Asconius
- 201
Cum aliquis in dicenda sententia duas pluresve res complectitur, (44) si non omnes eae probantur, postulatur ut dividatur, id est de rebus singulis referatur. Forsitan nunc hoc quoque velitis scire qui fuerit qui id postulaverit. Quod non fere adicitur: non enim ei qui hoc postulat oratione longa utendum ac ne consurgendum quidem utique est; multi enim sedentes hoc unum verbum pronuntiant Divide : quod cum auditum est, liberum est ei qui facit relationem dividere. Sed ego, ut curiosius aetati vestrae satisfaciam, Acta etiam totius illius temporis persecutus sum; in quibus cognovi pridie Kal. Mart. S.C. esse factum, P. Clodi caedem et incendium curiae et oppugnationem aedium M. Lepidi contra rem p. factam; ultra relatum in Actis illo die nihil; postero die, id est Kal.Mart., T.Munatium in contione exposuisse populo quae pridie acta erant in senatu: in qua contione haec dixit ad verbum:
- 202
Cum Hortensius dixisset ut extra ordinem quaereretur apud quaesitorem; existimaret futurum ut, cum pusillum dedisset dulcedinis, largiter acerbitatis devorarent: adverus hominem ingeniosum nostro ingenio usi sumus; invenimus Fufium, qui diceret "Divide"; reliquae parti sententiae (45) ego et Sallustius intercessimus.
- 203
Haec contio, ut puto, explicat et quid senatus decernere voluerit, et quis divisionem postulaverit, et quis intercesserit et cur. Illud vos meminisse non dubito per Q. Fufium illo quoque tempore quo de incesto P. Clodi actum est factum ne a senatu asperius decerneretur.
- 204
De L. Domitio dicit:
- 205
[§ 22] Dederas enim quam contemneres populares insanias iam ab adulescen tia documenta maxima.
- 206
Constantiam L. Domiti quam in quaestura praestitit significat. Nam eo tempore cum M. Manilius tribunus plebis subnixus libertinorum et servorum manu perditissimam legem ferret ut libertinis in omnibus tribubus suffragium esset, idque per tumultum ageret et clivum Captitolium obsideret, discusserat perruperatque coetum Domitius ita ut multi Manilianorum occiderentur. Quo facto et plebem infimam offenderat et senatus magnam gratiam inierat.
- 207
[§ 32] Itaque illud Cassianum indicium in his personis valeat.
- 208
L. Cassius fuit, sicut iam saepe diximus, summae vir severitatis. Is quotiens quaesitor iudicii alicuius esset in quo quaerebatur de homine occiso suadebat atque etiam praeibat iudicibus hoc quod Cicero nunc admonet, ut quaereretur cui bono fuisset perire eum de cuius morte quaeritur.
- 209
Ob quam severitatem, quo tempore Sex.Peducaeus tribunus plebis criminatus est L. Metellum pontificem max. totumque (46) collegium pontificum male iudicasse de incesto virginum Vestalium, quod unam modo Aemiliam damnaverat, absolverat autem duas Marciam et Liciniam, populus hunc Cassium creavit qui de eisdem virginibus quaereret. Isque et ultrasque eas et praeterea complures alias nimia etiam, ut existimatio est, asperitate usus damnavit.
- 210
[§ 33] Et aspexit me illis quidem oculis quibus tunc solebat cum omnibus omnia minabatur. Movet me quippe lumen curiae!
- 211
Hic est Sex.Clodius quem in argumento huius orationis diximus corpus Clodi in curiam intulisse et ibi cremasse eoque incenso curiam conflagrasse; ideo lumen curiae dicit.
- 212
[§ 37] Quando illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquievit? Haec intenta nobis est, huic ego obici vos pro me passus non sum, haec insidiata Pompeio est.
- 213
Haec intenta nobis est et obici vos pro me non sum passus , manifestum est pertinere ad id tempus quo post rogationem a P. Clodio in eum promulgatam urbe cessit. Qua re dicat insidiata Pompeio est fortassis quaeratis.
- 214
Pisone et Gabinio coss. pulso Cicerone in exilium, cum III Idus Sextiles Pompeius in senatum venit, dicitur servo P. Clodi sica excidisse, eaque ad Gabinium consulem delata dictum est servo imperatum a P. Clodio ut Pompeius occideretur.
- 215
Pompeius statim domum rediit et ex eo domi se tenuit. Obsessus est etiam a liberto (47) Clodi Damione, ut ex Actis eius anni cognovi, in quibus XV Kal. Sept. L. Novius tribunus plebis, collega Clodi, cum Damio adversum L. Flavium praetorem appellaret tribunos et tribuni de appellatione cognoscerent, ita sententiam dixit:
- 216
Et si ab hoc apparitore P. Clodi vulneratus sum, et hominibus armatis praesidiis dispositis a re publica remotus Cn. Pompeius obsessusque est, cum appeller, non utar eius exemplo quem vitupero et iudicium tollam,
- 217
et reliqua de intercessione.
- 218
Haec viam Appiam monumentum nominis sui nece Papiri cruentavit.
- 219
Pompeius post triumphum Mithridaticum Tigranis filium in catenis deposuerat apud Flavium senatorem: qui postea cum esset praetor eodem anno quo tribunus plebis Clodius, petiit ab eo Clodius super cenam ut Tigranem adduci iuberet ut eum videret. Adductum collocavit in convivio, dein Flavio non reddidit Tigranem: domum misit et habuit extra catenas nec repetenti Pompeio reddidit.
- 220
Postea in navem deposuit, et cum profugeret ille, tempestate delatus est Antium. Inde ut deduceretur ad se, Clodius Sex. Clodium, de quo supra diximus, misit. Qui cum reduceret, Flavius quoque re cognita ad eripiendum Tigranem profectus est. Ad quartum lapidem ab urbe pugna facta est in qua multi ex utraque ceciderunt, plures tamen ex Flavi, inter quos et M. Papirius eques Romanus, publicanus, familiaris Pompeio. Flavius sine comite Romam vix perfugit.
- 221
(48) Haec eadem longo intervallo conversa rursus est in me: nuper quidem, ut scitis, me ad Regiam paene confecit.
- 222
Quo die periculum hoc adierit, ut Clodius eum ad Regiam paene confecerit, nusquam inveni; non tamen adducor ut putem Ciceronem mentitum, praesertim cum adiciat ut scitis . Sed videtur mihi loqui de eo die quo consulibus Domitio et Messala qui praecesserant eum annum cum haec oratio dicta est inter candidatorum Hypsaei et Milonis manus in via Sacra pugnatum est, multique ex Milonianis ex improviso ceciderunt. De cuius diei periculo suo ut putem loqui eum facit et locus pugnae nam in Sacra via traditur commissa, in qua est Regia et quod adsidue simul erant cum candidatis suffragatores, Milonis Cicero, Hypsaei Clodius.
- 223
[§ 38] Potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, obpugnata domo?
- 224
L. Caecilius Rufus de quo dicitur fuit praetor P. Lentulo Spinthere Q. Metello Nepote coss., quo anno Cicero restitutus est. Is cum faceret ludos Apollinares, ita infima coacta multitudo annonae caritate tumultuata est ut omnes qui in theatro spectandi causa consederant pellerentur. De oppugnata domo nusquam adhuc legi; Pompeius tamen cum defenderet Milonem apud populum, de vi accusante Clodio, obiecit ei, ut legimus apud Tironem libertum Ciceronis in libro IIII de vita eius, oppressum L. Caecilium praetorem.
- 225
(49) Paulo post
- 226
[§ 45] At quo die? quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercen nario tribuno plebis concitata.
- 227
Hoc significat eo die quo Clodius occisus est contionatum esse mercennarium eius tribunum plebis. Sunt autem contionati eo die, ut ex Actis apparet, C. Sallustius et Q. Pompeius, utrique et inimici Milonis et satis inquieti. Sed videtur mihi Q. Pompeium significare; nam eius seditiosior fuit contio.
- 228
[§ 46] Dixit C. Causinius Schola Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse.
- 229
Hic fuit Causinius apud quem Clodius mansisse Interamnae videri volebat qua nocte deprehensus est in Caesaris domo, cum ibi in operto virgines pro populo Romano sacra facerent.
- 230
Paulo post
- 231
[§ 47] Scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius. Me videlicet latronem et sicarium abiecti homines ac perditi describebant.
- 232
Q. Pompeius Rufus et C. Sallustius tribuni fuerunt quos significat. Hi enim primi de ea lege ferenda populum hortati (50) sunt et dixerunt a manu Milonis occisum esse Clodium et cetera .
- 233
[§ 49] Atqui ut illi nocturnus adventus vitandus fuit, sic Miloni, cum insi diator esset, si illum ad urbem noctu accessurum sciebat, subsidendum et cetera.
- 234
Via Appia est prope urbem monumentum Basili qui locus latrociniis fuit perquam infamis, quod ex aliis quoque multis intellegi potest.
- 235
[§ 55] Comites Graeculi quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca prope rabat.
- 236
Saepe obiecit Clodio Cicero socium eum coniurationis Catilinae fuisse; quam rem nunc quoque reticens ostendit. Fuerat enim opinio, ut Catilina ex urbe profugerat in castra Manli centurionis qui tum in Etruria ad Faesulas exercitum ei comparabat, Clodium subsequi eum voluisse et coepisse, tum dein mutato consilio in urbem redisse.
- 237
[§ 67] Non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei te enim appello, et ea voce ut me exaudire possis tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus.
- 238
Diximus in argumento orationis huius Cn. Pompeium simulasse timorem, seu plane timuisse Milonem, et ideo ne domi quidem suae sed in hortis superioribus ante iudicium mansisse, ita ut villam quoque praesidio militum circumdaret.
- 239
Q. Pompeius Rufus tribunus plebis, qui fuerat familiarissimus omnium P. Clodio et sectam illam sequi se (51) palam profitebatur, dixerat in contione paucis post diebus quam Clodius erat occisus.
- 240
Milo dedit quem in curia cremaretis: dabit quem in Capitolio sepeliatis.
- 241
In eadem contione idem dixerat habuit enim eam a. d. VIII Kal. Febr. cum Milo pridie, id est VIIII Kal. Febr., venire ad Pompeium in hortos eius voluisset, Pompeium ei per hominem propinquum misisse nuntium ne ad se veniret. Prius etiam quam Pompeius ter consul crearetur, tres tribuni, Q. Pompeius Rufus, C. Sallustius Crispus, T.Munatius Plancus, cum cotidianis contionibus suis magnam invidiam Miloni propter occisum Clodium excitarent, produxerant ad populum Cn. Pompeium et ab eo quaesierant num ad eum delatum esset illius quoque rei indicium, suae vitae insidiari Milonem. Responderat Pompeius: Licinium quendam de plebe sacrificulum qui solitus esset familias purgare ad se detulisse servos quosdam Milonis itemque libertos comparatos esse ad caedem suam, nomina quoque servorum edidisse; se ad Milonem misisse utrum in potestate sua haberet; a Milone responsum esse, ex iis servis quos nominasset partim neminem se umquam habuisse, partim manumisisse; dein, cum Licinium apud se haberet, Lucium quendam de plebe ad corrumpendum indicem venisse; qua re cognita in vincla eum publica esse coniectum. Decreverat enim senatus ut cum interrege et tribunis plebis Pompeius daret operam ne quid res pulica detrimenti caperet. Ob has suspiciones Pompeius in (52) superioribus hortis se continuerat; deinde ex S.C. dilectu per Italiam habito cum redissent, venientem ad se Milonem unum omnium non admiserat. Item cum senatus in porticu Pompeii haberetur ut Pompeius posset interesse, unum eum excuti prius quam in senatum intraret iusserat. Hae sunt suspiciones quas se dicit pertimescere.
- 242
[§ 71] Quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure posset? sed praesidio esse et cetera.
- 243
Idem T.Munatius Plancus, ut saepe diximus, post audita et obsignata testium verba dimissosque interim iudices vocata contione cohortatus erat populum ut clausis tabernis postero die ad iudicium adesset nec pateretur elabi Milonem.
- 244
[§ 87] Incidebantur iam domi leges quae nos servis nostris addicerent.
- 245
Significasse iam puto nos fuisse inter leges P. Clodi quas ferre proposuerat eam quoque qua libertini, qui non plus quam in IIII tribubus suffragium ferebant, possent in rusticis quoque tribubus, quae propriae ingenuorum sunt, ferre.
- 246
[§ 88] Senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc aliquid profecerat.
- 247
Significat id tempus quo P. Clodius, cum adhuc quaestor (53) designatus esset, deprehensus est, cum intrasset eo ubi sacrificium pro populo Romano fiebat. Quod factum notatum erat S.C. , decretumque ut extra ordinem de ea re iudicium fieret.
- 248
Ver. a novis. CLX
- 249
Quo loco inducit loquentem Milonem cum bonarum partium hominibus de meritis suis:
- 250
[§ 95] Plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam, quo tutior esset vestra vita, se fecisse commemorat ut non modo virtute flecteret, sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret.
- 251
Puto iam supra esse dictum Milonem ex familia fuisse Papia, deinde adoptatum esse ab T.Annio, avo suo materno. Tertium patrimonium videtur significare matris; aliud enim quod fuerit non inveni.
- 252
Peracta utrimque causa singuli quinos accusator et reus senatores, totidem equites et tribunos aerarios reiecerunt, ita ut unus et L sententias tulerint. Senatores condemnaverunt XII, absolverunt VI; equites condemnaverunt XIII, absolverunt IIII; tribuni aerarii condemnaverunt XIII, absolverunt III.
- 253
Videbantur non ignorasse iudices inscio Milone initio vulneratum esse Clodium, sed compererant, post quam vulneratus esset, iussu Milonis occisum. Fuerunt qui crederent M. Catonis sententia eum esse absolutum; (54) nam et bene cum re publica actum esse morte P. Clodi non dissimulaverat et studebat in petitione consulatus Miloni et reo adfuerat. Nominaverat quoque eum Cicero praesentem et testatus erat audisse eum a M. Favonio ante diem tertium quam facta caedes erat, Clodium dixisse periturum esse eo triduo Milonem Sed Milonis quoque notam audaciam removeri a re publica utile visum est. Scire tamen nemo umquam potuit utram sententiam tulisset. Damnatum autem opera maxime Appi Claudi pronuntiatum est.
- 254
Milo postero die factus reus ambitus apud Manlium Torquatum absens damnatus est. Illa quoque lege accusator fuit eius Appius Claudius, et cum ei praemium lege daretur, negavit se eo uti. Subscripserunt ei in ambitus iudicio P. Valerius Leo et Cn. Domitius Cn. f.
- 255
Post paucos dies quoque Milo apud M. Favonium quaesitorem de sodaliciis damnatus est accusante P. Fulvio Nerato, cui e lege praemium datum est. Deinde apud L. Fabium quaesitorem iterum absens damnatus est de vi: accusavit L. Cornificius et Q. Patulcius.
- 256
Milo in exilium Massiliam intra paucissimos dies profectus est. Bona eius propter aeris alieni magnitudinem semuncia venierunt.
- 257
Post Milonem eadem lege Pompeia primus est accusatus (55) M. Saufeius M. f. qui dux fuerat in expugnanda taberna Bovillis et Clodio occidendo. Accusaverunt eum L. Cassius, L. Fulcinius C. f., C. Valerius; defenderunt M. Cicero, M. Caelius, obtinueruntque ut una sententia absolveretur. Condemnaverunt senatores X, absolverunt VIII; condemnaverunt equites Romani VIIII, absolverunt VIII; sed ex tribunis aerariis X absolverunt, VI damnaverunt: manifestumque odium Clodi saluti Saufeio fuit, cum eius vel peior causa quam Milonis fuisset, quod aperte dux fuerat expugnandae tabernae. Repetitus deinde post paucos dies apud C. Considium quaestiorem est lege Plautia de vi, subscriptione ea quod loca edita occupasset et cum telo fuisset; nam dux fuerat operarum Milonis. Accusaverunt C. Fidius, Cn. Aponius Cn. f., M. Seius Sex.f.; defenderunt M. Cicero, M. Terentius Varro Gibba. Absolutus est sententiis plenius quam prius: graves habuit XVIIII, absolutorias duas et XXX; sed e contrario hoc ac priore iudicio accidit: equites enim ac senatores eum absolverunt, tribuni aerarii damnaverunt.
- 258
Sex. autem Clodius quo auctore corpus Clodi in curiam illatum fuit accusantibus C. Caesennio Philone, M. Alfidio, defendente T.Flacconio, magno consensu damnatus est, (56) sententiis sex et XL; absolutorias quinque omnino habuit, duas senatorum, tres equitum.
- 259
Multi praeterea et praesentes et cum citati non respondissent damnati sunt, ex quibus maxima pars fuit Clodianorum.
- 260
IV. PRO CORNELIO DE MAIESTATE
- 261
(57) Hanc orationem dixit L. Cotta L. Torquato coss. post annum quam supe riores.
- 262
Argumentum
- 263
C. Cornelius homo non improbus vita habitus est. Fuerat quaestor Cn. Pompeii, dein tribunus plebis C. Pisone M'.Glabrione coss. biennio ante quam haec dicta sunt.
- 264
In eo magistratu ita se gessit ut iusto pertinacior videretur. Alienatus autem a senatu est ex hac causa. Rettulerat ad senatum ut, quoniam exterarum natio num legatis pecunia magna daretur usura turpiaque et famosa ex eo lucra fierent, ne quis legatis exterarum nationum pecuniam expensam ferret. Cuius relationem repudiavit senatus et decrevit satis cautum videri eo S.C. quod aliquot ante annos L. Domitio C. Caelio coss. factum erat, cum senatus ante pauculos annos ex eodem illo S.C. decrevisset ne quis Cretensibus pecuniam mutuam daret.
- 265
Cornelius ea re (58) offensus senatui questus est de ea in contione: exhauriri provincias usuris; providendum ut haberent legati unde praesenti die darent; promulgavitque legem qua auctoritatem senatus minuebat, ne quis nisi per populum legibus solveretur. Quod antiquo quoque iure erat cautum; itaque in omnibus S.C. quibus aliquem legibus solvi placebat adici erat solitum ut de ea re ad populum ferretur: sed paulatim ferri erat desitum resque iam in eam consuetudinem venerat ut postremo ne adiceretur quidem in senatus consultis de rogatione ad populum ferenda; eaque ipsa S.C. per pauculos admodum fiebant.
- 266
Indigne eam Corneli rogationem tulerant potentissimi quique ex senatu quorum gratia magnopere minuebatur; itaque P. Servilius Globulus tribunus plebis inventus erat qui C. Cornelio obsisteret. Is, ubi legis ferundae dies venit et praeco subiciente scriba verba legis recitare populo coepit, et scribam subicere et praeconem pronuntiare passus non est. Tum Cornelius ipse codicem recitavit.
- 267
Quod cum improbe fieri C. Piso consul vehementer quereretur tollique tribuniciam intercessionem diceret, gravi convicio a populo exceptus est; et cum ille eos qui sibi intentabant manus prendi a lictore iussisset, fracti eius fasces sunt lapidesque etiam ex ultima contione in consulem iacti: quo tumultu Cornelius perturbartus concilium dimisit actutum.
- 268
Auctum deinde eadem de re in senatu est magnis contentionibus. Tum Cornelius (59) ita ferre rursus coepit ne quis in senatu legibus solveretur nisi CC adfuis sent, neve quis, cum solutus esset, intercederet, cum de ea re ad populum ferretur. Haec sine tumultu res ascta est. Nemo enim negare poterat pro senatus auctoritate esse eam legem; sed tamen eam tulit invitis optimatibus, qui per paucos amicis gratificari solebant.
- 269
Aliam deinde legem Cornelius, etsi nemo repugnare ausus est, multis tamen invitis tulit, ut praetores ex edictis suis perpetuis ius dicerent: quae res studium aut gratiam ambitiosis praetoribus qui varie ius dicere assueverant sustulit.
- 270
Alias quoque complures leges Cornelius promulgavit, quibus plerisque collegae intercesserunt: per quas contentiones totius tribunatus eius tempus peractum est.
- 271
Sequenti deinde anno M'.Lepido L. Volcacio coss., quo anno praetor Cicero fuit, reum Cornelium duo fratres Cominii lege Cornelia de maiestate fecerunt. Detulit nomen Publius, subscripsit Gaius.
- 272
Et cum P. Cassius praetor decimo die, ut mos est, adesse iussisset, eoque die ipse non adfuisset seu advocatus propter publici frumenti curam seu gratificans reo, circumventi sunt ante tribunal eius accusatores a notis operarum ducibus ita ut mors intentaretur, si mox non (60) desisterent.
- 273
Quam perniciem vix effugerunt interventu consulum qui advocati reo descenderant. Et cum scalas quasdam Cominii fugissent, clausi in noctem ibi se occultaverunt, deinde per tecta vicinarum aedium profugerunt ex urbe.
- 274
Postero die, cum P. Cassius adsedisset et citati accusatores non adessent, exemptum nomen est de reis Corneli; Cominii autem magna infamia flagraverunt vendidisse silentium magna pecunia.
- 275
Sequente deinde anno L. Cotta L. Torquato coss., quo haec oratio a Cicerone praetura nuper peracta dicta est, cum primum apparuisset Manilius qui iudicium per operarum duces turbaverat, deinde quod ex S.C. ambo consules praesidebant ei iudicio, non respondisset atque esset damnatus, recreavit se Cominius, ut infamiam acceptae pecuniae tolleret, ac repetiit Cornelium lege maiestatis. Res acta est magna exspectatione. Paucos autem comites Cornelius perterritus Manili exitu in iudicium adhibuit, ut ne clamor quidem ullus ab advocatis eius oriretur.
- 276
Dixerunt in eum infesti testimonia principes civitatis qui plurimum in senatu poterant Q. Hortensius, Q. Catulus, Q. Metellus Pius, M. Lucullus, M'.Lepidus. Dixerunt autem hoc: vidisse se cum Cornelius in tribunatu codicem (61) pro rostris ipse recitaret, quod ante Cornelium nemo fecisse existimaretur. Volebant videri se iudicare eam rem magnopere ad crimen imminutae maiestatis tribuniciae pertinere; etenim prope tollebatur intercessio, si id tribunis permitteretur.
- 277
Non poterat negare id factum esse Cicero, is eo confugit ut diceret non ideo quod lectus sit codex a tribuno imminutam esse tribuniciam potestatem. Quae vero arte et scientia orationis ita ut et dignitatem clarissimorum civium contra quos dicebat non violaret, et tamen auctoritate eorum laedi reum non pateretur, quantaque moderatione rem tam difficilem aliis tractaverit lectio ipsa declarabit.
- 278
Adiumentum autem habuit quod, sicut diximus, Cornelius praeter destrictum propositum animi adversus principum voluntatem cetera vita nihil fecerat quod magnopere improbaretur; praeterea quod et ipse Globulus qui intercesserat aderat Cornelio, et quod ipsum quoque diximus quod Cornelius Pompeii Magni quaestor fuerat, apud duas decurias profuit equitum Romanorum et tribunorum aerariorum et ex tertia quoque parte senatorum apud plerosque exceptis eis qui erant familiares principum civitatis.
- 279
Res acta est magno conventu, magnaque exspectatione quis eventus iudicii futurus esset a summis viris dici testimonia et id quod ei dicerent confiteri reum animadvertebant. Exstat oratio Comini accusatoris quam sumere in manus est aliquod (62) operae pretium, non solum propter Ciceronis orationes quas pro Cornelio habemus sed etiam propter semet ipsam.
- 280
Cicero, ut ipse significat, quatriduo Cornelium defendit; quas actiones contulisse eum in duas orationes apparet. Iudicium id exercuit Q. Gallius praetor.
- 281
[In hac causa tres sunt quaestiones: prima, cum sit Cornelius reus maiestatis legis Corneliae, utrum certae aliquae res sint ea lege comprehensae quibus solis reus maiestatis teneatur, quod patronus defendit; an libera eius interpretatio iudici relicta sit, quod accusator proponit. Secunda est an quod Cornelius fecit ne ca maiestatis teneatur. Tertia an minuendae maiestatis animum habuerit.]
- 282
Enarratio
- 283
Ver. a primo circi. CLX
- 284
Postulatur apud me praetorem primum de pecuniis repetundis. Prospectat videlicet Cominius quid agatur: videt homines faeneos in medium ad temptandum periculum proiectos.
- 285
Simulacra effigie hominum ex faeno fieri solebant quibus obiectis ad spectaculum praebendum tauri irritarentur.
- 286
Quid? Metellus summa nobilitate ac virtute, cum bis iurasset, semel privatim, iterum lege, privatim (63) patris, publice legis deiectus est? ratione an vi? at utrimque omnem suspicionem animi tollit et C. Curionis virtus ac dignitas et Q. Metelli spectata adulescentia ad summam laudem omnibus rebus ornata.
- 287
Hoc exemplum affert hoc loco, quod vult probare desistere eum debere ab accusatione quamvis neque accusatus sit neque fecerit pactionem nam Metellus et postulaverat Curionem et destiterat. Confugit autem orator ad Metelli nobilitatem et ad C. Curionis industriam ut tegeret id quod illi utilius quam honestius fecerant.
- 288
Res autem tota se sic habet: in qua quidem illud primum explicandum est, de quo Metello hoc dicit. Fuerunt enim tunc plures Quinti Metelli, ex quibus duo consulares, Pius et Creticus, de quibus apparet eum non dicere, duo autem adulescentes, Nepos et Celer, ex quibus nunc Nepotem significat. Eius enim patrem Q. Metellum Nepotem, Baliarici filium, Macedonici nepotem qui consul fuit cum T.Didio, Curio is de quo loquitur accusavit: isque Metellus moriens petiit ab hoc filio suo Metello ut Curionem accusatorem suum accusaret, et id facturum esse iure iurando adegit. Metellus fecit reum Curionem; cumque interim quendam civem idem Metellus servum suum esse contendens vi arripuisset ac verberibus affecisset, Curio assertorem ei comparavit. Dein cum appareret eum exitum iudicii illius futurum ut (64) liber is iudicaretur quem Metellus verberibus affectum esse negare non poterat, inter Metellum et Curionem facta concordia est pactione ut neque arbitrium de libertate perageretur, esset tamen ille in libertate de quo agebatur, neque Metellus perstaret in accusatione Curionis: eaque pactio ab utroque servata est.
- 289
Huc ergo illud pertinet, cum iurasse dixit semel privatim iterum lege, tum scilicet cum in Curionem calumniam iuravit. Cum hoc autem Metello postea Cicero simultates gessit; evasit enim Metellus malus atque improbus civis.
- 290
Legem, inquit, de libertinorum suffragiis Cornelius C. Manilio dedit. Quid est hoc dedit ? Attulit? an rogavit? an hortatus est? Attulisse ridiculum est, quasi legem aliquam aut ad scribendum difficilem aut ad excogitandum reconditam: quae lex paucis his annis non modo scripta sed etiam lata esset.
- 291
P. Sulpicium in tribunatu hanc eandem legem tulisse iam significamus. Tulit autem L. Sulla qui postea Felix appelatus est Q. Pompeio consulibus ante XXIII annos quam haec dicta sunt, cum per vim rem p. possedisset et ab initiis bonarum actionum ad perditas progressus esset: quod et initium bellorum civilium fuit, et propter quod ipse Sulpicius consulum armis iure oppressus esse visus est.
- 292
(65) In quo cum multa reprehensa sint, tum imprimis celeritas actionis.
- 293
Celeritatem actionis significat, quod Manilius, sicut iam ostendimus, post pauculos statim dies quam inierat tribunatum legem eandem Compitalibus pertulit.
- 294
Petivit tamen a me praetor maxima contentione ut causam Manili defende rem.
- 295
C. Attium Celsum significat, sicut iam ante dictum est.
- 296
Ver. a pri. DCCCL
- 297
Dicit de eodem Manili tribunatu:
- 298
Nam cum is tr.pl. duas leges in eo magistratu tulisset, unam perniciosam, alteram egregiam: quod summae rei p. nocuisset ab illo ipso tr. abiectum est, bonum autem quod summa resp. manet et in vestri ordina dis fuit.
- 299
Dictum est iam supra de his legibus, quarum una de libertinorum suffragiis, quae cum S.C. damnata esset, ab ipso quoque Manilio non ultra defensa est: altera de bello Mithridatico Cn. Pompeio extra ordinem mandando, ex qua lege tum Magnus Pompeius bellum gerebat.
- 300
(66) Dicit de disturbato iudicio Maniliano:
← Previous · Next → — showing 201–300 of 466
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.