Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Asconius

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 466 sections

  1. 101

    M. Scaurus M. Scauri filius qui princeps senatus fuit vitricum habuit Sullam: quo victore et munifico in socios victoriae ita abstinents fuit ut nihil neque donari sibi voluerit, neque ab hasta emerit. Aedilitatem summa magnificentia gessit, adeo ut in eius impensas opes suas absumpserit magnumque aes alienum contraxerit.

  2. 102

    Ex praetura provinciam Sardiniam obtinuit, in qua neque satis abstinenter se gessisse existimatus est et valde arroganter: quod genus morum in eo paternum videbatur, cum cetera industria nequaquam esset par. Erat tamen aliquando inter patronos causarum et, postquam ex provincia redierat, dixerat pro C. Catone, isque erat absolutus a. d. IIII Nona Quint. Ipse cum ad consulatus petitionem a. d. III Kal. Quint. Romam redisset, querentibus de eo Sardis, a P. Valerio Triario, adulescente parato ad dicendum et notae industriae (19) filio eius qui in Sardiania contra M. Lepidum arma tulerat et post in Asia legatus Pontoque L. Luculli fuerat, cum is bellum contra Mithridatem gereret postulatus est apud M. Catonem praetorem repetundarum, ut in Actis scriptum est, pridie Nonas Quintil. post diem tertium quam C. Cato erat absolutus.

  3. 103

    Subscripserunt Triario in Scaurum L. Marius L. f., M. et Q. Pacuvii fratres cognomine Claudi. Qui inquisitionis in Sardiniam itemque in Corsicam insulas dies tricenos acceperunt neque profecti sunt ad inquirendum: cuius rei hanc causam reddebant, quod interea comitia consularia futura essent; timere ergo se ne Scaurus ea pecunia quam a sociis abstulisset emeret consulatum et, sicut pater eius fecisset, ante quam de eo iudicari posset, magistratum iniret ac rursus ante alias provincias spoliaret quam rationem prioris administrationis redderet. Scaurus summam fiduciam in paterni nominis dignitate, magnam in necessitudine Cn. Pompeii Magni reponebat. Habebat enim filium liberorum Cn. Pompeii fratrem: nam Tertiam, Scaevolae filiam, dimissam a Pompeio in matrimonium duxerat. M. Catonem autem qui id iudicium, ut diximus, exercebat metuebat admodum propter amicitiam quae erat illi cum Triario: nam Flaminia, Triarii mater, et ipse Triarius sororem Catonis Serviliam, quae mater M. Bruti fuit, familiariter diligebat; ea porro apud Catonem maternam obtinebat auctoritatem. Sed in eo iudicio neque Pompeius propensum adiutorium praebuit videbatur enim apud animum (20) eius non minus offensionis contraxisse, quod iudicium eius in Muciam crimine impudicitiae ab eo dimissam levius fecisse existimaretur, cum eam ipse probasset, quam gratiae adquisisse necessitudinis iure, quod ex eadem uterque liberos haberet neque Cato ab aequitate ea quae et vitam eius et magistratum illum decebat quoquam deflexit. Post diem autem quartum quam postulatus erat Scaurus Faustus Sulla tum quaestor, filius Sullae Felicis, frater ex eadem matre Scauri servis eius vulneratis prosiluit ex lectica et questus est propter interemptum esse se a competitoribus Scauri et ambulare cum CCC armatis seque, si necesse esset, vim vi repulsurum.

  4. 104

    Defenderunt Scaurum sex patroni, cum ad id tempus raro quisquam pluribus quam quattuor uteretur: at post bella civilia ante legem Iuliam ad duodenos patronos est perventum. Fuerunt autem hi sex: P. Clodius Pulcher, M. Marcellus, M. Calidius, M. Cicero, M. Messala Niger, Q. Hortensius. Ipse quoque Scaurus dixit pro se ac magnopere iudices movit et squalore et lacrimis et aedilitatis effusae memoria ac favore populari ac praecipue paternae auctoritatis recordatione.

  5. 105

    Enarratio

  6. 106

    Circa ver. a prim. XXXX

  7. 107

    [I.§1] Cum enumerat iudicia quae pater Scauri expertus est:

  8. 108

    (21) Subiit etiam populi iudicium inquirente Cn. Domitio tribuno plebis.

  9. 109

    Cn. Domitius qui consul fuit cum C. Cassio, cum esset tribunus plebis, iratus Scauro quod eum in augurum collegium non cooptaverat, diem ei dixit apud populum et multam irrogavit, quod eius opera sacra populi Romani deminuta esse diceret. Crimini dabat sacra publica populi Romani deum Penatium quae Lavini fierent opera eius minus recte casteque fieri. Quo crimine absolutus est Scaurus quidem, sed ita ut a tribus tribubus damnaretur, a XXXII absolveretur, et in his pauca puncta inter damnationem et absolutionem interessent.

  10. 110

    Ibidem

  11. 111

    [§ 2] Reus est factus a Q. Servilio Caepione lege Servilia, cum iudicia penes equestrem ordinem essent et P. Rutilio damnato nemo tam innocens videretur ut non timeret illa.

  12. 112

    Q. Servilius Caepio Scaurum ob legationis Asiaticae invidiam et adversus leges pecuniarum captarum reum fecit repetundarum lege quam tulit Servilius Glaucia.

  13. 113

    Scaurus tanta fuit continentia animi et magnitudine ut Caepionem contra reum detulerit et breviore die inquisitionis accepta effecerit ut ille prior causam diceret; M. quoque Drusum tribunum plebis cohortatus sit ut iudicia commutaret.

  14. 114

    (22) Ibidem

  15. 115

    [§ 3] Ab eodem etiam lege Varia custos ille rei publicae proditionis est in crimen vocatus: vexatus a Q. Vario tribuno plebis est.

  16. 116

    Non multo ante, Italico bello exorto, cum ob sociis negatam civitatem nobilitas in invidia esset, Q. Varius tr.pl. legem tulit ut quaereretur de iis quorum ope consiliove socii contra populum Romanum arma sumpsissent. Tum Q. Caepio vetus inimicus Scauri sperans se invenisse occasionem opprimendi eius egit ut Q. Varius tribunus plebis belli concitati crimine adesse apud se Scaurum iuberet anno LXXII. Ille per viatorem arcessitus, cum iam ex morbo male solveretur, dissuadentibus amicis ne se in illa valetudine et aetate invidiae populi obiceret, innixus nobilissimis iuvenibus processit in forum, deinde accepto respondendi loco dixit:

  17. 117

    "Q. Varius Hispanus M. Scaurum principem senatus socios in arma ait convocasse; M. Scaurus princeps senatus negat; testis nemo est: utri vos, Quirites, convenit credere?

  18. 118

    Qua voce ita omnium commutavit animos ut ab ipso etiam tribuno dimitteretur.

  19. 119

    Dicit iterum de patre M. Scauri:

  20. 120

    [§ 4] Non enim tantum admiratus sum ego illum virum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. Primus enim me flagrantem studio laudis in spem impulit posse virtute me sine praesidio fortunae quo contendissem labore et constantia pervenire .

  21. 121

    (23) Possit aliquis quaerere cur hoc dixerit Cicero, cum Scaurus patricius fuerit: quae generis claritas etiam inertes homines ad summos honores provexit. Verum Scaurus ita fuit patricius ut tribus supra eum aetatibus iacuerit domus eius fortuna. Nam neque pater neque avus neque etiam proavus ut puto, propter tenues opes et nullam vitae industriam honores adepti sunt. Itaque Scauro aeque ac novo homini laborandum fuit.

  22. 122

    [§ 5] Si, me hercule, iudices, pro L. Tubulo dicerem quem unum ex omni memoria sceleratissimum et audacissimum fuisse accepimus, tamen non timerem, venenum hospiti aut convivae si diceretur cenanti ab illo datum cui neque heres neque iratus fuisset.

  23. 123

    L. hic Tubulus praetorius fuit aetate patrum Ciceronis. Is propter multa flagitia cum de exsilio arcessitus esset ut in carcere necaretur, venenum bibit.

  24. 124

    Circa tertiam partem a primo

  25. 125

    [II § 1] Illa audivimus: hoc vero meminimus ac paene vidimus, eiusdem stirpis et nominis P. Crassum, ne in manus incideret inimicorum, se ipsum interemisse.

  26. 126

    Hic Crassus fuit pater Crassi eius qui aemulus potentiae Cn. Pompeii fuit. Periit autem in dominatione L. Cinnae, cum ille et alios principes optimatum et collegam suum Cn. Octavium occidit.

  27. 127

    (24) [Statim

  28. 128

    [§ 2] Ac neque illius Crassi factum superioris isdem honoribus usus, qui fortissimus in bellis fuisset, M´. Aquilius potuit imitari.

  29. 129

    Haec verba quibus Cicero nunc utitur, ac neque , eam videntur habere naturam ut semel poni non soleant; quia est coniunctio disiunctiva et semper postulat ut rursus inferatur neque , ut cum dicimus neque hoc neque illud. Quo autem casu acciderit quave ratione ut hoc loco Cicero hoc verbo ita usus sit, praesertim cum adiecerit illam appositionem, ut non intulerit postea alterum, neque perspicere potui et attendendum esse valde puto: moveor enim merita viri auctoritate. Neque ignoro aliquando hoc verbum neque vel semel poni, ut in eadem hac oratione ante ipse Cicero posuit: Sic, inquam, se, iudices, res habet; neque hoc a me novum disputatur sed quaesitum ab aliis est. Sed hoc loco et sine praepositione illius verbi videmus esse positum, et tamen quasi secundum aliquid inferri. Nam cum dixerit neque hoc a me novum disputatur , infert sed quaesitum ab aliis est .]

  30. 130

    Paulo post

  31. 131

    [§ 2] Quid vero alterum Crassum temporibus isdem num aut clarissimi viri Iulii aut summo ingenio praeditus M. Antonius potuit imitari?

  32. 132

    (25) Hic alter Crassus idem est de quo supra diximus. Alterum autem eum appellat, quia ante mentionem fecit P. Crassi qui fuit pontifex maximus et bello Aristonici in Asia dedit operam ut occideretur. Iulios autem cum dicit, duos Caesares fratres C. et L. significat: ex quibus Lucius et consul et censor fuit, Gaius aedilicius quidem occisus est, sed tantum in civitate potuit ut causa belli civilis contentio eius cum Sulpicio tr. fuerit. Nam et sperabat et id agebat Caesar ut omissa praetura consul fieret: cui cum primis temporibus iure Sulpicius resisteret, postea nimia contentione ad ferrum et ad arma processit. Idem inter primos temporis sui oratores et tragicus poeta bonus admodum habitus est; huius sunt enim tragoediae quae inscribuntur Iuli. Et hi autem Iulii et Antonius a satellitibus Mari sunt occisi, cum Crassus, ut supra diximus, eundem casum sua manu praevenisset.

  33. 133

    Cir. medium

  34. 134

    [§ 33 sQ. ] Neque vero haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humani tate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi fratris sui competitorem fore putasset. Qui sive patricius sive plebeius esset nondum enim certum constitutum erat cum illo sibi contentionem fore putabat.

  35. 135

    Fuerunt enim duae familiae Claudiae: earum quae Marcellorum (26) appellata est plebeia, quae Pulchrorum patricia. Sed hoc loco urbane Cicero lusit in C. Claudium, cum quo in gratiam non redierat. Nam quia is P. Clodi erat frater qui ex patricia in plebeiam familiam transierat per summam infamiam, eum quoque dubitare adhuc dixit.

  36. 136

    Post duas partes orationis

  37. 137

    Dicit dein de Scauro quem defendit:

  38. 138

    [§ 45] Nam cum ex multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus qui cum Q. Caepione propinquo suo contra Scaurum patrem suum subsignaverat: eas sibi inimicitias non susceptas sed relictas et cetera.

  39. 139

    Ne forte erretis et eundem hunc Cn. Dolabellam putetis esse in quem C. Caesaris orationes legitis, scire vos oportet duos eodem eo tempore fuisse ewt praenomine et nomine et cognomine Dolabellas. Horum igitur alterum Caesar accusavit nec damnavit; alterum M. Scaurus et accusavit et damnavit.

  40. 140

    Post tres partes a primo

  41. 141

    Quo loco defendit, quod tam magnificam domum Scaurus habet:

  42. 142

    [§ 45] Praesertim cum propinquitas et celebritas loci suspicionem desidiae tollat aut cupiditatis.

  43. 143

    (27) Demonstrasse vobis memini me hanc domum in ea parte Palatii esse quae, cum ab Sacra via descenderis et per proximum vicum qui est a sinistra parte prodieris, posita est. Possidet eam nunc Largus Caecina qui consul fuit cum Claudio. In huius domus atrio fuerunt quattuor columnae marmoreae insigni magnitudine quae nunc esse in regia theatri Marcelli dicuntur. Usus erat iis aedilis ut ipse quoque significat in ornatu theatri quod ad tempus perquam amplae magnitudinis fecerat.

  44. 144

    Ver. a nov. ***

  45. 145

    [§ 45] Haec cum tu effugere non potuisses, contendes tamen et postulabis ut M. Aemilius cum sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi gloria, sordidissimae, vanissimae, levissimae genti ac prope dicam pellitis testibus condonetur?

  46. 146

    Avum hunc Scauri maternum significat L. Matellum pontificem maximum, quem postea nominat quoque. Nam paternus avus proavusque Scauri humiles atque obscuri fuerunt.

  47. 147

    Ver. a. novis. CLX

  48. 148

    [§ 46] Undique mihi suppeditat quod pro M. Scauro dicam, quocumque non modo mens verum etiam oculi inciderunt. Curia illa vos de gravissimo (28) principatu patris fortissimoque testatur; L. ipse Metellus, avus huius, sanctis simos deos illo constituisse templo videtur in vestro conspectu, iudices, ut salutem a vobis nepotis sui deprecarentur.

  49. 149

    Castoris et Pollucis templum Metellus quem nominat refecerat.

  50. 150

    Laudaverunt Scaurum consulares novem, L. Piso, L. Volcacius, Q. Metellus Nepos, M. Perpenna, L. Philippus, M. Cicero, Q. Hortensius, P. Servilius Isauricus pater, Cn. Pompeius Magnus. Horum magna pars per tabellas laudaverunt quia aberant: inter quos Pompeius quoque; nam quod erat pro cos. extra urbem morabatur. Unus praeterea adulescens laudavit, frater eius, Faustus Cornelius Sullae filius. Is in laudatione multa humiliter et cum lacrimis locutus non minus audientes permovit quam Scaurus ipse permoverat. Ad genua iudicum, cum sententiae ferrentur, bifariam se diviserunt qui pro eo rogabant: ab uno latere Scaurus ipse et M´.Glabrio, sororis filius, et L. Paulus et P. Lentulus, Lentuli Nigri flaminis filius, et L. Aemilius Buca filius et C. Memmius, Fausta natus, supplicaverunt; ex altera parte Sulla Faustus, frater Scauri, et T.Annius Milo, cui Fausta ante paucos menses nupserat dimissa a Memmio, et C. Peducaeus et C. Cato et M. Laenas Curtianus.

  51. 151

    Sententiae tulerunt senatores duo et XX, equites tres et XX, tribuni aerarii XXV: ex quibus damnaverunt senatores IIII, equites II, tribuni II.

  52. 152

    (29) Cato praetor, Cicero cum vellet de accusatoribus in consilium mittere multique e populo manus in accusatores intenderent, cessit imperitae multitudini ac postero die in consilium de calumnia accusatorum misit. P. Triarius nullam gravem sententiam habuit; subscriptores eius M. et Q. Pacuvii fratres denas et L. Marius tres graves habuerunt.

  53. 153

    Cato praetor iudicium, quia aestate agebatur, sine tunica exercuit campestri sub toga cinctus. In forum quoque sic descendebat iusque dicebat, idque repetierat ex vetere consuetudine secundum quam et Romuli et Tati statuae in Capitolio et in rostris Camilli fuerunt togatae sine tunicis.

  54. 154

    III. PRO MILONE

  55. 155

    (30) Orationem hanc dixit Cn. Pompeio III cos. a. d. VII Id. April. Quod iudicium cum ageretur, exercitum in foro et in omnibus templis quae circum forum sunt collocatum a Cn. Pompeio fuisse non tantum ex oratione et annalibus, sed etiam ex libro apparet qui Ciceronis nomine inscribitur de optimo genere oratorum.

  56. 156

    Argumentum hoc est

  57. 157

    T.Annius Milo et P. Plautius Hypsaeus et Q. Metellus Scipio consulatum petierunt non solum largitione palam profusa sed etiam factionibus armatorum succincti.

  58. 158

    Miloni et Clodio summae erant inimicitiae, quod et Milo Ciceronis erat amicissimus in reducendoque eo enixe operam tr.pl. dederat, et P. Clodius restituto quoque Ciceroni erat infectissimus ideoque summe studebat Hypsaeo et Scipioni contra Milonem.

  59. 159

    Ac saepe inter se Milo et Clodius cum suis factionibus Romae depugnaverant: et erant uterque audacia pares, sed Milo pro melioribus partibus stabat. Praeterea in eundem annum consulatum Milo, Clodius praeturam petebat, quam debilem futuram consule Milone intellegebat.

  60. 160

    Deinde cum diu tracta essent comitia consularia perficique ob eas ipsas perditas candidatorem (31) contentiones non possent, et ob id mense Ianuario nulli dum neque consules neque praetores essent trahereturque dies eodem quo antea modo cum Milo quam primum comitia confici vellet confideretque cum bonorum studiis, quod obsistebat Clodio, tum etiam populo propter effusas largitiones impensasque ludorum scaenicorum ac gladiatorii muneris maximas, in quas tria patrimonia effudisse eum Cicero significat; competitores eius trahere vellent, ideoque Pompeius gener Scipionis et T.Munatius tribunus plebis referri ad senatum de patriciis convocandis qui interregem proderent non essent passi, cum interregem prodere stata res esset : a. d. XIII Kal. Febr. Acta etenim magis sequenda et ipsam orationem, quae Actis congruit, puto quam Fenestellam qui a. d. XIIII Kal. Febr. tradit Milo Lanuvium, ex quo erat municipio et ubi tum dictator, profectus est ad flaminem prodendum postera die.

  61. 161

    Occurrit ei circa horam nonam Clodius paulo ultra Bovillas, rediens ab Aricia, prope eum locum in quo Bonae Deae sacellum est; erat autem allocutus decuriones Aricinorum. Vehebatur Clodius equo; servi XXX fere expediti, ut illo tempore mos erat iter facientibus, gladiis cincti sequebantur. Erant cum Clodio praeterea tres comites eius, ex quibus eques Romanus unus C. Causinius Schola, duo de plebe noti homines P. Pomponius, C. Clodius. Milo raeda vehe batur cum uxore Fausta, filia L. Sullae dictatoris, et M. Fufio familiari suo. Sequebatur eos (32) magnum servorum agmen, inter quos gladiatores quoque erant, ex quibus duo noti Eudamus et Biria. Ii in ultimo agmine tardius euntes cum servis P. Clodi rixam commiserunt. Ad quem tumultum cum respexisset Clodius minitabundus, umerum eius Biria rumpia traiecit. Inde cum orta esset pugna, plures Miloniani accurrerunt. Clodius vulneratus in tabernam proximam in Bovillano delatus est.

  62. 162

    Milo ut cognovit vulneratum Clodium, cum sibi periculosius illud etiam vivo eo futurum intellegeret, occiso autem magnum solacium esset habiturus, etiam si subeunda esset poena, exturbari taberna iussit. Fuit antesignanus servorum eius M. Saufeius. Atque ita Clodius latens extractus est multisque vulneribus confectus. Cadaver eius in via relictum, quia servi Clodi aut occisi erant aut graviter saucii latebant, Sex.Taedius senator, qui forte ex rure in urbem revertebatur, sustulit et lectica sua Romam ferri iussit; ipse rursus eodem unde erat egressus se recepit.

  63. 163

    Perlatum est corpus Clodi ante primam noctis horam, infimaeque plebis et servorum maxima multitudo magno luctu corpus in atrio domus positum circumstetit. Augebat autem facti invidiam uxor Clodi Fulvia quae cum effusa lamentatione vulnera eius ostendebat. Maior postera die luce prima multitudo eiusdem generis confluxit, compluresque noti homines visi sunt. Erat domus Clodi ante paucos menses empta de M. Scauro in Palatio: eodem T.Munatius Plancus, frater L. Planci oratoris, et Q. Pompeius Rufus, Sullae dictatoris ex filia nepos, tribuni (33) plebis accurrerunt: eisque hortantibus vulgus imperitum corpus nudum ac calcatum, sicut in lecto erat positum, ut vulnera videri possent in forum detulit et in rostris posuit.

  64. 164

    Ibi pro contione Plancus et Pompeius qui competitoribus Milonis studebant invidiam Miloni fecerunt. Populus duce Sex.Clodio scriba corpus P. Clodi in curiam intulit cremavitque subselliis et tribunalibus et mensis et codicibus librariorum; quo igne et ipsa quoque curia flagravit, et item Porcia basilica quae erat ei iuncta ambusta est.

  65. 165

    Domus quoque M. Lepidi interregis is enim magistratus curulis erat creatus et absentis Milonis eadem illa Clodiana multitudo oppugnavit, sed inde sagittis repulsa est. Tum fasces ex luco Libitinae raptos attulit ad domum Scipionis et Hypsaei, deinde ad hortos Cn. Pompeii, clamitans eum modo consulem, modo dictatorem.

  66. 166

    Incendium curiae maiorem aliquanto indignationem civitatis moverat quam interfectio Clodi. Itaque Milo, quem opinio fuerat ivisse in voluntarium exsilium, invidia adversariorum recreatus nocte ea redierat Romam qua incensa erat curia. Petebatque nihil deterritus consulatum; aperte quoque tributim in singulos milia assium dederat. Contionem ei post aliquot dies dedit M. Caelius tribunus plebis ac Cicero ipse etiam causam egit ad populum. Dicebant uterque Miloni a Clodio factas esse insidias.

  67. 167

    Fiebant interea alii ex aliis interreges, quia comitia consularia (34) propter eosdem candidatorum tumultus et easdem manus armatas haberi non poterant.

  68. 168

    Itaque primo factum erat S.C. ut interrex et tribuni plebis et Cn. Pompeius, qui pro cos. ad urbem erat, viderent ne quid detrimenti res publica caperet, dilectus autem Pompeius tota Italia haberet. Qui cum summa celeritate praesidium comparasset, postulaverunt apud eum familiam Milonis, item Faustae uxoris eius exhibendam duo adulescentuli qui Appii Claudii ambo appellabantur; qui filii erant C. Claudi, qui frater fuerat Clodi, et ob id illi patrui sui mortem velut auctore patre persequebantur.

  69. 169

    Easdem Faustae et Milonis familias postulaverunt duo Valerii, Nepos et Leo, L. Herennius Balbus P. Clodi quoque familiam et comitum eius postulavit; eodem tempore Caelius familiam Hypsaei et Q. Pompeii postulavit.

  70. 170

    Adfuerunt Miloni Q. Hortensius, M. Cicero, M. Marcellus, M. Calidius, M. Cato, Faustus Sulla. Verba pauca Q. Hortensius dixit, liberos esse eos qui pro servis postularentur; nam post recentem caedem manu miserat eos Milo sub hoc titulo quod caput suum ulti essent. Haec agebantur mense intercalari.

  71. 171

    Post diem tricesimum fere quam erat Clodius occisus Q. Metellus Scipio in senatu contra Q. Caepionem conquestus est de hac caede P. Clodi.

  72. 172

    Falsum esse dixit, quod Milo sic se defenderet, sed Clodium Aricinos decuriones alloquendi gratia abisse profectum cum sex ac XX servis; Milonem subito post horam (35) quartam, senatu misso, cum servis amplius CCC armatis obviam ei contendisse et supra Bovillae inoponantem in itinere aggressum. Ibi P. Clodium tribus vulneribus acceptis Bovillas perlatum; tabernam in quam perfugerat expugnatam a Milone; semianimen Clodium extractum in via Appia occisum esse anulumque eius ei morienti extractum. Deinde Milonem, cum sciret in Albano parvolum filium Clodi esse, venisse ad villam et, cum puer ante subtractus esset, ex servo Halicore quaestionem ita habuisse ut eum articulatim consecaret; vilicum et duos praeterea servos iugulasse. Ex servis Clodi qui dominum defenderant undecim esse interfectos, Milonis duos solos saucios factos esse; ob quae Milonem postero die XII servos qui maxime operam navassent manu misisse populoque tributim singula milia aeris ad defendendos de se rumores dedisse. Milo misisse ad Cn. Pompeium dicebatur qui Hypsaeo summe studebat, quod fuerat eius quaestor, desistere se petitione consulatus, si ita ei videretur; Pompeius respondisse nemini se neque petendi neque desistendi auctorem esse, neque populi Romani potestatem aut consilio aut sententia interpellaturum. Deinde per C. Lucilium, qui propter M. Ciceronis familiaritatem amicus erat Miloni, egisse quoque dicebatur ne se de hac re consulendo invidia oneraret.

  73. 173

    Inter haec cum crebresceret rumor Cn. Pompeium cerari dictatorem oportere neque aliter mala civitatis sedari posse, (36) visum est optimatibus tutius esse eum consulem sine collega creari, et cum tractata ea res esset in senatu, facto in M. Bibuli sententiam S.C. Pompeius ab interrege Servio Sulpicio V Kal. Mart. mense intercalario consul creatus est statimque consulatum iniit.

  74. 174

    Deinde post diem tertium de legibus novis ferendis rettulit: duas ex S.C. promulgavit, alteram de vi qua nominatim caedem in Appia via factam et incendium curiae et domus M. Lepidi interregis oppugnatam comprehendit, alteram de ambitu: poena graviore et forma iudiciorum breviore. Utraque enim lex prius testes dari, deinde uno die atque eodem et ab accusatore et a reo perorari iubebat, ita ut duae horae accusatori, tres reo darentur.

  75. 175

    His legibus obsistere M. Caelius tr.pl. studiosissimus Milonis conatus est, quod et privilegium diceret in Milonem ferri et iudicia praecipitari. Et cum pertinacius leges Caelius vituperaret, eo processit irae Pompeius ut diceret, si coactus esset, armis se rem publicam defensurum. Timebat autem Pompeius Milonem seu timere se simulabat: plerumque non domi suae des in hortis manebat, idque ipsum in superioribus circa quos etiam magna manus militum excubabat. Senatum quoque semel repente dimiserat Pompeius, quod diceret timere se adventum Milonis.

  76. 176

    Dein proximo senatu P. Cornificius ferrum Milonem intra tunicam habere ad femur alligatum dixerat; postulaverat ut femur nudaret, et ille sine mora tunicam levarat: tum M. Cicero exclamaverat omnia illi similia crimina esse quae in Milonem dicerentur alia.

  77. 177

    (37) Deinde T.Munatius Plancus tribunus plebis produxerat in contionem M. Ae milium Philemonem, notum hominem, libertum M. Lepidi. Is se dicebat pariterque secum quattuor liberos homines iter facientes supervenisse cum Clodius occideretur, et ob id proclamassent, abreptos et perductos per duos menses in villa Milonis praeclusos fuisse; eaque res seu vera seu falsa magnam invidiam Miloni contraxerat. Idem quoque Munatius et Pompeius tribuni plebis in rostra produxerant triumvirum capitalem, eumque interrogaverant an Galatam Milonis servum caedes facientem deprehendisset. Ille dormientem in taberna pro fugitivo prehensum et ad se perductumn esse responderat. Denuntiaverant tamen triumviro, ne servum remitteret: sed postera die Caelius tribunus plebis et Manilius Cumanus collega eius ereptum e domo triumviri servum Miloni reddiderant. Haec, etsi nullam de his criminibus mentionem fecit Cicero, tamen, quia ita compereram, putavi exponenda. Inter primos et Q. Pompeius et C. Sallustius et T.Munatius Plancus tribuni plebis inimicissimas contiones de Milone habebant, invidiosas etiam de Cicerone, quod Milonem tanto studio defenderet. Eratque maxima pars multitudini infensa non solum Miloni sed etiam propter invisum patrocinium Ciceroni. Postea Pompeius et Sallustius in suspicione fuerunt redisse in gratiam cum Milone ac Cicerone; Plancus autem infestissime perstitit, atque in Ciceronem (38) quoque multitudinem instigavit. Pompeio autem suspectum faciebat Milonem, ad perniciem eius comparari vim vociferatus: Pompeiusque ob ea saepius querebatur sibi quoque fieri insidias et id palam, ac maiore manu se armabat. Dicturum quoque diem Ciceroni Plancus ostendebat postea, ante Q. Pompeius idem meditatus erat. Tanta tamen con stantia ac fides fuit Ciceronis ut non populi a se alienatione, non Cn. Pompeii suspicionibus, non periculo futurum ut sibi dies ad populum diceretur, non armis quae palam in Milonem sumpta erant deterreri potuerit a defensione eius: cum posset omne periculum suum et offensionem inimicae multitudinis declinare, redimere autem Cn. Pompeii animum, si paulum ex studio defensionis remisisset.

  78. 178

    Perlata deinde lege Pompei, in qua id quoque scriptum erat ut quaesitor suffragio populi ex iis qui consules fuerant crearetur, statim comitia habita, creatusque est L. Domitius Ahenobarbus quaesitor. Album quoque iudicum qui de ea re iudicarent Pompeius tale proposuit ut numquam neque clariores viros neque sanctiores propositos esse constaret. Post quod statim nova lege Milo postulatus est a duobus Appiis Claudiis adulescentibus iisdem a quibus antea familia eius fuerat postulata; itemque de ambitu ab iisdem Appiis, et praeterea a C. Ateio et L. Cornificio; de sodaliciiis etiam (39) a P. Fulvio Nerato. Postulatus autem erat et de sodaliciis et de ambitu ea spe, quod primum iudicium de vi futurum apparebat, quo eum damnatum iri confidebant nec postea responsurum.

  79. 179

    Divinatio de ambitu accusatorum facta est quaesitore A. Torquato, atque ambo quaesitores, Torquatus et Domitius, prid. Non. April. reum adesse iusserunt. Quo die Milo ad Domiti tribunal venit, ad Torquati amicos misit; ibi postulante pro eo M. Marcello obtinuit ne prius causam de ambitu diceret quam de vi iudicium esset perfectum.

  80. 180

    Apud Domitium autem quaesitorem maior Appius postulavit a Milone servos exhiberi numero IIII et L, et cum ille negaret eos qui nominabantur in sua potestate esse, Domitius ex sententia iudicum pronuntiavit ut ex servorum suorum numero accusator quot vellet ederet.

  81. 181

    Citati deinde testes secundum legem quae, ut supra diximus, iubebat ut prius quam causa ageretur testes per triduum audirentur, dicta eorum iudices consignarent, quarta die adesse omnes iuberentur ac coram accusatore ac reo pilae in quibus nomina iudicum inscripta essent aequarentur; dein rurusus postera die sortitio iudicum fieret unius et LXXX: qui numerus cum sorte obtigisset, ipsi protinus sessum irent; tum ad dicendum accusator duas horas, reus tres haberet, resque eodem die illo iudicaretur; prius autem quam sententiae ferrentur, quinos ex singulis ordinibus accusator, totidem reus reiceret, ita ut numerus iudicum relinqueretur qui sententias ferrent quinquaginta et unus.

  82. 182

    (40) Primo die datus erat in Milonem testis C. Causinius Schola, qui se cum P. Clodio fuisse, cum is occisus esset, dixit, atrocitatemque rei factae quam maxime potuit auxit. Quem cum interrogare M. Marcellus coepisset, tanto tumultu Clodianae multitudinis circumstantis exterritus est ut vim ultimam timens in tribunal a Domitio reciperetur. Quam ob causam Marcellus et ipse Milo a Domitio praesidium imploraverunt.

  83. 183

    Sedebat eo tempore Cn. Pompeius ad aerarium, perturbatusque erat eodem illo clamore: itaque Domitio promisit se postero die cum praesidio descensurum, idque fecit. Qua re territi Clodiani silentio verba testium per biduum audiri passi sunt. Interrogaverunt eos M. Cicero et M. Marcellus et Milo ipse. Multi ex iis qui Bovillis habitabant testimonium dixerunt de eis quae ibi facta erant: coponem occisum, tabernam expugnatam, corpus Clodi in publicum extractum esse.

  84. 184

    Virgines quoque Albanae dixerunt mulierem ignotam venisse ad se quae Milonis mandato votum solveret, quod Clodius occisus esset.

  85. 185

    Ultimae testimonium dixerunt Sempronia, Tuditani filia, socrus P. Clodi, et uxor Fulvia, et fletu suo magnopere eos qui assistebant commoverunt. Dimisso circa horam decimam iudicio T.Munatius pro contione populum adhortatus est ut postero die frequens adesset et elabi Milonem non paterentur, iudiciumque et dolorem suum ostenderet euntibus ad tabellam ferendam. Postero die, qui fuit iudicii summus a. d. VII (41) Idus Aprilis, clausae fuerunt tota urbe tabernae; praesidia in foro et circa omnis fori aditus Pompeius disposuit; ipse pro aerario, ut pridie, consedit saeptus delecta manu militum. Sortitio deinde iudicum a prima die facta est: post tantum silentium toto foro fuit quantum esse in aliquo foro posset. Tum intra horam secundam accusatores coeperunt dicere Appius maior et M. Antonius et P. Valerius Nepos. Usi sunt ex lege horis duabus.

  86. 186

    Respondit his unus M. Cicero: et cum quibusdam placuisset ita defendi crimen, interfici Clodium pro re publica fuisse quam formam M. Brutus secutus est in ea oratione quam pro Milone composuit et edidit quasi egisset Ciceroni id non placuit ut, quisquis bono publico damnari, idem etiam occidi indemnatus posset. Itaque cum insidias Milonem Clodio fecisse posuissent accusatores, quia falsum id erat nam forte illa rixa commissa fuerat Cicero apprehendit et contra Clodium Miloni fecisse insidias disputavit, eoque tota oratio eius spectavit. Sed ita constitit ut diximus, nec utrius consilio pugnatum esse eo die, verum et forte occurrisse et ea rixa servorum ad eam denique caedem perventum. Notum tamen erat utrumque mortem alteri saepe minatum esse, et sicut suspectum Milonem maior quam Clodi familia faciebat, ita expeditior et paratior ad pugnam Clodianorum quam Milonis fuerat.

  87. 187

    Cicero cum inciperet dicere, exceptus est acclamatione Clodianorum, qui se continere ne metu quidem circumstantium (42) militum potuerunt. Itaque non ea qua solitus erat constantia dixit. Manet autem illa quoque excepta eius oratio: scripsit vero hanc quam legimus ita perfecte ut iure prima haberi possit.

  88. 188

    Enarratio

  89. 189

    Vers. a primo L

  90. 190

    [§ 3] Unum genus est adversum infestumque nobis et cetera.

  91. 191

    Ita ut in causae expositione diximus, Munatius Plancus pridie pro contione populum adhortatus erat ne pateretur elabi Milonem.

  92. 192

    Ver. a primo CC

  93. 193

    [§ 12] Declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur.

  94. 194

    T.Munatius Plancus et Q. Pompeius Rufus tribuni pl., de quibus in argumento huius orationis diximus, cum contra Milonem Scipioni et Hypsaeo studerent, contionati sunt eo ipso tempore plebemque in Milonem accenderunt quo propter Clodi corpus curia incensa est, nec prius destiterunt quam flamma eius incendii fugati sunt e contione. Erant enim tunc rostra non eo loco quo nunc sunt sed ad comitium, prope iuncta curiae. Ob hoc T.Munatium ambustum tribunum appellat; fuit autem paratus ad dicendum.

  95. 195

    Paulo post

  96. 196

    [§ 13] Cur igitur incendium curiae, oppugnationem (43) aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit?

  97. 197

    Post biduum medium quam Clodius ocisus erat interrex primus proditus est M. Aemilius Lepidus. Non fuit autem moris ab eo qui primus interrex proditus erat comitia haberi. Sed Scipionis et Hypsaei factiones, quia recens invidia Milonis erat, cum contra ius postularent ut interrex ad comitia consulum creandorum descenderet, idque ipse non faceret, domum eius per omnes interregni dies fuerunt autem ex more quinque obsederunt. Deinde omni vi ianua expugnata et imagines maiorum deiecerunt et lectulum adversum uxoris eius Corneliae, cuius castitas pro exemplo habita est, fregerunt, iterumque telas quae ex vetere more in atrio texebantur diruerunt. Post quae supervenit Milonis manus et ipsa postulans comitia; cuius adventus fuit saluti Lepido: in se enim ipsae conversae sunt factiones inimicae, atque ita oppugnatio domus interregis omissa est.

  98. 198

    Paulo post

  99. 199

    [§ 14] Quod si per furiosum illum tribunum pl. senatui quod sentiebat perfice re licuisset, novam quaestionem nullam haberemus. Decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. Divisa sententia est postulante nescio quo. Si reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est.

  100. 200

    Quid sit dividere sententiam ut enarrandum sit vestra aetas, filii, facit.

← Previous · Next → — showing 101200 of 466

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.