aliis rusticis.

  51. 251

    Quidam rusticus cum nimis incomposite et inepte, peccata sua sacerdoti enumeraret, correptus ab illo de negligentia et inscitia tam salutaris confessionis. Respondit, se huic rei non magnam operam impendisse, ob eam maxime causam, quia ea arte (putans confessionem) nec possit, nec velit vivere et se nutrire. Alius rusticus exiens sacram aedem obvium habuit alium quendam rusticum, a quo quaesitus an corpus Christi esset elevatum, ut dicitur. Nescio inquit. tam levium enim et parvarum rerum nulla me cura tangit. Alius mihi notus in cena domini eucharistiam sumpturus, cum casu vidisset tibicinem, qui stultificis et bacchanalibus diebus ad choreas cecinisset, ad hunc in accessu ad altare tacite dixit. O Conrade quam dissolutam et lascivam vitam post pasca instituemus, suam religionem declarans.

  52. 252

    De quodam Hechingensi.

  53. 253

    Quidam Hechingensis cum quibusdam regulis ad terram sanctam peregrinatur. Et cum Rhodi appulissent, fratresque ordinis omnium regionum Christianarum alumni, rei novitate et advenarum videndorum, ut fit, gratia advolarent, prosiliit ille in medium, atque inquit. Non est uspiam inter vos bonus aliquis socius ex Hechinga. factum satis ridendum. Sed nunc in Marpach oppidulo dicuntur esse boni socii.

  54. 254

    Nescio quo proverbio.

  55. 255

    De Vuolfgango Australi mendico et scurra.

  56. 256

    Vuolfgangus Australis dum semel in aedibus cuiusdam rustici super duro scamno pernoctasset, et surgens mane pennam sive plumam anserinam in crinibus invenisset. Heu quam duriter inquit et pessime super unica penna hac nocte quievi, quomodo cum illis agitur qui saepissime super mille vel pluribus plumis requiescunt. Idem cum olim acerrime obiurgaretur a quodam nobili viro, quod tibi - alia ab eodem sibi donata vendidisset. Respondit. et quomodo ego servarem illa, cum tu tibi propria servare non potueris? Idem dictitabat se ubique esse aulicum. Vuan man sech in lieber im hoff vuan im haus. Hoc est. Nam libentius eum homines in vestibulo domus quam in domo viderent. Vestibulum autem et aula eiusdem vocis sunt, et unius nominis in lingua nostra vernacula Idem se longe ditiorem suo patre esse affirmabat. Vuann sein vatter het vuoll funfftzig gulden verzinst, die het er all abgelost. hoc est. Nam pater suus nomine tributi et pensionis ex bonis suis quinquaginta aureos quotannis dederit, quos omnes ipse dissolverit, dum se decoxisse, bonaque paterna gula absumpsisse vellet testari. Idem cum rogaretur a quodam rustica ut vaccam eius aegrotantem sanaret, dedit ille chartulam rusticae, in qua characteres aliquos simulabat se pinxisse, illamque collo vaccae appendi iussit, sumptisque septem nummis aufugit. Mulier se delusam opinata, uti erat, vacca enim non convalescebat, chartulam sacerdoti alicui legendam praebuit, in qua scriptum erat. Ist du so gnist du. Ist du nit so gnist du nit. Siben pfennig ist mein gevuin, Blas mir in ars ich far do hin. hoc est. Si comedes convalesces, si non comedes non convalesces. Septem nummi est lucrum meum. Linge mihi culum ego discedo.

  57. 257

    De imperito sacerdote.

  58. 258

    Sacerdos quidam Augustensis cum multas fabulas resque inanes et superstitiosas, atque apocrypha pro veris plebi contionatus esset, interrogatur in quibus id libris doctoribusque legisset, Respondit se non legisse, verum a carissima matre iam mortua saepius audivisse, quae mulier honesta et veridica fuisset habitaque ab omnibus mortalibus.

  59. 259

    De quodam versificatore graecissante.

  60. 260

    Olim fuit mihi sodalis non indoctus, ceterum ad carmen sine gratiis et venere, cuius dum nuper quosdam versiculos paucos legissemus, quorum initium cum tumidius antimacho diiudicaretur, finisque in ridiculum murem desineret, non sine Prisciani summa iniuria, dixit Henrichmannus meus. Hos versus nisi Sibylla legerit, alium neminem interpretari posse credo, sine manifestario soloecismo et barbarismo. Ad quod ego. Detis ei hanc veniam versuum. nunc enim animum adiecit ad elementa graeca, graecissatque strenue. Ibi alter admodum facetus, totusque in risum effusus dixit. Ist er von Graezinga? Ich mein im geschech vuie mir. vuan mir ist ietz das latin erleidet, ich vuill auch kriechesch lernen. Hoc est. Estne graezingensis. (Est enim Graecinga oppidulum non procula Tubinga septem forsan milibus passuum) verum illi ut mihi contigisse credo. Sordet enim, atque fastidio etiam est mihi nunc lingua latina, credo nos nunc graecissaturos.

  61. 261

    De quibusdam iudicibus.

  62. 262

    Quidam mihi notus, semel cum litem perdidisset in iudicio, dixit ad iudices. Iam nunc saepius litigavi apud vos, et semper succubui. quod si tu praefecte esses pater meus, ceterique iudices omnes mei fratres, sperarem et me aliquando sententiam apud vos obtenturum. Tam magnos aculeos, atque incitamentum credidit habere favorem vel odium in utramque partem. Et ita profecto est, ut favor etiam in spectato viro totis viribus, velisque et remis, ut dicitur, etiam nobis non sentientibus eat in mitiorem, melioremque sententiam. E contrario odium nihil non asperum iudicet.

  63. 263

    De Iudaeo baptisato.

  64. 264

    De duritia et pertinacia Iudaeorum, veterum temporum plura monumenta extant, nostris vero temporibus ab eorum maioribus raro degenerant, adeo ut hii qui aliquando abiurata gentili fide ad Christianam transierint, vix unus aut alter bene et perseveranter credant. Quod ideo dixi. Fuit unus in Dillinga oppidulo, qui suscepta fide cum cogeretur Christiano natali diutius in matutinis laudibus tempore gelidissimo stare, reversus domum dixit. Si unico puero tam sumus occupati, si beata virgo (quam inhonesto nomine appellavit) adhuc alium filium peperisset, totus mundus, atque noctes in eorum ministerio fuisset detentus, atque mancipatus. Sed ob dehonestationem sacratissimae virginis in aqua fuit submersus, atque suffocatus, iustam perfidiae mercedem consecutus.

  65. 265

    De Conrado Pocherio morione.

  66. 266

    Palatinus Rheni morionem et fatuum secum habebat in deliciis, cognomento Pocherium. Ille adolescens priusquam stultitia eius esset hominibus explorata, pecoribus custodiendis erat praepositus. qui cum haberet secum comitem adolescentiorem, curvavit semel truncum arboris, huicque puerum appendit. Interim vero procurante id satana, ut existimandum est, turba in pecore facta est, ut Pocherio compositore opus esset. qui cum ad pecus abiens puerum in trunco appensum reliquisset, reversus, truncum invenit renisum sursumque ductum, puerum exanimasse. domum rediens noctu sine comite, dicit se illum suspendisse. Tandem vinculis addictus, nullam aliam causam attulit sui facti, nisi quia puer fuerit scabiosus. In proximo autem principum conuentu Augustae, ego ipse audivi quod diceret, bene cum eo actum, quod hodie cogeretur esse bubulcus, si viveret. tali vero miseria esse suspendio liberatum. Quod et nunc proverbium est in scabiosos, ut dicamus. Cave a Pocherio, alioqui te suspendet.

  67. 267

    De eodem.

  68. 268

    Idem quorundam nobilium pascebat boves, et cum vidisset illos equis, quo elegantiores, instructioresque ad bellum haberentur caudas rescindere, ipse quam primum in campum venisset, omnibus vaccis et bobus idem fecit. et onustus caudis, domum noctu laetus repedavit, ob eamque rem obiurgatus, dixit se aeque ac dominos, eleganti et pulchro pecore gaudere.

  69. 269

    De Petro Maier.

  70. 270

    Petrus Maier Ingstettensis. cum semel in Caupona casulae infra arcem Iustingensem, eius atque alterius manibus apprehensis dixissem. Ego vos in matrimonium coniungo, homo admodum simplex retraxit manum indignanter, meque obiurgans. Non est tutum, inquit, in tam seria re iocari, praesens enim~ esset multa episcopi, cuius avaritia inquirit minora delicta. Credebat enim divortio, et episcopi auctoritate opus esse.

  71. 271

    De praedonibus.

  72. 272

    Praedari et latrocinari, nec apud maiores nostros infame, nec hodie apud quosdam nobiles flagitiosum visum, quam sit contra humani generis societatem atque amicitiam, contra ius naturale, divinum, civile, et gentium, prodidi in controversia scientae et ignorantiae. Itemque in re publica mea Bevuindana, quam nunc in manibus habeo. Illius vero praedationis cum nuper quidam nobilis esset reprehensus, respondit lepide. Bonum est esse praedones in terris, atque salutiferum. Nemini enim dubium est quin mercatores saepe plus fenore quam iustis contractibus, magnis opibus locupletentur, ita ut non facile beatorum sedibus dignarentur ab omnipotente nisi nos eorum usuras auferendo faceremus eorum delicta leviora, unde tandem possent ingredi regnum caelorum.

  73. 273

    De incomposito rustico.

  74. 274

    Mulier quaedam nobilis, incompositum robustumque rusticum ad se admisit, nocturnis illius nuptiis satianda, rusticus vero cum plus somno quam Venere caperetur, non nisi prope diem evigilavit, quem mulier ad opus nocturnum perficiendum, quoniam dies appropinquaret, operariisque immunitatem praestaret ut admoneret, annulum in digitis cir cum agendo, dixit, articuli frigescunt, strictioresque sunt, credo diem prope adesse. ad hoc insulsus rusticus. Vera dicis o domina. nam et ego libenter vellem merdare, quod signum ipse habebat adventantis aurorae.

  75. 275

    De monachis et nobilibus.

  76. 276

    Intercessi olim Ulmae pro quodam monacho apud suum praefectum, (quem ipsi vulgo praelatum vocitant) ut liceret ei concedere ad aliquod gymnasium, quo commodius litteris quibus impense delectabatur insudare posset. Respondit mihi ille praefectus, eum satis doctum esse. periculosam dictitans in monacho eruditionem, quae eum inflaret, rebellemque exinde efficeret. Ego hanc vocem detestandam existimans. Non ita sunt, dixi, monasteria instituta. non ea mens antiquorum patrum, qui non minus doctrina quam sanctitate claruerunt, ut in eorum bibliothecis veteribus, librisque ab eis editis videre licet. Sed cum nihil profecerim verbis meis, obticui, recordatus scribarum et pharisaeorum, qui cum satis divites essent in templo, sacrificiis et caerimoniis, dimissis bonorum morum praeceptis, solum ad caerimonialia et avaritiam conversi, totam Iudaeam secum traxerunt ad interitum. Subibat item recordatio pulcherrimae disputationis inter nobilem quendam et monachum habitae, dum in convivio Tubingae essemus, Baccho auctore, in laetitiam plus aequo effusiores, ubi nobilis libere monacho obiecit, nunc eorum sanctitatem, eruditionem, frugalitatem, in meram superbiam, avaritiam, luxuriam fuisse commutata. ideoque non mireris patre bone, inquit, si saeculares, si principes, si nobiles odio habent religiosos. quia pro virtutibus in eorum cucullos irrepserint prava vitia, nec nunc ratio bene vivendi apud eos habeatur, sed habendi plurima. et cum olim monachi bene honesteque vixerint, fuisse animatos nobiles et principes huius saeculi ut instituerent, fundarentque monasteria, institutaque bonis et possessionibus largiter donarent. Nunc vero in animo illorum esse monasteria diruere, pinguibusque eorum bonis frui et abuti. quid soli habeant divitias, et cum iis prave vivant. quod facillime fiat, frugalitatem et temperantiam raro abundantia gignat. principibus vero intolerabile visum, quod solum de bonis Christi et pauperum viventes deberent temperatius nobis exemplo esse. Ad quod monachus libere cor dateque respondit. Non nego tempore vetusto et meliori, probiores fuisse monachos, quorum virtutibus et religione permoti principes huius saeculi liberalissime eos tractaverint sed tunc etiam et tempore illo principes et nobiles, multo fuerunt ad religionem proniores et probiores quam nunc sint. Verum itaque est quod nostris temporibus, et senescente iam saeculo monachi multo peiores sint quam antiquitus. Illud tamen commune vitium est omnium ordinum et conditionum, quod nemo, sive pauper sive dives, sacer vel profanus, sui ordinis et conditionis priscam severitatem retineat. proinde nec vos nobiles, nec vester ordo nos inculpet, aut in alterum primum lapidem iacere potest. Sed inprudenter nobis obiicis divitias. sumus enim diligentes rerum nostrarum procuratores. vos cum omnia ludo, libidine luxuria amisistis, vultis nostris abuti bonis, uter igitur melior?

  77. 277

    Iocus nautae in ebrium.

  78. 278

    Ebrius quidam cum aliis multis lacum alemannum seu Potamium traiecit, ac in prora paulum obdormiscens, in lacum est praecipitatus. socii autem illius cum clamarent, ut navem sisteret navita, quoniam ebrius in lacum decidisset. Ille dissimulavit aliquamdiu, surdisque auribus lacum sulcavit. Tumultuantibus vero tandem omnibus ut sisteret, sineretque educi ebrium. Respondit ridicule. quam fatui estis, creditis hunc hominem aqua suffocari? Acclamantibus illis, iam fere actum de vita eius, nisi subveniret confestim. Stultis inquit stultiores estis. Vino suffocatus aquam in nullam corporis partem admittit.

  79. 279

    Fabula Hieronymi Emser, secretarii Georgii ducis Saxoniae.

  80. 280

    Proverbium est apud nos. Ede interim etiam olus. in eos qui carnes sibi devorant, olus contemnunt. Hoc inde trahit originem. Filiam olim mater quaedam rogavit, quomodo gener eam tractaret. an nuptiis etiam nocturnis eam exhilararet? Respondit filia. nequaquam. nisi quod manibus mihi uterum palpat. Tunc mater. Postquam, inquit, iterum te taliter palpaverit, exclama myon, ea enim vox felium (quos vulgo cattos vocamus) exsistit. si dixerit quid vis catelle? dicas. carnem in carnarium meum. ein flaischlin in main tetzlin. tunc intelliget, quid velis, teque torali munere imbuet. Nocte postridiana maritus uxorem palpitavit, more solito, illa vero maternum consilium exequitur. tandem maritus uxoris voluntatem expertus, ad debitum solvendum se strenuum praestitit. Tandem vero immodica uxoris libidine fractus, atque defatigatus, coepit parcius in ea re militare, unde illa saepius clamavit myom. Et cum saepe saepius, et praeter modum repeteret vocem illam, coemit sibi maritus olusculum, positoque eo clam sub lecto. clamanti deinde uxori solita voce, olus adiecit dicens. Fris ouch kraut mit vnder. id est. comede et interdum olus. quasi non possit eam semper carnibus pascere. Ex Lipsi quinta die Iunii. Anno domini. M. D. VIII.

  81. 281

    De eo qui puerum non suum accepit.

  82. 282

    Quidam cum ei uxor in. xiii. hebdomadis ab eo tempore quando eam duxit puerum peperisset, primum recusavit suum agnoscere, tandem per sacerdotem et aedituum est persuasus, noctes etiam esse in partu computandas, unde tempus legitimum optime quadraret. Cum vero mater illius eum castigando, puerum vero parenti reddendum contenderet. Non credam, inquit, sacerdoti nostro homini integerrimo? qui noctes etiam asserat in partu connumerandas ex sapientium (uti non dubito) consilio. praesertim cum nunc hiemis tempore noctes longissimae plus veniant quam dies considerandae, et profecto mater audi quantum et ego ratione valeam. ex longitudine enim noctium ego inveni, super legitimum aliquid etiam temporis superesse, adeo ut dolus omnis excludatur.

  83. 283

    De mendacio cuiusdam fratris contionatoris.

  84. 284

    Scripsi alibi non multum conferre ecclesiae, immo vero plerumque obesse quorundam contionatorum ineptias, qui cum habeant sacram et probatam scripturam, recurrunt ad fabulas aniles, quae ipsi exempla vocant, quibus non mediocre scandalum, hoc est offendiculum ponunt simplicibus. Ea enim astruunt suis exemplis, quae nec vera sunt, nec verisimilia, et quae deum auctorem supernaturaliter propter summam eorum ineptiam, et varietatem non merentur, Quod ideo dico. Nosco optime quendam casearium fratrem, qui ad imperitam plebem ita contionatus est. Fideles Christi ut aeternae beatitudinis indeficiens gaudium intelligere possitis dabo vobis exemplum, et illud verissimum, quod uni ex patribus nostris contigit. Ille enim cum verno tempore floridam transiret silvam, melliflue audivit cantantem aviculam, cuius cantus dulcedine captus resedit, atque paulum temporis advertit, ut credebat, sed illud tempus quod iste vix horam iudicavit, quingentorum annorum spatium erat. Et cum ad conventum suorum fratrum rediret, neque quisquam illorum eum cognosceret, ipse vero omnes, admiratus rei novitatem dixit, singulos alloquendo. et quare me confratres carissimi non cognoscitis, ex qua re dixit. frater potestis vobiscum reputare, quantum sit gaudium in caelis, nec ullo tempore praescribendum, si fratri nostro avicula tantum tempus in horam parvam convertit. Ecce quam absurda. Non videbat ineptissimus frater, non esse credibile ut omnes fratres adhuc viverent supra vitam humanam, et quod totus ordo suus tanto tempore non duraverit.

  85. 285

    De tribus Bavaris.

  86. 286

    Tres Bavari simul peregre profecti sunt gratia morum in alienis terris discendorum. venientesque in Germaniam inferiorem (ubi homines tam expedite curteque loquuntur, nimiumque celeriter verba pronuntiant, ut vix et aegre superiores Germani intelligant) civitati cuidam appropinquaverunt. praemittitur autem ab eis pro procurando hospitio, lautoque prandio instruendo, qui huius insuetae linguae peritissimus haberi voluit. qui cum in urbem venisset, atque tarda sua lingua, imprimisque crassa et dura cum Caupone esset locutus plura, nihil tamem eorum intellexit caupo, quare dentes digitis demonstrans, comedendi aviditatem significavit. Caupo dolore dentium laborare eum existimans, mox ad medicum dentarium deduci iubet, ubi cum adhuc in dentibus monstrandis perseveraret. Medicus Cauponis sententia permotus, dentes duos illi evulsit radicitus. quare indignabundus ille et tristis exiens civitatem, ad suos comites pervenit. quibus ait. O fratres carissimi per fidem meam consulo vobis ne hanc civitatem ingrediamini. quam primum enim ad manducandum quippiam postulaveritis, dentes vobis omnes exturbabuntur. Mihi ut cernitis duo ob eam rem adempti sunt, qui nisi adeo peritus et edoctus fuissem in eorum lingua, iam totus edentulus ad vos rediissem. Illi boni homines stulto illius consilio permoti, ferme inedia confecti abierunt, suam Bavariam ieiuni repetentes.

  87. 287

    De eo qui multas cunas emerat.

  88. 288

    Quidam in Francia orientali, cui uxor, quam ante quattuor hebdomadas duxerat, cum peperisset filium, mox properavit ad quodam forum, ubi tot cunas emit, ut quadrigas impleret, atque domum rediens, cum interrogaretur quid vellent sibi tot cunae dixit. Opus habeo, si enim uxor mea tam fecunda est futura, ut in tam brevi tempore sit semper paritura, vix hae sufficient.

  89. 289

    De pediculoso quodam.

  90. 290

    Quidam mihi notissimus philosophus, cum esset imprimis macer, quesitus a me cum tantum biberet et comederet quantum quisque pinguissimus, cur tam macilentus esset. Respondit. quia tantam familiam pasco proprio sanguine quantam Romanus imperator. significans pediculos qui eius corpus infestarent. Idem pediculos dicit suos esse custodes, qui non sinant eum diutius dormire. De eodem Idem interrogatus curnam potes tot pediculos pati. Respondit quoniam misericordiam maximum opus in pauperes prae inopia exercere non possum, alo quadam misericordia pediculos, qui quotidie corpus meum corrodunt.

  91. 291

    Spiritus sanctus in columbae specie pingitur.

  92. 292

    Dum Christus in die ascensions iam esset in caelum elevatus dixit pater ad illum. Bene veneris (ut nostri homines salutare consueverunt) fili. Huic filius. Deo gratias pater carissime, mox pater subridens ait. Ego te fili remittam in terras ut rursus patiaris. Ad hoc filius. O patre mittas spiritum sactum, ut si eum nimio afficere velint dolore possit avolare. quia ille in specie columbae pingitur.

  93. 293

    De Iosbarto Propheta merdoso.

  94. 294

    Iosbartus, sive Iodocus barba Tubingae vaticinandi sibi arrogavit artem, de quo in carminibus nostris plura invenies, et de cuius gestis integri essent libri perscribendi. Ille ipse cum nimio rigore et singulari malitia uteretur erga uxorem suam, evenit ut clam illa ab eo aufugeret, atque apud Helvetios esse diceretur. Sed cum in ieiunio sacerdoti confitens, absolutionis beneficium non aliter obtinuisset, nisi uxorem quaereret, promisit se facturum, atque medio die accenso lumine exivit civitatem, atque non procul a portis, ubi erant congeries lignorum, anxie quaesivit illam, atque mox domum repetens convenit sacerdotem, seque suas egisse partes testatur, neque uspiam illam inventam, etiam si solito maiorem diligentiam in quaerendo adhibuerit accenso lumine. Sed ut quaereret eam ubi opus erat, induci non potuit.

  95. 295

    De puella quadam.

  96. 296

    Quidam minatus est puellae se ad eam noctu clam venturum. illa sub interminatione mortis prohibuit, quia cultrum sub lecto se collocaturam quo eum interimat testatur. Ille noctu veniens invenit eam iacentem, quae altum somnum finxerat. unde callide se simulaverat exiturum. cui exeunti, puella evigilanti similis dixit. Mane, quia non habeo cultellum.

  97. 297

    De sacerdote ebrio.

  98. 298

    Pagus est non procula Stutgardia. ubi cum pestis grassaretur, atque ex rusticis unus peste correptus, divinis sacramentis veniret providendus, convocatur sacerdos pagi, ut suum officium ageret, qui eo tempore tam immodico vino erat sepultus, ut lingue et pedum gubernamen amiserit. Ille cum rusticum accederet provisurus eum (ut more nostro loquar) accepit libellum baptisandorum puerorum, atque ad lectum aegroti assistens, diu compressa, ac blaesa voce quidam submurmurans, tandem ad id devenit, ut diceret (et quidem sonantiore voce) nominate puerum. aegrotus ad se spectare quae dixisset sacerdos ratus, inquit. Lieber herr ich hais Vurmhenslin. hoc est. mi domine ego vocor Ioannes vermiculus.

  99. 299

    De fatuo cuiusdam principis.

  100. 300

    Donatus quidam fatuus seu morio cuidam principi electori in Germania, cum saepe observantium oculos frustratus, et custodientium manibus elapsus profugisset, tandem comprehensus, principali conclavi mancipatur, ac aliquamdiu inclusus coepit ventris exonerandi molestia urgeri. Unde cum nec exitus pateret, nec vas aliquod in quod cacaret videret, in ocreas principis cacavit. Paulo post revertitur princeps, et ad venationem equitaturus induit illas, quas cum iniecto pede, foetore atque stercore plenas comperisset. Fatue quis istud fecit, inquit? Ille confestim se nescire quis fecerit, et neque se fecisse asseverat. Tum princeps, et quis fecisse potest praeter te? cum nemo alius affuerit. Ad hoc fatuus. Oportet Regulum fecisse. Est enim Regulus omnium minima avicula, quae ibi in cavea detinebatur, quam fatuus incusavit, tam grande stercus egessisse.

← Previous · Next → — showing 201300 of 378

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.