Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Asconius

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 466 sections

  1. 301

    Aliis ille in illum furorem magnis hominibus auctoribus impulsus est qui aliquod institui exemplum disturbandorum iudiciorum reip. perniciosissimum, temporibus suis accommodatissimum, meis alienissimum rationibus cupiverunt.

  2. 302

    L. Catilinam et Cn. Pisonem videtur significare. Fuit autem Catilina patricius et eodem illo tempore erat reus repetundarum, cum provinciam Africam obtinuisset et consulatus dandidatum se ostendisset. Accusator erat eius P. Clodius, adulescens ipse quoque perditus, qui postea cum Cicerone inimicitias gessit. Cn. quoque Piso, adulescens potens et turbulentus, familiaris erat Catilinae omniumque consiliorumque eius particeps et turbarum autor.

  3. 303

    Ver. cir. MX

  4. 304

    Possum dicere hominem summa prudentia spectatum, C. Cottam, de suis legibus abrogandis ipsum ad senatum rettulisse.

  5. 305

    Hic est Cotta de quo iam saepe diximux, magnus orator habitus et compar in ea gloria P. Sulpicio et C. Caesari Videntur autem in rebus parvis fuisse leges illae, quas cum tulisset, rettulit de eis abrogandis ad senatum. Nam neque apud Sallustium neque apud Livium neque apud Fenestellam ullius alterius latae ab eo legis est mentio (67) praeter eam quam in consulatu tulit invita nobilitate magno populi studio, ut eis qui tr.pl. fuissent alios quoque magistratus capere liceret; quod lex a dictatore L. Sulla paucis ante annis lata prohibebat: neque eam Cottae legem abrogatam esse significat.

  6. 306

    Sequitur

  7. 307

    Possum etiam eiusdem Cottae legem de iudiciis privatis anno post quam lata sit a fratre eius abrogatam.

  8. 308

    M. Cottam significat. Fuerunt autem fratres tres: duo hi, C. , M. , tertius L. Cotta qui lege sua iudicia inter tres ordines communicavit senatum, equites, tribunos aerarios; adeptique sunt omnes consulatum.

  9. 309

    Statim

  10. 310

    Legem Liciniam et Muciam de civibus redigendis video constare inter omnis, quamquam duo consules omnium quos vidimus sapientissimi tulissent, non modo inutilem sed perniciosam rei publicae fuisse.

  11. 311

    L. Licinium Crassum oratorem et Q. Mucium Scaevolam pont. max. eundemque et oratorem et iuris consultum significat. Hi enim legem eam de qua loquitur de redigendis in suas civitates sociis in consulatu tulerunt. Nam cum (68) summa cupiditate civitatis Romanae Italici populi tenerentur et ob id magna pars eorum pro civibus Romanis se gereret, necessaria lex visa est ut in suae quisque civitatis ius redigeretur. Verum ea lege ita alienati animi sunt principum Italicorum populorum ut ea vel maxima causa belli Italici quod post triennium exortum est fuerit.

  12. 312

    Quattuor omnino genera sunt, iudices, in quibus per senatum more maiorum statuatur aliquid de legibus. Unum est eius modi placere legem abrogari: ut Q. Caecilio M. Iunio coss. quae leges rem militarem impedirent, ut abrogarentur.

  13. 313

    Q. Caecilius Metellus Numidicus, M. Iunius Silanus, de quibus facit mentionem, consules fuerunt bello Cimbrico quod diu prave simul et infeliciter administratum est; atque ipse quoque hic Iunius male rem adversus Cimbros gessit ac plures leges quae per eos annos quibus hec significabantur populo latae erant, quibus militiae stipendia minuebantur, abrogavit.

  14. 314

    Alterum, quae lex lata esse dicatur, ea non videri populum teneri: ut L. Mar cio Sex.Iulio coss. de legibus Liviis.

  15. 315

    Puto vos reminisci has esse leges Livias quas illis consulibus (69) M. Livius Drusus tribunus plebis tulerit. Qui cum senatus partes tuendas suscepisset et leges pro optimatibus tulisset, postea eo licentiae est progressus ut nullum in his morem servaret. Itaque Philippus cos. qui ei inimicus erat obtinuit a senatu ut leges eius omnes uno S.C. tollerentur. Decretum est enim contra auspicia esse latas neque eis teneri populum.

  16. 316

    Tertium est de legum derogationibus : quo de genere persaepe S.C. fiunt, ut nuper de ipsa lege Calpurnia cui derogaretur.

  17. 317

    Lex haec Calpurnia de ambitu erat. Tulerat eam ante biennium C. Calpurnius Piso cos., in qua praeter alias poenas pecuniaria quoque poena erat adiecta.

  18. 318

    P. Africanus ille superior, ut dicitur, non solum a sapientissimis hominibus qui tum erant verum etiam a se ipso saepe accusatus est quod, cum consul esset cum Ti.Longo, passus esset tum primum a populari consessu senatoria subsellia separari.

  19. 319

    Hoc factum est secundo consulatu Scipionis post septimum annum quam Carthaginiensibus bello secundo data est pax.

  20. 320

    Factum id esse autem Antias tradidit ludis Romanis quos fecerunt aediles curules C. Atilius Serranus, L. Scribonius Libo, et id eos fecisse iussu censorum Sex.Aeli Paeti, C. Corneli Cethegi. Et videtur in hac quidem oratione hunc auctorem secutus Cicero dixisse passum esse (70) Scipionem secerni a cetero consessu spectacula senatorum. In ea autem quam post aliquot annos habuit de haruspicum responso, non passum esse Scipionem, sed ipsum auctorem fuisse dandi eum locum senatoribus videtur significare.

  21. 321

    Verba eius haec sunt:

  22. 322

    Nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante tem plum Matris Magnae fieri celebrarique voluerunt? quibus primum ludis ante populi consessum senatui locum P. Africanus II cos. ille maior dedit

  23. 323

    Et collega eius Sempronio Longo hoc tributum esse senatui scribit, sed sine mentione Megalesium aediles enim eos ludos facere soliti erant votivis ludis factum tradit quos Scipio et Longus coss. fecerint.

  24. 324

    Non praeterire autem vos volo esse oratoriae calliditatis ius ut, cum opus est, eisdem rebus ab utraque parte vel a contrariis utantur. Nam cum secundum Ciceronis opinionem auctore Scipione consule aediles secretum ante omnis locum spectandi senatoribus dederint, de eodem illo facto Scipionis in hac quidem oratione, quia causa popularis erat premebaturque senatus auctoritate atque ob id dignitatem eius ordinis quam posset maxime elevari causae expediebat, paenituisse ait Scipionem quod passus est id fieri; in ea vero de haruspicum responso, quia in senatu habebatur cuius artibus erat blandiendum, et magnopere illum laudat et non auctorem fuisse dandi nam id erat levius sed ipsum etiam dedisse dicit.

  25. 325

    (71) Circa medium

  26. 326

    Quo loco enumerat, cum lex feratur, quot loca intercessionis sint, ante quam qui legem fert populum iubeat discedere.

  27. 327

    Est utique ius vetandi, cum ea feratur, quam diu ferundi transferuntur; id est lex, dum privati dicunt, dum dum sitella defertur, dum aequantur sortes, dum sortitio fit, et si qua sunt alia huius generis.

  28. 328

    Alia populus confusus ut semper alias, ita et in contione. Id peractis, cum id solum superest, ut populus sententiam ferat, iubet eum is qui fert legem disce dere : quod verbum non hoc significat quod in communi consuetudine est, eant de eo loco ubi lex feratur, sed in suam quisque tribum discedat in qua est suffragium laturus.

  29. 329

    Paulo post

  30. 330

    Unum tamen quod hoc ipse tr.pl. factum est praetermittendum non videtur. Neque enim maius est legere codicem, cum intercedatur, quam sitellam ipsum coram ipso intercessore deferre, nec gravius incipere ferre quam perferre, nec vehementius ostendere se laturum invito collega quam ipsi collegae magistratum abrogare, nec criminosius tribus ad legem accipiendam quam ad collegam (72) reddendum privatum intro vocare: quae vir fortis, huius collega, A. Gabinius in re optima fecit omnia; neque cum salutem populo Romano atque omnibus gentibus finem diuturnae turpitudinis et servitutis afferret, passus est plus unius collegae sui quam universae civitatis vocem valere et voluntatem.

  31. 331

    Manifestum est de ea lege Gabini Ciceronem nunc dicere qua Cn. Pompeio bellum adversus piratas datum est.

  32. 332

    L. autem Trebellius est tribunus plebis quem non nominat: quo perseverante intercedere nam senatui promiserat moriturum se ante quam illa lex perferretur intro vocare tribus Gabinius coepit ut Trebellio magistratum abrogaret, sicut quondam Ti.Gracchus tribunus M. Octavio collegae suo magistratum abrogavit.

  33. 333

    Et aliquam diu Trebellius ea re non perterritus aderat perstabatque in intercessione, quod id minari magis quam perseveraturum esse Gabinium arbitrabatur; sed post quam X et VII tribus rogationem acceperunt, ut una minus esset, et modo una supererat ut populi iussum conficeret, remisit intercessionem Trebellius: atque ita legem Gabinius de piratis persequendis pertulit.

  34. 334

    At enim de corrigenda lege rettulerunt.

  35. 335

    Diximus iam in principio Cornelium primo legem promulgasse ne quis per senatum lege solveretur, tum tulisse ut tum denique de ea re S.C. fieret, cum adessent in senatu non minus CC. Haec est illa quam appellat correctio.

  36. 336

    (73) Idem nisi haec ipsa lex quam C. Cornelius tulit obstitisset, decrevissent id quod palam iam isti defensores iudiciorum propugnaverunt, senatui non placere is iudicium de Sullae bonis fieri. Quam ego causam longe aliter praetor in contione defendi, cum id dicerem quod idem iudices postea statuerunt, iudicum aequiore tempore fieri oportere.

  37. 337

    Quia defuerat superioribus temporibus in aerario pecunia publica, multa et saepe eius rei remedia erant quaesita; in quibus hoc quoque ut pecuniae publicae quae residuae apud quemque essent exigerentur.

  38. 338

    Id autem maxime pertinebat ad Cornelium Faustum dictatoris filium, quia Sulla per multos annos quibus exercitibus praefuerat et rem publicam tenuerat sumpserat pecunias ex vectigalibus et ex aerario populi Romani; eaque res saepe erat agitata, saepe omissa partim propter gratiam Sullanarum partium, partim quod iniquum videbatur post tot annos ut quam quis pecuniam acceperat resque redderet rationem.

  39. 339

    Statim

  40. 340

    Antea vero quam multarum rerum iudicia sublata sint, et quia scitis praetereo et ne quem in iudicium oratio mea revocare videatur.

  41. 341

    Bello Italico quod fuit adulescentibus illis qui tum in re publica vigebant, cum multi Varia lege inique damnarentur, quasi id bellum illis auctoribus conflatum esset, crebraeque (74) defectiones Italicorum nuntiarentur, nanctus iustitii occasionem senatus decrevit ne iudicia, dum tumultus Italicus esset, exercerentur: quod decretum eorum in contionibus populi saepe agitatum erat. Supererat autem ex eis qui illa iudicia metuerant vigens tum maxime C. Curio, pater Curionis adulescentis eius qui bello civili Caesaris fuit partium.

  42. 342

    Paulo post

  43. 343

    Non Cn. Dolabella C. Volcacium, honestissimum virum, communi et cotidiano iure privasset.

  44. 344

    Duo fuerunt eo tempore Cn. Dolabellae, quorum alterum C. Caesar accusavit, alterum M. Scaurus.

  45. 345

    Non denique homo illorum et vita et prudentia longe dissimilis, sed tamen nimis in gratificando iure liber, L. Sisenna, bonorum Cn. Corneli possessionem ex edicto suo P. Scipioni, adulescenti summa nobilitate, eximia virtute praedito, non dedisset.

  46. 346

    Hoc solum hic adnotandum est hunc esse L. Sisennam qui res Romanas scripsit.

  47. 347

    Qua re cum haec populus Romanus videret et cum a tribunis plebis doceren tur, nisi poena accessisset in divisores, exstingui ambitum nullo modo posse, legem hanc Corneli flagitabat, illam quae ex (75) S.C. ferebatur repudiabat, idque iure, ut docti sumus duorum consulum designatorum calamitate

  48. 348

    et eadem de re paulo post:

  49. 349

    Ut spectaculum illud re et tempore salubre ac necessarium, genere et exemplo miserum ac funestum videremus.

  50. 350

    P. Sullam et P. Autronium significat, quorum alterum L. Cotta, alterum L. Torquatus, qui cum haec Cicero dicebat coss. erant, ambitus damnarant et in eorum locum creati erant.

  51. 351

    Quid ego nunc tibi argumentis respondeam posse fieri ut alius aliquis Cornelius sit qui habeat Philerotem servum; volgare nomen esse Philerotis, Cornelios vero ita multos ut iam etiam collegium constitutum sit?

  52. 352

    Frequenter tum etiam coetus factiosorum hominum sine publica auctoritate malo publico fiebant: propter quod postea collegia et S.C. et pluribus legibus sunt sublata praeter pauca atque certa quae utilitas civitatis desiderasset, sicut fabrorum fictorumque.

  53. 353

    At enim extremi ac difficillimi temporis vocem illam, C. Corneli, consulem mittere coegisti: qui rem p. salvam esse vellent, ut ad legem accipiendam adessent.

  54. 354

    C. Piso qui consul eodem anno fuit quo Cornelius tribunus plebis erat, cum legem de ambitu ex S.C. graviorem quam fuerat antea ferret et propter multitudinem divisorum qui per vim adversabantur e foro eiectus esset, edixerat id (76) quod Cicero significat, et maiore manu stipatus ad legem perferendam descenderat.

  55. 355

    Plebem ex Maniliana offensione victam et domitam esse dicit:

  56. 356

    Aiunt vestros animos propter illius tribuni plebis temeritatem posse adduci ut omnino nomine illius potestatis abalienentur; qui restituerunt eam potestatem, alterum nihil unum posse contra multor, alterum longe abesse?

  57. 357

    Manifestum puto esse vobis M. Crassum et Cn. Pompeium significari, e quibus Crassus iudex tum sedebat in Cornelium, Pompeius in Asia bellum Mithridaticum gerebat.

  58. 358

    Tanta igitur in illis virtus fuit ut anno XVI post reges exactos propter nimiam dominationem potentium secederent, leges sacratas ipsi sibi restituerent, duo tribunos crearent, montem illum trans Anienem qui hodie Mons Sacer nominatus, in quo armati consederant, aeternae memoriae causa consecrarent. Itaque auspicato postero anno tr.pl. comitiis curiatis creati sunt.

  59. 359

    Inducor magis librariorum hoc loco esse mendam quam ut Ciceronem parum proprio verbo usum esse credam.

  60. 360

    Illo enim tempore de quo loquitur, quod fuit post XVI annos quam reges exacti sunt, plebs sibi leges sacratas non restituit numquam enim tribunos plebis habuerat sed tum primum eas constituit . Numerum quidem annorum post reges exactos cum id factum est diligenter posuit, isque fuit A. Verginio Tricosto L. Veturio Cicurino coss. Ceterum (77) quidam non duo tr.pl. ut Cicero dicit, sed quinque tradunt creatos tum esse singulos ex singulis classibus.

  61. 361

    Sunt tamen qui eundem illum duorum numerum quem Cicero ponant: inter quos Tuditanus et Pomponius Atticus, Livius quoque noster. Idem hic et Tuditanus adiciunt tres praeterea ab illis duobus qui collegae essent lege creatos esse. Nomina duorum qui primi creati sunt haec traduntur: L. Sicinius L. f.Velutus, L. Albinius C. f.Paterculus.

  62. 362

    Reliqua pars huius loci quae pertinet ad secundam constitutionem tribunorum et decemvirorum finitum imperium et breviter et aperte ab ipso dicitur. Nomina sola non adicit quis ille ex decemviris fuerit qui contra libertatem vindicias dederit, et quis ille pater contra cuius filiam id decrevit; scilicet quod notissimum est decemvirum illum Appium Claudium fuisse, patrem autem virginis L. Verginium. Unum hoc tantum modo explicandum, quo loco primum de secunda secessione plebis, dehinc concordia facta, sic dicit:

  63. 363

    Tum interposita fide per tris legatos amplissimos viros Romam armati rever tuntur. In Aventino consederunt; inde armati in Capitolium venerunt; decem tr.pl. per pontificem, quod magistratus nullus erat, creaverunt.

  64. 364

    Legati tres quorum nomina non ponit hi fuerunt: Sp.Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, omnes consulares; pontifex max. fuit M. Papirius.

  65. 365

    (78) Etiam haec recentiora praetereo: Porciam principium iustissimae liberta tis; Cassiam qua lege suffragiorum ius potestasque convaluit; alteram Cassiam quae populi iudicia firmavit.

  66. 366

    Quae sit illa lex Cassia qua suffragiorum potestas convaluit manifestum est; nam ipse quoque paulo ante dixit legem Cassium tulisse ut populus per tabellam suffragium ferret.

  67. 367

    Altera Cassia lex quae populi iudicia firmavit quae sit potest quaeri. Est autem haec: L. Cassius L. f. Longinus tribunus plebis C. Mario C. Fravio coss. plures leges ad minuendam nobilitatis potentiam tulit, in quibus hanc etiam ut quem populus damnasset cuive imperium abrogasset in senatu ne esset. Tulerat autem eam maxime propter simultates cum Q. Servilio qui ante biennium consul fuerat et cui populus, qui male adversus Cimbros rem gesserat, imperium abrogavit.

  68. 368

    Dicit de nobilibus:

  69. 369

    Qui non modo cum Sulla verum etiam illo mortuo semper hoc per se summis opibus retinendum putaverunt, inimicissimi C. Cottae fuerunt, quod is consul paulum tribunis plebis non potestatis dignitatis addidit.

  70. 370

    Hic Cotta, ut puto vos reminisci, legem tulit ut tribunis plebis liceret postea alios magistratus capere: quod lege Sullae eis erat ademptum.

  71. 371

    Quam diu quidem hoc animo erga vos illa plebs erit quo se ostendit esse, cum legem Aureliam, cum Rosciam non modo accepit sed etiam efflagitavit.

  72. 372

    Aurelia lege communicata esse iudicia inter senatores et equestrem ordinem et tribunos aerarios quam L. Roscius (79) Otho biennio ante confirmavit, in theatro ut equitibus Romanis XIIII ordines spectandi gratia darentur.

  73. 373

    Memoria teneo, cum primum senatores cum equitibus Romanis lege Plotia iudicarent, hominem dis ac nobilitati perinvisum Cn. Pompeium causam lege Varia de maiestat dixisse.

  74. 374

    M. Plautius Silvanus tribunus plebis Cn. Pompeio Strabone L. Porcio Catone coss., secundo anno belli Italici cum equester ordo in iudiciis dominaretur, legem tulit adiuvantibus nobilibus; quae lex vim eam habuit quam Cicero significat: nam ex ea lege tribus singulae ex suo numero quinos denos suffragio creabant qui eo anno iudicarent. Ex eo factum est ut senatores quoque in eo numero essent, et quidam etiam ex ipsa plebe.

  75. 375

    PRO CORNELIO

  76. 376

    Num in eo qui sint hi testes haesitatis? Ego vobis edam. Duo reliqui sunt de consularibus, inimici tribuniciae potestatis. Pauci praeterea adsentatores eorum atque adseculae subsequuntur.

  77. 377

    M. Lucullum et M'.Lepidum significat. Quinque enim consulares, ut iam diximus, in Cornelium testimonium dixerunt: Q. Catulus, Q. Hortensius, Q. Metellus Pius pont.max, quos hac secunda oratione tractat, et duo qui nondum dixerant quos nunc significat Lucullus et Lepidus.

  78. 378

    Quid? avunculus tuus clarissimus vir, clarissimo patre avo maioribus, credo, silentio, favente nobilitate, (80) nullo intercessore comparato populo Romano dedit et potentissimorum hominum conlegiis eripuit cooptandorum sacerdotum potestatem.

  79. 379

    Hoc egere enarratione, quia hoc loco nomen non ponit quis fecerit, ei demum videri potest qui oblitus sit minus ante XX versus haec de eo ipso Ciceronem dixisse:

  80. 380

    Sed si familiariter ex Q. Catulo sapientissimo viro atque humanissimo velim quaerere: utrius tandem tibi tribunatus minus probari potest, C. Corneli, an non dicam P. Sulpici, non L. Saturnini, non Gai Gracchi, non Tiberi, neminem quem isti seditiosum existimant nominabo, sed avunculi tui, Q. Catule, clarissimi patriaeque amantissimi viri? quid mihi tandem responsurum putatis?

  81. 381

    Sequitur:

  82. 382

    Quid? idem Domitius M. Silanum, consularem hominem, quem ad modum tr.pl. vexavit?

  83. 383

    M. Silanus quinquennio ante consul fuerat quam Domitius tr.pl. esset, atque ipse quoque adversus Cimbros rem male gesserat: quam ob causam Domitius eum apud populum accusavit. Criminabatur rem cum Cimbris iniussu populi gessisse, idque principium fuisse calamitatum quas eo bello populus accepisset; ac de eo tabellam quoque eddidit. Sed plenissime Silanus absolutus est; nam duae solae tribus eum, Sergia et Quirina, damnaverunt.

  84. 384

    (81) Haec est controversia eius modi ut mihi probetur tr.pl. Cn. Domitius, Catulo M. Terpolius.

  85. 385

    Contemptissimum nomen electum esse ex eis qui tr.pl. fuerant post infractam tribuniciam potestatem a Sulla, ante restitutam a Cn. Pompeio apparet. Fuit autem is tr.pl. ante XII annos D.Bruto et Mam.Lepido coss.; Cn. Domitius tribunus fuerat ante II de XL annos C. Mario II C. Fimbria coss.

  86. 386

    Magno numero sententiarum Cornelius absolutus est.

  87. 387

    V. IN SENATU IN TOGA CANDIDA

  88. 388

    CONTRA C. ANTONIUM ET L. CATILINAM COMPETITORES

  89. 389

    (83) Haec oratio dicta est L. Caesare C. Figulo coss. post annum quam pro Cornelio dixerat.

  90. 390

    Argumentum

  91. 391

    Sex competitores in consulatus petitione Cicero habuit, duos patricios, P. Sulpicium Galbam, L. Sergium Catilinam; quattuor plebeios ex quibus duos nobiles, C. Antonium, M. Antoni oratoris filium, L. Cassium Longinum, duos qui tantum non primi ex familiis suis magistratum adepti erant, Q. Cornificium et C. Licinium Sacerdotem. Solus Cicero ex competitoribus equestri erat loco natus; atque in petitione patrem amisit.

  92. 392

    Ceteri eius competitores modeste se gessere, visique sunt Q. Cornificius et Galba sobrii ac sancti viri, Sacerdos nulla improbitate notus; Cassius quamvis stolidus tum magis quam improbus videretur, post paucos menses in coniuratione Catilinae esse eum apparuit ac cruentissimarum sententiarum fuisse auctorem. Itaque hi quattuor prope iacebant.

  93. 393

    Catilina autem et Antonius, (83) quamquam omnium maxime infamis eorum vita esset, tamen multum poterant. Coierant enim ambo ut Ciceronem consulatu deicerent, adiutoribus usi firmissimis M. Crasso et C. Caesare. Itaque haec oratio contra solos Catilinam et Antonium est. Causa orationis huius modi in senatu habendae Ciceroni fuit quod, cum in dies licentia ambitus augeretur propter praecipuam Catilinae et Antoni audaciam, censuerat senatus ut lex ambitus aucta etiam cum poena ferretur; eique rei Q. Mucius Orestinus tr.pl. intercesserat. Tum Cicero graviter senatu intercessionem ferente surrexit atque in coitionem Catilinae et Antoni invectus est ante dies comitiorum paucos.

  94. 394

    Enarratio

  95. 395

    Dico P. C. , superiore nocte cuiusdam hominis nobilis et valde in hoc largitio nis quaestu noti et cogniti domum Catilinam et Antonium cum sequestribus suis convenisse.

  96. 396

    Aut C. Caesaris aut M. Crassi domum significat. Ei enim acerrimi ac potentissimi fuerunt Ciceronis refragatores cum petiit consulatum, quod eius in dies civilem crescere dignitatem animadvertebant: et hoc ipse Cicero in expositione consiliorum suorum significat; eius quoque coniurationis quae Cotta et Torquato coss. ante annum quam haec dicerentur facta est a Catilina et Pisone arguit M. Crassum auctorem fuisse.

  97. 397

    Quem enim aut amicum habere potest is qui tot (84) civis tricidavit, aut clien tem qui in sua civitate cum peregrino negavit se iudicio aequo certare posse?

  98. 398

    Dicitur Catilina, cum in Sullanis partibus fuisset, crudeliter fecisse. Nominatim etiam postea Cicero dicit quos occiderit, Q. Caecilium, M. Volumnium, L. Tanusium. M. etiam Mari Gratidiani summe popularis hominis, qui ob id bis praetor fuit, caput abscisum per urbem sua manu Catilina tulerat; quod crimen saepius ei tota oratione obicit. Fuerat vero hic Gratidianus arta necessitudine Ciceroni coniunctus.

  99. 399

    Clientem autem negavit habere posse C. Antonium: nam is multos in Achaia spoliaverat nactus de exercitu Sullano equitum turmas. Deinde Graeci qui spoliati erant eduxerunt Antonium in ius ad M. Lucullum praetorem qui ius inter peregrinos dicebat. Egit pro Graecis C. Caesar etiam tum adulescentulus, de quo paulo ante mentionem fecimus; et cum Lucullus id quod Graeci postulabant decrevisse, appellavit tribunos Antonius iuravitque se ideo eiurare quod aequo iure uti non posset. Hunc Antonium Gellius et Lentulus censores sexennio quo haec dicerentur senatu moverunt titulosque subscripserunt, quod socios diripuerit, quod iudicium recusarit, quod propter aeris alieni magnitudinem praedia manciparit bonaque sua in potestate non habeat.

  100. 400

    (85) Nec senatum respexit cum gravissimis vestris decretis absens notatus est.

← Previous · Next → — showing 301400 of 466

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.