Bebel
- 301
De eodem.
- 302
Idem cum iuxta Salam, memorabile apud historicos Germaniae flumen obequitaret, fuit interrogatus ab eo qui in adversa parte fluminis equitabat, ubi flumen vadari posset. Respondit. ubique bene. Ille autem verbis fatui fidem habens, cum in flumen equum adegisset, profunditate illius paene absorptus est, et cum tandem aegre flumen superasset, quaesivit indignanter, cur se decepisset? Ad hoc fatuus. O fatue et homo nihili. Anates ille huc ad me nataverunt illaesae, tam infirmum animal, et tu cum tanto caballo non potes?
- 303
De eodem.
- 304
Idem cum audiret apud principem suum quandam esse arcem (nisi fame ad deditionem compelleretur) inexpugnabilem. Cogitavit fatuus quomodo arcem expugnaret, atque triduo sub munimentis ante portas ieiunus delitescebat, et cum fame sua nihil proficeret, abiit tandem, principemque mendacii arguebat, qui arcem fame expugnandam censeret cum ipse paene fame confectus, nihil effecisset.
- 305
De eodem.
- 306
Idem cum semel anserem incubantem interemisset, mox ipse ne ova deperirent incubationis officium assumpsit. quem cum alius inclamaret, expressit primum sibilum anseris, atque altero saepius clamante. noli, inquit, clamare, ne terrore afficias mihi ova, quo minus pullos producant. Dicuntur mihi multa alia facetissima de illo. quae nondum audire potui.
- 307
De duobus fatuis.
- 308
Duo fratres fatui ex quercu pira decerpere cupientes. convenerunt ut unus ascenderet, atque concutiendo demitteret, alter sub arbore colligeret. Et cum alter diu concutiendo arborem, nihil proficeret (unde enim pira produceret quercus) conquestus est ille qui sub arbore erat quod frater omnia pira comederet, ut sibi nihil reliquum fieret. e contrario alter super arbore conqueritur illum omnia quae ipse praecipitet pira devorare. unde ex summa contentione ad verbera deveniunt sed quomodo concordes facti sint, nondum habeo compertum.
- 309
Facetum rusticae puellae dictum.
- 310
Quidam nobiles cis Neccharum Sueviae nostrae flumen praeteribant quasdam lotrices rusticas, quarum ob nimium frigus pedes rubebant. unde unus illorum cur tam rubent, inquit, pedes vestri? Respondit una rusticarum, quia ignem habemus in calcibus, Iterum ille. Rogo ergo ut accendas mihi hanc meam virgulam, educendo virilia. Cui rustica, reiectis post terga vestibus, clunes ostendens dixit. Age mi domine descende, et suffla mihi in culinam meam pro excitando igne, qui mihi iam extinctus est.
- 311
De sacerdote et moniali.
- 312
Quidam sacerdos mihi notissimus, et quem honoris gratia non nomino venit in monasterium virginum Vestalium Ille vecordis homo ingenii cum inter comessandum desiderio cacandi urgeretur, neque ausus desiderium suum significanter propriisque verbis patefacere, loquitur cuidam sibi vicinae, quae esset iam satis provectae aetatis, hisce verbis (ut exonerationem honeste circumloqueretur) ubi consumabo opus naturae. Illa se de stupro appellatam rata, primis mox precibus annuere nolebat, pudiceque negans dicebat. O tu es homo malus, sperans eum instantius petiturum. Ille iterum, atque iterum repetebat, necessitate urgente. Eia vere oportet me opus naturae perficere. Tandem illa cum satisfecisse honori ac pudicitiae visa esset, illum manu apprehensa in cubiculum deducit. Ille ad exonerandi ventris locum se deductum existimans, praeparat se. Ipsa vero stat ei morigeratura, et eo iterum repetente. ubi debeo perficere opus naturae? ipsa tandem se in lectum collocavit, seque denudavit, et cum se perperam intellectum sentiret sacerdos. Ego vellem libenter rosas decerpere, inquit, Ita enim pueri apud nos docentur honeste petere exonerationem ventris. Illa vero maximo pudore perfusa, celeriter extra cubiculi limem transilit, ne ab eo cognosceretur. Ita ipse egressus, aliam sibi obviam percunctatur verbis vulgaribus et notissimis, et fit voti compos, hoc idem ipse sacerdos mihi retulit.
- 313
De quodam contionatore.
- 314
Fuit quidam contionator in magno quodam oppido egregius persuadendi magister, et eloquii maiestate gratiosus, ceterum vitae perversae, et intemperantis. unde pusillis multum offendiculum (quod nostri scandalum ex graeco vocat) posuit, propterea quod ut Augustinus ait. omni oratione maius pondus habet vita dicentis. Et cum huius rei admoneretur, dicere solebat. se conductum. c. aureis singulis annis ut contionaretur. sed nec. cccc. accepturum ut quae doceret faceret.
- 315
Cur rufi probi.
- 316
Cum nuper rufo homini illuderem, quamque pravae existimationis rufi essent communi proverbio probarem. Respondit ille mihi. rufos esse omnium probissimos, eo maxime argumento, quod Christus deus solius rufi Iudae Iscariotis (quem rufum pingunt) osculo tangi sit dignatus.
- 317
De imperio mulierum in viros.
- 318
Est Tubingae quidam procerae staturae, cui est uxor parva, sed quae ei dominetur. Ille cum tribus atque societas sua in caupona convenisset cum uxoribus causa convivandi, atque publicae laetitiae habendae, coepit post cenam cum ceteris ludere in chartis lusoriis. uxor autem eius indignata quod vir luderet, accessit stomachosa, atque abrepta violenter viro pecunia, chartisque in terram praecipitatis, probrosis eum verbis dehonestavit, saepius repetens, veni mecum domum quod te diabolus auferat. quod te dii perdant. quia nisi feceris cito, ego mei corporis copiam alicui ex litteratis faciam. Ad quod ille nihil aliud dicebat quam hoc. O quam molestae sunt nobis mulieres. vel significantius. Ah quam decepit nos diabolus cum mulieribus. Quod ego astans et audiens dixi. O quam virile verbum, et animi magni plenum dixit ille, quam bene vindicavit ab iniuria omnem virilitatis et fortis viri honorem ille. Quod nunc adeo apud nos est in proverbio, ut quicumque vir imperium mulieri concesserit dicatur loqui virile verbum contra uxorem.
- 319
De puella deformi Georgius Vueselin.
- 320
Duo deambulantes obviam habuerunt puellam parum venustam. qua visa dixit unus ad alterum ut puella audire posset. Quis illam virginem non iure pulchram affirmare posset? Ad haec puella quae se derisam esse intelligebat, verum est, inquit, sed idem de te numquam affirmaret. Cui ipse. posset affirmare si quis mentiri vellet, uti ego de te sum mentitus.
- 321
De adultera confitente.
- 322
Quidam rusticus admiratione ductus, quidnam uxor sua esset confessura, se post sedilia sacerdotis occultavit. et cum illa confiteretur, inter cetera adulterii se crimine contaminatam, sacerdos finita confessione volens absolvere eam, primum incepit ab adulterio. Cui rusticus ex insidiis prosiliens. Bone domine, dixit, ab aliis peccatis eam absolvas. ego enim ipse adulterii poenam ab ea exigam, ut nulla alia poenitentia opus sit.
- 323
De imperio ancillarum in sacerdotes.
- 324
Quidam contionator pascali die, iocoso dicterio, ut moris esse superius, declaravi, laetitiam et risum captare studens dixit. Si quis virorum domus suae imperium agat, ille incipiat primus carmen triumphale Christianae resurrectionis, et cum nemo id inciperet, et dominium domus sibi arrogaret, inceptit ipse ille sacerdos, dicens se nihil domi habere praeter felem, cuius ipse dominus esset. Futuro anno cum idem ad viros diceret eodem die. nec adhuc inventus esset qui id de se iure. polliceri posset, nec ego, inquit, nunc incipiam. cum mihi domi sit ancilla, quae et ipsae habentur imperiosae in bonos sacerdotes.
- 325
De puella simplici.
- 326
Quaedam ancilla ab adolescentibus ad choream invitata, timens dominam, quae eius divagationi difficulter assentiretur, intravit fanum beatae virginis, atque ante illius imaginem genibus flexis suppliciter oravit beatam virginem, ut eius intercessione et auxilio apud dominam adeundae choreae impetraret veniam. Contigit autem ut casu intermitteretur chorea, unde puella consternata, suspirans dixit. O si hoc scivissem, preces meas dominae virgini effusas ad aliam rem reservassem. Hoc factum esse testatur Georgius Vueselin Ramasianus et Schorndorffensis.
- 327
De insulso famulo.
- 328
Quidam hospites venerabiles ad cenam invitavit. Et cum omnes consedissent, deerat sal. quod cum dominus vidisset, dixit servo structori et ministranti. Affer mihi scalas iuxta columbarium. quibus allatis dixit. Pone ad latus mensae. quo facto dixit. ascende. Ille dum ascendisset. Aspice inquit, quid mensae desit. famulus sal deesse conspiciens dixit. hoc sine scalis videre potuissem. Ad hoc dominus. sed ut posthac diligentior solicitiorque sis, nunc te omnium ludibrio exposui.
- 329
De pediculoso.
- 330
Philosophus pediculosus, mihi notissimus atque familiaris, cum vestes eius pediculis scaterent. ob idque a me obiurgaretur, dixit sibi non esse insolentes. sed audi, inquit, dum nuper ab Argentorato in ungariam concessissem, quae et ipsa ferax est illorum vermium, vidisses pulcherrimam pugnam Elsaticorum et Hungaricorum vermium in vestibus meis. Nam ut ipse vidi, semper inter se dissidebant. Hungarici tamen praevaluerunt. maiores enim et caudati erant.
- 331
De mercatore et adultera eius uxore.
- 332
Erat Viennae in Austria mercatori diviti et senio confecti uxor omnium pulcherrima, liberique complusculi, quibus adhibuit praeceptorem scholasticum non vilioris formae. Morem autem iam multis annis hunc observavit, ut relicta domi uxore ipse mercator matutinis sacris quotidie interesset. unde viduo tam mane lecto uxoris, adulterandi cum adolescente praebuit occasionem, et cum id post aliquod tempus non levibus indiciis suspicari cogeretur, dissimulavit vir prudens suspicionem, donec quadam die in absentia uxoris, quae amicorum intererat convivio, opportunitatem esset nactus, Tunc enim remotis arbitris adolescenti edulia delicatiora, vinaque omnium plenissima apponens, iussit eum libere, largiterque comessari. Cumque eum vino incalescentem, penitusque obrutum esse, adeo ut mentis inops factus fuerit, cerneret, his eum verbis allocutus est (non nescius iuxta verbum Plinii, vulgo iam olim vino attributam esse veritatem). Adolescens compertum habeo non vulgariter, te stupri commercium habere cum uxore mea. quod si mihi confiteberis libere, veniam et impunitatem tibi et illi condonabo. sin negaveris, non patiar diutius te mendacem mecum conversari. Confessus est adolescens, omnemque rei gestae seriem aperuit. Cui mercator. Bene fecisti, et rem aetati tuae congruam, et quanto post hac in ea re fortius insurrexeris, tanto rem mihi facies gratiorem. hoc unum tamem rogo, ut me ipsum Veneris tuae exortem relinquas Adolescens nihilominus ad tempus ab istituto abstinuit, donec indulgentia in eum mercatoris perspecta, timorem omnem deposuerit. Cum autem consuetum iter repetere coepisset, mercator huius rei explorator diligentissimus, idoneum nunc tempus adesse cernens, quo domesticae iniuriae finem imponeret, quodam mane infirmitatem simulans, non tam precibus quam minis apud uxorem obtinuit, ut ipsa vicario opere matutina sacra adiret. Quae cum exire vellet indignanti similis, magno fragore forium et impetu muliebri egressa est, non sine murmuratione, ut ita adolescentem experrectum, se, non maritum exisse commoneret. Ille vero altissimo somno oppressus, et sero evigilans, maritum ratus est abiisse, more solito, quare nescius doli in thalamum dominae properavit, atque educto pene, mercatorem est amplexus. qui furtim se illius amplexibus subtrahens, enormemque baculum quem ad hanc rem comparavit arripiens, in haec prorupit verba. O hominum nequissime nonne satis superque fuit, me meae uxoris potiundae tibi copiam fecisse? Vis ne mihi vim tuae libidinis inferre. quodne faceres post impunitatem delictorum tuorum tibi concessam, summamque meam in te indulgentiam, etiam atque etiam rogavi. et cum dicto baculum libravit, quo caput eius ita dedolavit, nec non et laterum compages, tam misere delumbavit, ut hunc semianimem in pavimento cubiculi consternatum relinqueret.
- 333
De rustico Leonardus Clemens.
- 334
Quidam rusticus in pago Zvifuldensi cui nomen erat Baltassar Lotharius in proximo a Zvifulda pago fabellam narrabat, cui ut fides haberetur ita confirmavit. Nisi ita sit, auferat me diabolus, et mox conscius mendacii, et ita intra se territus reuocavit verba, atque. Absit, inquit, ut hoc pacto me hic devoveam. nescio enim quales apud vos hic sint diaboli, at illud scio, si domi et apud nos sic iurarem quia nostri daemones nihil mihi nocerent. De simplici rustico et aedituo. Vuernherus Maierius Monasteriensis. Rusticus quidam ad altare accedens gratia eucharistiae sumendae stupefactus. os aperire obliviscitur. ad quem sacerdos bis vel ter ait. Aperi os, cum autem prae nimia simplicitate non animadverteret, aedituus indignabundus dixit. Aperi os quia diabolus tibi benedicat (ut nostris mos est) imprecandi alicui cibum vel aliud. quod ad maximum omnes risum incitasset. nisi sacrum illud tempus vetuisset.
- 335
De somnolento servo. Matthias kretz licentiaus.
- 336
Famulus quidam Cauponarius die quodam ad meridiem usque dormiebat, officiaque sua servilia negligebat omnia. ob quam rem pater familias iratus, magno tandem clamore eum expergefecit. cumque ille surrexisset, cur, inquit dominus, somnolente asine in tam longum diem dormis, et quae officii tui sunt non curas? Respondit famulus. Ego ante quattuordecim dies in balneo fui, unde mihi ignoscendum duco. Assolent enim, ut compertum est, homines post balnea gravissimo plerumque et longo quidem affici somno. Id quod etiam mihi hodie contigit. Ad quod dominus O bone sodalis, si tam longo semper tempore postquam balneaveris te dormire oportet, non eris mihi idoneus servus, quare e vestigio te e domo alio proripias.
- 337
Faceta cuiusdam invitatio.
- 338
Quidam volens invitare vicinum ad prandium, suaque opinione egregium hospitalitatis opus exercere, ita dixit. O bone vicine veni hodie in domum meam et mecum prande. si enim edulia tecum apportaveris, non nisi ad vini solutionem te compellam.
- 339
De faceta responsione cuiusdam studiosi Ioannes Romingius Mindulanus.
- 340
Quidam quaesitus in examine magistrorum cur canes sublato altero pede posteriori meierent, Respondit. ne sibi urina calciamenta contaminet.
- 341
De ebrio.
- 342
Quidam ebrius dum noctu iuxta aquas ex cannalibus profluentes minxisset, cum labentis aquae strepitum et murmura audiisset, continua nocte stetit, credens se urinam emittere, atque illius strepentis sonum audire.
- 343
Sequuntur nunc facetiae de ineptiis et ignorantia sacerdotum.
- 344
De quodam Ulmensi sacerdote. Leonartus Clemens.
- 345
Fuit Ulmae sacerdos indoctus et in re litteraria parum instructus. qui dum in commisso sibi sacello (quod situm est illic extra portam beatae virginis, tanto itinere quanto Calvarie locus, ubi Christus crucifixus est ab Hierosolymis distitisse fertur, proinde ad requiem dominicam dictum) in die Parasceves, ut fit, imaginem Christi crucifixi in sepulcrum in magna populi cum religione spectantis frequentia posuisset. acceptaque acerra sollicite cogitaret (nam nonnulli etiam sacerdotes aderant) qua oratione, quae ab illis collecta dicitur, inter thurificandum uti deberet, mox elata voce in ea verba prorupit (gaudens ut ipse putavit se optimum modum invenisse) Deus indulgentiarum domine da animae famuli tui summi pontificis, cuius primum depositionis diem hodie agimus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, et veri luminis claritatem etc. populo ob devotionem suspirante, sacerdotes ob sacerdotis ruditatem in summum sunt risum effusi.
- 346
De alio.
- 347
Mos est eorum sacerdotum qui tempore congruo passionem dominicam artificiose in fanis sacris decantant, ut verba Christi exprimentes, pressa utantur et gravi voce, uti faciunt viri graves. Iudaeorum autem verba ut puta tumultuantium et rabidorum, horrido clamore eructent. E contrario fecit quidam sacerdos in alpibus nostris in pago nomine Urspringa prope Gyslingam oppidum. Nam dum Iudaei loquebantur, pressa voce usus est. quod audiens coram Ioannes Cassellius Gyslingensis sacerdos dixit ad Leonartum Clementem. Iudaei profecto mature et graviter loquuntur, nulli dubium quin iudicum sibi partes arrogent. Cum vero ventum esset ad Christum, acutissime vociferabatur sacerdos Ecce inquit Cassellius. Christus implorat iustitiam, atque iudicis officium.
- 348
De pedello Viennensi. Paulus Hug.
- 349
Quidam doctor sacerdos Viennae in rectorem Gymnasii erat electus, is suae facultatis iuridicae apparitorem, quem pedellum vulgo nominitant, in negotiis tam divinis quam humanis comitem habere solebat. et cum pro more suo sacrificium deo oblaturus esset, atque Confiteor perorasset, Pedellus ut rectori suo celebraturo ministraturus iustum et meritum titulum tribueret. Misereatur, hisce verbis dicebat. Misereatur omnipotens deus magnificentiae vestrae, et perducat vestram magnificentiam ad vitam aeternam. Ignominiae loco ducens, si rectorem in secunda persona atque singulari numero conveniret, non perpendens in oratione dominica se orare. Pater noster qui es in caelis.
- 350
De sacerdote perverso. Romingius.
- 351
Quaedam puella cum de profanata virginitate petulantiaque inexhausta sacerdoti confiteretur. Ille incontinentia eius atque corporis forma egregia permotus exarsit in eius amorem atque ad eam ita dicit. si id mecum post pascha perpetrare volueris, ego te absolvam. Annuens puella, respondit. Tradita est vobis potestas omnis ligandi et solvendi, fiat ergo voluntas vestra. sacerdos eam absolutam dimisit. sed antequam praeterisset annus illa gravida facta puero eum donavit.
- 352
De alio.
- 353
Cum Paroecianus Iettingensis cis Mindulam flumen in facie ecclesiae (ut eorum more loquar) matrimonium contractum firmare vellet, iam ab utroque fidem sacramenti sumpturus, maritum interrogavit in haec verba. Conrade quod est tibi nomen. Conradus cum maximo astantium risu, ut dicis, inquit, vocor. nomen enim meum tu ipse pronuntiasti.
- 354
De alio.
- 355
Sacerdos erat Ulmae indoctus, qui cum horas canonicas orare nesciret, semper pro illis octo vel novem psalmos legebat ex ordine. Alter vero pro psalmo quem reperire nequibat, orationem dominicam orabat.
- 356
De alio.
- 357
Unus sacerdos alium absoluturus cui plures essent liberi, et proinde res domestica tenuis et angustissima, dixit. Hanc tibi absolutionem canonicam accipias, ut cunctis diebus tuis quibus militas in terra hac, in sudore vultus tui comedas panem doloris, et in valle lacrimarum, de torrente in via bibas, donec in omni tribulatione et angustia vitam cum morte commutes.
- 358
Qui sunt laetissimi, qui liberrimi, qui insanissimi.
- 359
Scripsit nuper homo quidam doctissimus, omnium videri sibi laetissimos sacerdotes, qui etiam in funere et iuxta mortuos canerent. Liberrimos medicos, quibus solis liceret homines impune occidere, homicidiumque cum aliis capitale esset, medicis etiam mercedem afferret. Insanissimos postremo meros grammatistas, qui nec ipsi prosaicam orationem nec carmen pangere idonei, solum in alienis libris sint oculati atque diserti. quique pro tribus vel quattuor vocabulis tamquam pro focis, aris, atque sanguine tam insane et pertinaciter inter se digladientur, ut non maiori conatu Turcarum imperator Rhodios olim oppugnaverit quam illi quos sibi fingunt adversarios, Illi ipsi cum tres quattuorve, aut ad summum sex voculas ab aliis aut neglectas, aut frigide interpretatas offenderint, tamquam graecorum omnium eloquentiae ante stent, et quasi in triumpho omnium scriptorum ingenia ducere videantur. maiori apparatu currum triumphalem sibi decernunt quam Alexander Macedo, qui totum orientem subegit.
- 360
De illitteratis sacerdotibus et monachis. Sebastianus Kefer Ramasianus.
- 361
Est sacerdos non procul a Ramasia flumine, qui cum superioribus diebus per fenestras, caeli videndi gratia an vel serenum vel pluviosum futurum esset prospexisset, dixit ad suos convivas. non sine summa iniuria grammaticarum sanctionum, et cum letali vulnere Prisciani. Caelus clarificat se. Volverat enim significare caelum serenum, et ab aeris intemperie alienum fore. Idem nuper quaesitus, cur trinitas esset generis feminini, cum tamen nulla in ea mulier foret, Respondit se nescire, sed huius dubii explicandi et discendi gratia sese olim ad aliquod gymnasium recepturum.
- 362
Idem de fratribus illitteratis.
- 363
Cum nuper in quodam coenobium peccatorum confitendorum gratia venissemus, et in cenaculo variis de rebus verba faceremus, dixit unus ex monachis. Maneat unus vestrum intus et confiteatur. adiecit alter qui apud illos fratricellos doctissimus praedicabatur. Vos ceteri abimini. et iterum atque iterum repetivit abimini, cum abite dicere debuisset. Cui alludit factum alterius fratris. qui cum exactis diebus inter interpretandum illam partem Bibliae, Et comedit Adam de pomo vetito, ita vernacula lingua expressit. Und Adam hat gessen von ainem stinckenden apffel. id est. de pomo foetido. nesciens differentiam inter vetitum et foetidum. Idcirco verissimum est illud dictum. Quamvis ecclesia habeat aureos nunc calices, ligneos tamen sacerdotes magna ex parte.
- 364
De alio.
- 365
Cum diebus vacationum canicularium Anno domini. M. D. XI. secessissem a Tubinga Zvifuldam, atque ibi apud Leonhartum clementem facetias concludere vellem, venerunt litterae ad Leonhartum, dum in convivio plures sacerdotes essent, a quodam stationario (ut cum vulgo loquar) sancti Valentini, quarum tenor ita sonabat. Ego petitor sancte Valentini compaream in ecclesia vestra dominica die in vesperis. Idio dignitatem ac venerabilitatem vestram rogo, quatinus in cancellis populo promulgare volueritis ut comparere voluerint subditi vestri ob honorem indulgentiarum et reliquiae, quia etiam praesentantur vobis reliquia sancte Valentini. Vobis etiam constat quia ita in usu habemus.
- 366
Petitior sancti Valentini.
- 367
Ego postquam has litteras vidissem, ad litteram ita ut vides scriptas, dixi. O quam malam grammaticam habet hic sacerdos in sua villa, credo quod illic Prisciano nullus sit relictus principatus qui scribit, sancte Valentini, compaream pro comparebo, idio pro ideo. reliquiae pro reliquiarum, et reliquia etc.
- 368
De sancto Nicolao, et quodam equum ei vovente.
- 369
Dicitur mihi pro vera historia, in Bavaria nobilem cum servo isse praedatum, hostesque eos ad Danubium usque fuisse insecutos. Et cum servus trans flume sacellum sancti Nicolai vidisset, vovisse illi equum si incolumis modo Danubium tranasset, atque adacto equo flumen superasse, nobilem vero periculi magnitudine substitisse, atque captum extremo supplicio affectum. Cum vero servus voti memor, equum in sacellum vi compulisset, dicitur ibi. x. aureos sancto Nicolao obtulisse pro redimendo equo, quem tamen nec vi, nec aliquo modo potuisse abducere de fano, quare alios insuper. x. adiecit. sed nec tunc profecisse, timore tandem insequentium. xl. contulisse, et mox equum fuisse egressum. Ad quod servus, urbane. O sancte Nicolae, inquit, quam difficilis et durus es equorum permutator ut multos rusticos in hac re tractabiliores reperias.
- 370
De Ioanne Morione Zvifuldensi.
- 371
Ioannes Morio et fatuus Zvifuldensis, et domino meo Georgio abbate ad recreationem imprimis gratus, cum semel vitulum quem amiserat quaerendo, in deviis silvarum pernoctare cogeretur, venit prope eum noctua, quae suo clamore clamabat vuegg vuegg. Et quoniam via in vernacula nostra vuegg vocatur, credidit ipse volucrem sibi viam monstrasse velle. quare conversus ad illam. Cur non inquit, in nomine diaboli, mihi illam monstrasti dum esset dies. Nunc enim in tantis tenebris quo pergam? non longe post venit cervus prope eum, qui folia arborum decerpebat. Ad quem Ioannes qui iam esuriebat. si fami tuae, inquit, medentur, faciam et ipse pariter, atque foliis arborum famem sedavit. Multa alia fecit, hodieque facit, quae scribi non possunt. Est autem iam septuagenarius vel ultra, sed quotidie in stultitia crescit, ut crederes cum aetate simul in eo fatuitatem invalescere.
- 372
Plaudite et valete Ioannes Morio Zvifuldensis facetias conclusit.
- 373
Paulus Hugo ad lectorem, in apophtegmata Henrici Bebelii Poetae urbanissimi.
- 374
Siquem forte iuvant risus, urbanaque verba Hoc opus assidua perlegat ipse manu. At vos ite procul Critici, procul ite protervi Et quorum pectus crassa Minerva tenet. Vos etenim sat erit graecis ridere kalendis Hirta ne prosequitur, quando capella lupum. Vos et erit ridere satis cum pandus asellus Pulsaret resonae plectra canora Lyrae. Non ego Democriti risus collaudo perennes Heraclitum a lacrimis quando reprehendo suis Inter perpetuos fletus, risusque perennes Virtutis medius dicitur esse locus. Vir gravis interdum solet arte remittere frontem, Et dulces hilari voce referre sales. Vultum terrificus non servat Iuppiter unum Molliter interdum ridet Apollo bonus. Non unam faciem semper gerit astrifer orbis Et nive non semper terra sepulta iacet. Nec vultum semper retinebit vir bonus unum Temporibus vitam commodat ipse suam. Res tractare graves facie solet ille Catonis Consilio pollens et gravitate potens Inter res risu dignas mensamque nitentem Ridiculo condit fercula saepe ioco. Quid memorem risus Poeni iurantis ad aras Ipse tuos Macedo mitto Philippe sales. Anne tuos Caesar risus Auguste tacebo? Mordacique ioco, pungere doctus eras. Digne sed puero fueras irrisus ab hoc, qui Dixit in urbe suum saepe fuisse patrem. Saecli sed labor est exempla referre vetusti Humanos cunctos et meminisse duces. Id generis passim poteris reperire magistros Namque ferunt tales tempora nostra viros. Bebelius, solidus Germanae laudis amator Librum concinnum muneris huius habet, Tempore quam multo fascem congessit in unum. Imponitur libroque ultima lima suo. Dignus ut inter doctorum convivia serpat Concinnos lepido spargat et ore sales. Ergo quisquis eum mercaberis aere libellum Bebelio faustos usque precare dies.
- 375
Carmen Ioannis Hyphantici Weissenhorensis in facetias Bebelii.
- 376
Quem faciles risus, Milesia dicta, lepores, Fabula; scomma, sales. et ioca grata iuvant. Qui lusus lepidos, dicteria, ludicra, mores. Instructis epulis quaeque iocamur, avet Dulcia praesentis relegat ridicula libri, Quem modo Bebelius vulgus adire sinit. Discedant tetrici caperata fronte Catones, Et facie caedat hernica turba gravi. Non sua res agitur, farrago codicis huius Perpetuo risu concelebranda venit. Naribus excussis, et ducta fronte, protervi Censores carpent (auguror) istud opus. Clamabunt nihil est, nequeo ridere profecto, Quid dicit? lepidos non movet ille sales. Scribere conetur melius qui talia garrit, Sicque laborificum comperietur opus. Namque iocos patrios latialis sermo recusat. Plurima teutonice pulchra, latina minus Nec si nasutus quicquam despexerit, odit Quilibet, et placita non sua cuique placent. Ingenium discors tribuit natura creatis Et varias mentes unus et alter habet, Diversos diversa iuvant, quae spreverit unus Alter amat, cunctis nemo placere potest. Noxia bilis inest aliis, quae tristia suadet Omnia, nec mentes exhilarare sinit. Contra splen petulans et pulmo mobilis addit Perpetuos aliis et sine fine iocos Omnia continuo traduxit tempora risu Democritus fingens ludicra cuncta sibi. Ast Heraclitus lacrimarum fonte perenni Flevit, et est miserum quicquid in orbe ratus. Vix semel ad risum tribulis depastus asellus Commovit Crassum, splene minore senem. Et varii motus animi discrimina ponunt, Ut ioca maesta tibi, tristia laeta putas. Valdius arridet laetatus munere Bacchi Quia cui infesta sitis tristia corda premit. Iudicium variat tacito qui pectore curas Versat, et erumnis corda sepulta gerit. Obtulit at si cui se dulcis amica videndam Hoc sibi cuncta putat esse iocosa die. Fabula temporibus certis iucunda refertur, Et magis electo tempore scomma iuvat, Non semper citharae cantus non fistula grata est, Res nisi legitimo tempore nullo placet. Adde quia et gestus, et verba moventia multum Afficerent, quorum pagina muta caret. Finge legendo tibi praedicta, solutius aequo Ridebis, lepidos tam movet ille sales. Et mecum Vatem defende scholastice, quando A Criticis carpi percipis eius opus.
- 377
FINIS
- 378
Neo-Latin The Latin Library The Classics Page
← Previous — showing 301–378 of 378
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.