Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Asconius

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 466 sections

  1. 401

    Catilina ex praetura Africam provinciam obtinuit: quam cum graviter vexasset, legati Afri in senatu iam tum absente illo questi sunt, multaeque graves sententiae in senatu de eo dictae sunt.

  2. 402

    In iudiciis quanta vis esset didicit cum est absolutus: si aut illud iudicium aut illa absolutio nominanda est.

  3. 403

    Ante annum quam haec dicerentur Catilina, cum redisset ex Africa Torquato et Cotta coss., accusatus est repetundarum a P. Clodio adulescente, qui postea inimicus Ciceronis fuit.

  4. 404

    Defensus est Catilina, ut Fenestella tradit, a M. Cicerone. Quod ego ut addubitem haec ipsa Ciceronis oratio facit, maxime quod is nullam mentionem rei habet, cum potuerit invidiam facere competitori tam turpiter adversus se coeunti: praesertim cum alterum competitorem suum Antonium in eadem hac oratione sua admoneat suo beneficio eum ex ultimo loco praeturae candidatum ad tertium pervenisse.

  5. 405

    Nescis me praetorem primum esse factum, te concessione competitorum et collatione centuriarum et meo maxime beneficio ex postremo in tertium locum esse subiectum?

  6. 406

    Qui igitur Antonio suffragationem suam imputandam putat, is si defendisset Catilinam, caput eius protectum a se nonne imputaret? Quod ita esse manifestum est ex eo quod statim dicit. Q. enim Mucius tr.pl. intercedebat (86) ne lex ambitus ferretur; quod facere pro Catilina videbatur.

  7. 407

    Hunc Mucium in hac oratione Cicero appellans sic ait:

  8. 408

    Te tamen, Q. Muci, tam male de populo Romano existimare moleste fero qui hesterno die me esse dignum consulatu negebas. Quid? p.R. minus diligenter sibi constitueret defensorem quam tu tibi? Cum tecum furti L. Calenus ageret, me potissimum fortunarum tuarum patronum esse voluisti. Cuius tute consilium in tua turpissima causa delegisti, hunc honestissimarum rerum defensorem p.R. auctore te repudiare potest? Nisi forte hoc dicturus es, quo tempore cum L. Caleno furti depectus sis, eo tempore in me tibi parum esse auxili vidisse.

  9. 409

    Vere cum egerit Muci causam Cicero sicut Catilinae egisse eum videri vult Fenestella, cur iam quamvis male existimet de causa Muci, tamen ei exprobret patrocinium suum, non idem in Catilina faciat, si modo pro eo dixit? et cur ipsum illud iudicium saepius in infamiam vocat? quod parcius videtur fuisse facturus, si in eo iudicio fuisset patronus.

  10. 410

    Atque ut alia omittam, hoc certe vix videtur dicturus fuisse, si illo patrono Catilina repetundarum absolutus esset:

  11. 411

    Stupris se omnibus ac flagitiis contaminavit; caede nefaria cruentavit; diri puit socios; leges quaestiones iudicia violavit et postea:

  12. 412

    Quid ego ut violaveris provinciam praedicem? Nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam (87) absolutus es. Mentitos esse equites Romanos, falsas fuisse tabellas honestissimae civitatis existimo, mentitum Q. Metellum Pium, mentitam Africam: vidisse puto nescio quid illos iudices qui te innocentem iudicarunt. O miser qui non sentias illo iudicio te non absolutum verum ad aliquod severius iudicium ac maius supplicium reservatum!

  13. 413

    Verine ergo simile est haec eum Catilinae obicere, si illo defendente absolutus esset? Praeterea movet me quod, cum sint commentarii Ciceronis causarum, eius tamen defensionis nullum est commentarium aut principium.

  14. 414

    Ita quidem iudicio absolutus est Catilina ut Clodius infamis fuerit praevaricatus esse: nam et reiectio iudicum ad arbitrium rei videbatur esse facta.

  15. 415

    Populum vero cum inspectante populo collum secuit hominis maxime popula ris quanti faceret ostendit.

  16. 416

    Diximus et paulo ante Mari caput Catilinam per urbem tulisse.

  17. 417

    Me qua amentia inductus sit ut contemneret constituere non possum. Utrum aequo animo laturum putavit? At in suo familiarissimo viderat me ne aliorum quidem iniurias mediocriter posse ferre.

  18. 418

    Manifestum est C. Verrem significari.

  19. 419

    Alter pecore omni vendito et saltibus prope addictis pastores retinet, ex quibus ait se cum velit subito fugitivorum bellum excitaturum.

  20. 420

    C. Antonium significat.

  21. 421

    (88) Alter induxit eum quem potuit ut repente gladiatores populo non debitos pollicerentur; eos ipse consularis candidatus perspexit et legit et emit; id praesente populo Romano factum est.

  22. 422

    Q. Gallium, quem postea reum ambitus defendit, significare videtur. Hic enim cum esset praeturae candidatus, quod in aedilitate quam ante annum gesserat bestias non habuerat, dedit gladiatorium munus sub titulo patri se id dare.

  23. 423

    Quam ob rem augete etiam mercedem, si voltis, Q. Muci ut perseveret legem impedire, ut coepit senatus consultum; sed ego ea lege contentus sum qua duos consules designatos uno tempore damnari vidimus.

  24. 424

    Legem Calpurniam significat quam C. Calpurnius Piso ante triennium de ambitu tulerat. Quod dicit autem damnatos esse designatos consules, P. Sullam et P. Autronium, de quibus iam diximus, vult intellegi.

  25. 425

    Cognomen autem Q. Mucio tribuno quem nominat fuit Orestinus.

  26. 426

    Atque ut istum omittam in exercitu Sullano praedonem, in introitu gladiato rem, in victoria quadrigarium.

  27. 427

    De Antonio dici manifestum est. Dicit eum in exercitu Sullae praedonem propter equitum turmas quibus Achaiam ab eo vexatam esse significavimus; in introitu gladiatorem pertinet ad invidiam proscriptionis quae tum facta est; in victoria quadrigarium , quod cum Sulla post victoriam circenses faceret ita ut honesti homines quadrigas agitarent, fuit inter eos C. Antonius.

  28. 428

    (89) Te vero, Catilina, consulatum sperare aut cogitare non prodigium atque portentum est? A quibus enim petis? A principibus civitatis? qui tibi, cum L. Volcacio cos. in consilio fuissent, ne petendi quidem potestatem esse voluerunt.

  29. 429

    Paulo ante diximus Catilinam, cum de provincia Africa decederet petiturus consulatum et legati Afri questi de eo in senatu graviter essent, supervenisse. Professus deinde est Catilina petere se consulatum. L. Volcacius Tullus consul consilium publicum habuit an rationem Catilinae habere deberet, si peteret consulatum: nam quaerebatur repetundarum. Catilina ob eam causam destitit a petitione.

  30. 430

    A senatoribus? qui te auctoritate sua spoliatum ornamentis omnibus vinctum paene Africanis oratoribus tradiderunt?

  31. 431

    Diximus modo de hoC. Nam iudicium quoque secutum est repetundarum, quo ipse per infamiam liberatus est Catilina, sed ita ut senatorum urna damnaret, equitum et tribunorum absolveret.

  32. 432

    Ab equestri ordine? quem trucidasti?

  33. 433

    Equester ordo pro Cinnanis partibus contra Sullam steterat, multique pecunias abstulerant: ex quo saccularii erant appellati, atque ob eius rei invidiam post Sullanam victoriam erant interfecti.

  34. 434

    A plebe? cui spectaculum eius modi tua crudelitas praebuit, ut te nemo sine gemitu ac recordatione luctus aspicere possit?

  35. 435

    (90) Eiusdem illius Mari Gratidiani quod caput gestarit obicit.

  36. 436

    Quo loco dicit Catilinam caput M. Mari gestasse:

  37. 437

    Quod caput etiam tum plenum animae et spiritus ad Sullam usque ab Ianiculo ad aedem Apollinis manibus ipse suis detulit.

  38. 438

    Omnia sunt manifesta. Ne tamen erretis, quod his temporibus aedes Apollinis in Palatio fuit nobilissima, admonendi estis non hanc a Cicerone significari, utpote quam post mortem etiam Ciceronis multis annis Imp.Caesar, quem nunc Divum Augustum dicimus, post Actiacam victoriam fecerit: sed illam demonstrari quae est extra portam Carmentalem inter forum holitorium et circum Flaminium. Ea enim sola tum quidem Romae Apollinis aedes.

  39. 439

    Loquitur cum Catilina:

  40. 440

    Quid tu potes in defensione tua dicere quod illi non dixerint? at illi multa dixerunt quae tibi dicere non licebit

  41. 441

    et paulo post:

  42. 442

    Denique illi negare potuerunt et negaverunt: tu tibi ne infitiandi quidem impudentiae locum reliquisti. Qua re praeclara dicentur iudicia tulisse si, qui infitiantem Luscium condemnarunt, Catilinam absolverint confitentem.

  43. 443

    Hic quem nominat L. Luscius, notus centurio Sullanus divesque e victoria factus nam amplius centies possederat damnatus erat non multo ante quam Cicero dixit. Obiectae (91) sunt ei tres caedes proscriptorum.

  44. 444

    Circa eosdem dies L. quoque Bellienus damnatus est quem Cicero ait avuncu lum esse Catilinae. Hic autem Lucretium Ofellam consulatum contra voluntatem Sullae ad turbandum statum civitatis petentem occiderat iussu Sullae tunc dictatoris. His ergo negat ignotum esse, cum et imperitos se homines esse et, si quem etiam interfecissent, imperatori ac dictatori paruisse dicerent, ac negare quoque possent: Catilinam vero infitiari non posse. Huius autem criminis periculum quod obicit Cicero paucos post menses Catilina subiit. Post effecta enim comitia consularia et Catilinae repulsam fecit eum reum inter sicarios L. Lucceius paratus eruditusque, qui postea consulatum quoque petiit.

  45. 445

    Hanc tu habes dignitatem qua fretus me contemnis et despicis, an eam quam reliqua in vita es consecutus? cum ita vixisti ut non esset locus tam sanctus quo non adventus tuus, etiam cum culpa nulla subesset, crimen afferret.

  46. 446

    Fabia virgo Vestalia causam incesti dixerat, cum ei Catilina obiceretur, eratque absoluta. Haec Fabia quia soror erat Terentiae Ciceronis, ideo sic dixit:

  47. 447

    etiam si culpa nulla subesset.

  48. 448

    Ita et suis perpercit et nihilo levius inimico summi opprobrii turpitudinem obiecit.

  49. 449

    Cum deprehendebare in adulteriis, cum deprehendebas adulteros ipse, cum ex eodem stupro tibi et uxorem et filiam invenisti.

  50. 450

    Dicitur Catilina adulterium commisisse cum ea quae ei postea socrus fuit, et ex eo natam stupro duxisse uxorem, (82) cum filia eius esset. Hoc Lucceius quoque Catilinae obicit in orationibus quas in eum scripsit. Nomina harum mulierum nondum inveni.

  51. 451

    Quid ego ut violaveris provinciam praedicem, cuncto populo Romano clamante ac resistente? nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam absolutus es.

  52. 452

    Dictum est iam saepius Catilinam ex praetura Africam obtinuisse et accusante eum repetundarum P. Clodio absolutum esse.

  53. 453

    Praetereo nefarium illum conatum tuum et paene acerbum et luctuosum rei publicae diem, cum Cn. Pisone socio, ne quem alium nominem, caedem optimatum facere voluisti.

  54. 454

    Quos non nominet intellegitis. Fuit enim opinio Catilinam et Cn. Pisonem, adulescentem perditum, coniurasse ad caedem senatus faciendam ante annum quam haec dicta sunt, Cotta et Torquato coss., eamque caedem ideo non esse factam quod prius quam parati essent coniuratis signum dedisset Catilina.

  55. 455

    Piso autem, cum haec dicerentur, perierat, in Hispaniam missus a senatu per honorem legationis ut avus suus ablegaretur. Ibi quidem dum iniurias provincialibus facit, occisus erat, ut quidem credebant, a Cn. Pompeii clientibus Pompeio non invito.

  56. 456

    An oblitus es te ex me, cum praeturam peteremus, petisse ut tibi primum locum concederem? Quod cum saepius ageres et impudentius a me (93) conten deres, meministi me tibi respondere impudenter te facere qui id a me peteres quod a te Boculus numquam impetrasset?

  57. 457

    Diximus iam supra Sullae ludis quos hic propter victoriam fecerit quadrigas C. Antonium et alios quosdam nobiles homines agitasse. Praeterea Antonius redemptas habebat ab aerario vectigales quadrigas, quam redemptionem senatori habere licet per legem. Fuit autem notissimus in circo quadrigarum agitator Boculus.

  58. 458

    Dicit de malis civibus:

  59. 459

    Qui postea quam illo quo conati erant Hispaniensi pugiunculo nervos incide re civium Romanorum non potuerunt, duas uno tempore conantur in rem publicam sicas destringere.

  60. 460

    Hispaniensem pugiunculum Cn. Pisonem appellat, quem in Hispania occisum esse dixi. Duas sicas Catilinam et Antonium appellari manifestum est.

  61. 461

    Hunc vos scitote Licinium gladiatorem iam immisisse capillum Catilinae iudiC. qu Q. ve Curium hominem quaestorium .

  62. 462

    Curius hic notissimus fuit aleator, damnatusque postea est. In hunc est hendecasyllabus Calvi elegans:

  63. 463

    Et talos Curius pereruditus.

  64. 464

    Huic orationi Ciceronis et Catilina et Antonius contumeliose responderunt, quod solum poterant, invecti in (94) novitatem eius. Feruntur quoque orationes nomine illorum editae, non ab ipsis scriptae sed ab Ciceronis obtrectatoribus: quas nescio an satius sit ignorare. Ceterum Cicero consul omnium consensu factus est: Antonius pauculis centuriis Catilinam superavit, cum ei propter patris nomen paulo speciosior manus suffragata esset quam Catilinae.

  65. 465

    (Deest epilogus)

  66. 466

    The Miscellany The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 401466 of 466

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.