Alexias
- 11.10.1
de Barda et Michaele archipocillatore. at Butumites cum Monastra ducibusque eximiis, qui remanserant, in Cihciam profectus, cum iam pepigisse Armenios cum Tancredo audiisset, ipsos praetericns Marasin castrum omnesque adiacentes vicos oppidaque occupavit et idoneis copiis ad totius regionis custodiam cum duce Monastra mixobarbaro, cuius iam saepius mentio facta est, relictis Coustantinopolin rediit.
- 11.10.2
Interim Franci Hierosolymis egressi, ut Syriae urbes occuparent, Pisae episcopo magna praemia promiserunt, si ad finem propositum cum ipsis se iungeret. annuit is horum rogationi aliisque duobus ad mare incolentibus in eandem sententiam adductis nihil cuuctatus biremes triremes dromones aliasque id genus veloces naves nougentas circiter instruxit cursumque ad eos intendit; idoneam vero eius numeri partem misit ad populandas Corypho Cephalleniam Leucadem Zacynthum. quo imperator audito in cuuctis Romani imperii regionibus naves aedificari oχυρῶσαι iussit;multasque etiam Constantinopoli confecit,quas qua forma construi oporteret, interdum monere circumvehens fabros mouebat; cumque navalium bellorum peritos esse Pisanos sciret pugnamque cum iis timeret, ita naves adornavit, ut cuiusvis iu prora ex aere ferroque fabricata leonum aliarumque bestiarum terrestrium capita hiautibus late rictibus eminerent; faucesque inauratae solo adspectu horribiles erant. ignem autem, qui per tormenta in hostes mittendus erat, per fauces duxit, ita ut leones ceteraeque eius generis bestiae eum evomere viderentur. sic paratas naves tradit Taticio nuper ab Antiochia reduci eique illustrissimi capitis appellatiouem indit ; omni vero classi praeficit Lantulphum titulo magni ducis honoratum, qui navalis belli peritissimus esset. itaque Aprili mense Constantinopoli cum classe Romana profecti, ubi Samum veuerunt, navibus appulsis, quas asphaltis inunctione magis munituri et tirmaturi erant, in terram escendunt. at postquam Pisanorum classem praeteriisse au- diverunt, solutis ancoria Coum insulam versus eos insequuntur. pervenerant eo Pisani eius diei mane, cuius sub vesperam Romani eodem appulerunt. nec vero assecuti Pisanos Cnidum abeunt prope orientalem continentem sitam. quo advecti, licet totius quidem praedae spe excidissent, aliquot tamen Pisanos relictos repererunt, quos percontati, quo iisset Pisanorum classis, Rhodum navigasse eam audiverunt navibusque extemplo solutis brevi eos inter Patara Rhodumque assequuntur. eos Pisani conspicati explicata celeriter classe et tela et animos ad pugnam acuerunt. accedente interim Romana classe Perichytan Peloponnesius comes navigandi artis peritissimus, ubi Pisanos conspexit, moneris suae remigio incitato veloci eos impetu petiit perque medios eos flammae instar pervolans ad classem Romanam rediit. ea vero minus idoneo ordine, sed acri ac tumultuario impetu pugnam cum Pisanis capessiverat. atque ipse Lantulphus primus Pisanorum navigiis se admovens ignem intempestive iaculatur eoque disperso proficit nihil; itemque Eleemon, qui dicebatur, comes maxiraam audacius navem aggressus, cum in gubernaculum eius incidisset nec facile inde recedere posset, captus esset utique, nisi praesenti animo ad machinas suas respiciens ignem in hostes feliciter iniecisset; quo facto velociter nave conversa tria quoque alia maxima barbarorum navigia incendit. subito interim orto turbine, cum mare agitari coepisset, conteri naves ac paene mergi undarum aestu, stridere antennarum cornua, vela frangi, barbari perterrefacti ob missilem ignem (neque enira norant talium machinarum fiammarumque naturam, quas, recta plerumque igni adscendente, quocumque quis vult et in pronum et ad latera iaculatur) et maris tempestate turbati fugae se mandarunt. haec quidem barbari: Romana vero classis ad parvam insulam, cui Seutlo nomen erat, constitit; unde prima luce moventes ad Rhodum appellunt ibique facta escensione oranes captivos in his Βοëmundi metu servitutis aut caedis terrebant. cumque nihil moveri eos ac venditionem pro nihilo habere animadvertissent, omnes statim trucidarunt. vcrum supcrstitcs illins pugnae Pisani ad dcpopulandas iusulas, in quas forte inciderunt. praesertim Cyprum animos adverterunt sed proficiscente in eos Philocalc Eumathio, qui forte ibi erat, nautici terrore perculsi oblitiquc suorum, qui pabulatum c navibus exieraut, phirinios in insula relinquunt navibusque temere sohitis Laodiceam tendunt ad Boëmundum, cuius amicitiam se amplecti profitentur quique laetus, ut erat eins mos, eos excepit. sed relicti isti in littore praedatores, ubi reversi classem non viderunt, desperantes sc in mare proiecerunt demersique sunt. deinde duces Romanae classis una cum Lantulpho in Cyprum convenientes de pace agere decreverunt, omnibusque conseutientibus Butumites ad Boemundum mittitur. verum hic, cum eum vidisset quindecimque dies secum detinuisset ac fames mes tandem Laodiceam occupasset idemqne semper Boëmundus nec mutatus esset nec pacis artes didicisset, Butumite arcessito “Non huc" inquit “amicitiae aut pacis caasa venisti, sed ut naves incendio deleres; abi et, quod integris membris hinc dimitteris, in lucro pone". reversus igitur eos, a quibus missus fuerat, in Cypri portu iuvenit. tum Boëmundi malitia ex recenti nuntio magis intollecta desperataque inter ipsum et imperatorem pacc plenis velis profecti Constantinopolin rodierunt. sed cum prope Sycen esseut, gravi ac vehementi tempestate coorta omnes naves praeter eas, quibus Taticius praeerat, in terram eiectac et paenc fractae sunt. hunc exitum habuit expeditio Pisana quaeque cum ca coniuncta fuerunt. iam Boëmundus pro sollertissima sua versutia metuit, ne Curicum imperator praeoccuparet Romanaque classe ad portum appulsa et Cyprum tueretur et omnes ad se e Longibardia per orientalem oram maritimam profecturos socios arceret, his de causis ipse urbem illam restituere portumque eius occupare statuit. nam Curicum erat oppidum olim munitissimum, post vero dirutum. sed imperator eandem rem curans, ut consilia eius praeverteret, mittit Eustathium eunuchum e caniclei praeposito magnum classis drunga-
- 11.11.1
rium creatum eique mandat, ut Curicura occupare simulque et hoc et Seleuciam arcem sex stadiis inde distantem restituere properaret: tum idoneo praesidio imposito ducem praeficeret Strategium Strabum, pusilla quidem statura virum, sed ingenti belli usu: ad hoc idoneo numero bellicas naves in portu constitueret insidiaturas diligentissime Latinis navibus, quae ad Boëmundi auxilium ex tenderent, Cyprique custodiae invigilaturas. itaque classis quem dixi drungarius profectus, ut Boëmundi consilia Curicum statim refectum in pristinum statum redegit Seleuciamque restituit ac fossis circummunivit sufficientesque copias cum duce Strategio in utraque arce reliquit. tum portum intravit ibique satis magna, uti mandaverat imperator, classe relicta Constantinopolin se retulit, ubi amplis ab imperatore laudibus honoribusque ornatur.
- 11.11.2
Haec circa Curicum acta sunt. anno post certior factus imperator etiam Genuensium classem in Francorum auxilium venire, sensit ab his quoque non parva imperio Romano damna timenda esse. quare Cantacuzenum cum idoneis copiis per continentem, mari Lantulphum celeriter armata classe dimisit eumque confestim littora, unde transituram ibi Gcnuensium classem invaderet, occupare iussit. sic omnibus, quo iussi erant, profectis accidit, ut gravi et ineluctabili procella exorta phirimae naves frangerentur; quas in terram subductas humida pice studiose refecerunt. tum Cantacuzenus, ubi Genuensium classem per littora navioantem adventare comperit, auctor erat Lantulpho, ut cum duodeviginti navibus, quas ceteris in terram snbductis solas in mari habuit, ad Maleae promontorium de imperatoris iussu subsideret indeque si pugnam cum iis committere auderet, transeuntes Genuensium naves aggrederetur; sin minus, classe Coronen deportanda suam naviumque cum classicis salutem peteret. is profectus, cum ingentem Genuensium classem videret, recusato proeho celerrime se Coronen recepit: C Cantacuzenus autem cura quanta debuit maxima tota Romanorum classe collecta convocatisque omnibus, quos secum ibi habebat, celcrrime Genuenses persecutus est; quos ubi assequi non potuit, Laodiceam deflexit omni inde vi et impetu contra ëmundum bellum gesturus. ac manu operi statim admota portum expugnavit, cumque diem noctemque arcis oppugnationem continuasset, sexcenties assultu temptato repulsoque frustra rem gessit; nec blandis colloquiis Gallis persuadere nec infesta vi quidquam proficere potuit. tribus igitur diebus noctibusque inter littus murosque Laodiceae e saxis sine calce circularem maceriam aedificavit. quo munimento facto intra ambitum illum arcem ex enchorega materia extruxit, unde validius velut ex tuto receptaculo moenibus oppugnandis insistere posset; deinde duas ad portus ostium utrimque turres molitus ferream catenam inter eas suspendit, quae naves auxilio Gallis fortasse venturas prohiberet. eodemque tempore multa quoque ad maris oram oppida cepit, Argyrocastrum Marchapin Gabala aliaque usque ad Tripolis confinia. quae quidem loca Saracenis antea tributaria multo deinde labore ac sudore ab imperatore Romanorum imperio restituta sunt. sed imperator Laodiceam a terra oppugnandam ratus, cum pro sua pernoscendorum brevi hominum sollertia callidum ëmundum artes iamdiu nosset ac fraudulenti eius perfidique anirai accuratam copnitionem haberet, Monastram arcessivit eumque iusto excrcitu per continentem misit, ut eodem tempore Cantacuzenus a mari, ipse a terra Laodiceam obsideret. sed iam antequam Monastras advenit. Cantacuzenus portum urbemque occupaverat: arcem vero, quac cula vulgo nunc dici solet, adhuc Gallorum quingenti pedites, equites centum obtinebant. tum Boëmundus et harum arcium et litteris a comite, qui Laodiceae arcem tenebat, acceptis, quae annonam ibi deesse nuntiarunt, cunctis suis copiis atque una cum Tancredi nepotis sui atque nepotis Isangelis exercitu Laodiceam fiectit copiamque omne genus commeatuum, quos mulis imposuerat, in culam importat; tum Cantacuzenum conveniens “Quonam” inquit “consilio” ad has o molitiones structurasque te applicuisti?" tum vero Cantacuzenus "Scis" iuquit "servitutem vos imperatori spopondisse ac quascumque urbes ceperitis reddituros ei sollemni iuramento confirmasse. at tu periurus pacis etiam foedera fregisti atque hanc ipsam urbem, quam occupaveras quamque tradidisse nobis te poenituit, deuuo cepisti, ita ut captas a vobis urbes accepturus frustra huc venirem." interrogante ad hoc Boëmundo : "Pecuniane au ferro quas dicis arces recepturum a nobis te aperas?" ille "Pecuniam" ait "comites illi nostri, ut fortiter dimicent, acceperunt". sed iratus tunc Boëmundus "Scito" iuquit "ne unam quidem muuitiuuculam sine pecunia te a nobis recepturum”; ac sine mora ut portis urbis admoverentur equites suos incitavit. sed Cantacuzeni milites moeuia tueutes telorum multitudine nivis iustar in Francos, qui ad muros accedebant, emissa paulum eos repulerunt. tum Boëmundus copiis omnibus celerrime collectis in arcem penetravit remotoque praefecto cum Gallis qui ibi erant, quia suspectos illos habuit, atque alii urbis custodia imposita vi-
- 11.12.1
neas quoque, ne equitantes posthac Latinos impedirent, prope muros sitas excidit; quo facto rediit Antiochiam. verum Cantacuzenus haud segnius vario modo obsidionem instituit ac mille artibus machinisque bellicis adhibitis inclusos in arce Latinos terruit. simul Monastras per continentem profectus equestri agmine Longiniadem Tarsum Adanam Mamistam totamque ipsam Ciliciam occupavit.
- 11.12.2
ëmundus autem imperatoris minis perterritus, quod, quo defenderet, non habuit (defecit enim eum magnus et terrester et navalis exercitus, quamvis utroque ad periculum propulsandum opus esset), consilium capit valde illiberale, verum maxime versutum. ac primum quidem Antiochia Marcesis sororisque suae filio Tancredo commendata undique mortis suae famam dispersit: eumque etiam tum vivum orbis terrarum mortuum esse putabat; avibus enim celerior fama in omnes regiones manavit mortem ëmundi nuntians. quam ubi sat firmatam esse sensit, en lignea arca profertur, quam cum spirante illo mortuo ponunt in biremi mox a Sudei, qui est Antiochiae portus, Romam navigatura. sic per mare ëmundus velut vehitur; speciem enim mortui praeliebat et sarcophagus eaque quae circum illum fiebant: nempe vellebant comam circumfusi barbari dominum maguopere lamentantes, dum ipse ille supinus iacet hactenus mortuus, sed occultis foraminibus spiritum reciprocans. haec quidem in littoribus; sed ubi altum tenuit navis, cibis appositis eum curant; tum vero iterum eadem lamenta eaedemque praestigiae. quin etiam, ne fetentis iam cadaveris indicium deesset, gallinaceum, quem strangularant vel mactarant, cum mortuo condunt: qui quarto quintove die molestissimum naribus odorem exhalavit. ac fetor ëmundi cadaveris videbatur iis esse qui externa specie fallebantur. sed magis ipse ficto suo malo fruebatur, ita ut maxime mirer, quomodo etiamtum sentiens nasi dolorem putrescens cadaver secum habens preferre potuerit. at vero hinc didici barbaros, quidquid susceperint, irrevocabiles nec quidquam tam difficile esse, quod non perferant, cum semel susceptis ultro laboribus se dederint. is enim, etsi nondum mortuus sed specie tantum mortuus erat, ne cadaveris quidem societatem timuit. haec quidem princeps atque unica barbari in nostra terra machiuatio fuit, quae manifesto ad Romaui imperii perniciem spectabat; cui parem nemo ante in bello seu Graecus seu barbarus excogitavit nec postea credo nos similem visuros. ceterum simul Coryphum tenuit, quasi subductus in arcem quandam praesidiumque ac refugium et in tuto positus e mortuis, quibus adnumerabatur, surrexit feralique arca relicta puriore aere soleque aflfatim fruitus Coryphum urbem circumiit. quem indigenae conspicati peregrina ac barbarica veste indutum genus fortunamque interrogarunt, quis esset, unde et quo iret, quaerentes, at ceteris ille omnibus contemptis ducem urbis quaesivit. is tum Alexius quidam erat genere Armenius, quem superbo vultu modoque adspiciens superba planeque barbara voce Alexio imperatori nuntiare haec iussit: “Tibi ego ëmundus ille, Roberti filius, qui quid fortitudine et valeam, superiora tempora et te et iraperium tuum docuerunt. deus ipse sciat, me quocumque verterim tot malis minorem fore. nam ex quo Romanorum terra peragrata Antiochiam perveni totamque Syriam hasta mea subegi, multas a te tuoque exercitu acerbitates pertuli novis semper delusus ostentationibus atque in innumeras calamitates bellaque cum barbaris proiectus. nunc autem scito, me quamvis mortuum revixisse tuasque manus effugisse. etenim omnium oculos ac manus suspicionemque mortui specie fallens nunc vivens movens spirans acerbissima tuo imperio ex hac Corypho denuntio, quibus quidem auditis non admodum laetaberis. nam nepoti meo Taneredo, fortissimo bellatori, Antiochiae custodia contra duces tuos tradita ipse domum abeo tua quidem tuorumque sententia mortuus, mihi autem meisque vivens ac gravissima in te moliens. nam ut Romaniam tibi oboedientem perturbem, et vivus mortuus sum et mortuus vivo. simul atque enim transmarinas regiones attigero, Longibardos omnesque Latinos et Germanos nostratesque Fraacos, beilicosissimos viros,
- 11.12.3
visam multorumque caede ac sanguine urbes et terras tuas implebo, donec in ipso Byzantio hastam fixero.” eo usque barbarus processit.
- 12.1.1
Res in prima Βοëmundi traiectione gestae omnesque in imperatorem machinationes, quibus imperium Romanorum sibi appetiverit, eiusdem porro inde recessus sordide quidem, sed feliciter confectus dolosaque illa navigatio, qua tamquam mortuus vectus tandem Coryphum pervenerit, hac ratione exposita sunto. nunc vero operam dabimus narraudis iis, quae postea evenerunt. fetens igitur mortuus Coryphum pervectus, prout dictum est, per illius urbis ducem minis supra relatis impei-atorem insecutus atque in Longibardiam nave traiectus rem aggressus est. Illyricum rursus occupare meditans cum pluribus properavit quam quot antea habuerat sociis sese copulare. quare cum Francorum rege iungere affinitatem cupiens unam filiarum eius ipse in matrimonium duxit, alteram vero mari in urbem Antiocliiam misit, ut Tancredo nuberet ipsius consobriuo. collectis deinde innumeris undecumque copiis comitibusque ex quavis. vis regione et civitate convocatis cum omnibus quibus praeerant copiis in Illyricum traiectionem summa ope urgebat. at vero imperator audito quem Alexius miserat nuntio extemplo ad omnes civitates, Pisam Genuam Venetias literas misit, quibus praemunire eos euitebatur, ne fallacibus ëmundi circumventi argumentis in partes eius se abstrahi sinerent. ille enim urbes omnes provinciasque circumiens magnis imperatorem calumniis petiit paganum vocans
- 12.1.2
eum et Christianorum adversarium. cum vero sultanus Babylonius antea trecentos eo tempore cepisset comites, quo innumerabiles Gallorum exercitus per occidentem in Asiam traiecti Antiochiam urbem Tyrumque et adiacentes cuctas civitates ac regions vastabant, duraque homines custodia retineret in carcere ad antiquae crudelitatis usum taeterrimo, imperator, ubi eos captos esse acerbissimaque mala perpeti audivit, misericordia graviter commotus totus in eo fuit, ut eos liberare studeret. quam ob rem arcessitum Nicetam Panucomitam cum pecuniis ad Babylonium misit literis datis, quibus captos illos comites expeteret maximis gratis promissis, si vinculis solutos pretio accepto in libertatem eos restituisset. viso igitur Panucomita auditisque iis quae ab imperatore perferebantur ac lectis etiam litteris Babylonius statim comites vinculis liberatos e carcere eduxit nec tamen plenam iis libertatem concessit, verum eos Panucomitae tradidit deducendos ad imperatorem repudiates que offerebantur pecuniis, sive
- 12.1.3
quod non sufficiebant redemptionis pretia, sive quod avaritiae suspicionem fugiebat, ne videretur pretio eos reddere puram potius imperatori veramque gratiam tributurus; sive denique quod plura se beneficia rccepturum sperabat: deus id sciat. quos ubi conspexit imperator, valde admiratus est barbari facilitatem. tum diligenter ipsos quas perpessi essent calamitates percontatus, postquam comperit tamdiu eos totque cyclorum solarium periodos in carcere retentos ne semel quidem solem vidisse neque e vinculis fuisse expeditos nec quidquam omuino per diuturnum tempus cibi potusque gustasse, nisi panem et aquam, commiseratus tantas aerumnas profudit lacrimas et omni statim benignitatis genere eos cumulavit datis insuper pecuniis vestimentisque; ad balneas quoque eos adduxit omnique opera id egit ut tantae illius miseriae memoriam extingueret. ipsi vero valde gaudebant imperatoris beneficiis quique antea eius inimci et hostes fuerant, periuri illi ac promissionum suarum immemores, nunc tantam eius in se clementiam suspiciebant. ille vero aliquot diebus interiectis arcessitos ad se ita allocutus est: "Liberum nunc vobis arbitrium permitto hac in urbe quamdiu libet no- biscum remanendi. si quis vero suorum captus desiderio hinc discedere cupiat, sine ullo impedimento nec invitis nobis in patriam revertatur, et sic sint omnia ei parata, ut pecuniis cetcroque viatico largiter instructus iter suscipiat. liberam denique seu manendi seu abeundi vobis potestatem esse volo et quidquid placebit liberorum instar vos ex lubitu vestro facere." raanebant interea comites apud imperatorem tanta, ut dictum est, eius liberalitate ornati, aegre ut ab eo discederent. verum ëmundus in Longibardiam transgressus maioremque, supra diximus, sibi quam antea habuerat cogere exercitum enitens, cum raultis in imperatorem contumeliis invectus est urbes cunctas regionesque obiens, tum clara voce paganum eum firmumque paganorum praesidium esse pronuntiavit. quo imperator cognito comites, quos supra commemoravi, non solum quod flagrabant iam desiderio in patriam redeundi, sed etiam ut, quae contra ipsum a ëmundo vulgarentur, refellerent, amplis datis muneribus domum remisit. ipse confestim sese Thessalonicam contulit, ut et tirones nuper delectos in armis exerceret et prohiberet Boemundum, quominus, ut fama erat, ex Lougibardia in nostros fines traiceret. illi interim B
- 12.2.1
τὸν M comites, cum discessissent, Boëmundi calumnias manifestis indiciis rcfutarunt eumque impostorem vocantes ne levissima quidem eius dicta comprobavere, at coutra coram eum mendacii coarguere studebant. cuius rei fidissimos semet ipsos testes omnibus in urbibus regionibusque exhibebant.
- 12.2.2
Ea igitur Boëmundi traiectione ubique nuntiata, cum imperator multas cognosceret quas ingentibus Gallorum exercitibus opponeret sibi deesse copias, nihil cunctatus nec pericula defugiens e Coeles Syriae castris milites, quibus tunc Cantacuzenus et Monastra pracerant (ille Laodiceam obtinebat, hic Tarsum) arcessivit; quo facto haud nudas obsessas ab iis regiones urbesque reliquit. Laodiceam enim Petzeam cum aliis dimisit copiis, Tarsum autem et in mones, quibus Monastra prafuerat, regiones et urbes Aspieten, nobih genere ex Armenia ortum et, ut ferebatur, fortitudinis gloria praestantem: quamquam quod instabat discrimen talem eum esse, quantumquidem ad artem spectabat militarem, minime probavit. etenim Tancredus Antiochiae princeps, quem in Syria fuisse supra vidimus, crobros sparsit rumores, quani celerrime se Ciliciae urbes oppugna- ω A turum et imperatoris manibus eara esse adempturum, quod sua esset suisque armis a Turcis vindicata. nec tales solum ubique sparsit rumores, sed scriptis etiam litteris peiora minabatur, quae ad Aspieten quotidie deferebantur. verum ne minis quidem contentus etiam factis minas inlustravit alia brevi se executurum pollicitus. milites enim undique contraxit Armenios Gallosque, quos quotidie exercendo ad aciem congressusque proeliorum informavit. interdum ad praedam eos misit quasi fumum edens secuturi ignis praenuntium. tum machinas muris quatiendis aptas ac reliquum omnem oppugnationum apparatum diligentissime sibi comparavit. haec quidem ille: at vero Aspietes Armenius, tamquam nemo ei immineret terroremve iniceret aut tantum minaretur periculum, securus compotationibus nocturnis immoderaissimisque tempus terit quamquam fortissimus maximeque strenuus in bello miles. sed cum ad Ciliciam appulisset et remotus a domino sui iuris esset, diversissimis sesc luxuriae deliciis dedidit, ita ut plane effeminatus et magis magisque lascivia diffluens oppugna- tionis tempore adversus Tancredum militem illum impigerrimum animo prorsus deficeret. nec minarum tonitru aures eius obstrepuit neque cum ille lovis tonantis instar venisset, Cilicia devastata adductus est ut ad fulmina attenderet. Tancredus enim subito Antiochia profectus cum decem millibus armatorum bipartito distributis unam copiarum partem terrestri itinere ad Mopsi urbes misit, alteram in triremes impositam maritimo cursu ad Saroncm amnem duxit, qui ex Tauri profluens montibus inter duas Mopsi urbes, alteram olim destructam, recens aedificatam alteram, in Syriacum mare eflfunditur; unde Tancredi classis illius fluminis ostia advecta usque ad ipsos, qui duas conectunt civitates, pontes pervenit. hinc iam utrimque urbs ab exercitu premitur, classe a fluvio urbem facile aggrediente, terrestribus vero copiis ab altera parte urgentibus. interea ille, quasi nihil eveniret insoliti nec tantum militum examen urbem circumstreperet, nescio quomodo sua certe ipsius virtute ipse plane indignus minimam eorum rationem habuit; quae res incredibile ei odium in imperatorio exercitu concitavit. quanta igitur Ciliciae urbibus perpetienda faere ab eiusmodi viro expugnatis, qui et ipse omniuin fortissimus fuit et admirandam cum ceterarum rei bellicae artium tum imprimis oppugnandarura urbium peritiam sibi paraverat? ac si quis forte miretur, quomodo imperator istam Aspietae rei militaris imperitiam ignoraverit tantaunque ei commiserit provinciam, ad patrem defondendum sat argumenti eximia affert Aspietae nobilitas nominisque fama. principem enim locum inter Arsacidas obtinebat regio genere natus. quare ad eum stratopedarchae totius Orientis dignitate ornatum amplissimos omnium honores detulerat, praesertim cum perspectam illius viri fortitudinem haberet. nam imperatore, patre meo, adversus Robertum bellum gerente, quod supra enarravimus, in proelio Gallus quidam altis humeris omnes superans infesta hasta subditisque equo calcaribus turbinis instar in Aspieten incidit, qui, licet gravem Galli impetum stricto gladio excepit, saevissimo vulnere affectus est cuspide praeter pulmonem ad dorsi spinani penetrante. neque vero ob
- 12.3.1
id perturbatns, sed firmiter equo insidens tali ictu barbarum ferit, ut et caput ei et galeam discindcret. quo facto uterque de equo cecidit, Gallus exanimis, Aspietes adhuc spirans. quem plane exsanguem qui circumstabant erigunt benigneque curatum ad imperatorem pertulerunt ostendentes hastam et vulnus Gallique necem referemtes. cuius virtutis et audaciac mirae recordatus imperator, reputato etiam generis illius splendore, ut peritissimum pugnandi ducem strato pedarchae, ut supra dixi, honore insignitum in Ciliciamque missum Tancredo opposuit.
- 12.3.2
Sed de his satis. imperator vero duces, qui per universum sparsi erant occidentem. litteris datis quam primum cum copiis iussit ad Sthlanitzam contendere. quid igitur? propugnatores quidem arcessivit, ipse interea cessavit et regum more beluinam vitam praeferentium otio balnearumque deliciis usus est ? immo ne in regia quidom morari sustinuit, sed relicto, ut supra narravi, Byzantio per medias occidentales terras Thessalonicam urbem petiit Septembri mense indictione deoima quarta vicesimo ab eo tempore auno, quo imperium capessiverat, Augustam secum ducens quamvis invitam. neque enim ea illius indoles fuit, ut in publicum libenter prodiret, sed ut plerumque domi manens suis fungeretur officiis, veluti ut sanctorum patrum evoiveret libros, meute intueretur semet ipsam, operam daret beneficentiae ac munificae in eos praesertim homiues liberalitati, quos et ex habitu et ex ipso vitae specimine deo servire intellegebat et procibus vacare cantibusque alternare. quotiens autem prodeundi in publicum ei praecipua ut reginae erat necessitas, pudore tenebatur magnoque statim rubore suffundebantur eius genae. Theano quoque feruut philosophiae studiosam, cum quis forte nudato eius brachio conspecto iocans dixisset "o pulcrum brachium", sic respoudisse "at non publicum”. itaque regina et mater mea, gravitatis simulacrum, sanctitatis domicilium, adeo non cubitum oculumve in publicum proferre solebat, ut ne vocem quidem insuetis vellet auribus immittere. tam mirabile igitur illa verecun- diae erat exemplar. verum qnoniam necessitati ne dii quidem, ut dicitur, resistere queunt, euntem saepissime in expeditiones imperatorem comitari cogitur. quamvis enim innatus eam pudor in regia retineret, caritas tamen fervensque in imperatorem amor ex aula illam licet invitam hasce ob causas eduxit. primum is, quo imperator affligebatur, pedum morbus, cum acerbissimis eum afficeret doloribus, cura indigebat vel diligentissima. neque quemquam tam desiderabat pedes suos contrectare quam dominam matremque meam, quae curiose ac perite fricando tractandoque pedum dolores aliquantum permulcebat. imperator vero ille (mihi sane nemo magniloquentiam obicit: domestica enim admiror; neve me mentiri de imperatore suspicetur: vera enim loquor) sua ipsius commoda urbium saluti postponebat: nihil enim eum a Christianorum amore seiunxit, non dolores neque vohiptates neque bellorum aerumnae neque aliud quidquam aut parvum aut magnum neque solis ardores aut frigora hiemis neque cuiusvis generis adversus barbaros proelia. sed constanter ea omnia pertulit, et quamquam morbis defatigabatur corpus, tamen succurrebat, quocumque vocaverat salus publica. altera deinde eaque gravissima reginae fuit imperatoris comitandi causa tot insidiarum, quae parabantur ubique, periculum, id quod singularem requirebat curam tutelamque vere cautissimam. etenim et nox ei insidias tendebat et meridies, vesperque novum semper exitium moliebatur; matutinum denique tempus infaustissima struebat; quorum omniumtestis est deus. quid ergo ? nonne a tot nefariis hominibus circumventum principem sexcentis custodiri oculis oportebat, cum alii eum arcu peterent, alii gladium contra eum acuerent, alii tale quid moliri prohibiti verborum iniurias calumniasque iacerent? quemnam tum regi adesse oportuit praeter uxorem natura ad ipsi auxiliandum destinatam? quis ipsa melius consulebat imperatori eiusque insidiatores suspicabatur ? sagax quippe fuit ad ea quae utilia erant providenda, sagacior ad perscrutandos inimicorum animos. itaque erat unica omnino in omnibus rebus domini et parentis mei spes in matre collocata, quae noctu quidem velut vigil oculus, die custos illustrissima, inter cenae pericula antidotum optimum et contra ciborum iniurias salutare remedium fuit. hae igitur causae innatam matronae illius verecundiam summovebant eamque de virorum oculis haud sollicitam esse adduxerunt. quamquam ne tunc quidem consuetae modestiae umquam oblita est, verum tam oculorum obtutu quam silentio et cultus modestia plerisque fuit occultior. unum hoc, imperatricem castra sequi, indicavit lectica duabus mulabus vecta et imperatorio desuper tapete cooperta: ceterum divinum eius corpus latebat. id solum omnibus notum erat, insignem quandam curam omnia morbo imperatoris necessaria suppeditare, custodem regis numquam dormire, oculo vigili esse nec umquam connivente in officiis. sed etiam nos, quicumque imperatori bene volebamus, ei custodiendo laborabamus coniunctis cum domina et matre viribus pro se quisque tota mente totoque animo neque umquam defatigati. haec adversus obtrectatores linguasque maledicas a me scripta sunt. iunocentes enim probris obnoxii esse soleat; quod quidem humanae naturae vitium nec Ilomeri Musa ignorabat; praeclare facta cakimniantur resque inreprehensibiles in reprehensionem ducuut. illa igitur expeditionis tum temporis adversus Boemundum ab imperatore susceptae partim invita partim prompta sese comitem dcdit. nec utique conflictura imperatrix fuit cum barbaris copiis. quid enira? Tomyridis id fuerit et Sparethrae Massagetidis, non Irenes meae, quae in alias prorsus res virtutem conferebat armisque erat instructa aliis quam hasta Palladis galeave Plutonis. sed parma ei et scutum gladiusque, quo fortiter resisteret rebus adversis et vitae vicissitudiuibus, quibus imperatrix reges norat expositos, strenua in agendo erat virtus, in cupiditates summa severitas, fides denique sincerissima, ut Solomoni videtur. his igitur mater mea ad eiusmodi bella armata fuit, cetera pro nomine suo moribus pacatissirnis. sed quamvis nondum iustante barbarorum impetu, omnia tamen ad eum imperator parare studebat. quare arces tutiores firmiorcsque reddidit providitque res omnes, quae adversus ëmundum necessariae videbantur. coniugem vero secum duxit et sua ipsius causa ac propter rationes supra expositas et quod nondum periculum imminebat neque belli tempus aderat. sumptis igitur omnibus, quos tum habuit, nummis aureis et ex alio metallo et aliis praeterea rebus pretiosis ex urbe profecta per totam deinde viam
- 12.4.1
omnibus mendicis et pellibus tectis seu prorsus nudis largissimam manum porrigebat, adeo ut omnino nullus, qui petiisset ab ea, inanis abiret. postquam vero destinatum sibi tabernaculum occupavit, non hic otio sese dedit, sed eo aperto petitoribus aditum praebuit. his enim semper affabilis erat ac videndam audiendamque se libenter praebebat. neque pecuniam pauperibus largiri contenta meliora etiam iis suadebat; et quos forte viribus valentes vitam agere videbat otiosam, eos ad pera laboresque impulit, ut inde sibi peterent ad vitam necessaria neu languore oppressi ostiatimque mcndicantes vagarentur. nec ullum umquam tempus ab illa beneficentia imperatricem detinuit. itaque David quidem potum fletu miscuisse constat, imperatricem vero et escam quamlibet et potum cum misericordia habere cotidie commixta patebat. multa hercle sunt, quae de hac imperatrice mihi tradere liceret, nisi filiae testimonium mendacii suspicionibus obnoxium foret, quasi in matris gratiam confictum esset. equidem sane adversus eos, qui talia suspicantur, verbis meis actiones nes ipsas testes proferam.
- 12.4.2
Ad imperatorem autem, ubi Thessalonicam eum pervenisse cognitum est, occidentis partium milites, veluti centrum gravia cor- porum petunt, undique confluunt. Gallorum tunc adventus non praeiens, ut antea, locusta indicio fuit, sed in caelo apparens cometes magnus vel potius omninm, qui olim visi sunt, maximus, quem alii ad genus trabalium, alii vero iacularium pertinere contendebant. oportuit enim nova atque insolita quae eventura erant caelestibus quibusdam indiciis praenuntiari. nam oculis ille pleno lumine sese praebebat quadraginta dierum noctiumque spatio atque ab occiduis partibus ortus in orientem solem tendebat. quo viso obstupefacti omnes, cuius ille rei afierret nuntium, sciscitabantur. imperator vero, etsi talibus rebus minime addictus, sed naturalibus eas assignandas causis ratus, peritos tamen tunc huiusmodi rerum viros, quin etiam arcessitum ad se Basilium, Byzantii praefectura nuper donatum, quem imperatori maxime deditum esse constabat, ea de re consuluit. ille proxirao die se responsurum esse dixit et in locum, ubi deverterat, reversus (templum id fuit in honorem Ioannis evangelistae olim extructum) post solis occasum astrum intuebatur. B ita laborans et computationibus defatigatus accidit ut somno caperetur et sanctum illum sacerdotali toga ornatum conspiceret. ipse, licet maxirae gauderet non somnium, sed veram videre visionem ratus, agnito tamen sancto obstupefactus animo demisso ab eo petiit, ut, quorumnam stella eveutuum nuntia esset, sibi indicaret. cui illeGallorum motus astro praenuntiari dixit, "quo extincto" iuquit “eo ipso in loco eorundem exitium significatur.” hactenus apparitioue. at imperator Thessalonicam profectus omuia, ut supra expositum est, contra Boemundi traiectionem parabat cum tirones nuper delectos ad arcum strenue intendendum, ad feriendum telis scopum et ad corpus scuto tuendum exercens tum missis litteris auxiha ex exteris gentibus evocans, ut quamprimum tempus posceret, illuc adyolarent. singularem vero curam de Illyrico adhibuit; nam Dyrrachium urbem firmavit eique Isaacii sebastocratoris alterum filium Alexium imposuit praefectum. eodem tempore ex insulis Cycladibus niaritimisque Asiae et ipsius Europae urbibus instrui classem lussit. ac licet multi, ne naves cogerentur, intercederent, quia nondum immineret Boemundi traiectio, ipse tamen ut his cederet, nequaquam adductus est esse ducis dicens, nullum ad vigilantiam terapus intermittere neque ad ea solum, quae essent ante pedes, intendere, verum etiam futura cogitare nec denique intempestiva parsimonia inparatum deprehendi, si necessitas urgeret, cum adeo hostium irapetus nuntiaretur. his igitur optime dispositis Strumpitzam se confert indeque progreditur usque ad Slopimum. ubi audita clade, quam Ioannes sebastocratoris filius adversus Dalmatas paulo ante missus acceperat, sufficientes ei copias auxilio misit. quare fraudulentissimus Bolcanus statim ad imporatorem delegavit, qui pacem rogarent, petitosque obsides dedit. ille annum unura et menses duos ibi moratus, cum Boemundum commorari etiamtum in Longibardiae partibus resciret, instante hieme milites domum dimisit. quo facto dum Thessalonicam versus proficiscitur, natus est ad Balabistam porphyrogeniti imperatorisque Ioanuis filius primogenitus sororem secum geminam in partu ducens. deinde memoria ibi magni martyris Demetrii celebrata in caput regni sose recepit, ubi tum temporis hoc accidit. collocata erat in medio Constantini foro aenea statua in orientem conversa, quae columnae porphyreticae late conspicuae imposita sceptrum tenuit dextra, laeva globum ex aere factum. ferebatur esse illud Apollinis simulacrum, Anthelium, opinor, a Constantinopolitanis vocatum, quod Constantinus magnus ille imperator, urbis pater ac dominus, in suum ipsius nomen transtulit et Constantini imperatoris statuam appellavit. at vicit nomen illud statuae antiquitus impositum, ita ut ab omnibus Anelius vel Anthelius vocaretur. quam statuam exorti subito saevissimi Africi venti, sole tum in Tauro posito, deturbatam humi prostraverunt. quod non faustum plerisque auguriura visum est; et quotquot minus imperatori favebant, adeo subsusurraverunt, imperatoris mortem isto eventu praenuntiari. at ille "equidem" inquit "unum vitae mortisque dominum agnosco; ut vero casus simulacrorum necem inferre credam, numquam ego adducar. quando enim Phidias quidam verbi causa vel alius quis artificum, quotiescumque statuam e saxo scalpro conficit, vel excitabit mortuos vel vivos creabit? quod si esset, quid iam conditori omnium esset reliqui ? hic enim: ego,
- 12.5.1
inquit, occidam et ego vivere faciam, at non huius illiasve simulacri lapsus aut constitutio." nempe omnia ad summam providentiam dei referebat.
- 12.5.2
lam vero nova tendebatur in imperatorem pemicies eaque non a plebe parata, sed consiliis virorum et fortitudine et nobilitate generis insignium ipsara adeo principis caedem anhelantium. ac miror in conscribenda rerum memoria ad hoc tempus progressa, unde tanta malorum copia principem invaserit. undique enim contra eum ingentes extiterunt motus : domi seditionis, foris tumultus plena erant omnia. cumque imperator nondum iis quae intus parabantur se opposuisset, iam foris ardebant omnia, barbaros una cum intestinis tyrannis ipsa Fortuna veluti quosdam Gigantes terrae filios excitante, quamvis semper imperator et clementia humanitateque et ratione administrandae rei publicae moderatissima uteretur nec esset, quem beneficiis non obstriuxisset. illos enim ad amplissimos evexit honores magnisque semper locupletavit donis: nec usquara barbaris causam belli praebuit nec bellandi necessitatem imposuit; provocantes quidem et tumul- tuantes summovebat. malorum est enim ducum, rebus omnibus pacatis ultro gentes finitimas ad bellum incitare. pax cuiusque belli finis est; sed belli causas temere quaerere salute communi posthabita est imprudeutium ducum et hominum seditiosorum omniumque, qui civitatis perniciem moliuntur. sed Alexius imperator contra prorsus faciebat. namque pacis erat vel maxime studiosus, quam, simul ac conciliavit, omni ope servabat, turbatam vero ut redintegraret, semper invigilabat. atque natura erat pacis amantissimus, at cum terapora postulabant, idem bellicosissimus. quare equidem de viro illo affirmare haud dubitaverirm, maiestatem regiam, quae per longum tempus a regia Romana afuerit, in ipso solo quodammodo comparuisse et quasi hospitem Romanum imperium tum primum visitasse *** sed ut redeam, unde exorsa sum: merito miror tantam bellicorum tumultuum abundantiam, cum et domi et foris cuncta fluctuaverint. Alexius autem imperator omnes hostium machinationes occultas et clandestinas praevidit eaeque ne nocerent varia arte cavit, ita ut intestinis tyrannis exterisque bar- baris resistens insidiantium insidias animi sollertia semper pracneniret eorumque impetus propulsaret. equidem ex rebus ipsis conicio ipsam tum praesentem adfuisse Fortunam imperio, siquidem adversis rebus undecumque concurrentibus reipublicae corpus turbabatur atque omnes omnino hostes in Romanum imperium saeviebaut, pariter ac si quis et ab externis hostibus impugnaretur et a suis gravissimis dolorum tormentis discruciaretur, hunc vero providentia divina excitaret ut calamitates undecumque coortas repellerct; id quod tunc quidem dihicide cognosci oportebat. cum enim Boëmundus, barbarus ille saepe commemoratus, adversus Romanorum imperium ingentem colligeret exercitum, tyrannica haec multitudo ab altera parte, ut supra praefata sum, excitata est. conlurationis auctores fuerunt fratres quattuor, Anemades coguominati, juorum unus Michael, alter Leo, tertius *, postremus denique * focabatur. qui quidem fratres cum corporis tum consiliorum nesessitate coniuncti id unum omnes convenerunt, ut occiso imperatore regnum occupareut. quibus et alii nobiles sese socios adiunxerunt, velut Antiochi geueris nobilitate florentes et qui Exazeni vocabantur Ducas et Hyaleas, viri omnium qui umquam fuerunt in proe liis fortissimi; praetorea Nicetas Castamonites ac Curticius quidam et Ba silacius Georgius. hi principes facile in catalogo militari erant, e senatorum autem numero eorum socius fuit Solomon Ioannes, quem ob divi tiarum copias et generis splendorem Michael quatuor Anemadum prin ceps simulavit se sacro oleo imperatorem esse inauguraturum. is enim Solomou senatorii ordinis princeps cum aliis tum iis qui eadem cum ipso fraude decepti erant et statura erat brevior et levioris ingenii videbatur sibi Aristotelis Platonisque disciplinam una cum pulvisculo exhausisse, re vera aberravit a recta philosophiae scientia torpuitqui insigni levitate. ceterum ad imperium passis velis pervehebatur Ane madibus quasi adspirautibus. hi scilicet erant omnino praestigiatores multum enim aberat, quominus Michael eiusque fratres deferre ill regnum in animo haberent, sed levitate istius hominis hominis ad suain ipsius ambitionem callide abutebantur: semper inde velu ex aureo flumine hauricntes iUum regni spe elatum totum in suan potestatem redegerunt eo consilio ut, si felici uterentur successu atque Fortuna ipsis arrideret, extrusum tamquam in mari eum relinquerent, ipsi vero rerum potirentur gloriolam illi quandam exiguamque felicitatem concedentes. in sermonibus eo praesente de coniuratione habitis imperatoris caedes uon commemorabatur neque ulla de ferro aut de pugna bellisve mentio fiebat, ne homini. quem ad omne bellum ignavissimum sciebant, terrorem inicerent. hunc igitur Solomonem tamquam ceterorum principem amplectebantur. praeterea eiusdem consilii participes facti suut Sclerus et Xerus, qui Constantinopolis praefectura tum functus fuerat. Solomon vero, homo, ut dixi, levioris ingenii oniniumque ignarus, quae ab Exazeno et Hyalea ipsisque Anemadibus parabantur, quasi iam imperium Romanorum teneret, adiit quosdam eosque munera dignitatesque poUicitus conciliare studuit. convenit eum forte aliquando dramatis coryphaeus Michael Anemas, qui, cum eum nescio quocum confabulantem vidisset, quid inter se conferrent, sciscitatus est. tum consueta simplicitate Solomon “hic” inquit “qui dignitatem a nobis
- 12.6.1
promissione consilii nostri totius exequendi socium se fore pactus est”. cuius stultitiam ille detestatus timore quodam affectus quia ne minima quidem in re tacere eum posse cognovit; quare ab hoc inde tempore non ut antea domum eius frequentabat.
- 12.6.2
Milites vero, Anemades dico Antiochosque eorumque conscios, imperatoris vitae insidiabantur, ut tempus nancti opportunum statim destinatam imperatoris caedem perpetrarent. cum autem dinina providentia securitas ipsis denegaretur tempusque opportunum praeterlaberetur, veriti, ne deprehenderentur, occasionem, quam captarent, invenisse sibi videbantur. imperator enim somno solutus maue, ut aestum multarum curarum leniret, cum interdum collusores quosdam consanguineos ad zatricium adhiberet, qui quidcm lusus ab Assyriorum hixuria inventus ad nos inde delatus est, illi nefarii tyrannica manu armata per regium dormitoriura caedem molientes ad imperatorem procedere constituerunt. est autem id cubiculum, ubi tunc imperatores dorniitabant, in sinistro latere aedis nomine deiparae intra regiam extructae, quam plerique magno oν martyri Demetrio dieatam putant. dextra vero sub divo pavimentum erat marmore stratum, quo educentem templi portam omnibus intrare licuit. per eam igitur in aedem penetrare conabantur, ut vi perruptis regii cubiculi ianuis ingressi imperatorem ferro occiderent. quae cruenti isti moliebantur sicarii contra eum, qui nullam iniuriam fecerat. at discussit deus eorum consilia. re enim per indicem quendam ad imperatorem delata omnes ille extemplo ad se adduci iussit; ac primos quidem omnium imperator Ioannem Solomonem et Georgium Basilacium ad se in regiam duci iussit in locum proximum cubiculo, in quo ipse cognatorum grege stipatus fuit, eo quidem consilio, ut ex iis, quos iam dudum sciebat natura esse simpliciores, interrogando omnia facile cognosceret. at illi saepius interrogati cum in negando perseverarent, prodiit sebastocrator Isaacius innuensque Solomoni "bene nosti," inquit "Solomon, imperatoris, fratris mei, clementiam; qnare si fateri omnia volueris consilia, extemplo te misericordia dignabitur ; sin minus, crudelissimis tormentis excraciaberis." ille vero sebastocra- torem intuitus barbarosque eum circumstantes, qui gladios in humeris ex una parte acutos gestabant, ad tremorem usque perterritus cuncta statim confessus est prodiditque omnium consciorum nomina, pertinaciter tamen perseverans, nihil se de caede novisse. tum isti suis custodibus traditi in separatos carceres ducti sunt. deinde ceteri quoque eadem de re interrogati omnia confirmarunt et ne caedem quidem reticuerunt ipsum; cumque milites eam parasse pateret inprimisque Michaelem Anemam, totius consilii principem, imperatoris sanguinem anhelantem, decretum est, ut publicatis bonis omnes deportarentur. Solomonis aedes perquam elegantes Augustae donatae sunt, quae tivraen pro animi indole miserata Solomonis uxoris ne minima quidem re excepta illas ei gratificata est. ipse autem Solomon Sozopolim est in custodiam deductus. Anemam autem eiusque socios ut coniurationis auctores ad cutera tonso capite et barba penitus rasa per raediura forum imperator traduci, deinde oculis privari iussit. quos tum scaenici apprehensos saccis induerunt eorumque capita intestinis boum oviumque quasi taeniis ornarunt; deinde bobus impositos cruribus non divisis sed ad unum latus couversis per regiam aulam ducunt lictoribus ante eos saltantibus ridiculamque cantiunculam ad pompam accommodatam vulgarique sermone expressam clara voce canentibus. quod quidem carmen hac ferme sententia fuit: ***. voluit enim ista cantilena omnem populum incitare, ut * et videret cornigeros istos viros tyrannide functos, qui ferrum in imperatorem acuerant. ad quod spectaculum ingens cuiusvis aetatis factus est concursus, adeo ut et nos, imperatoris filiae, clam illud visurae prodiremus. ut vero Michael apparuit conversis in regiam oculis manus toUens ad caelum supplices gestibusque rogans, ut manus sibi ab humeris, pedes a coxis avellerent et caput ipsum praeciderent, omnium animi ad lacrimas gemitusque commovebantur maximeque nos. imperatoris fiUae, commiserabamur. ego vero cupiens illum tanta liberare calamitate imperatricem matremque semel iterumque ad pompae istius spectacuhim provocavi. timebamus enim illis viris, ut verum dicam, imperatoris causa, ne talibus privaretur mihtibus eoque magis Michaeli, quo gravius eius supphcium erat. quem tanta videns miseria fractum, ut periculo iam proxime imminente viri liberarentur, matrem meam, quemadmodum dixi, ut prodiret impuli, scaenicis tardius ingredientibus, ut misericordiae in sicariorum gratiam concitandae copiam darent. cum vero illa cunctaretur, quippe quae iuxta imperatorem sederet, ubi coram deipara communiter deum precabantur, accessi ; sed extra portas timida constiti et intrare uon ausa nutibus imperatricem evocare quaerebam. quae tandem commota ad videndam pompam prodiit et conspecto Michaele inlacrimans ad imperatorem recurrit, ut oculos Michaeli condonaret, eum semel atque iterum et amplius rogitans. ac mittitur confestim nuntius carnifices inhibiturus; qui quidem adhibita festinatione praeocupavit eos intra illas, quas vocant, manus : quas qui semel transiit, nulla iam ratione supplicio eximi potest. istas enim manus aeneas imperatores loco late conspicuo in alta fornice lapidea eo consilio defigeudus curaverunt, ut, qui capitis damnatus in ista via nancisceretur imperatoriae clementiae indicia, supplicio liberaretur, manibus siguificantibus, imperatorem eos rursus amplexari nec e clementiae manibus eos dimi-
- 12.7.1
sisse. quas tameu si qui transgressi sunt, hoc argumento est, imperatoria potestate eos esse ad supplicium proiectos. penes Fortunam igitur supplicio damnatorum hominum sors est: quam Fortunam equidem divinum oraculum esse interpretor eamque in auxilium vocare sane opus est. etenim aut intra manus veniam nancti infelices periculis liberantur aut manus transgressi omni spe salutis destituuntur. ego vero omnia in divina colloco providentia, quae tum quoque istum virum ab oculorum effossione liberavit. deus enim tunc nos, ut consentaneum est, ad commiserandum illum comovit. salutis igitur nuntius ad fornicem properans, in quo manus aeneae defixae erant, gratiae literas iis, quiMichaelem ducebant, dedit. quo facto cum illo reversus et ad turrim se conferens prope regiam aedificatam ibi eum inclusit, id quod facere iussus erat.
- 12.7.2
Necdum carcere is liberatus erat, cum Gregorium Anemae custodia excepit. turris autem erat una ex iis quae in moenium parte regiae in Blachernis sitae contermina dispositae erant, vocaturque Anemae; quam appellationem quasi quadam sorte eo duxit, quod Anemam in vincula coniectum primum accepit diuque tenuit. iam indictione duodecima, quem supra commemoravi, Gregorius Trapezuntis dux, cum Trapezuntem abiret, defectionem, quam dudum iam parturiverat, palam professus est. revertenti enim ille Cpolin Dabateno ducali potestate in Taronitam translata obviam factus comprehendit eum captivumque Tebennae iu vinculis tenuit ; nec Dabatenum solum, ·sed multos etiam illustres Trapezuntios, in his Baccheni consobrinum. qui cum e vinculis et carcere non expedirentur, conspiratione inter se facta custodes ab apostata datos male raulcant; quibus extra muros eiectis longeque amandatis Tebsnnam in suam redactam potestatem obtinent. imperator vero datis ad Gregorium saepo litteris modo ad se eum vocabat, modo ei suadebat, ut ab incepto pessimo detestatem si veniam impetrare et in pristinum statum restitui vellet ; interdum si morem non geroret, minabatur. ille autem tantum afuit, ut obtemperaret optimis imperatoris consiliis, ut librum mul- torum versuum ad eum mitteret, quo non proceres solum senatus atque exercitus, sed cognatos quoque generosque imperatoris vehementer insectatus esset. ex quo scripto imperator cotidie illum in peiora aberrare cognoscens atque ad summam provehi amentiam, cum saluti eius plane desperaret, instante indictione quarta decima Ioannem suum ipsius consobrinum primogenita natum sorore patruelemque apostatae adversus illum misit, ut primo salutaribus datis consiliis ei persuaderet, cum hominem cum illo consanguinitatis et necessitudinis vinculo iunctum posse ab eo moveri putaret: tum, si minus obtemperaret, strenue multis terra marique adductis copiis bellum ei iuferret. cuius adventu nuntiato egressus Gregorius Taronita Coloneam versus (arx ea est firmissima atque inexpugnabilis) abiit, ut Tanisraanem in auxilium vocaret. quae cum Ioannes discedens comperisset, Gallos e suo exercitu segregatos cum lectissimis Romanorum adversus eum misit, qui brevi eum occupantes atrox proelium committunt, in quo duo milites fortissimi ipsum assecuti lanceis de equo deiectum capiunt. quem Ioannes sic
- 12.7.3
comprehensum ad imperatorem ducit iure iurando affirmans, se illum omnino non adiisse, nedum quicum coUoqueretur in itinere umquam dignum iudicasset. atqui permultum pro eo imperatorem deprecabatur oculis se illum velle privare simulantem. tandem simulationem aegre imperator detexit illius precibus annuens; valde tamen eum admonuit, ne id palam fieret. tribus autem diobus post per medium traduci eum forum capillis barbaque usque ad cutem abrasis ac deinde in Auomac turrim supra inemoratam duci iussit. ibi quoque prorsus is insipiens amentiae dicta coram custodibus cotidie hariolabatur, quamquam imperator quasi longis manibus magnam curam ei adbibuit, ut se converteret poenitentiaeque documenta daret. ipse vero minime animum mutabat; cumque saepius Caesarem meum ad se vocasset (fuerat enira dudum nobiscum amicitia coniunctus), permisit huic imperator, ut et aegritudinem in qua erat maxima levaret et meliora suaderet. sed ad inclinandum in melius tardum sese praestitit; quare diutius in custodia retinebatur. tandem venia impetrata, quae erat imperatoris m-ei in tali re clementia, tanta donorum houorumque copia fruebatur, quanta numquam autea.
- 12.8.2
Rebus ita adversus insidiatores etGregorium apostatam administratis imperator ne Boëmundi quidem oblitus est, sed ad se Contostephanum Isaacium magnum classis Romanae ducem nominavit statimque proficisci Dyrrachium iussit minis insuper additis. ocnlos ipsi efiFossum iri. nisi Boemundum in Illyricum traiecturum ipse antevertisset. stimulabat etiam assiduis litteris Dyrrachii ducem Alexium fratris sui filium, ut et ipse acriter invigilaret et exploratores in mari coUocatos, ut idem facerent, hortaretur, ne imprudentibus ipsis Boëmundus traiceret, sed extemplo litteris datis id sibi quibus ab imperatore sic constitutis Contostephanus tamen, cui id solum demaadatum fuit, ut fretum inter ’diam * diligentissime tueretur nec naves a Boemundo Dyrrachium praemissas apparatum quemlibet illuc portantes trausire nec denique quidquam ei ex Longibardia subvehi sineret, primum ignorabat locum, quem ibi opportunissimum hostes in Illyricum traiecturi haberent; neque hoc solum, sed contemptis etiam ipsis mandatis Hydruntem traiecit, urbem in ora Longibardiae maritima sitam. cui tum urbi mulier quaedam praeerat, Taucredi, ut ferebatur, mater, nec scio, utrum soror saepe iam memorati Boëmundi necne. neque enim satis exploratum paternane Tancredi an materna fuerit cum Boemundo consanguinitas. quo ubi ventum est, navibus constitutis Brundisii muris se admovit, iamque in manibus eius urbs fuit, nisi mulier ei praefecta prudenti usa constantique animo, ubi naves conspexit ibi ad ancoras deligari, citissime unum ex filiis suis arcessivisset, sed cum classiarii omnes iam captam esse civitatem rati alacri animo omnia fausta imperatori acclamarent, quod de salute desperaret, ipsa quoque suos milites idem facere iussit. simul missis ad Contostephanum legatis deditionem urbis in potestatem imperatoris spopoudit promisitque pacis foedera cum eo sese inituram esse ad eumque profecturam, ut quae ex re essent coram tractaret, ipse vero omnia ad iraperatorem deferret. ac machinando haec Contostephani animum suspensum tenuit eo quidem cοnsilio, ut, si filius iuterim advenisset, scaena, ut tragicos facere dicunt, repente deiecta ad pugnam se converteret. consonantibus igitur obsessorum obsidentiumque acclamationibus, quibus omnia circum complerentur, cum illis verbis falsisque nuntiis virago illa, ut diximus, Contostephani animum suspenderet, advenit interim expectatus ab ea filius una cum aliis comitibus, qui in Contostephanum simui invecti ingentem ei cladem inferunt. itaque turba classiariorum terrestrium pugnarum imperita in mare se proiecit. quidam vero Scytharum. qui haud pauci erant in Romano exercitu, cum in ipso pugnae discrimine praedandi causa, ut mos est horum barbarorum, excurrissent, accidit, ut caperentur eorum sex, quos ad se missos ëmundus intuitus sicut amplissimum accepit coroUarium. statim enim cum his Roniam abiit sedemque adiens apostolicam ac papam colloquiis aggressus ad sumraam acuit in Romanos iram veteremque barbarorum istorum adversus genils nostrum furorem concitavit. sed ut papae et Italorum Boemundvis rabiem magis commoveret, captos Scythas in medio coUocavit, quasi iam ipsis ex rebus ostendens, imperatorem Alexium, Christiani nominis hostem, impiis harbaris atque immanihus eagittariis uti equestribus, qui in Christianos arma moyerent arcumque intenderent. sic in omnibus sermonibus Scythas illos papae exhibuit scythice armatos et, ut consuenerunt, barbaricum valde tuentes eosque Latinorum more paganos vocitabat nomen habitumque irridens. nefarie vero illeparabat certe bellum adversus Christianos, ut pontifici quoque persuaderet summo iure se ira adversus Romanorum inimicitias incendi, eo consiHo, ut ita multi rudiores scilicet stultique sponte concurrerent. quis euim tum prope longeve distantium barbarorum ultro ad bellum nobis inferendum non advolasset pontifice ipso incitante et iusta, ut videbatur, causa equos virosque et manus armante ? itaque papa eius fraudibus deceptus cum eoque consentiens in Illyricum expeditionem commendavit. sed ut redoam ad propositum, fortius quidem terrestres milites in pugna restiterunt, ceteros autem fugientes maris fluctus receperunt. iam clarissimam utique in manibus Galli victoriam habebant, nisi fortissimi nostrorum militum, praesertim qui nobiliores inter illos erant, quorum h praeclaripsimi erant Nicephorus Exazenus Hyaleas cognominatus eiusque patruelis Constantinns Exazenus cognomine Ducas ac maxime strenuus ille Alexander Euphorbenus aliique eiusdem loci dignitatisque, acerrimae memores virtutis conversi strictis gladiis tota vi totoque animo Gallis repugnassent et universo proelio renovato clarissimam de iis victoriam reportassent. qua re, cum Gallos, ne impetum facerent, remorarentur, usus Contostephanus universa illinc soluta classe Aulonem occupavit. sed quoniam, cum primum Dyrrachium venit navesque, quas habebat longas. ab ipso Dyrrachio ad Aulonem usque et locum qui dicitur Chimaram sparsit (distat autem Aulon a Dyrrachio stadia centum, Chimara ab Aulone sexaginta), fama instantis Boëmundi traiectionis percrebruit, hanc susceptum iri Aulonem coniectabatur, quod Αulon propius quam Dyrrachium aberat, ob eamque rem Aulonem maiori praesidio debere firmari. cum reliquis igitur ducibus profectus fretum ab Aulone diligenter observabat spe-
- 12.9.1
culatoribus etiam in vertice collis, qui vocatur lasonis, dispositis, unde et mare oculis perlustrarent et ad naves attenderent. quibus Gallus quidam, qui modo traiecerat, pro certo affirmat, proxime instare Boëmundi traiectionem. quod ubi audiunt Contostephani, navalis proelii cum Boëmundo committendi metu perterriti et iam sola fama perculsi aegrotare se simulant ideoque indigere balneis. iam Lantulphus, omnium nauticorum dux, vir magna ex diuturno usu maritimorum proeliorutn navalisque belli peritia praestans, ut vigilarent quam maxime Boëmundique adventum praestolarentur, cos exhortabatur. Contostephani autem Chimaram balneorum causa profecturi secundum qui dicitur classis drungarium cum Excussata monere apud ipsam Glossam non longe ab Aulone sitam ad speculandum reliquerunt. Lantulphus vero cum idoneo navium nuraero Aulone remansit.
- 12.9.2
Rebus ita dispositis abierunt illi vel balneis usuri vel se id facturos simulantes. instruxit autem Boëmundus duodecim piraticas naves, quarum quaeque duplicem habebat remorum ordinem, remi- gum vero tantam copiam, ut magnum sonum fragoremque frequenti remorum pulsu ederent. quam quidem classem cingebat rotundis compluribus navibus, quibus ipsa expeditio quasi vallaretur, plane ut si quis de specula natantem procul classem prospiceret, urbem eam esse in mari sitam putaret. qua in re quodammodo eum etiam fortuna adiuvit. fuit enim mare tunc tranquillum, uno noto in tantum flante ut mare inhorresceret et onerariarum vela implerentur; quo factum est, ut hae secundo vento cursum tenerent, remis vero acta navigia aequali semper ab illis distantia ferrentnr et ex medio mari Adriatico usque ad continentis utriusque littora ingens classis strepitus resonaret. sic spectaculum admiratione dignum barbara illa fuit classis Boëmundi; quae si Contostephanis terrorem iniecisset, eos non reprehenderem neque ignaviae viros insimularem. eiusmodi enira classis atque ita instructa etiam Argonauticam illam timore perculisset, ncdum Contostephanos et Lantulphos istos aliosque eiusmodi viros. Lantulphus enim cum Boëmundum tam terribili modo extructum cum vastissimis onerariis, ut distinctius supra exposuimus, invehentem videret ac minime par esset, qui cum tanto exercitu proelium iniret, paulum ab Aulone declinans liberum Boëmundo transitum reliquit. sic secunda usus fortuna totum navalem exercitum Bario Aulonem transiectum in adversam oram exposuit, quam quidem primum prorsus depopulatus est. innumerabiles vero eius copiae erant : erant ibi Franci Gallique plurimi omnesque, qui Thule insula oriundi sub Romanorum signis militant, sed tunc sub novis principibus ei se applicuerant ; accedebant his permulti etiani Germanici generis Celtiberique. totum hunc exercitum in tcrram Adriatico mari cinctam inmisit et cunctis deinceps devastatis Epidamno. quam Dyrrachium dicimus. sese admovit qua quidem urbe potiri indeque ad Cpolim usque omnia praedari in animo habebat. cumque prae omnibus Boëmundus urbium oppugnandarum peritia excelleret ot Demetrio illo Poliorceta maior esset, ad Eipidamnum totum se vertens omnibus oppugnandi operibus urbem aggrossus est. ac primo quidem in orbem totum explicans exercitum et propiora et remotiora a Dyrrachio loca oppugnavit Romanorum copiis modo ei oc- currentibus, modo nullo eum impediente. raultis igitur proeliis ac pugnis caedibusque factis ad ipsius Dyrrachii obsidionem, ut supra diximus, animum advertit. verum antequam Boemundi tyranni ad Dyrrachium pugnam refero, quomodo urbs sita sit, exponendum erit. iacet ea ipso in litore maris Adriatici, quod magnum latumque mare porrigitur ad oppositam usque Italorum terram. quod autem ad longitudinem attinet, ascendit cum flexu orientem septentrionemque versus ad Vetones barbaros, quibus e regione terra Apulornm opposita est. hi sunt fines omnis maris Adriatici. iam vero Dyrrachium sive Epidamnus prisca civitas Graeca paulo inferius Elisso ad huius laevam sita est. oppidum autem Elissus superius situm est et dextrorsum magis pertinet. utrum ab aliquo flumine Elisso, quod in Drymonem fluvium maximum influit, an simpliciter id nomen acceperit, pro certo diiudicare non possum. est autem Elissus arx sublimi loco extructa et plane inexpugnabilis, Dyrrachium ut dicunt in aequa planitie positum despectans. ea vero tam firma est ut terra marique magno possit Dyrrachio esse auxilio. qua quidem arce Alexius imperator strenue usus ad opem urbi Epidamno ferendam tam ab amnis Drymonis parte navium patientis quam a continenti terra DyrracMum urbem firmavit. idem quaecumque ad militum civiumque victum quaeque ad belli pugnarumque usum erant necessaria terra marique apportavit. Drymon vero amnis, ut de hoc quoque aliquid addam, ex Lyclinitide effluit palude, quam lingua nunc in barbariem degenerans Achridem vocavit a Mocro rege primo Bulgarorum et ultimo Samuel, qui imperantibus Constantino et Basilio porphyrogenitis vixit, per fossas quasdara centum, quas gephyras (?) vocamus. defluunt enim separati amnes centum numero veluti ex variis quibusdam principiis ex illa palude perennes et cum eo se fluvio, qui ad Deuren est, ex quo etiam Drymon dicitur, coniungunt, quem suo augmento maxime largum et magnum reddunt. extremos hic praeterfluens Dalmatas in septentrionem versus escendit, deinde ad austrum se flectens ad Elissi radices in Adriaticum sese sinum infundit. haec de situ Dyrrachii et Elissi deque munitione loci utriusque. imperator autem, qui in regia urbe adhuc commorabatur, Boëmundi traiectione per
- 12.9.3
Dyrrachii ducis comperta maturabat proficisci. vigilantissimus enim Dyrrachii dux ne somnum quidem oculis permisit: qui cum transiisse Boemundum iu eampos IUjTicos audisset ac de navi egressum ibi castra posuisse, Scytham statim. volucrem, ut dicitur, nuntium, ad imperatorem misit, qui traiectionem illius referret. hic imperatorem e venatu reducem oftendens cursu citato eum adgreditur capiteque in terram demisso clara voce Boemundum traiecisse exclamavit. defixit omnes, qui aderant, in loco suo quemque solum auditum Boëmundi nomen prae metu obtorpeecentes. at imperator animi plenus ac fiduciae corrigiam solvens calcei “Prandeamus ” inquit “de Boemundo postea videbimus.”
- 13.1.1
Mirabamur igitur cum stupore omnes imperatoris animi magnitudinem. qui licet nuntium illum eorum gratia qui tum aderaut uihil C omuino curare videretur, gravibus tamen animi sollicitudinibus affectus erat. ac primum omuium Byzantio esse denuo abeundam ratus, quamquam minime sibi favere domestica deuuo cognovit, tamen compositis palatii urbanisque rebus ac magno classis drungario, Eustathio Cymineauo eunucho, et Nicephoro, quem Decani dicunt, custodibus impositis, discessit Byzantio paucis tantum iisque cognatis comitantibus et calendis ipsis Novembribus indictione prima ad Geranium extra urbem purpureum statuit regiumque tabernaculum. ὢ metu perterritus erat, quod exeunti consuetum miraculum deipara in Blachernis non ostenderat. quamobrem dies illic moratus quatuor solis occasu itinere cum domina repetito sacrum deiparae templum comitantibus paucis clam subiit. ibi consuetis hymnis rite peractis attentiusque faetis precationibus contigit solitum miraculum raculum et eximia spe elatus abiit ac postero die Thessalonicam petiit. Choerobacchos profectus huic oppido Ioannem Taronitam praeposuit, virum nobili loco natum: a puero in ipsius familiam trausscriptum scribamque olim suum. erat is in rebus gerendis promptissimus, legum Romanarum peritus, solebatque imperatoris decreta laudare, duramodo imperiali maiestate digna putaret. nam libera utebatur lingua, non ita quidem, ut impudentia semper convicia iu ore haberet, sed qualem esse Stagirita dialecticum praecipit. inde progressus crebras ad ducem classis Isaacium comitesque eius, Exazenum Ducam Hyaleamque, dabat litteras, quibus eos excitabat ad vigilandum et ad arcendas uaves e Longibardia ad Boëmundum traiecturas. Mestum cum pervenisset, Augusta in regiam urbem reverti cupiebat. sed imperator prorsus pergere illam coegit traiectoque Euro qui vocatur fluvio ad Psyllum ambo tabernacula collocarunt. ipse vixdum caede vitata altero paene periisset periculo, nisi divina quaedam manus sicarios a scelere summovisset. fuit enim vir quidam ex parte Aroniorum illorum genere quidem sed per nothos oriundus, qui ad caedem imperatoris seditiosos incitavit. credidit arcanum istud fratri suo Theodoro; num vero etiam alii seditiosorum huius rei coascii fnerint, affirmare nolo. Scytham tamen empticium servum nomine Demetrium ad caedem istam perpetrandam subornaverant. cuius dominus ipse Aaron fuit. huic mandaverant, ut imperatricis discessum expectaret ac deinde occasionem nanctus clam intentaret gladium corpori imperatoris vel deprehensi uspiam in angustiis vel dormientis. Demetrius igitur caedem anhelans ferrum acuebat nefariamque manum paratam habebat. sed novum tum aliquid iustitia ’. cum enim diutius imperatrix apud imperatorem commoraretur cnmque nou desineret eum ex vohmtate eius sequi, sicarii isti pervigilem imperatoris custodem Augustam etiamtum apud eum commorantem videntes tandem defatigati famosum quendam libelhim in imperatoris tabernacuhim clam proiecerunt. qui quidem libellus contumeliosis maledictis imperatori, ut iter pergeret, suadebat, Augustae vero, ut Byzantium reverteretur. severissime vero talia ex lege puniuntur scripta, ut ipsa quidem in ignem inferantur, homines autem ea facere ausi atrocissimis subiciantur poenis. postquam igitur frustra diu expectaverunt, in famosorum nugas inciderunt. pranso enim imperatore cum plerisque alio digressis adessent tantum Romanns e genere Manichaeorum, Basilius eunuchus cognomine Psyllus et Theodorus Aaronis frater, alter inventus est libellus sub regis lecto multas in Augustam complecteus contumelias, quod imperatorem sequeretur nec se citius in urbem reciperet. id enim agebant, ut omuino tuti essent. cognovit imperator eum, qui proiecerat libellum et iracuudia incensus Augustae innuens “Hoc” inquit “aut ego aut tu aut eorum qui adsunt aliquis proiecit“. subscriptio quidem libelli haec fuit: “haec ego scribo, quem tu, imperator, nunc quidem ignoras; verum in somnio me videbis”. contigit, ut Constantinus quidam eunuchus paternus in mensa famuhis, qui tunc imperatrici serviebat, cum circa tertiam noctis vigiliam extra tabernaculum consuetam hymnodiam celebraret, audiret quendam exclamantem: “nisi ego accedam et consilia vestra omnia proiectionemque famosorum libellorum prodam, nolim quisquam me hominem putet.” statim famulum suum hominem haec locutum perquirere, qui ubi discessit Strategiumque Aaronis famulum agnovit, comprehensum duxit ad mensae praefectum: iam is quaecumque sciebat extemplo aperuit. hoc ille secum assumpto ad imperatorem se contulit. dormiebant tuno imperator et imperatrix: sed eunucho Basilio obviam factus eum impulit, ut quae cum ipso de Strategio Aaronis servo communicaverat denuntiaret. ille intrat illico et ipsum simul Strategium introducit: qui confestim de omnibus quaesitus quidquid de fatuis famosis libellis et de caedis instigatore sciebat illumque ad perpetrandam imperatoris caedem subornatum esse aperte protulit. “herus” inquit “meus Aaron cum aliis, quos maiestas tua non penitus iguorat, adversus vitam tuam, imperator. consilio subornavit tibi sicarium Demetrium conservum meuni, gente Scytham, natura crudelissimum, lacertosum, audaciae ad omnia promptae, immanis denique ferocisque animi. huic gladio ancipiti tradito inhumanum hoc mandatum dederunt, ut te accederet indomita audacia ferrumque in regia viscera mergeret.” imperator minime ad delationes credulus "Vide," inquit “ne commotus in dominos conservumque ficta crimina conferas, sed vera
- 13.2.1
omnia et quaecumque scias, prodas; si minus id feceris ac mendacii convictus eris, haud emolumento accusatio tibi erit”. tum ille se dicere insistens Basilio eunucho traditur, ut absurda chirographa ipsi daret. cum eoque egressus in Aaronis tabernaculum eam inducit somno consopitis omnibus. hinc sublatam militarem quandam peram libellis eius generis refertam Basilio tradit. postquam illuxit, imperator evoUitis illis libellis consiliisque sui trucidandi bene perspectis praefectis urbis praecepit, ut Aarouis matrem Choerobacchos in exilium mitterent; Aaronem vero * Theodorumque fratrem eius Auchialum relegavit. haec imperatorem diebus quinque, iter ne pergeret, morabantur.
- 13.2.2
lam vero dum Thessalonicam proficiscitur, quod undique copiae in unum locum convenerant, aciem velut ad bellum instruere haud alienum putavit. ac repente legiones per suas quaeque cohortes dispositae constiterunt; centuriones pracedunt, novissimi a tergo sequuntur, quique mediara ipsam tenent aciem, stant omnes armis micantibus. horridus fuit aciei aspectus urbisque moenium instar conexi (aeneas esse statuas militum quasi sponte conflatas dixeris) omnes in campo immoti constiterunt hastas tantum corporis tangendi cupidas vibrantes. quam sic dispositam aciem imperator motus diversos facere ac nunc in hastam, nunc in clipeum converti iussit. tum iuventutem nuper delectam e totoexercitu selegit. quos vero ipse a pueris nutritos omnes belli artes edocuit, eos copiarum duces constituit. erant hi quidem omnes trecenti, adulescentes insignes corporis magnitudine, viribus pollentes ac prima lanugine mentum signantes, quibus nemo aut dexterius arcum inten- deret aut firmius hastam mitteret. vario erant ex genere collecti, flos universae Romanae militiae, cohors ipsius regis imperio subiecta, quo et rege et duce et raagistro utebantur. horum igitur probatissimos quosquc rursus electos duces praefecit copiis ad angustias missis, per quas barbarorum exercitus penetraturus erat. ipse Thes- salouicae hiberna agebat. at ëmundus tyrannus maxima illinc classe, ut diximus supra, huc in nostros fines transgresaus effuso in campos nostros universo Francorum exercitu ad Epidamnum acie instructa se admovet, ut primo ipso terrore, si posset, caperet, sin minus, machinis ad obsidionem pertinentibus catapultisque totam urbem expugnaret. quo inito consilio castra posuit exadversum portam in orientem patentem, supra quam aeneus eques conspicitur. dein exploratis omnibus obsidere arbem coepit, per totam quidem hiemem meditans et undique inspiciens, qua parte Dyrrachium capi posset. vere autem ineunte omnibus copiis semel traiectis postquam naves et onerarias et hippagines militaresque, ut ita dicam, incendio delevit, cum strategomate usus, ne mare exercitus respiceret, tum Romanorum classe pressus, iam totum se obsidioni dedit circumfuditque primum undique barbarorum copias ac missilia procul iacere iussit. in quos etiam inilites Romani exercitus sagittas sive de moenibus Dyrrachii sive eminiis couiciebant. ille interim cohortes aliquot exercitus Francici in vicinas partes emittens nostros impugnat modo, modo impugna- tur. Petrulam enim et quod vocant Myli oppidum trans Diabolin flumen situm locosque alios eiusmodi circum Dyrrachium lege belli sibi comparavit. haec quidem aperta vi perfecit: eodem vero tempore bellicas machinas straebat testudines aedificans turribus arietibusque gestandis aptas cuniculosque quosdam ac vineas per hiemem totam aestatemque extruens, ita ut et minis et operibus homines iam metu perculsos perterrefaceret. neque tamen Romanam virtutem ehictari potuit. ad hoc annonae difficultate laborare coepit, cum absumptis quae circa Dyrrachium praedati erant eo commeatu, quem allatum iri sibi sperabat, Romani eum milites, qui montium angustias et exitus ipsumque mare praeoccupaverant, interclusissent. inde fames irrupit gravissima et homines equosque simul consumpsit equis pabulo, hominibus alimentis egentibus. praeterea afflictae sunt barbarorum copiae ventriculari morbo, cuius quidem causa ciborum usus non salubrium, milii scilicet, videbatur, re vera autem dei ira
- 13.3.1
in tam innumerabilem atque intolerabilem exercitum erumpente multi deinceps milites absumpti sunt.
- 13.3.2
Haec tamen quantacumque fuit calamitas levis profecto crudelis animi tyranno videbatur, qui omnem se terram deletu- rum minabatur. adeo calamitate afflictus multa macbinabatur et bestiae vulneratae instar sese contorquebat. iam, ut diximus, oppugnationi omnem curam adhibuit. primum quidem orieutali urbis parti arietariam testudinem admovit, iuenarrabile sane miraculum spectaculumque oculis terribile. quod sic erat extructum. testu- dini parvae in parallelogrammi figuram confectae rotas subdide- runt: superne et latus utrumque taurinis coriis tegebant bene ubique consutis. hac quidem ratione septies pellitis, ut cum Ilo- mero loquar, tectorio parietibusque machinae structis arietcs intra suspenderunt. talis machiua ad moenia promovetur innumerabili intra multitudine contis quibusdam eam protrudente. quae ubi, quantum par videbatur, ad Dyrrachii moenia admota cst, sublatis rotis demissisque in terram undique sublicis firmissime defixa est, ne ictibus tectum concuteretur. tum viri quidam robustissimi omni vi utrimque arietem in murum impellebant aequalibus constantibusque motibus. quibus tam vehementer arietem protrudentibus factum est, ut ille admotus et murum comminueret et repulsus ac reversus ipse comminneretur. quod saepius tum ite- ravit aries ultro citroque saepe circumactus ac perforare mu- rum uon destitit. arietem qui olim excogitasse circa Gades ferun- tur mechanici mcrito sic nominarunt metaphora sumpta de nostris arietibus, qui mutuo sese offendentes ludunt. verum qui intra erant, tragicum illum in muros impetum barbarorum arietiferorum irritamque obsidionem irridebant et portis patefactis ad intrandum liortabautur arietis ictibus plane contemptis. numquam enim arictem posse in obsidione rimam tantam efficere iactabant quantam porta praeberet. sic obsessorum fortitudine et Alexii ducis, imperatoris nepotis, virtute ille impetus vanus fuit ipsis hostibus ita languentibus ut hanc quidem obsidionis rationem omitterent. intrepidus enim obsessorum animus, qui sponte barbaris portas aperuissent, atque fiducia hostes ignavos reddidit atque desperantes, ita ut tcstudo illa arietifera plane cessaret. nihilominus tamen iniectus est ex alto ignis in cessantem immobilemque ob relatas causas machinam eamque in cinerem mutavit. ab hac spe deiectus exercitus Francorum in aliam terribilioremque machinam cogitationes contulit. quam ad septemtrionem collocant e regione cathedrae ducalis, quod praetorium nominant. situm autem erat in colle non quidem e petra sed e terra concreto, supra quem urbis murus constitutus erat. hunc exadversus tumulum, uti diximus, Boemundi milites sagacissime fodere coeperunt. novum hoc malum adversus urbes excogitaverunt obsessores; novusque contra urbem oppugnationis apparatus ab his admo- vebatur. fodientes enim subterebant solum talparum more terram perterebrantes et partim testudinibus, quae altis tectis munitae erant, saxa telaque desuper iactata evitabant, partim terram imminentem palis fulcientes recta suffodiebant. latissimam sic longissimamque fossam ducebant saburram inde semper plaustris exportantes. qui cum satis perfodissent, maguam sibi rem praestitisse visi gaudebant. neque vero otiosos se praebebant inclusi, sed ipsi contraria spatio interiecto fossa facta amplissima per totam eam excubabant, ubinam obsessores perrumpere cogitarent, indagatum. nec multo post eos invenerunt. iam et audierunt eos pulsantes ictibus effodien- tesque infimam muri partem ** : tum foramine ex adverso confecto ac visa multitudine per patefactam rimam igne eorum ora com- busserunt. qui quidem ignis sic parabatur. piceae aliarumque eiusmodi arborum semper virentium resina colligitur, quae facile scilicet accenditur. haec una cum sulfure contrita cavisque calamorum tibiis iniecta vebementi ot continuo spiritu ludentis agitatur. ita admotum in summa parte concipiens ignem exardescit ac fulminis instar in adversorum hominum vultus agitur. quo igne usi Dyrracheni, cura hostibus occurrissent, barbas vaultusque eorum combusserunt. itaque videre eos licuit ut apium fumo afflatarum examen confuse illuc recedentes, unde bene compositi iutraverant. itaque cum haec quoque irrita essent, nec quidquam barbarorum industria commodi attulisset, tertiam tabricantur machinam. quod opus turris fuit lignea, quae, ut fama est, non quidem post irritas factas priores machinas, sed iam ante illas extrui coepta est anno integrp in ipsa fabricanda consumpto, ita ut hoc principale opna, quae ante significavi parerga viderentur. sed pauca prius de figura urbis Dyrrachii perstrin- genda mihi sunt. murus eius turribus munitus est, quae urbem cir- cumdantes ad pedum undecim altitudinem extructae loricisque prae- munitae sunt quaeque per cochleatas scalas ascendi possunt. ea est figura munitioque urbis. singularis autem moenium crassitndo est, ita ut quatuor et amplius equites aequatis humeris tuto simul perequitare possint. quae quidem muri descriptio sic in ’su a me praemissa sit, ut melius quae nunc narratura sim intellegantur. nunc illud, quod Boëmundus cum barbaris suis tamquam testudinis turrem extruxit, describendum opus est, difficile sane explicatu, aspectu terribile, ut, qui viderunt, confirmant, ne dicam de iis, ad quos horrendum istud spectaculum propius accessit. fuit autem hunc in modum confectum. hgnea componebatur turris e quadrata hasi tan- tam in altitudinem assurgens, ut supra urbis turres quinque vel sex cubitos emineret. ita enim ea turris fabricanda fuit, ut hypobathris suspensis pronam deorsum viam praebentibus facile in moenia nrbis decurri posset. sic incolas ingentem vim impetus longius semper repulsos sustentaturos non esse putabant. fuisse vero Dyrrachium ob- sidentes barbari doctrinae opticae peritissimi videntur, nec sine hac scieutia aut usu saltem dioptricorum instrumentorum moenium altitudi- nem dimetiri potuissent. ceterum turris ista terribilis quidem visu, ter- ribilior autem cum admovebatur apparuit. multae enim eius basin sustinebant rotae, cumque a militibus inclusis turris vectibus vehe- retur, obstupefecit omnes, causa motus initio abscondita, praebuitque speciem gigantis nubes vertice tangentis ac sponte se moventis. tecta erat undique a basi usque ad fastigium et iu multas contignationes divisa. erant autem apertae circum in omnes partes fenestrae plurimae, per quas crebra iactabantur tela, inque suprema parte viri fortissimi eraiit armati strictosque ad comminus pugnandum gladios ferentes et ad liostes propulsandos parati. quod quidem horrifi- cum monstrum cum muris admoveretur, minime socordiam agebat Ale- xius dux urbis Dyrrachii eiusque milites, immo simiil atque illam machinam tamquam helepohn iuvictam extra urbem aedificari vidit, alteram et ipse intra moenia illi opponendam extruxit. perspecta enim altitudine turris se ipsam moventis et loco, ubi illam rotis sublatis constitue- bant, cognito longissimas quatuor trabes e regione turris fixerunt, ita ut velut pegmatis instar ex quadrata basi surgerent. tum nonnulla ta- bulata intra trabes illas inferentes tota moles ut uno cubito turrem ligueam foris extructam superaret effecerunt. iam ipsa tabuhitio undique patebat, cum propugnaculo non egeret, nisi quod fastigium tecto munitum erat. tum Alexii milites collatum ignem liquidum de fastigio undique apertae turris ligneae in oppositam turrem iaculabantur. at vero et ratio et usus docuit, ita sperari noa posse fore ut illa machina everteretur. leviter enim dumtaxat turrim poterat attingere ignis hinc illuc missus. quid igitur excogitant? complent
- 13.4.1
spatium inter ligneam et urbis turrim materia varia quae facile exardesceret multo infuso largiter oleo; quibus adicitur ignis, titiones scilicet facesque. is iuitio gliscens deinde leni excitatus flatu postremo in altam flammam exarsit atque cum ignis bumidi illius, ut ita dicam, fulminibus coniunctus totam illam horribilem machinam largamque igni materiam praebentein accendit. quae quidem res frago- rem excitabat terribilemque oculis aspectura. ingeutis enim flammae splendor usque ad stadia circumquaque tredecim relucebat. magna tum fuit inopsque clausorum ibi barbarorum perturbatio atque con- fusio, cum alii flammis comprehensi in cinerem verterentur, alii ex alto sese in terram praecipitarent. magnus quoque erat clamor inopsque perturbatio resonantium qui foris stabaut barbarorum.
- 13.4.2
Hacteuus de ingenti illa nubesque tangente turri obsidioneque barbarorum. sed ad imperatorem redeat oratio. vere igitur ineunte Augusta Thessalonica in regiam urbem reversa est; imperator porro pergens per Pelagonium Diabolim pervenit, urbem in collibus ante montes sitam, in quibus semitae quas supra memoravi sunt impeditissimae. iam novo in barbaros consilio excogitato plane evitandam esse statuit publicam pugnam. neque igitur apertum capessebat proelium, sed angustiis impenetrabilibus inviisque viis inter castra utraque interiectis fidissimos quosque cum idoneis copiis in ipsis montium iugis collocavit novamque belli gerendi rationem hanc invenit, ut neque ex suis quisquam ad Boëmundum facile accedere posset neque illinc ad litterae sahitationesque mitterentur, quibus amicitia plerumgue conciliari solet. cessantibus enim sahitationibus secundum Stagiritam multae toUuntur amicitiae. nam cum Boëmundum suramae malitiae atque industriae esse sciret, aperto quidem proeho coufligere non dubitabat, quemadmodum iam diclum est, sed aliud plane consilium aUamque artem in eum excogitans minime cessavit. sed ob eas, quas dixi, causas quamquam pugnandi cupidissimus cum periculorum ct anians et vetus esset, tamen imperator pater meus prudentiam in omnibus rebus superiorem esse ratus alia ratione eum debellare studebat. ducis enim est, ut mihi videtur, non sem- per ferro victoriam quaerere, sed etiam opportunum tempore casune invitante dolum commoliri ad plenam victoriam reportandam ; estque is maxime proprius ducum mos, quantum scimus, ut non ad gladios solum ac proelia, sed ad foedera etiam sese convertant. atque adeo dolis interdum hostis profligandiis est, cum praesertim apta iis occasio sese obtulerit, id quod etiam imperator tum agitasse videtur. discordiam enim concitare inter coniites et Boëmundum armorumque societatem quam inierunt quasi percutere aut dissolvere studebat, quod ita fere fecit. vocavit ad se Neapolitanum Marinum Sebastum, Maïstromiliorum genere ortum, cui, iusiurandum sibi praestitum haud semper tum servaverat verbis fallacibus promissisque deceptus, sua tamen contra Boëmundum posse credere confisus est. praeterea Rogerium arcessivit, illustrem inter Francos virura, et Petrum Alipham, hominem et laude rei bellicae et servatae omnino imperatori fidei integritate celebrem. quibus in consilium adhibitis deliberavit, quanam ratione rem ita institueret, ut Boëmundum devinceret, quaeritque ex iis, quinam ceteris essent dediti quique cum eo maxime concordarent. quo cognito omni arte id enitendum esse dixit, ut in suas isti partes traherentur: quo quidem facto per illos Gallici exercitus unitatem discordia odioque disiunctum iri. hoc ubi communicavit cum iis, quos nomiuavi, a singulis singulos famulos, quos fidissimos esse silentiumque servare posse novissent, expostulat. libenter illi daturos ὢ servorum optimos poUicentur. qui cum advenissent, hanc fallaciam machinatur. dedit per hos epistulas ad Bo:emundi familiarissimos ita conceptas, ut ad epistulas eorum iam pridem scriptas respondere videretur, quibus ipsius amicitiam expetissent et arcana prodidissent tyranni consilia; ipse magnas se iis gratias agere eorumque benevolentiam sibi exoptatissimam esse simulabat. fuerunt illi quidem Gidus Boëmundi frater quique e clarissimis in exercitu viris fuit, Coprisianus (sic enim appellabatur), praeterea Ricardus et quartus Principatus, vir fortissimus et in Boëmundi exercitu facle princeps, aliique complures. ad hos fictas illas misit litteras: istinc enim nequc a Ricardo neque ab alio quopiam horum imperator scriptum acceperat, quod eorum benevolentiam fidemque significaret, sed ipse per se solus huiusmodi litteras confinxit. qui quidem dolus eo spectabat. ut, si proditio talium virorum ad Boëmundi aures pervenisset, tamquam si ab ipso abalienati ad imperatorem defecissent. ipse statim perturbatus barbaro abriperetur furore eosque gravi iniuria affectos a sese desciscere cogeret, quodque iis in mentem non venisset, Alexii fraude ad seditionem adducti facerent. sciebat scilicet dux, omnes gentes coniunctas et concordes esse validissimas, seditiosas vero atque in multas partes disiunctas plane enervari, ut facile ab hostibus superari possent. sic litterae illae peracute excogitatae abditum continebant dohim. quam rem Alexius ita peregit. dedit confictas epistulas singulas singulis tradendas, quibus non solum gratias egit, sed dona etiam ac regia munera pollicitus est promissaque fecit amplissima: monuit etiam, ut in posterum quoque sibi benevoli et essent et apparerent nec secretorum quidquam se celarent. illos, qui mittebantur, a tergo clam sequi iubebat fidissimum sibi hominem, et cum eas ad castra accedere vidisset; celeriter iis praecur- Ba rere, ut Βοëmundum adiret simulans se transfugam esse ad eiusque partes deficere imperatoris cunctationis pertaesum et amicitiae specie ac benevolentiae tyrannum decipiens palam viros illos incusaret, quibus epistulae essent inscriptae: illum atque illum. quos nominatim appellaret, fidera ipsi eiuratos imperatori amicos ac benevolos esse eiusque rebus favere. quare cavendum esso, ne quid infausti, quod iamdudum parassent, in ipsum ex improviso machinarentur. denique prospicere eum iussit, ne quo malo Boemundus tabellarios istos afficeret. id enim curae erat imperatori, ut missos hos viros incohimes servaret perturbaretque res Boemundi. nonne dixit suasitque haec, nonne haec sic evenore? accedens enim vir illc ad Boëmundum iureiurando firmavit tabellariorum salutem ex imperatoris consilio ei patefecit. deinde interrogatus, ubi eos nunc esse suspicaretur, transgressos essc eos Petrulam dixit. tum misit ille qui tabellarios comprehenderent, cumquo cupide legisset litteras, quas veras putabat, vertigine correptus paene concidit. iam vero illos clam iussit observari : ipse sex dies in castris nulli aditum praebens
- 13.5.1
deliberabat, quid faciendum esset, multas volvens rationes, num citandi essent conostabli ac Gido fratri suo palam indicare deberet crimen contra eum allatum, tum utrum citandi essent convicti an non convicti, denique quos eorum loco conostablos faceret. itaque cum remotis his viris fortitudine praestantibus magno se affectum iri incommodo reputaret, fecit ea quae pro re nata fieri poterant (credo etiara ipsi de clandestino litterarum dolo suspiciones subortas esse) atque hilari vultu eos visens confidenter honores suos obtinere passus est.
- 13.5.2
At imperator, postqaam copias haud exiguas in cunctis claustris cum electis ducibus collocavit, insuper omnes vias magnis ligno- rum struibus, quas xyloclasias vocant, adversus Gallos commimivit. dederat enim statim Auloni Hierichunti Caninis diligentissimum custodem Michaolem Cecaumenum. Petrulam obtinebat cum pedestribus mixti generis copiis Alexander Cabasilas, vir maxime intrepidus, qui multos in Asia Turcas fugaverat ·̀ Dcurae praeerat Leo Nicerita cum idoneo praesidio ; Eustathio denique Camytzae claustra ad Arbanum sita custodienda commiserat. Boemundus vero iam ab ipsis ut dicuut carceribus Gidum fratrem cum comite quodam Saraceno appellato et cum Contopagano adversus Cabasilam misit. deindo ubi oppidula quaedam Arbano finitima in Boëmundi potestatem venerunt, horum incolae peritissimi circa Arbauum viarum situm Deurae accuratissime ei retulerunt secretasque semitas ostenderunt. tum Gidus exercitum bifariam divisit: ipse adversa fronte Camytzam aggreditur, Contopaganum vero et Saracenum comitem a Deuriotis ductos a tergo illum invadere iussit. quod cum inter eos convenisset, dum Gidus cum advcrsis hostibus pugnat, reliqui comites Camytzac aciem a tergo adorti atrocem ediderunt stragem. ille cum adversus omnes pugnare non posset, ubi suos effuse fugiontes vidit, et ipse eos secutus est. multi ibi Romani ceciderunt, in quibus Caras fuit, a pucro iam in numerum familiarium imperatoris receptus iisque adscriptus, et Scaliarius Turca,dux olim per Orientem illustris, postea ad imperatorem transfuga et sacrum baptisma adeptus. haec de Camytzae clade. Alyates autem cum aliis lectissimis viris Glabinitzae custodiendae praepositus in planitiem descen- Kov dit : utrum pugnandi an loci explorandi cansa, deas noverit. cui forte illic obviam fiunt Galli viri fortes loricati qui statim bifatissimo riam divisi partim (quinquaginta hi numero fuerunt) vehementissimo a fronte impetu illum invaduut habenis omnino remissis, partim a tergo eum bine strepitu sequuntur. erat enim paluster is locus. quos Alyates a tergo appropinquantes non sentiens, sed cunctis viribus cum adversis hostibus pugnans quantum periculum immineret minime cognovit. illi enim a tergo aggressi vehementissime eum adoriuntur. occurrit Alyati comes quidam qui Contopaganus nominabatur eumque lancea transfixit. ita ut exanimis statim humi iaceret; caduntque et alii Romanorum non pauci. quo imperator audito Cantacuzenum arcessivit, quem ad exequendas res militares acerrimum noverat. ille eo tempore, quo ad imperatorem ilico proficisci iussus est, Laodiceae erat. cum vero nullam pateretur dilationem bellum cum Boemundo, enm cum magno exercitu contra hostes ire iubet simulque castris egressus eum tamquam rosequitur ad proelia eum incitans. tum in clisura, quam indi- Mo genae Petram appellant, aliquantisper moratus, ubi multis cum meditationibus strategicigque consiliis eum instruxit quaeque utilia erant ei praecepit, plenum eximiae spei Glabinitzam eum dimisit, ipse Diabolin rediit. profectus autem Cantacuzenus, cum castello cuidam propius accessisset , quod Myli dicitur , variis coufestim opcribus paratis id oppugnavit. Romani audacter muros aggrediuntur: pars ignibus illatis portas concremant, pars in moenia insilientes propugnacula cito invadunt. his animadversis, qui trans Busen quod vocatur flumen stationem habebant Galli, ad Myli castellum fcstinabant. quos ubi viderunt Cantacuzeni exploratores, homines, ut dictum est, barbari, sine ordine ad eum recurrunt nec tamen submissa voce, quid vidissent, nuntiant, sed instare Gallorum adventum procul conclamant. quo quidem audito milites, quamquam muros iam transcenderaut et portas combusserant habebantquo iam in manibus arcem, perterriti ad suum quisque equum currunt. ac tantus terror tantaque erat animorum perturbatio, ut alius equum alius conscende- ret. strenue quidem repugnabat Cantacuzenus ac saepe perculsis istie equo occurrebat "Estote viri" clamans verba poetae "et fortis mementote pugnae". sed cum irrita omnia essent, placide eos e pavora recipiens "Cur" inquit "machinas nostras hosti relinquamus in nosmet ipsos adhibendas? agite ignem eis iniciamus, quo facto compositi gradum referamus." statim impigre milites imperata faciunt neque suas solum machinas, sed naves quoque ad flumen Busen collocatas incendunt, ne facile Galli traicere possent. tum ipse sensim pedem referens planitiem occupat, quae ad dextram Charzane, quod appellatur, flumine, ad laevam pahistri atque uliginoso terminabatur loco. utraque re ad se muniendum usus castra ibi posuit. Galli autem, quos memoravi, simul atque ad ripas fluvii provecti naves iam incensas repererunt, spe frustrata minime alacres revertebantur. verum Boëmundi frater Gidus auditis ex illis quae evenissent itinere rantato fortissimos quosque milites ex exercitu delectos adversus Hierichuntem et Canina dimisit. qui ubi ad saltus ve-
- 13.6.1
niunt Michaeli Cecaumeno ab imperatore ut tueretur traditos, adiuvante loci natura confidenter adgressi illos profligant. Gallo enim militi, cum hostes in arto deprehendit, nulla vi resisti potest: idem in aequo campo facile superatur.
- 13.6.2
Hoc successu elati iterum ad Cantacuzenum recurrunt; sed ubi loco, ubi Cantacuzenum castra posuisse antea diximus, se minime adiuvari cognoverunt animo deiecti pugnam distulerunt. at ille eorum adventus haud ignarus omnem per totam noctem exercitum trans fluvium traiecit. quo facto ante lucem ipse loricatus armatum totum educit exercitum et medium obtinet in acie locum in prima fronte locatus : Turcae laevum, Rosmices Alanus cum popularibus dextrum cornu tenebant. praemisit autem contra Gallos Scythas, quibus mandat ut Gallos procul telis elicerent modo crebro lacientes, modo pedem referentes rursusque procedentes. qui quidem alacres abierunt nec tamen quidquam effecerunt, cum Galli clipeos clipeis admoventes nec acie usquam soluta lento gradu com- positi succederent. cum vero idoneum ad pugnam spatium utraque acies esset assecuta, Scythae vehementer Gallis equitibus contra ipsos currentibus missilia iacere iam non potuerunt, sed celeriter terga verterunt. quos defensuri Turcae procurrunt: sed ne hos quidem magni facientes Galli acrius instant. quos Cantacuzenus statim ac victos vidit, exusiocratorem Romiscen, qui cornu dextrum tenebat, eosque quibus praeerat Alanos manu promptissimos cum Gallis committere iussit. sed et hic recedere visus est, quamquam saevi instar leonis in illos furebat. superatum hunc quoque cum inteilegeret Cantacuzenus, forti ipse animo tamquam ex receptaculo prodieus in adversam Gallorum aciem erumpit divisoque in multas parles exercitu Gallos plane fusos oppidulum usque quod Myli dicitur insecutus eat cum multis et inferioris dignitatis et nobilioribus occisis, tum captis nonnullis e numero comitum illustriura. in quibus erant Ubus et frater eius, qui Richardus nominabatur, atque Contopagauus. quo facto victor rediit. quam quidem victoriam ut manifestius imperatori nuntiaret, multorum Gallorum capita hastis infixa captorumque nobiliores Ubum et Contopaganum qui appellabatur confestim ei misit. huc usque in narratione progressa, dum ad lucernam stilum duco, sensi obrepere mihi somnum taedio orationis parum concinnae. quando enim mentionis barbaricorum nominum inserendae atque tot tamque variarum rcrum narrandarum nocessitas instat, liistoriae corpus perpetuitasque orationis articulatim dissecari videntur. nec mihi succensebunt aequi lectores. Boëmundus vero pugnandi cupidissimus, cum in angustias se compulsum neque a mari solum terraque exclusum, sed etiam necessariis omnibus rebus egentem videret, undique pressus idoneam manum urbes cunctas circa Aulonem Hierichunteni Cauina sitas depraedatum emisit. nec segnis erat Cantacuzenus nec eum dulcis, ut ait poeta, somnus tenebat, verum alacri animo Beroiten sat niagnis instructum copiis con- tra Gallos dimisit. qui ex primo congressu victor discedens succensis in reditu tamquam victoriae corollario navibus Boëmundi rediit. autem atrox tyrannus audita eorum, qui missi erant, clade, quasi neminem e suo exercitu amisisset, animum nihil demisit, quin immo ferocior apparens fortissimos pedites equitesque sex millia elegit et in Cantacuzenum misit, confidens fore ut Romanorum exercitum una cum ipso Cantacuzeno primo impetu caperent. at ille per exploratores, quos semper ad Gallorum copias observandas habebat, de istorum adventu certior factus nocte cum semet ipsum tum milites armavit vehementer ut illi primo mane in sc irruerent. verum Gallis valde defatigtis ad Busae amnis ripas pauhilum acquiesceutibus ipse, ubi ridere dies coepit, invadens illos acriterque urgens multos vivos cepit, plures caedit; reliqui autem fugientes, quod aiunt, lupum occurrunt leoni, fluminis videlicet vorticibus hauriuntur. omnibus igitur comitibus ad imperatorem missis Timorum se confert, qui quidem locus pahister est et aditu difficilis. hic ad septinium diem moratus speculatores multos in varias partes dimisit, qui Hoemundi res obscrvarent et inde sibi nuntium referrent, ut de Boëmundi rebus certior factus eas perspiceret. occurrunt hi forte Gallis centum pontem e ratibus conficientibus, ut flumine traiecto oppidulum in adversa ripa situm
- 13.7.1
occuparent. in quos subito irruentes omnes paene vivos capiunt ipsumque inter eos Boëmundi patruelem, qui in decem pedum porrectus latus erat ut alter Hercules; fuitque novum sane spectaculum, magnum illum ac vere monstruosum gigantem a pygmaeo correptum videre Scythula. cum igitur Cantacuzenus captivos hos mitteret, lepide praecepit, ut monstrum illud vinculis astrictum pygmaeus Scytha ad imperatorem duceret. imperator, ubi captivos istos adesse rescivit, in regium solium ascendens eos introduci iubet, intratque etiam Scytha vinctum illum immanis corporis Gallum inducens, cuius ne femur quidem attingebat. quae res magnum omnium risum concitavit. tum in custodiam reliqui comites dati sunt: **.
- 13.7.2
Necdum imperator de rebns a Cautacuzeno feliciter gestis subrisorat, cum alter calamitosus adfertur nuntius, infandam Romanarum cohortium, quae cum Camytze ac Gabasila fuerant, caedem indicans. neque tamen imperator auimum despondit, quamquam perculsus erat maxime et afflictus, ita ut ingemisceret iis, qui ceciderant, quin etiam lacrimas interdum ob unumquemque funderet: sed Coustautiuum Gabram virum bellicosum et quasi ignivomum in hostes, arcessitum Petrulam, quam vocant, dimisit exploraturum, unde penetmntes in angustias Galli caedis tantae auctores fuissent, iisque in posterum iter praeclusurum. Gabra autem id aegre ferente, cum mandato ὢ· premeretur (habebat enim homo nimiam sui opinionem magnaque moliri cupiebat), statim ad id negotii Marianum Maurocatacalo- nem Caesaris mei sororium. pugnandi cupiditatem suam qui multis egregiis factis iam probaverat, in eius locum substituit. quem sibi carissimum imperator cum mille misit viris fortissimis. quibus etiam multos addidit de familia porphyrogeniti meique Caesaris, pugnandi qui cupidissimi erant. sed ne hic quidem ad eundum promptus fuit; quin etiam deliberabundus in suum se tabernaculum recepit. circa medias vero noctis vigilias Lantulphi litterae, qui tum erat apud Isaaciura Contostephanum classis praefectum, adferuntur, quibus graviter Contostephani Isaacius eiusque frater Stephanus Euphorbenusque incusabantur, quippe qui neglecta Longibardiae freti custodia animi relaxandi causa in continentem terram interdum exirent. inerant in iis haec: “quamvis tu, imperator, excursiones Gallorum ac populationes pulatioues omni vi omnique studio praepedire volueris, socordia tamen eorum, quiVjus Longibardiae freti custodia mandata erat, factum est, ut naves ad Boëmundum traicientes cum rebus omnibus necessariis minime turbentur. qui enim paullo ante e Longibardia ad Boëmundum pervecti sunt, idoneum sibi ventum expectaverant. nam cum austri late spirantes in Illyricum e Longibardia navigantibus prosperi peri sint, boreae autem adversi, plenis velis in IUyricum pervecti navigationem feliciter confecerunt. austro vero acerrimo ad Dyrrachium appellere non permissi litus Dyrrachii praetervecti ad Aulonem proficisci coacti sunt, ubi naves onerarias capacissimas constituerunt, ut equestres ac pedestres copias magnas cum omnis generis commea- tibus Boëmundo adferrent. deinde multos mercatus largius illinc importarent.” at imperator ira elatus in Isaacium invectus est; cumque simul minaretur, nisi prudenter rem gereret, ad vigilandum quidem intentius eum excitavit, sed minime Contostephano res ex animo cessit. nam semel iterumque Gallos inde in Illyricum transeuntes arcere conatas id quod petebat non assecutus est. medium enim fretum tenens, cum Gallos vento adiutos plenis velis et ingenti impetu navigantes videret, contra Gallos ventumque proris adversum simul pugnaro non potuit, quoniam ne Hercules quidem, ut aiunt, contra duos. vi igitur tempestatis coactus recessit. quibus compertis imperator dentibug frendebat intellegensque haud apta in statione a Contostephano Komanam classem esse constitutam eamque ob causam austrum, qui prosperam Gallis navigationem praeberet, ei adversum esse, tabulam Longibardicae Illyricaeque orae, in qua utriusque portus notati erant, Contostephano permisit litteris admouens, et quibus in locis ad ancoras naves eum deligare oporteret et unde ventum nanctus secundum in traicientes Gallos incurrere possot, rursusque animum Contostephani erexit atque ut rem aggrederetur persuasit; viribusque collectis Isaacius ad locum imperatoris consilio delectiim naves applicavit. observato deinde opportuno tempore, quo Longibardi in Illyricum cum magno commeatu vehebantur, secundo vento in eos incnrrens naves-
- 13.8.1
que in medio freto excipiens piraticas quasdam iuceudit, plures cum classiariis submersit. at imperator, antequam haec audiisset, quia Lantulphi ipsiusque ducis Dyrracheni litterae altius in animo insidebant, mutato repente cousilio arcessituui, quem iam commemoravimus, Mariauum Maurocatacalouem classis ducem creavit Petrula alii mandata. ille igitur cito profectus deprehensas feliciter piraticas onerariasque e Longibardia ad Boëmundum naves variis commeatibus refertas cepit omnes vigilque deinde custos maris, quod inter Longibardiam est ac fretum IIIyricum, omne prorsus Gallis cum Dyrrachio commercium interclusit.
- 13.8.2
Imperator autem Diaboli cousidens in collibus ante claustra sitis, cum eos qui ad Boëmundum transfugere cuperent, arcebat, nivium instar nuntios ad duces misit clisuras custodientes, unumquemque docens, quot in carapum Dyrrachenum contra ëmundum essent mittendi quaque forma in occasioue pugnae acies instrui oporteret. plerumque subito eos equitatu irruere iussit indeque celeriter graduin referre atque iterum hoc iterumque facicntes sagittis dumtaxat pugnare. a tergo vero his praesto esse hastatos volebat lento gradu subsequentes, ut si vehementius sagittarii ad novissimum agmen reicerentur, ab hoc excipi possent simulque ut, si qui Galli ipsis occurrisscnt, eos ferirent. largam iis distribuit telorum copiam, quibus ne parcerent magnopere exhortatus est utque in equos potius quam in ipsos Gallos iacularentur. sciebat enim, telis in thoraces ac ferreas tunicas coniectis illos aut vix aut omnino non posse vulnerari, frustra vero tela mittere plane amens ei videbatur. armatura enim Gallorum lorica est ferrea anulis conserta et ferramentum tam bono ferro fabricatum, ut et tela reiciat et militis corpus tueatur. accedit ad hoc muniraentum scutum, non illud quidem rotundum, sed latiore ab imo ambitu in acutius fastigium desinens, cuius iuterior pars pauUihim excavata est, exterior levigata et resplendens aeneo umbone fulgurat. itaque Scythicum licet aut Persicum tehim vel immanibus lacertis intortum inde ad iaculatorero ipsum repulsum resilit. quare imperator et Gallicae armaturae et nostrae iaculationis gnarus imperabat, ut hominibus neglcctis equos potius peterent iaculisque figerent, quippe cum illi equis dciecti facile caperentur. Gallus enim equo impositus omnino superari uon potest, quin etiam Babylonios muros perrumpet: simul autem de equo descendit, volentibus ludus est. cumque perversitatem hominum ipsum comitantium bene nosset, claustra excedere noluit, quamquam, id quod sacpius mihi olim confirmavit, maxime cupiebat proelii fortunam cum Boëmundo experiri. erat enim omni gladio ut ita dicam acrior, summa constantia ac plane inperterritus, sed quae ipsi acciderant quaeque vehementer eius animum cruciabant, ab incepto tunc quidem desistere eum coegerunt. interim Boëmimdus terra marique inclusus est. sedebat enim imperator quasi spectator eorum, quae in Illyrici planitie gerebantur, totoque animo et consilio pugnantibus suis aderat, ita ut et omnium sudorum laborumque eorum particeps esset (immo plures eum pertulisse dixeris) et duces, qui montium vertices claustraque tenebant, ad proelia pugnasque adhortaretur et, quomodo Galli invadendi essent, instrueret. iam Marianus, qui omnes tum vias freti, quod Longibardiae atque Illyrico interia- cet, custodiebat, omnes inde in Ιllyricum traiecturos prohibuit atque eflecit, ut nec navi trinis instructae velis nec vastae onerariae nec denique myoparoni duorum remorum transfretare ad Boëmundum dum modo liceret, is igitur deficientibus maritimis commeatibus, cum a terra iam undique se premi bellumque prudeniissme geri conspiceret (si qui enim pabulandi aut aliarum rerum afferendarum causa castris exirent vel ad potum equos educerent, Romani in eos invadentes plurimos eorum trucidabant, ita ut paene consumeretur illius exerctus), missis ad Alexium Dyrrachii ducem legatis de pace agere coepit. Gulielmus vero Clarelas, vir praecellens inter Boëmundi comites, cum universum Gallorum exercitum et fame et morbo terribili divinitus immisso laborantem, saluti suae consulens cum quinquaginta equitibus ad imperatorem transfugit. quem benigne exceptum iroperator, ubi Boëmundi rerum clademque exercitus fame pressi audivit quantisque ille esset in angustiis, multis beneficiis donisque cumulatum ipsa nobilissimi dignitate ornavit. cumque ex Alexii litteris cognovisset, Boëmundum πρὸς αὐτὸν διαxB legatos misisse, qui pacem peterent, reputans nefarios istos domi insidiatores pericnlum semper aliqviod moliri cogitansque, quoties contra se coniuraverint et a familiaribus magis quam ab exteris hostibus se petitum esse, nec utraque manu ampliiis cnm utroqne hoste pngnandum ratns necessitate, quod ainnt, in studium versa optimum dnxit, Boëmnndi precibns minime reiectis cum Gallis pacem inire atque ob causas supra relatas qnominus longius progrederetur desistere. quare ipsc quidem ibi, ubi erat, remansit utrique resistens parti, littcris antcm ad Dyrrachii ducem redditis responderi Boëmundo inbet hunc fere in modum : "nosti omnino, quoties deceptus sim tuis credens et iuramcntis et verbis. nec nisi divina evangelii lex Christianis praeciperet, ut cuncta sibi mutuo ignoscerent, faciles nunc sermonibus tuis aures praeberem. sed qnia falli melius est, qnam deum offondere divinasque leges migrare, non repudio preces tuas. qnodsi igitnr revera pacem et ipse desideras perversam quam suscepisti et temerariam rem detestatus neqne amplius Christianorum sanguine non patriae vestrae nec Christiano-
- 13.9.1
rum, sed tuae solius libidinis causa effuso laetaris, age, cum haud magnum spatium inter uos intersit, ipse huc veniascum quotcumque placebit comitibus. ac sive consentientes res inter nos componemus sive id non faciemus, incolumis tamen, ut dictum est, in tua te castra recipies.”
- 13.9.2
Quibus auditis Boëmundus obsides petiit ex numero ilhistrium, qui liberi in suis ipsius castris in custodia tenerentur snorum comitum, dum ipse rediissct. alioquin enim umquam se ad imperatorem venturum negavit. quapropter hic vocatos ad se Marinum Ncapolitanum et Rogerium Francum, fortitudinis gloria praeclarum, prudentes viros etLatinorum morum peritissimos, praeterea Constantinum Euphorbenum et manu et consilio promptissimum, qui omnia sibi ab imperatore imperata feliciter semper fecerat, et Adralestum queudam linguae Gallicae peritum ad Boëmundum dato illis negotio, omni ratione ut eum adirent eique persuaderent, ut ad imperatorem sese sponte conferret et ea quae vellet ab eoque peteret enuntiaret : nam ea, modo commoda essent imperatori, haud dubie eum assecuturum, sin minus, incolumcm in sua ipsius castra rediturum. quod ubi cum illis imperator communicavit, eos dimisit. illi vero viam ad Boëmundum ferentem inierunt. hic venire ad eos certior factus ac veritus, ne cognitam exercitus miseriam imperatori renuntiarent, equo conscenso obviam iis longe a castris factus est. qui imperatoris ad eum verba hunc in modum tradiderunt: “minime imperator oblitum se esse dicit promissa iuramentaque quibus non tu solum, sed omnes etiam, qui tunc transiere eomites, vos ipsi obstrinxeritis. ac plane intellegis, minime tibi bene cessisse periuria.” haec ut audivit Boëmudus “Iam satis est” verborum; sed, si quid aliud mihi ab imperatore affertis, scire id cupiam”. cui legati “Haec tibi” saluti consulens imperator per nos denuntiat: scis utique, te nec Dyrrachium, etsi multa tuleris, occupare potuisse nec tibi tuorumve cuipiam commodum ullum paravisse. nisi igitur summum et tuum et tui exercitus vis exitium moliri, accedas ad maiestatem meam et quidquid cupis exponas auditurus quid mihi videatur. ac si unum uterque sentit probatque, deo gratias ; sin minus, incolumem te in castra tua remittam. tuorum vero quicumque ad sanctum sepulcrum venerandum discedere cupient, a me sustentabuntur ; quotquot autem patriam repetere malent, amplis a me donis aucti domum revertentur.” ad quae Boemundus “Nunc vero” missos ad me esse ab imperatore viros idoneos ad rationes reddendas recipiendasque. fidem igitur plenam mihi a vobis dari volo, minime contemptim me ab imperatore iri exceptum, sed ultra sex stadia obviara mihi familiarissimos ipsius consanguineorum ad me prosequendum prodituros esse; ubi autem accessero ad regium tabernaculum ac portas eius ero ingressurus, ipsura e regio solio surrecturum et honorifice me suscepturum nulla omnino facta mentione eorum quae olim inter nos pepigerimus : neve a me rationem exigat, verum me liberum atque plane securum, quaecumque libuerit. loqui sinat. ad haec spondeatis velim. imperatorem manu me prehensurum et ad caput lecti sui locum mihi daturum concessurumque, ut curo duobus militibus eum adiens nec genu imperatoris venerandi causa nec collum flectam." quibus auditis legati, quos supra memoravimus, assurgendum esse illi e regio solio minime agnoscebant superbasque eius preces repudiabant. neque hoc solum denegaverunt, sed etiam id, quod sibi petebat, ut imperatoris venerandi causa nec genu nec collum flecteret. cotera haud perinde abnegarunt, videlicet cognatorum nonnullos, sed non qui maxime propinqui essent imperatori, aliquantum spatii prodeuntes exceptum illum ad imperatorem adducturos curae honorisque causa, porro ipsum cum duobus eum militibus aditurum, manu denique ab imperatore prehensum iri atque fore ut ei ad superiorem lecti regii partem stare Hceret. his dictis discesserunt legati eoque abierunt, ubi paratum iis hospitium erat attributa centum satellitum custodia, ne noctu egressi exercitum specularentur Boëmundumque contemptius haberent. postridie ille cum equitibus trecentis cunctisque comitibus in eum progressus locum, ubi pridie cum illis viris convenerat, relictis illic ceteris iussisque se redeuntem opperiri cum electis sex ad legatos abit. ibi resumpta pri- ori disceptatione, cum Βοëmundus instaret, comes quidam ex praestantissimis, cui Ubus nomen fuit, sic Boeraundum alloquitur: “nemo adhuc nostrum, qui huc cum imperatore proeliaturi veneramus, quemquam hasta percussit omitte ista tot verba; pax proelio mutanda est.” tum multa est sermonum altercatio exorta aegre ferente Boëmundo et contumeliae loco ducente, si non omnia, quae petierat a legatis, fierent. quibus quaedam concedentibus, reliqua vero denegantibus Boëmundus necessitate, ut dici solet, in studiura versa postulavit iurareut se houorifice exceptum iri et si imperator quae vellet concedere recusaret, incolumem in castra sua dimissum iri. sanctis igitur evaugeliis propositis obsides Gido fratri tradi custodirique ab eo ad suum usque reditum iussit. quae legati approbautes et ipsi ad iusiurandum de obsidum incolumitate eum vicissim adegerunt; quod Boëmundus iis praestitit. datis igitur acceptisque iuramentis Sebastum Marinum, Adralestum qui vocabatur et Rogerium Francum obsides
- 13.10.1
M DBαϊ- Gido fratri tradidit ea condicione, ut, sive cum imperatore pacem conciliaret sive minus, illaesos ex iureiurando imperatori remitteret.
- 13.10.2
Antequam vero iter ad imperatorem una cum Euphorbeno Constautino Catacalone capesseret, castra diuturna in eodem loco commoratione fetidissima transferre cupiens ne id quidem se sine illorum cousilio facturum esse affirmavit. est enim Gallorum natura tam inaequalis et uno temporis puncto utrimque mutabilis, ut qui modo terram se unum iactabat concussurum universam , idem mox plane demissus animo et ad pulverem , ut aiunt , deiectus sit, praesertim cum in fortioris animi viros inciderit. illi igitur ultra stadia duodecim traduci exercitum non permittunt et Boëmundo "nos quoque," inquiunt "sis, comites erimus locumque inspiciemus." Boëmundo etiam id concedente, illi datis confestim ad custodes claustrorum litteris interdixerunt , ne qua eruptione Gallos infestarent. tum Euphorbenus Constantinus Catacalo petita impetrataque a Boe- oMανουὴλ δέ τὸν Mοδηνὸν πισ- mundo venia ingrediendi Dyrrachii statim illuc festinavit aditoque urbis praefecto Alexio Isaacii sebastocratoris filio, quid ipsi militumque ducibus simul missis imperator denuatiasset. exposuit. otenim propter machinam, quam omnibus Dyrrachii pinnis imperator imponendam curavorat, nemo e moeuibus despectare poterat. erant enim tabulae moenium propugnaculis affabre additae nulloque affixae clavo ita ut, si quando Latini scalis eniti conarentur et iam mui’OS ascendissent, ibi stare non possent, sed cum ipsis tabulis lapsantes in urbem, ut dictum est, deciderent. Euphorbenus igiturDyrrachenos adiens mandata imperatoris exposuit: cumque iis optimum addidisset animum, inqui- sivit in castelli condicionem, et ut summa providentia apud eos omnia fuisse administrata intellexit ipsosque omnibiis, quae opus essent, abundare ac plane nihili ducere Boemundi machinas, ad hunc rediit, qui iam castra transtulerat eum in locum, quem praedixerat. cui se adiungens ad imperatorem proficiscitur ccteris legatis, prout erat constitutum, in Gidi potestate relictis. Manuelem autem Modenum, famu- lum sibi omnium deditissimum fidissimumque, ad imperatorem praemisit. qui Boëmundi adventum nuutiaret. is cum prope regium venisset , parata invenit omnia illa, quibus ut exciperetur ipsi cum legatis convenerat. ubi vero ingressus est, Augustus extensa manu eius manum preliendit eaque ratione eum salutavit, qua salutare imperatores solent, et ut ad regium solium consisteret, eum invitavit. talis fuit vir, qualem , ut iam nunc breviter dicam, uuUum illo tempore neque barbarum ueque Graecum Romauorum terra parem vidit. nam rairum erat oculorum spectaculum fama- que eius omues percellebat. sed, ut accuratius per siugula barbari figurani describam, tam alta fuit statura ut procerissimos uno paene cubito superaret, ventrem et ilia contractior, latus humeros, spatioso pectore, lacertosus totoque corporis habitu uec strigoso nec carnibus tumente, sed optime moderato et ut ita dicam ad Polycleti regulam formato, vigeutibus manibus, gressu valido : cervicis deuique ac dorsi apta compages ; sed si quis curiosius attendebat, inclinari in pronum videbatar, non quo vertebrae aut spina dorsi laesae essent, sed, ut probabile fuit, quod inde ab infantia aliquantum in istuni habitum declinabat. color reliquo corpore candidissimus ; in facie candidus color cum rubicundo mixtus. capilli subflavi, non ceterorum barbarorum raore iu humeros demissi; ab isto enim insano comae studio alienus ad aures usque tonsus erat. barba rutili aliusne coloris fuerit, dicere non possum. etenim barba novaculae acie ad cutem rasa superficiem ille habebat gypso leviorem : quamqnam et haec rufa fuisse videbatur. glauci oculi, irae et gravitatis vim prodentes; nasus naresque liberam spiritu animam ducebant; uasum vero pectore adiuvabat et latum rursus pectus naribus. natura enim per nares exitum fecit effervescentis e corde aeris. enncabat vero suave quiddam ex universa huius viri specie, sed terroribus undecumque erumpentibus frangebatur. etenim totus totius corporis status ferum habebat aliquod mea quidem sententia et inexorabile, sive magnitudinem sive vultum spectas; atque risus eius aliorum fremitui simillimus fuit. tali erat mente et corpore, ut et ira et amor in ipso arma gereret et ad beUum spectaret. ingenium eius πλεονεκτήμασιν.
- 13.11.1
multiplex fuit et versutum atqae ne ullam ansam praeberet, providens, sermones eius accurati responsaque maxime circumspecta. talis ac tantus vir uno imperatore cum fortuna et eloquentia tum ceteris naturae dotibus inferior erat.
- 13.11.2
Imperator igitur obiter et obscure memoria praeteritoriim revocata eum urgebat diversumque sermonis iter tenuit. at ille conscientia culpae turbatus sedulo cavit, ne quid ad sermones eins referret, hoc tantum affirmans, minime advenisse se istis de rebus reponsurum; nam et ipsum multa habere, de quibus diceret : tamen deo huc ipsum ducente maiestati eius in futurum omnia se permittere. cni imperator “Vetera” inquit “nync sane mittamus; te vero, in amicitiam conveuire vis, primum omnium subicere te nostro imperio oportet eiusque ipsius rei consobrinum tuum Tancredum certiorem facere eidemque praecipere, ut ex pacto inde ab initio facto Antiochiam iis, quos misero, tradat; tum cetera omnia, quae inter nos
- 13.11.3
tum convenerint, nunc et in posterum te religiose servare.” cum haec alia eiusmodi plura imperator dixisset audivissetque, Boëmundus, idem ille erat nec se ullo modo mutaverat, “Fieri” inquit non potest, ut talia promittam” et ob alia quaedam, quae postulaverat, petiit ut ex iis, quae cum legatis pepigerat, in castra sibi redire liceret. cui imperator “Nullum profecto” inquit “ad deducendum me ipso aptiorem habeo.” quibus dictis exercitus palam imperavit, ut equos pararent et mox secum Dyrrachium versus proficiscerentur. his auditis Boëmundus, cum ad sibi tabernaculum se reciperet, Caesarem meum Nicephorum Bryennium panhypersebasti dignitate iam tum ornatura videre cupiebat. egreditur ille omnemque contendens, qua summa valuit, dicendi vim cum in concionibus tum in familiaribus sermonibus omnino invictam Boëmundo persuasit, ut pleraque eorum, quae imperator acciperet, victumque manu ad imperatorem duxit. ac postridie iureiurando dato ex eius voluntate et senteutia pactum conclusum est his verbis conceptum.
- 13.12.2
“Prius illud pactum, quod cum potestate tua a deo coronata tum confeci, cum ex Europa cum numerosissimo illo Francorum exercitu in Asiam ad Hierosolyma liberanda transiens in regiam urbem profectus sum , ut rerum quibusdam vicibus irritum factum est, ita abrogatum sit nec ratum amplivis habeatur, si quidem rebus nunc mutatis plane antiquatum est. nec inde maiestatem tuam ius sibi adversus me sumere fas est eove niti circa ea, quae tunc pacta scriptaque fuerunt. etenim cum bello adversus tuam a deo promotam potestatem suscepto pacta illa dissolverim, una cum illis item potestatis tuae in me sunt crimina dissoluta. nunc vero tamquam poenitentia motus atque veluti ictus piscator ad sanitatem reversus ac, paene dixerim, tua hasta prudentior factus, gravis denique illius temporis cladis bellorumque memor accedo ad hanc cum tua potestate alteram conventionem ineundam: qua me lizium fore hominem sceptri tui spondeo, vel, ut clarius apertiusque loquar, servum ac subditum, quandoquidem et tu me sub dextram tuam trahere hominemque tuum lizium facere vis. itaque ero deinceps ex hoc secundo pacto, quod in omne tempus me servaturum esse iuro deum obtestans sanctos que eius, quibus testibus hic quoque tractatus et scribitur et dicitur, homo fidelis tuae maiestatis et desideratissimi tui filii et imperatoris domini Ioannis porphyrogeniti ac dexteram armabo contra omnes qui potestati tuae adversantur. sive Christiani erit generis qui manus in te toUere audeat, sive alieuus a religione nostra ex eorumque numero, quos nos paganos appellamus. itaque illud solum ex supra commemorata pactione inter partem utramque, vestram maiestatem et me, facta reliquis abolitis huc transfero et amplector et mordicus teneo tantum hoc quasi abrogatum renovans, fore me servum et lizium hominem maiestatis utriusque vestrum nec ullum umquam tempus fnturum, quo hoc irritum faciam nec denique ullam causam modumve apertum aut absconditum, quo harum sponsionum pactorumque ruptor appaream. et quoniam nunc regionem nominatim hic indicandam, positam in Orientis partibus, per maiestatis tuae bullam auream a potestate tua rubro atramento subscriptam accipio, cuius quidem bullae aureae altcrum exemplnr mihi traditum est, terras illas accipiens ut a tua maiestate donatas, cuius donatiouis auctoritas in aurea bulla posita est, in remunerationem tot regionum urbiumquc maiestati utriusque vestrum, tuae inquam magni imperatoris domini Alexii Comueni et desideratissimi filii tui imperatoris domini Ioannis porphyrogeniti, fidem meam exhibeo, quam ut firmam ancoram immotam inconcussamque me conservaturum polliceor. atque ut clarius sermonem repetam legitimasque formulas usurpem eorum, qui litteris pactionem consignant, en ego Boëmundus Roberti filius paciscor cum vestra potestate et pactionem inviolatam esse volo erga maiestatem vestram, hoc cst, te impcratorem Romanorum dominum Alexium et imperatorem ac filium tuum porphyrogenitum, me vobis lizium fore hominem verum siucerumque, quoad spiritum duco et in vivorum numero habeor , meque manum contra omnes armaturum, qui ab hoc inde tempore vestri et maiestatis vestrae principum Romani imperii semper augustorum hostes apparebuut. et ubicumque me adesse iubebitis, cum universis meis copiis sine excu-. satione, prout res exiget, obsequar. praeterea omnes , si qui erunt, potestati vestrae infensos, nisi forte angelis immortalibus similes nostris hastis vulnerari nequeuut et indomitis corporibus tecti sunt, pro vestro imperio debellabo. ac dum ego et corpore valeam et a bello quocumque barbarico et Turcico liber sim, ipse per me praesens cum copiis meis vestra causa belli discrimen subibo. sin me, qualia multa humanam vitam infestant, gravis morbus impedierit aut bellum iraminens ad se traxerit, tunc polliceor emissurum me validissimum quantum potero virorum fortium, qui mihi subiecti sint, auxilium, ut deficieutis mei locum suppleant. est enim haec recta fides, quam hodie vestrae maiestati exbibeo, id est pacta aut per me aut per alios, ut iam dictum est, sanctissime me servaturum : rectamque fidem me praestiturum iuro et generaliter et speciatim pro vestro imperio proque vita vestra, hac, inquam, infra solem vita et terrestri. pro hac igitur vestra vita tamquam ferrea et malleo procusa statua in armis stabo. atque usque ad dignitatem vestram et regia vestra membra iusiurandum extendo, si qui hostes sceleratissimi ea laesuri sunt, quoad eos evertere et a scelere prohiberc licebit ; neque minus hoc faciam pro quavis vestra terra et urbe cum parva tum maiori, pro insulis quoque ipsis, denique, ut uno verbo dicam, pro omnibus locis terrac marisque imperio vestro subiectis, scilicet ab Adriatico mari usque ad totum Orientem et per latitudinem magnae Asiae , ubi Romanorum fines erant. paciscor praeterea ac pactorum sit testis auditorque deus, nullam me umquam regionem imperio vestro sive nunc sive antehac subiectam neque urbem insulamve occupaturum retenturumquc, id est, ut simplicius dicam, nulhim omnino cx iis locis, quos vel conplectebatur vel nunc conplectitur per Orientem perque Occidentem imperium Constantinopolitanum exceptis terris, quae disorte mihi a maiestate vostra divinitus promota donatae sunt quaeque in hoc scripto nominatim indicabuntur. sed quamcumque terram subigere potuero, quae olim sub huius imperii dicionc fuit, expulsis iis qui illam obtinent, ad vestrum arbitrium istius administrationem deferre debeo ; ac si quidem a me subactae terrae imperium mihi concedere vultis quippe homini vestro lizio servoque fideli, esto; sin minus, nihil cunctatus eam viro a maiestate vestra designato tradam. neque omnino si quis terram aliquam aut urbem aut oppidulum ex iis, quae sub imperii quondam dicione fuerunt, mihi prodere mihique attribuere velit, accipiam; verum se(??) oppugnatione seu absque oppugnatione capta vestra, uti antea fuerant, sic iterum erunt me quidem nequaquam de iis litigante. ad haec nec iusiurandum adigam quemquam Christianum nec ipse adigar cuiquam alteri conventionemve inibo ullam, quae detrimentum aut vobis aut vobis et imperio vestro importare queat. neque alterius homo fiam aut principatus alterius maioris minorisve sine auctoritate vestra; verum una mihi dominatio, cui me serviturum promitto, tua est carissimique tui filii maiestas. iam si qui ad me venient imperii tui homines eo animo ut a potestate tua desciscentes mihi serviant, eos ego detestabor reiciamque, quin etiam arma contra eos sumam. alios vero barbaros meae se hastae subicere cupientes accipiam quidem, sed non privato iure: immo eos in tuum nomen tuique filii dilectissimi iureiurando adigam eorumque terras iure imperii vestri accipiam, et quidquid de illis constitueritis, id prompto animo me esse facturum polliceor. haec de urbibus et terris, quotcumque sub imperio Romanorum fuerunt. eas vero, quae nondum subiectae fuerunt Romaniae, regiones iuratus spondeo, sive nullo bello sive bello pugnisque mihi obtigerint, tamquam a maiestate vestra mihi coucessas me putaturum, seu Turcicae fuerint seu Armenicae seu, ut quis linguae nostrae peritus dixerit, paganicae seu Christianae. quicumque vero ex gentibus ad me accesserint mihique servire voluerint, eos sic me accepturum promitto, ut futuri sint et ipsi vestrae maiestatis homines et ut pactio ista mea cum maiestate tua facta ac iuramenta maxime confirmata etiam in eos transeaut. quorum quidem ii, quos mihi esse subiectos volitis, imperatores semper augusti, sint quidem subiecti: quos autem ad vestram mitti potcstatem statuatis, haud invitos equidem mittam, nolentes vero et qui vestram servitutem repudiabunt ne ego quidom accipiam. Tancredum nepotem meum quod attinet, bellum contra eum implacabile geram, nisi quid remittere do odio voluerit in vestram maiestatem suscepto nec de manu sua urbes imperii vestri liberaverit. ubi vero vel volente eo vel invito liberatae sunt, ipse vestra auctoritate, quae per auream bullam mihi data sunt nominatimquae postea ennmerabuntur, possidebo, reliquae vero urbes una cum Laodicea Syriae aliisque cunctis, quae non sunt de numero urbiura mihi concessarum, imperio vestro adiungentur. neque fugitivos imperii vestri umquam recipiam, verum remittam cogamque eos ut ad maiestatem vestram revertanture. praeterea pacta firmiora redditurus etiam vades me dare concedo pactorum, inviolata ea semper salvaque servari, meos homines, qui terras mihi a maiestate vestra datas iure meo possessuri sunt, et urbes et oppida, quae cominatim indicabuntur. etenim etiam hos ego iureiurando adigam quam religiosissimo, quo obligentur ad fidem rectam erga potestatem vestram custodiendam et ad omnia, quae sunt legibus Romanorum consentanea quaeque in hac pactione conscripta sunt, diligentissime observanda. atque caelestes potestates et inevitabilem dei iram obtestantes iurabunt me praeeunte, si quando maiestati vestrae insidiatus sim, quod absit, quod salvator quodque iustitia dei avertat, tum se omni ratione primum enisoros, ut designato ad id quadraginta dierum spatio ad fidem maiestati vestrae debitam redire me repugnantem cogant. haec vero fiant, si ut fiant concedatur, cum quis furor atque insania me corripuerit vel cum mente alienatus sim. sin vero nihil de amentia remiserim surdumque ad monita ipsorum me furor impotentior egerit, illi quidem iureiurando erga me soluti atque a me plane abalienati in vestram potestatem manumque et arbitrium transferentur: et quas meo iure terras obtinebant, meae potestati ereptas vobis vestroque iuri assignabunt. quod se facturos illi iureiurando adigentur eandemque erga vos fidem servitutemque et benevolentiam servabunt, quam egomet ipse pollicitus sum, ac pro vestra vita et terrestri honore arma sument pariterque pro regiis vestris partibus ac membris, ne quid patiantur ab hoste ullo, armis certare non desinent, si quidem insidiatores corruptoresque in eorum notitiam venerint. ac iuro testans deum hominesque et supremos angelos, me adacturum illos horrifico iureiurando ad illa facienda praestandaque pro viribus. de urbibus etiam vestris et castris locisque ac de cunctis omnino partibus in imperii vestri dicionem redactis, quas Occidens habet, quas Oriens amplectiture, iurati promittent eadem, quae et ego vobis promisi, eaque et me vivo et me mortuo facient. habebit igitur illos quoque potestas vestra obnoxios iisque tribuet quaecumque ministris fidelibus tribuuntur. et qui hic forte reperiuntur huc mecum profecti, extemplo iureiurando interposito fidem promittent pactaque vobiscum Augustis, domino Alexio, Romanorum imperatore, et porphyrogenito imperatore, filio tuo, facient. quotquot autem absunt meorum equitum et armatorum, quos caballarios solemus appellare, misso ad urbem Antiochiam a maiestate tua homine et ipsi iusiurandum interponent, quod quidem ille ab iis accipiet; ac iuro equidem curaturum me ut eadem nulla parte mutata iurati spondeant. praeterea polliceor et iuro, quoties maiestati vestrae lubebit, manus me sublaturum et bellum paraturum adversus omnes qui oppida et loca obtinent, quae olim imperio Constantinopolitao dediticia fuerunt. quos vero bello temptare tibi non placuerit, contra eos ne nos quidem ipsi bellabimus. in omnibus enim rebus obsequemar potestati vestrae omnisque actio nostra et omne consilium ex arbitrio tuo pendebunt. Saracenorum et Ismaelitarum quicumque ad maiestatem tuam transfugae confluent urbesque suas tradent, eos nec impediam nec ulla ratione mihi conciliare conabor: exceptis tamen iis, qui hasta mea coacti et in suramas angustias redacti, ubi se in periculo versari cognoscent, ad potestatem tuam oculos convertent et ad te fugientes salutem suam petent. hos enim cunctos, qui Francorum arma metuentes ac mortem expavescentes imminentem augustos vos imperatores invocabunt, * * non eam ob causam captivorum nostrorum curam habebitis, sed potius eorum, qui sine ullo nostro labore et opera in vestram servitutem ultro pervenerint. praeterea etiam hoc promitto, curaturum me, ut quicumque mecum traicere Adriaticum raare e Longibardia voluerint milites, iurent et ipsi in maiestatis vestrae servitium adigente ad ius- iurandum omnes illos aliquo potestatis vestrae homine transmisso ad id ipsum a vobis trans mare Adriaticum. ac si qui eorum iusiurandum se dare pernegant, eos polliceor me utpote consentire nobis renuentes ne traiciant prohibiturum. sed oportet iam regiones urbesque mihi per bullam auream a potestate vestra divinitus promota muneri datas in hoc scripto exponere; sunt autem hae: Antiochi civitas in Coele Syria cum suburbanis et agro suo cumque ipso Suetio ad mare sito; tum qui Dux vocatur locus cum agro suo omni; locus, qui Caucae quique Luli et qui Montis Admirabilis nomen habet: Pheresia cum tota ipsis subiecta regione; Sanctus Elias strategis cum oppidulis ei subiectis; Borze strategis et quae illi subiuncta oppidula sunt; universa regio circa strategidem Sezer posita, quam Larissam Graeci nominant; praeterea strategides Artach et Teluch cum agris suis ac simul Germanicea eiusque oppidula; Maurus Mons et omnia huc pertinentia castella planitiesque ei snbiacens universa excepto scilicet Rupeniorum agro Leonis et Theodori Armeniorum, qui potestatis vestrae homines sunt; postremo una cum supra scriptis strategata Pagrae Palatzaeque, thema Zume et quae his subsunt castra atque oppidula cum agris suis. haec enim omnia in anrea illa maiestatis vestrae bulla commemorata sunt ut a divina potestate ad terminum usque vitae meae mihi muneri data, post meum hinc obitum reditura ad imperium novae Romae reginaeque urbium Constantinopolis: ea lege ut integerrimam fidem custodiam benevolentiamque puram per vos semper augustos principes erga urbis imperium thronique eius ac regii sceptri servus sim ac lizius subditus. promitto etiam atque obtestor iurans qui in ecclesia Antiochiae adoratur deum, non ex nostro fore genere Antiochiae patriarcham, sed eum cui maiestas vestra id munus detulerit, e numero alumnorum magnae ecclesiae Constantinopolitanae delectum. hic conscendat sedem Antiochenam omnibusque fungatur pontificis officiis, et manuum impositionibus et reliquis ecclcsiasticis functionibus, ex sedis istius privilegiis. erant autem partes a ducatu Antiocheno abscissae voluntate maiestatis vestrae adiungere eas integras reliquo imperio cupientis hae: thema Podandum * * et ad haec strategatum Tarsi urbis, Adana civitas, Mopsuestiae et Anabarza et, ut paucis dicam, universa Ciliciae terra, quatenus finitur Cydno et Hermone: strategis porro Laodicea Syriae ipsumque strategatum Gabalorum, quod nos subbarbara appellatione Zebel nominamus; strategata quoque Balanei et Maracei et Antaradus cum Antarto; strategis vero etiam haec utraque. haec sunt. quae divulsa a ducatu Antiochiae potestas vestra orbi imperii adiecit illinc dempta. ego vero acquiesco datis pariter atque ablatis omnibus et ut iuribus inhaerebo prinilegriisque, quae vobis accepta refero, ita ab illis abstinebo, quae a vobis non accepi, nec fines transibo, sed iis contentus ero, quae sunt mihi muneri data, possidens ea iisque, quamdiu vita supererit, fruens, ut antea dictum est; post obitum autem meum, prout hoc quoque praescriptum est. ad propria redibunt imperia, unde mihi possidenda tradebantur. sub finem enim vitae meae procuratoribus hominibusque meis supremam voluntatem edicam, restitui me velle Romanorum imperio dictas regiones universas et vetare eos niti contra earum cessionem aut in iurgia incidere. iam vero illud quoque iuro et quam firmisima promissione sancio, curaturum me, ut sine mora ac sine fraude imperata faciant. ceterum et hoc pactionibus additum esto: cum pro urbibus illis per potestatem vestram ab Antiocheno imperio et urbis ducatu separatis supplex ego peterem a solio vestro, ut mihi compensationem gratificaretur, iisdemque precibus peregrini quoque maiestatem vestram fatigarent, his satisfaciens potestas vestra compensationis causa themata ac terras quasdam urbesque Orientem versus sitas mihi dedit, quae hic nominatim sunt commemorandae, ut nec maiestas vestra in aliqua re dubitare possit et ego habeam, quo nitar. sunt igitur haec: thema Casiotidis regionis universae, cuius metropolis est Beroea, quae barbarorum lingua Chalep dicitur; thema Laparae et quae ei subiecta sunt oppidula omnia, scilicet Plasta, Chonii castrum, ïna, Aramisus castrum, oppidulum Amerae, castrum Sarbani, Telchampson arx et una cum his tria Tilia, Sthlabotilin et reliqua duo, arx Sgenin, Caltzierin castrum atque oppidula haec, ëri et quod Cathismatin dicitur Sarsapen et Necran urbecula, haec in citeriori Syria posita sunt. sequuntur a Mesopotamiae parte themata, quae prope Edessam urbem sita sunt, thema Limniorum et Aeti thema cum omnibus suis agris. neque vero haec neglegenda sunt, quae ad Edessam pertinent, neque quae mihi a divinitus custodita potestate vestra assignata sunt annua talenta, ducentas dico libras nummorum Michaelatorum. nam per piam maiestatis vestrae bullam auream etiam ducatus (Edessae) integer mihi donatus est cum omnibus ad eum pertinentibus et arcibus et terris ita ut non meae tantum personae destinata sit ista ducalis dignitas ; sed eam propagare mihi licet per piam buUam auream in quemcunque mihi successorem elegerim, ea tamen condicione, ut successor ille omnibus praescriptis voluntatibusque maiestatis vestrae sese subiciat tamquam eiusdem potestatis ac maiestatis homo lizius eadem quae ego concessi et pepigi concedens et paciscens. iam ab hoc inde tempore, quo homo vester factus sum et ad vestri principatus orbem pertineo. dono annuo e regiis thesauris ducenta talenta monetae qaalitatem formamque habeutis domini Michaelis, qui antea impe- rator fuit, accipere debeo per aliquem legatum nostrum e Syria cum litteris meis ad vos in regiam urbem mittendum, ut meo nomine illa accipiat. ac vos quidem semper augusti imperatores et Sebasti Augustique imperii Romanorum observabitis, quaecumque in bulla aurea piae maiestatis vestrae conscripta sunt, et promissis omnibus stabitis. ego vero hoc iureiurando ea, de quibus vobiscum conveni, firmo sancioque. iuro enim per dolores Christi salvatoris impassibilis et per invictam eius crucem, quam pro salute omnium pertulit, perque ea, quae coram video, sacrosanctissima evangelia, quae orbem universum in rete incluserunt; nam manu his imposita iusiurandum iuro pretiosissimamque Christi crucem mente simul comprehendo spineamque coronam et clavos et lanceam, quae dominicum eius vivificansque latus perforavit: tibi potentissimo et sacro nostro imperatori domino Alexio Comneno et regni socio desideratissimo domino Ioanni porphyrogenito omnia me pacta et ore meo prolata custoditurum et inviolata in omne tempus servaturum, quaeque maiestati
- 13.12.4
vestrae utilia sunt, et nunc curare et in posterum curaturum neque vel minimam suscepturum odii aut fraudis ullius in vos cogitationem, sed omnibus a me promissis staturum nec ullo umquam modo adversum vos me peieraturum aut promissa mea irrita facturum aut quidquam contra foedus excogitaturum neque me ipsum neque meorum quemquam, quicumque mihi subiecti sunt militumque meorum numerum efficiunt. sed pro * adversus hostes tuos loricas induemus armaque tollemus ac lanceas et amicis tuis amicas iniciemus dextras; omniaque ad utilitatem honoremque imperii Romani et excogitabo et perficiam. sic me deus adiuvet, sic crux et divina evangelia. haec scripta sunt et iuramenta praestita praesentibus subscriptis testibus mense Septembri indictionis secundae anni iam desinentis sexies millesimi sexcentesimi decimi septimi. sunt autem praesentes testes, qui his subscripserunt, et coram quibus illa perfecta sunt, hi qui sequuntur: deo gratissimi episcopi Amalfis Maurus et Tarenti Renardus quique cum eo erant clerici; religiosissimus praepositus venerandi in Longibardia monasterii sancti Andreae in
- 13.12.5
Brundisii insula siti et duo eorum monachi; principes peregrinorum, qui signa sua ipsorum manu pinxerunt: eorum nomina manu deo dilectissimi episcopi Amalfis sub eorum signis subscripta sunt, qui etiam legatus a papa ad imperatorem venerat. ex aula regia adfuerunt Sebastus Marinus, Rogerius Tacuperti filius, Petrus Aliphas, Guilolmus Ganze, Ritzardus Printzitas, losphre Males, Umpertus Graulis filius, Paulus Romanus, qui ex Dacis venerunt apocrisiarii a Crale, consocero maiestatis, Zupanus Peres et Simon, et apocrisiarii Riscardi Siniscardi, Basilius nobilissimus eunuchus et Constantinus ”
- 13.12.6
Hoc igitur literis mandatum iusiurandum imperator a ëmundo accepit. dedit autem ei vicissim auream, quam supra memoravimus, bullam, quam rubro colorc, ut mos est, imperatoria manus subsignaverat.
- 14.1.1
His ita de imperatoris sententia finitis, cum prolatis sanctis evangeliis et lancea, qua salvatoris nostri latus impii pupugerunt, Boëmundus conventionis instrumentum, quod iure iurando firmasset, in patriam redire cupiit relictis in arbitrio ac potestate imperatoris copiis suis omnibus, quibus volebat in Romanorum terris hiberna praeberi resque ad victum necessarias liberaliter suppeditari, tum transacta hieme, ubi ex multis laboribus se recrearint, liberam fore quo vellent abeundi potestatem. talia petenti Augustus statim omnia concessit eique praeter sebasti dignitatem pecunias quoque multas in sua castra reverteuti tribuit. prosecutus euntem est Constantinus Euphorbenus cognomento Catacalo, partim ne qua ei ab exercitus nostri militibus iniuria in via inferretur, partim idque potissimum ut salubribus tutisque castris designandis Gallici exercitus curam gereret eorumque aequis postulatis obsequeretur. sic Boëmundus ad suos reversus, iis tradidit quos imperator ad id ipsum delegarat, monere couscensa Longibardiam petiit; nec amplius sex mensibus post commune debitum solvit. imperatorem vero detinuit aliquamdiu cura Gallorum; tandem rebus eorum bene dispositis iter Byzantium versus capessivit domumque redux minime in segnitiem remissionesque declinavit, sed animo reputans devastatam a barbaris a Smyrna usque ad Attaliam Asiae oram probro sibi fore credidit, nisi florentes olim civitates illas in pristinam felicitatem restituisset et ubique dispersos cives in eas reduxisset. nec profecto Attali urbem neglexit, sed magnam ei curam impendit. Philocales igitur Eumathius, qui animi promptissimi erat, non genere solum illustris. sed etiam prudentia plerisque praestans, liber animo atque alacer consilio manuque, deo fidelis et amicis, dominis ut qui maxime benevolus, militarium vero exercitationum plane rudis, ut neque arcus nervum ad mammam nec scuto se tutari posset, ceterum aptissimus ad insidias parandas et variis hostes artibus vincendos, is igitur ad imperatorem accedens etiam atque etiam Attaliae urbis praefecturam sibi poposcit. imperator, qui mentem hominis ad excogitanda exequendaque omnia paratam felicitatemque, qualiscumque ea est diciturve, perpetuam eius comitem esse norat (neque enim quidquam aggressus ferebatur,
- 14.1.2
quod non confecisset), annuit petenti ac multa monens mandansque, ut quidvis consilio susciperet, idoneis eum copiis instruxit. qui Abydum statim profectus preto traiecto Atramytium se contulit. fuit ea populosissima olim civitas, sed Tzachas, cum Smyrnae oram vastaret, eam penitus evertit ac delevit. quapropter Pphilocales, ubi talem urbem penitus deletam conspexit, ut nemo in ea umquam habitasse videretur, extemplo eam reficere aggressus priorem ei speciem restituit civesque eius et indigenas, quotquot adhuc fortuna servarat, undecumque convocavit ac multis etiam aliunde arcessitis pristinum urbi ornatum reddidit. nuntiato autem esse Turcas circa Lampen partem ex copiis suis delgit in eosque dimisit; qui eos aggressi acri certamine commisso primo impetu superant. tam crudeliter vero victoria usi sunt, ut Turcarum parvulos in ferventes lebetes inicerent; caesisque tum plurimis captisve laeti ad Eumathium redeunt. at Turcae superstites, quo cladem ipso habitu popularibus suis testaren- tur, pullis vestibus induti cunctas circumibant regiones a Turcis occupatas miserrime querentes et quae sibi acerba contigissent narrantes; quorum lugubris haec species et ad misericordiam et ad vindictam omnes incitavit. interim Eumathius Philadelphiam se contulerat ob successus felicitatem laetissimus. archisatrapa vero quidani, Asan nomine, qui Cappadociam obtinebat indigenisque ut mancipiis utebatur, cum illa Turcarum mala audivisset, confestim et suis et aliis aliunde copiis usque ad quatuor et viginti millia militum contractis contra Eumathium proficiscitur. is, quem acrem virum diximus, minime securus considebat Philadelphiae nec se segnitiae intra eius moenia dabat, sed exploratoribus in omnia lωλ̓ dimissis, ne essent neglegentes, postea alios submisit, qui ad vigilandum eos excitarent, ita ut totas noctes ad vias camposque vigilias agerent. horum igitur qui primus forte Turcarum exercitum conspexit, celeriter advolans Eumathio id nuntiat. ille praesentissimi animi vir deliberationisque velocis, qui consultationes uno momento corriperet, cum in tantum exercitum haud satis copiarum sibi adesse sensisset, communiri om- nes Philadelphiae portas nec quemquam moenia ascendere neque clamare nec tibia citharave sonum edere iubet, verum ita urbem instituit, ut praetereuntibus plane deserta videri posset. Asan vero se admovit Philadelphiae ac triduum cinctae a suis urbi assedit, cumque neminem eorum qui intus erant de muro prospicientem portasque obstructas (deerant vero ballistae ei et catapultae) videret, putans Eumathii exercitum parvum esse ideoque non audere erampere eumque propter infirmitatem spernens aliam viam iniit. nam hoste prorsus contempto decem suorum millia contra Cerbianum, alia * Smyrnam versus et Nymphaeum, reliquos in Chliara Pergamumque misit; hos omnes ad praedandum emisit ipseque eos qui ad Smyrnam proficiscebantur subsecutus est. at Philocales cognitis Asanis inceptis quotquot copias habuit in Turcas irruere iubet; nostrique eos, qui Cerbianum tendebant, persecuti secure dormientes occupant et pugna diluculo inita
- 14.2.1
obtruncant quosque illi ceperant libertate omnes donant. deinde Turcarum eos, qui Smyrnam Nymphaeumque petebant, persequuntur. atque nonnulli celerius profecti et ex adverso et ab utroque latere graviter aggressi eos egregie vincunt. multos nostri caedunt, multos etiam capiunt; pauci superstites praecipiti fuga in Maeaudri vertices illati statim perierunt. perfluit is amnis Phrygiam, fluviorum omnium obliquissimus et crebris se flexibus contorquens. erecti animo nostri altera hac victoria reliquos etiam insequuntur; quibus tamen nimio intervallo progressis cum nihil amplius profecissent, Philadelphiam redeunt. eos simul ac conspexit Eumathius fortiterque pugnasse audivit atque id maxime egisse, ne quem sibi hostium elabi siuerent, largiter eos remuneratus magnas etiam in posterura gratias promisit.
- 14.2.2
At ëmundo defuncto cum Tancredus Antionchiam mordicus cus teneret et imperatorem inde arcens plane propriam sibi imperator reputans et violata illa de hac urbe Francorum istorum barbarorum iuramenta et tot sumptus laboresque a se impensos, cum, quamvis superbe proterveque ea geus se gessisset, innumerabilia eius agmina ex occidentalibus terris in Asiam deportasset iisque multos Romanorum exercitus contra Turcas adiunxisset (fecerat id partim christiana ductus caritate, ne Turcarum gladiis interirent, partim ut a nobis adiuti Ismaelitarum urbes alias everterent, alias imperatoribus Romanis ex foedere redderent itaque fines imperii promoverenture), ex tantis igitur molestiis laboribusque et muneribus nihil imperio Romano fructus redundasse reputans ac vel Autiochiam istos mordicus tenere nec reliqua Romanis oppida reddere, ferre diutius non potuit, quin mala referret tantamque eorum inhumanitatem ulcisceretur. Tancredi enim utilitati esse innumera illa dona aurique acervos et curam illam immensam multitudinesque exercituum his a se auxilio missornm, Romanum autem imperium nihil inde commodi cepisse, Francos vero foederibus iuramentisque abolitis et pro nihilo habitis praedam suam dicere: haec igitur omnia animum eius excruciabant, ita ut facere non posset quin diutius insolentiam non perferret. quocirca legatione ad Tancredum Antiochiae ducem missa iniuriae eum violatique iurisiurandi accusat addens, se non toleraturum amplius ab eo se sperni, sed tandeni ingratum ipsius adversus Romanos animum ulturum: turpe enim et adeo plus quam turpe sibi videri, cum ipse toto animo Romani imperii fines augere studens innumeras impendisset pecunias delectissimasque suas copias ad Syriam omnem ipsamque Antiochiam debellandam Gallis adiunxisset, Tancredum ipsius et sumptibus et laboribus perfrui. ita perorantibus imperatoris legatis furiosus ille ac fanaticus barbarus, qui ne summis quidem auribus veritatem orationis legatorumque libertatem pati posset, vanitate, ut gens eius assolet, efflatus supra astra se thronum suum locaturum et hastae cuspide Babylonios muros percussurum iactavit. gloriabatur etiam grandiloquis verbis sna potentia, cui nihil terrorem inicere aut resistere posset; nec se ullo raodo de An- tiochia destiturum affirmabat, etiamsi mitterentur in se milites igneas manus gerentes: sese enim magnum esse Ninum Assyrium et veluti imraensum invictumque gigantem ac terrae onus non posse de loco depelli, Romanos autem omnes formicarum animaliumque maxime imbecillium instar esse. inde reversi legati cum insaniam Galli retulissent, imperator ira accensus amplius teneri non potuit, quin confestim Antiochiam pergeret; convocatosque ob id praecipuos e militari ordine senatoresque universos, quid sentirent, rogavit. verum omnes imperatoris in Tancredum expeditionem improbarunt dixeruntque, prius adsciscendos ceteros comites, qui circumiacentes Antiochiae civitates obtinerent, atque ipsum etiam Hierosolymorum regem Balduinum, eorumque animos experiundos esse, ecquid ei subvenirent, si Antiochiam peteret. tum si omnes contra Tancredum conspirarent, confidenter eum posse illum aggredi, sin minus, Antiochenam controversiam alia ratione transigendam. his consiliis imperator probatis Manuelem Butumiten et alium quendam linguae latinae peritum arcessivit eosque et ad comites et ad Hierosolymorum regem delegavit; quos accurate docuit, quid cum comitibus ipsoque Balduino rege agendum esset. ad hoc, quoniam intellexit cum avara Latinorum gente nihil sine pecunia effici posse, datis Butumitae litteris ad Eumathium Philocalen Cypri tunc ducem mandat huic, ut et naves quotquot opus esseut et pecunias quam plurimas omnis metalli, generjs, qualitatis, formae, ad dona comitibus facienda legatis daret. iisdem insuper legatis inprimisque Manueli Butumitae commendavit, ut acceptis a Philocale pecuniis ad Tripolin primum appellerent viserentque Pelctranum comitem Isangelis illius filiura, cuius saepe supra mentio facta est, cui refricarent memoriam illius fidei, quam pater eius imperatori servasset; simul quoque imperatorias ei epistulas redderent addentes haec: “Non inferior patre tuo appareas oportet, verum eandem quam ille fidem erga nos serves. me quidem scito Antiochiam nunc proficisci ultionem de eo sumpturum, qui et deum et me contemnendo horrenda illa iuramenta laesit. tu ergo noli ei opem ferre, sed fac comites in nostram fidem adsciscas, ne ullo modo illi Tancredi partes ” veniunt igitur in Cyprum sumptisque pecuniis et quotquot voluerunt navibus recta Tripolin versus navigant. ad eius urbis portum appulsi egressique navibus Pelctranum conveniunt eique quae ab imperatore mandata erant coram exponunt. quem cum benevolum et ad omnem imperatoris voluntatem, quin etiam ad mortem pro eo, si opus esset, oppetendam paratum invenissent atque insuper affirmantem, se, ubi primum imperatorem in agrum Antiochenum pervenisse audiverit, ipsius venerandi causa eo profecturum esse, quas pecunias afferebant, eius consensu in episcopali aula Tripoli deposuerunt. sic enim imperator iis praeceperat quippe veritus, ne comites, si in notitiam venirent pecuniae, erepta ea legatisque vacuis dimissis pecunia pro se et Tancredo uterentur. quare satius esse duxit, legatos sine pecunia antea eorum mentes temptare et quaecumque ab imperatore indicata essent, nuntiare pecuniarumque largitiones pollicitos iuramentum eos poscere et tum demum, cum impcratoris voluntati oboedituri essent, pecunias iis tribuere. Buturaites igitur, ut diximus, Tripoli pecuniam in aula episcopali deponit. Balduinus autem audito imperatoris legatos Tripolin advenisse pecuniarum cupidus obviam misit extemplo eorum adventum occupatiirus Sinionem patruelem, qui eos ad se invitaret. hi pecuniis ibi Pelctrano consentiente relictis Simonem Hierosolymis missum sequuntur Balduinumque Tyrum obsidentem offendunt. is cum humanissime illos excepisset affecissetque multa benevolentia, quoniam circa carnisprivium venerant, tota eos quadragesima in castris suis ad Tyrum retinuit. erat ea urbs cum aliis protecta moenibus firmissimis, tum etiam circuitu trium murorum, qui ita eam circumcludebant, ut extremus ambitus alterum, hic intimum tertiumque amplecteretur omnesque velut orbes sese complecterentur urbemque cingerent. sed Balduinus, priusquam urbem caperet, antea sibi munimenta illa occupanda cognovit, quae quasi loricae Tyro circumdatae oppugnationem frustrarentur. iamque machiais quibusdam oppugnatoriis D usus primum alterumque circuitum plane diruerat et tertii, ad quem perrexerat, propugnacula corruperat, sed tum segnis factus est. nam et ipsum cepisset, si rem egisset studiosius; verum scalis postea existimans muros ascendi posse, quasi iam in manibus urbem haberet, oppugnandi contentionem remisit, quod quidem ita Sarazenis salutem praebuit, ut, qui victoriae proximus erat, longe ab ea summoveretur, qui vero quasi retibus tenebantur, e laqueis evolarent. etenim quod tempus socordiae Balduinus tribuit, id illi diligentissime ad vires reficiendas adhibent. etiam dolum machinantur: dum enim se foedera inire velle simulant ac de pace legatos mittunt, re vera per inducias defensionem parant; ilUim igitur spe suspensum dolis fallere conantur. magna enim belli desidia Gallorumque militum neglegentia animadversa una repente nocte fictilium amphorarum copiam, quas liquida pice impleverant, in machinas urbi imminentes coniciunt; quibus amiDhoris scilicet fractis cum machinarum ligna undique liquore circumfusa essent, ardentes in ea faces iaculan- tur. tum alias amphoras naphthae plenas igni alendo ingerunf; quo factum est, ut flamma confestim sublime elata machinae in cineres mutarentur. itaque cum prima luce ignis quoque e ligneis testudinibus aetherem versus turris instar se efferens inluxit. id Balduini militibus praemium levitatis fuit, cuius, postquam fumus iis et ignis rem indicavit, valde eos poenituit. capti etiam erant circa machinas Gallorum milites sex numero, quibus praefectus ille Tyrius ad se ductis capita praecidit eaque in Balduini castra ballistis iaculatus est. iam ut vidit exercitus ignem et capita, cuncti velut capitibus illis consternati summa perturbatione equis conscensis fugiunt Balduino frustra ubique obequitante fugientesque officii monente ac multimodis exsuscitante. sed surdis ea cecinit; qui in fugam semel effusi nihilo segnius, immo maiori avibus celeritate ferebantur, donec arx tandem Ace ab indigenis dicta, quae timide fugientibus asylum praeberet, meta trepidationis fuit. desperans igitur omnia Balduinus et inops consilii licet invitus fugientes sequitur atque ipse quoque in Bουτουμίτης “εἴπερ eandem illam urbem confugit. Butumites autem Cyprias triremes ingressus, quae omnino duodecim erant, Aco versus oram practernavigavit ibique Balduinum convenit, cui, quae imperator mandarat, omnia coram exposuit, addens etiam imperatorem iam Seleuciam usque processisse ; quod quidem verum non erat, sed artificium quoddam, quo barbarum conturbaret efficeretque, ut ille cito eum dimitteret. res tamen Balduinum nou latuit multumque eum, quod mentitus esset, obiurgabat. ante enim a quodam edoctus fuerat, quid ageret imperator : profectum eum in longum litus piratarum naves in eo mari depraedantes cohibuisse indeque morbo coactum recessisse, ut accuratius postea narrabimus. his cum Balduinus Butnmitem facile refellisset, ob fraudem increpans "Volo" inquit "te venire mecum ad sanctum usque sepulcrum indeque missis legatis meis, quid nobis visum fuerit, imperatori exponetur." dein simulatquo ad sanctum sepulcrum advenerunt, pecunias ille ab imperatore missas flagitavit. Butumites vero "Si ex iuramento," inquit "quo trans- euntes imperatori vos obstriaxistis, opem ei in Tancredum promiseritis, statim pecunias ” at ille pecunias quidem volebat, Tancredo autem, non imperatori auxiliari, molesteque ferebat, quod non dabantur: adeo suo more quaestum ac dona barbari concupiscunt, praestare vero ea, ob quae pecuniae tribuuntur, neutiquam volunt. itaque eum solis litteris datis dimisit. legati vero offendunt latzulinum comitem, qui die resurrectionis domini ad sanctum sepulcrum adorandi causa venerat, et cum eo agunt. sed cum ipsum haud diversa Balduino loquentem intellexissent, infectis rebus recesserunt Pelctranoque non iam in vivis reperto, quas pecunias in episcopali palatio deposuerant, repetierunt. sed Pelctrani filio et Tripolitano episcopo reddere eas cunctantibus illi minantes "Ni pecunias" aiunt "restituatis, vestro in imperatorem officio deestis neqae ut Pelctranus ac pater eius Isangeles fidem servatis. itaque pro certo habetote, fore, ut in posterum nec annonae copia a Cypro insula nec ducis
- 14.3.1
eius auxiliis iuvemini ideoque fame ” deiu omni ut fune moto, cum et blanditiis et minis Pelctrani filio, ut pecunias redderet, persuadere non potuissent, oportere censuerunt ei praestito solemni in imperatorem fidei iuramento, quam thesauri partera patri eius destinassent, cum aureos argenteosque nummos tum multifarias vestes, tradi. quibus ille acceptis, ubi in imperatoris nomen solemniter iuratus est, reliquas legati pecunias ad Eumathium deferunt iisque generosos equos e Damasco et Edessa ipsaque Arabia mercantur. hinc Syriacum pelagus ac Pamphylium sinum emensi navigatione omissa terrestri itinere, quod tutius habebant, Cherronesum petunt, ubi erat imperator, transitoque Hellesponto eum adeunt.
- 14.3.2
Etenim quasi grandine continuarum curarum obrutus, siquidem mari Pisae et Genuae Longibardiaeque principes totam oram classe parata vastare conabantur, in continenti vero ex orientali parte Amer Saisan iam Philadelphiam maritimasque regiones petebat, imperator ipsi sibi exeundum e regia urbe eoque accurrendum putavit, unde in utramque partem pugnaret. quare in Cherronesum profectus undique terrestres navalesque copias contraxit, ex quibus cum idoneas copias delegisset, per Scamandrum usque ad Atramytium Thracesiumque eas progredi iussit ibique consistere. erat tum Philadelphiae Constantinus Gabras praefectus cum suffieientibus praesidiis, Monastras vero mixobarbarus, de quo multa supra diximus, Pergamum et Chliara finitimasque arces, ceteras vero ad mare urbes alii obtinebant duces et rei militaris peritia et fortitudine praestantes. quos iraperator nuntiis assidue monuit nuit ut attenti essent et quoquoversum speculatores mitterent, qui hostium excursiones observarent celeriterque ipsis indicarent. sic Asiae rebus procuratis ad maritima se bella convertens nauticis edixit, ut partim Madyti et Coelorum portus occuparent, fretum interiectum diligentissime custodirent celocibus expeditis maria percursantes et curiose observantes Francorum classem expectarent, partim insulas tutandi causa praeterveherentur nec Peloponnesum neglegerent, sed ei quoque curae quantum satis esset impenderent. in his partibus quoniam diutius imperator morari coustituerat, opportuno loco, ubi ex tempore domus quasdam aedificaverat, hiemem transegit. at postquam e Longibardia ceterisque partibus solvit Latinorum classis, dux eius selectas quinque biremes dimisit, ut caperent quosdam ab iisque, quid gereret imperator, cognoscerent; quibus vcro iam ad Abydum appulsis accidit, ut reliquis cum remigibus captis una ad eum qui miserat recurreret. ab hac classium, quas diximus, duces, quid ageret imperator, edocti ipsumque mari et continente praesidiis firmatis, ut omnium animos excitaret, in Cherroneso hiemare, cum se adversus eius apparatus feliciter pugnare non posse intellexissent, versis repente clavis alio flexerunt. sed tameu unus horum ducum propria monere velocissima consceusa Balduinum adiit Tyrum tunc oppugnantem eique iussu, opinor, ducum illorum, omnia, quae supra de imperatore relata sunt, exponit, dromonesqne ipsorum exploratorios a classe Romana, ut narravimus, captos esse refert. atque illud etiam sine pudore fatebatur, duces Francicae classis, cum ita paratum imperatorem cognossent, redire decrevisse melius iudicantes re infecta salvos se discedere, quam navali proelio cum Romanis inito devinci. haec igitur Gallus ille et tremens quidem Romanamque classem metuere adhuc praeferens Balduino retulit. sic mari res contra Gallos gerebatur. nec in terra imperator tempestate gravissima curisque non agitabatur. Michael enim ex Amastri quidam Acruni praefectus hanc arcem defectionem molitus vi occupavit et adiacentia omnia populatus est. id certior factns imperator mittit in enm cum sufficientibus copiis Georgium Decani, qui urbem tres menses obsessam cepit ipsumque Michaelem extemplo ad imperatorem delegavit. is alio castri praefecto nominato torvo vultu istum intuens ac multa minans mortisque supplicium ei destinatum esse simulans magnum ei terrorem iniecit ; quo tamen mox militem liberavit. nec- dum enim sole condito captivus ille vinculis erat solutus quique morti addictus fuerat innumerabilia munera accepit. talem se in omni occasione pater meus praestitit, quamquam postea quidem omnes nihil nisi mala ei referebant: quod idem olim expertus est ille omnium bonorum auctor domiuus ab iis, quibus manna in deserto pluit, quos pavit in montibus siccosque per mare transportavit, postea spretus illusus pulsatus cruci denique impie affixus. sed inter haec verba lacrimae mihi suboriuntur gestitque animus ea edere et ingratorum catalogum componere; at linguam animumque cupidum cohibeo illud mihi continuo inculcans poetae: "Fer mea mens: alia imporbiora tulisti." verum haec de insrrato isto milite. copiarum, quae a Saisane sultano ex Chorosane missae erant, aliae per Sinai partes iter feceruut, aliae per eam regionem, quam proprie Asiam vocant. quo cognito Gabras Constantinus Philadelphiae tum praefectus copiis suis assumptis occurrit bai-baris ad Celbianum remissisque habenis pri- mus omnium in eos ipse invectus, dum ceteros idem facere iubet, hostem superat. tanta clade nuntiata sultanus, qui hos miserat, per legatos cum imperatore de pace egit fatens simul iamdiu se inter Musulmanos Romanosque pacem cupivisse. etenim egregiis Alexii contra omnes hostes facinoribus iam pridem auditis cum periculo facto vestem ex fimbria et ex ungue leonera cognovisset, ad pacem componendam licet invitus animum applicarat. igitur cum advenissent e Perside legati, imperator in solio terribilis sedit, ii autem, quibus hoc curae fuit, militibus omnis linguae ac barbaris, qui secures humeris geatabant, suo ordine dispositis legatos ad imperiale solium adducunt. tum imperator de sultano quae decuit percontatus cum quae nuntiabant audiisset, se quoque optare ac velle significavit pacem cum omnibus fieri; cognitaque sultani sententia, quoniam non omnia quae poscebantur Romanorum imperio salutaria esse intellexit, oratione ad persuadendum composita magna cum dexteritate quae a se facta erant
- 14.4.1
defendit multisque verbis iis persuasit, ut suae voluntati obsequerentur. post haec in tabernaculum, quod ipsis pararat, dimisit eos iussitque ea meditari, de quibus egissent, simul pollicitus, modo toto animo ea accepturi essent, postero die statim pacem factum iri. ac postridie cum omnes imperatoris condiciones libenter accepissent, pactio concordiae confecta est; qua in re haud se unum imperator, sed Romanorum imperium attendit quippe communi magis, quam suae saluti consulens et solam Romani sceptri maiestatem spectans ad eamque omnia referens: talem enim pactionem et post se et deinceps permansuram voluit. at vero id eum fefellit: eo enim mortuo Romanorum res commutatae ac perturbatae sunt, quamquam antea pax fundatissima cunctis molestiis pulsis tranquillitatem usque ad saeculi finem promisit. sed cum Alexio omnis occidit salus eiusque facta infecta reddidit eorum imprudentia, qui post eius excessum regnum susceperunt.
- 14.4.2
Duces Francicae classis, cum ab iis, qui ex quinque illis dromonibus servati erant, ut diximus, imperatorem bene instructa classe se ad Cherronesum opperiri comperissent, temptandae Romaniae cogitationem abiecerunt. itaque imperator Calliopoli una cum Augusta, quae. ut saepe narravi, ob pedum morbum eum comitabatur, hieme transacta, ubi tempus, quo Latinorum classis abire solet, diligenter attendit, in urbem regiam rediit. nec multo post certior fit. Turcarum ad quiaquaginta millia ex cunctis terris orientalibus ipsoque Chorosane adventare. nam ne paululum quidem qaietis toto principatus sui tempore adeptus est hostibus hostes continuo sequentibus. quocirca universam Romanorum militiam undique convocavit eoque tempore, quo Christianorum terras barbari incursare solebant, fretum inter Byzantium Damalinque traiecit pedum dolore per eos dies ingravescente minime se retardari passus. qui quidem morbus, ne quis seminis eum rationibus in ipsum propagatum existimaverit, nullum ex eius proavis invasit nec ei ex mollitie extitit, qualia luxuriosis intemperanterque viventibus evenire solet: sed ut veram morbi originem proferam, quondam pila ludebat corporis exorcendi causa una cum Taticio, cuius crebra iam mentio fuit. is tum equo vehementer abreptus in imperatorem impingitur indeque alterius genuum nodus graviter ei contusus dolorem in totum pedem propagavit; quem tamen ut laborum patiens dissimulayit levique cura adbibita sublatisque brevi doloribus consuetis occupationibus vacabat. haec prima imperatori istius mali causa fuit : dolores enim partium ad se humores attrahunt. altera vero et manifestior et omnis miseriae mater haec fuit. quis ignoret innumerabilem illam Gallorum copiam, qui relicta patria Λὰ nos confluxerunt urbemque regiam inundaverunt? tunc enim immenso ille curarum quasi mari agitabatur, cum barbaros Romanorum imperium somniare intellegeret ingentiaque agmina quae siderum harenaeque numerum superabant videret, Romanorum autem copiae omnes in unum coUectao ne multesimam quidem illorum partem aequarent earumque insuper ple- raeque dispersae essent, aliis per Serbiam Dalmatiamque angustias cnstodientibus, aliis ad Istrum Comanorum Dacorumque irruptiones observautibus, multis denique Dyrrachii, ne iterum a Gallis caperetur, providentibus. haec igitur considerans imperator ceteris omnibus posthabitis ad Gallicum bellum totus incubuit. barbarorum enim vicinorum motus clandestinos necdum ad lucem erumpentes inimicitias honoribus atque muneribus sopivit, id quod Galli agebant variis artibus remorari molitus; nec minus vel potius magis etiam domesticas insidias respiciens omni id ope curabat, ut inimicorum consilia irrita redderet. sed quis aerumnarum, quibus premebatur, turbani enumeret? et ut nihil omniuo mali neglegebat sese, quantum fieri poterat, ad varios casus refingens, ita rei, quae cum maxime urgeret, curam adhibuit maiorem tamquam bonus medicus artis lege utens. itaque mane ut sol exortus est throno insidebat Gallisque omnibus, ut quotidie se sine ulla mora adirent, permisit; nam et quid cuperent tum eos proferre voluit, et ut suae voluntati obsequerentur variis studuit
- 14.4.3
sermonibus. Galli autem comites, quia natura et audaces minimeque verecundi sunt et pecuniae avidi atque immoderati ad omnia quae concupiscunt, tum etiam loquacitate omne genus humanum superant, sine reverentia imperatorem adibant, intrabatque comitum quisque quotquot voluit viris asssumptis aliusque alii, huic rursus alius succedebat. postquam vero intraverunt, non, ut oratoribus olim praescriptum erat, ad aquam dicendi tempus metiebantur, sed quamdiuquilibet vel infimus voluit, imperatore utebatur; cumque ita nec agendi nec loquendi modum nossent, nulla vel maiestatis vel temporis praetereuntis vel adstantium taedii ratione habita ne locum quidem insequentibus cedebant, sed continuo adstabant iterabantque petitiones. istam profecto gentis loquacitatem et ut ita dicam artem venatoriam minutiasque consectandi studium nemo ignorat, qui hominum mores cognoscere studet; eos vero, qui tunc aderant, multo accuratius experientia haec docuit. etsi enim vespere demum imperator. postquam totum diem impransus assedit, e solio surrexit ad re- gium conclave iturus, tamen ne sic quidem Gallorum molestiis libe- rabatur aliis super alios ventitantibus, nec solum, qui interdiu nondum auditi fuerant, sed illis quoque, qui iam admissi erant quique novas semper causas proferentes denuo ad eum redibant. ipse interim eodem semper vultu medius inter Galios stans immotus tantam linguae intemperantiam ferebat unusque ad omnes eorum quaestiones prompte respondebat; finis autem importunae eorum loquacitatis nullus erat; si quis vero aulae ministrorum intercedebat, hunc imperator compescuit; namque irritabilia Francorum ingenia expertus verebatur, ne magno scandali incendio ex parva causa coorto magnum Romano imperio damnum existeret. quare permirum sane erat spectaculum, si tamquam malleo expressa aut ex aere aut rigida ex ferro statua a vespere saepe ad mediam noctem vel adeo ad tertium gallicinium, interdum etiam ad clarissimam solis lucem stabat. itaque omnes defessi saepe abibant et, ubi se recrearunt, inviti revertebantur; nec erat qui immotus ut ille tamdiu stare posset: quidam sedebaut, caput inflexerunt aliqua re nisi, alii denique parieti se appresserunt. ita solus inter tot labores invictus arrarebat imperator; cuius incredibilem patientiam quae consequi potest oratio? etenim in tanto tumultu, cum et multa quisque garriret crocitaretque, ut ait Homerus, sine modo loquens et fabulando fessos exciperent semper alii, ita ut his standi vices essent, imperatorem tamen in vestigio perstare oportuit ad primum alterumve galli cantum. ac modico somno percepto, ubi illuxit, denuo in solio sedebat et alii rursus labores duplicesque molestiae nocturnas illas excipiebant. propter hanc igitur causam maxime imperatorem pedum morbus occupavit: exinde ad mortem usque certis intervallis humor affluxit vehementem generans dolorem. attamen sine ulla querela egregie eum tolerabat et dicere solebat : "Digna patior; raerito mihi talia accidunt ob multitudinem peccatorum meorum." ac si quae forte imbecilli animi vox labiis exciderat, statim crucis signo in execrabilem daemonem utens “Fuge” ait “a me, scelerate! vae tibi et tuis contra ” de pedum dolore hactenus. sin vero quis hunc
- 14.5.1
morbum adiuvit plenoque illo amaritudiuis cratere huic propinato, quam quidem rem, ne omnia dicam, paucis indicabo, etiam dolores auxit, quamquam Augusta melle craterem circumlinens quippe indefessa imperatoris custos pleraque haec raala levare studuit, hunc quoque disputationi addamus et fuerit sane tertia morbi causa nec ea principio tantum extitit, sed perpetua fuit, quemadmodum medici distinguunt. non euim semel adgressus ille nusquam comparuit, sed praesens semper fuit semperque comitatns est veluti in vasis humores pessimi. quin etiam si illius naturam respicimus, certe non solum morbi auctor, sed potius morbus ipse et gravissimum malum fuit. at nunc nobis expedit admorsa lingua tacere nec de via declinare, quamvis valde cupiamus in sceleratissimos excurrere; ad opportunius enim tempus haec reservabimus.
- 14.5.2
Itaque, ut redeat oratio ad res narrandas, imperator, cum ad Damalin, quo traiecisse eum narravi, stationem haberet, confestim omnes traicientes nivis instar ad eum confluxernnt, qui ibi commorabatur, partim quod exercitus adventum expeotabat, partim quod magnum illum pedum dolorem delinitum iri sperabat. interim plenilunium conspicatus, cum Augusta adesset pedumque dolores omni cura levare stnderet, “Turcae,” inquit "si quidem ad praedas erumpere volebant, nunc adest tempus opportunissimum; quod me quidem omisisse, est sane, quod ” sic vespere locutus est ; mane postridie imperatorum cubiculum intraus eunuchus, cui cura eius demandata erat, et Turcas contra Nicaeam proficisci nuntiat et Eustathii Camytzae, zae, eius tunc praefecti, epistulam ostendit, qua, quid ilb agereut, exposuit. quare dolorum, quibus cruciabatur, quasi oblitus imperator sine ulla vel minima mora curru Nicaeam pervolat dextra manu flagellum ipse tenens, properabantque eodem hastis arreptis militum cohortes apte utrimque dispositae, partim procurrentes partim comitantes partim subsequentes; mira alacritate omnes, quod imperatorem coutra barbaros proficiscentem videbant, tristes vero, quia doloribus ne equitaret prohibebatur. is quidem omnium animos nutu et arrisu dictisque excitabat. sic triduo perventum est ad locum quendam, qui Aegiali nomiuatur, unde Cibotum traiecturns erat. Augusta vero traiectionem maturari videns coniugi vale dixit et in regiam urbem contendit. Cibotum appulsum imperatorem adit quidam nuntians praecipuos Turcarum satrapas distribuisse inter se copias. quas habuissent, quadraginta millia numero eorumque alios ad Nicaeam vicinaque loca populanda exiisse, Monolycum vero et * maris oram devastare, illos tota ad Nicaeensem lacum regione, Prusa etiam Apolloniadeque direptis castra ibi posuisse praedaque omui eo coUata communi agmine ire perrexisse nec Lopadium modo omniaque eifinitima vexasse, verum ipsam etiam Cyzicum in transcursu cepisse impetu a mari facto, cum urbis praefectus minime resisteret, sed turpiter inde effugeret. deinde Contogmen et Amerem Muchumetum delectorum archisatrapas per Leutianos Poemanenum abiisse multam praedam plurimosquc captivos cum mulieribus et pueris, quotquot ferrum reliquisset, secum trahentes ; Mouolycum autem traiecto Bareno fluvio (ita eum accolae appellant, fluitquc, unde multi quoque alii, Scamauder Angelocomites Empelus, ex monte quodam Ibide) ad Parium declinasse et Abydum ad Hellespontum sitam cumque per Atramyttium Chliaraque cum tota captivorum multitudine tutum sine sanguine et proelio iter habuisse. hac re imperator nuntiata litteris Camytzae tunc Nicaeae duci maudat, ut barbaros cum quingentis militibus subsequeretur et quae de illis comperta haberet, statim ad se scriberet, vitaret autem cum Turcis cougressum. is igitur Nicaea profectus Coutogmen et Amerem Muchumetum reliquosque ad Aorata, quae vocant, deprehendit ac vehiti oblitus imperatoris mandatorum illico cum iis manum conseruit. ibi Turcae, quia adfuturum imperatorem sciebant seqne ab ipso iam invadi credebant. terga conterriti dederunt; sed ubi e Scytha, quem ceperant, Camytzeu adesse compererunt, resuniptis animis montes percurrentes tympanis clamoribusque dispersos populares suos undique e fuga revocarunt; qni agnito revocandi signo rursus congregati omnes in planitiem ad Aorata subiectam redierunt. at Camytzes universa praeda barbaris erepta ad Poemauenum vicinam arcem munitissimam, ubi in tuto res suas componeret, progredi noluit. sed morando circum Aorata, quippc cum servati barbari haud eius oblivisceutes perpetuo ei insidiarentur, ipse sibi inscius perniciem struxit. illi enim, simul ac morari eum adhuc circum Aorata cognoverunt totamque praedam captivorumque res componere, copiis extemplo per cohortes dispositis primo diluculo in eum irruunt. tum plurimi Camytzae milites tot barbarorum impetu cognito salutem in fuga posuerunt ; dux ipse una cum Scythis et Gallis et Romanorum, qui generosiores erant, fortissime puguans licet plerisque suorum occisis solus cum paucis proelium sustinebat. in quo postquam letali vulnere percussus eius equus concidit, patruelis Camytzae nomine Catarodon suo statim equo desiliens hunc ei tradit. verum ingentis ponderis staturaeque homo, cum faclie equum conscendere non posset, pauhim retrocedens ad quercum humeris applicitis acinacem stringit saluteque desperata, quotquot barbari accedere audebant, eos in galea et hnmeris manibusque ictibus continuo petebat. hunc barbari caesis ab eo vuhieratisque multis pugnare perseverantem conspicati admiratique viri et audaciam et constantiam servare decreverunt; ex quibus Muchumet archisatrapa, ubi agnovit eum, qui ipsi olim notissimus erat, omnes in eum dimicantes impetu prohibet et ipse equo desiliens cum iis, quos forte secum habuit, propius accedens "Noli" ait "mortem saluti praeferre, sed manum mihi da ac salvus esto." tum Camytzes intellegens tanta se copia circumventum diutius resistere non possc dat manum Muchumeto, qui in equo imposito ei, ne facile elaberetur, pedes vinciri iussit. hactenus de casu Eustathii. imperator autem viam, qua progressuros esse barbaros praevidit, vitans per Nicaeam et Malagina eomque locum, cui Basilica nomen est (quae valles sunt angustae viaeque impeditissimae circa Olympi iuga), descendit in Alethina indeque, ut Acrocum occuparet Turcas a fronte aggressurus cumque iis proelium committeret, itcr eo maturat. verumtamen illi Romani exercitus prorsus immemores occupant arundinetum, quod in ista valle est, in eoque circumfusi iacebant. ubi comperit imperator contra eos procedens barbaros vallis planitiem occupasse, idoneo intervallo instructa acie in fronte Constantinum Gabram et Monastram collocavit reliquisque copiis ex utroque latere per cohortes dispositis postremum agmen Tzipurelae et Ampelae viris longo belli usu exercitatissimis commendavit; ipse vero mediam sibi aciem sumpsit totasque phalangas conturbans fulminis instar in Turcas immissus acre cum iis proelium conserit. ibi comminus certamlne coorto multi barbarorum cadnnt capiuntnrque, ceteri in arundineam silvam abditi
- 14.6.1
in praesentia quidem salvi erant; verum imperator splendida de iis reportata victoria ad arundinetum conversus inde illos extrahere studuit; cumque milites, qui per uliginosum densumque aruudinetum penctrare non poterant, quo se verterent, uescirent, undique militum corona arundinetum cingi iubet et ab una parte ignem accendi. inde sublimi fiamma elata fugientes Turcae in militum manus inciderunt; quorum pars caesi, pars vivi ad imperatorem ducti sunt.
- 14.6.2
Sed hactenus de rebus contra eos barbaros gestis qui a Carme descenderant. at vero Amer Muchumet de hac Musulmanorum, qui a Carme venerant, clade certior factus iunctis, qui Asiam incolunt, Turcomanis reliquisque repente a tergo imperatorem sequitur; quo factum est, ut eundem, qui pcrsequeretur alios, alii persequerentur. nam et Muchumetis milites imperatoris vestigia indagantes eum persequebantur, et hic eos qui a Carme venerant utrimque conchisus agit, quos quidem iam vicerat, cum ipsi qui insequebantur securi procederent. subito vero Muchumet novissimum imperatoris agmen aggressus primum incidit in Ampelam. qui et imperatoris vicinia, ante cuius oculos ipsi pugnaudum esset, fretus et alioquin vir audacissimus, ne tantillum quidem moratus, ut composito agmine Turcarum impetum exciperet, praeceps in Muchumet fertur. successit etiam Tzipureles; iamque ad vici cniusdam rudera uterque processerat militibus nondnm eo progressis, cum obviam iis fit Muchumet, vir animi praesentis, Ampelaeque equum salvo equite iaculo transfigit, ut corrueret; quo conspecto cinctum peditem Turcae interficiunt. item Tzipurelen audacter in ipsos irruentem cum viderent, postquam equum eius tot telis confixerunt, ut alatus videretur, equo deiectum ferro statim trucidarunt interea novissimi agminis milites, qui calones defatigatos et equos tueri et hostes a tergo pro viribus prohibere iussi erant, ubi Turcas adesse viderunt, eos aggressi fundunt fugantque. erat tunc vinctus apud Turcas Camytzes, qui perturbationem ut in certamine factam illosque fugere, hos persequi animadvertens, utpote praesenti vir animo, fugam meditans pergit conscensoque equo, quem forte Gallus quidam cataphractus ei dederat, cito ad imperatorem delatus est, qui in vallis planitie inter Philadelphiam et Acrocum posita nec uni, sed multis simul excipieudis exercitibus sufficiente castra posuerat. eum simul ac conspexit imperator, laetissimus salutat gratiisque deo relatis ob restitutara illi libertatem ipsum Constantinopolin dimittens “Nuntia,” inquit “quidquid et tuleris et videris, ac nos dei gratia valere nostris refer.” nostris.” verum caede eognita intimo dolore affectus imperator “Unum” inquit “recepimus, duos amisimus”. nam ipsi moris fuit bello gloriose confecto, ut exquireret, ecquis militum captus occisusve esset, cumque unum forte eumque infimi ordinis militem periisse comperisset, etiamsi splendidissima victoria totas hostium phalangas fudisset, eiusmodi victoriam nihili faciebat eamque vere Cadmeam putabat ac noxiam magis, quara utilem. post haec praefectis huic regioni custodiae causa Georgio Lebune aliisque, quibus suas copias reliquit, victor in regiara urbem contendit. Camytzes vero ad Damalin nave conscensa circa mediam noctis vigiliam ad superius palatium, ubi Augustam esse cognorat, appulsus portam littori vicinam pulsat. ibi custodibus, quis esset, quaerentibus, cum edere nomen suum initio noluisset, sed pandi sibi ostia iussisset, tandem nomen professus introire permissus et ab Augusta ante cubiculi ianuam, quem locum Aristerium olim vocabant, exceptus est. quem ubi Turcica indutum veste vulneribusque in pugna acceptis utroque pede claudicantem vidit, ante omnia de imperatore percontata iubet considere; cumque totum rerum satum novamque illam ex improviso victoriam imperatoris cognovisset, ipsum etiam captivum coram se liberum intueretur, non habuit, quo satis gaudium suum significaret; deinde iussit ad lucem usque eum quiescere, tum vero prodire et quae contigissent ubique divulgare. itaque mane surgit equoque conscenso in Constantini forum evolat ipsis illis vestibus insignis, quibuscum liber e servitute miro modo evaserat. concurrit statim omnis civitas, cum, quid hoc rei esset, tum maxime nova de imperatore
- 14.7.1
rescitiira. ipse magna equitum peditumque corona stipatus alta voce et universos belli casus et fortunam Romani exercitus et imperatoris contra Turcas apparatus splendidamque eius victoriam, qua abimde Turcas ultus esset, postremo miram ipsius e barbarorum vinculis fugam exposuit; quibus omnis raultitudo applausit acclamationum sono ad aetherem usque eunte.
- 14.7.2
Quo facto imperatoris facinora tota Constantini urbe celebrabantur. neque iniuria. licet enim funestam adversautemque et sibi et civitati fortunam expertus malorum copia circumflueret, eius tamen virtus ac strenua vigilantia resistebat fortunae certabatqne cum quavis calamitate. neque enim quemquam ante eum imperatorum usque ad nostrum tempus tanta negotiorum implicatio ac tot hominum improbitas, quantae ilhim, domi forisque exercuerant. nam sive dei providentia oportuit laborare Romanam rem (haud enim astrorum periodis fata nostra adscripserim) sive socordia anteceden- tium imperatorum imperium Romanum eo miseriae pervenit, enata est in patris mei regno inexhausta malorum vis et ingens rerum perturbatio, cum velut conspirantes a septentrione Scytha, ab occasu Gallus, ab ortu Ismael tumultuarentur; ut sileam maritima pericula barbarosque mare infestautes et innumerabiles piraticas naves, quas partim Saracenorum ira, partim Vetonum avaritia eorumque contra Romanam rem invidia extruxit. namque omnes obliquis oculis eam aspiciunt. quoniam enim natura haec domina ceterarum gentium constituta est, fit, ut omnes illae quippe ei servientes infenseut eam et data occasione alius aliunde terra marique petant. sed tamen ante nos imperii pericula tolerabiliora levioraque erant; simul ac vero pater meus regio curru conscenso regnare coepit, ostendente Gallo hastae cuspidem et Ismaele arcum intendente et universa Nomadum Scytharumque gente inaumerabilia sua in nos plaustra devolvente irruunt statim undique omne genus mala. sed dicet fortasse quispiam, dum haec legit. corruptam esse natura linguam meam verum enimvero per illa ipsa pericula, quae imperator pro Romanorum salute subiit, per eiusdem tot certamina calamitatesque, quas pro Christianis perpessus est, minime ego haec patri gratificans loquor scribove; immo sicubi errasse eum video, sine dubitatione naturae lege posthabita veritatem amplector, illum quidem carum ducens, cariorem tamen hanc. etenim, si utrumque carum est, ut aliquando dixit quidam philosophus, optimum est praeferri veritatem. sed rerum vestigia sequens nec quidquam ex meo ingenio addens demensve quae vere acciderunt et dico et scribo. nam adest prope, unde possim argui. neque enim in decies millesimum abhinc annum scriptionis argumentum refero, sed sunt quidam etiam hodie in vivis, qui patrem meum norunt eiusque res enarrant; a quibus non pauca in hos libros collatum est aliis aliud, quod quisque viderat, narrantibus omnibusque consentieutibus. plerumque enim ipsa et cum patro eram et matrem comitari solebam, quia non domi mihi in umbra ac deliciis nutriri contigit, sed ab ipsis cunabulis (testem appello deum meum eiusquo matrem) labores et incommoda ac continuae domi forisque aerumnae me exceperunt. nam quae corporis mei condicio fuerit, ipsa dicere nolo: sed memorent et enarrent ea gynaecei ministri. ad externa illa mala persequenda, quae mihi uondum octavum aetatis annum egressae inciderint, quotque inimicos in me hominum malitia concitarit, opus esset Sirene Isocratis, magniloqnentia Pindari, Polemonis velocitate, Homerica Calliope, denique Sapphica lyra vel alia his simili ingenii facultate. nihil enim mali nec parvi nec magni prope longiusve extat, quod non improviso nos oppresserit; ac profecto aestus me obruerunt ab illo tempore et vel etiamnunc, cum hunc librum scribo, calamitatum mare me fremens incursat aliique post alios fluctus mergunt. sed ad miserias meas abreptam me sentio ideoque mentis nunc compos quasi emergam reditura ad argumenti mei principium. itaque cum alia, ut dixi, ex mea memoria hausi, alia a sociis expeditionum imperatoris multifariam comperi, a quibus portitorum quorundam ope bellicorum casuum notitia ad me perlata est, tum praecipue et ipsa et imperatorem et Georgium Palaeologum de his factis narrantes saepe audivi. sed eorum, quae prodidi, o pleraque ac praecipua imperante tertio post patrem meum collegi, quo tempore omnis et adulatio et simulatio una cum patre evanuerant cunctique imperatori, qui tunc erat, blandientes de eo qui excesserat nihil adulati nuda facta et ut erant res enarrabant. nunc vero et calamitatem meam et trium imperatorum patris imperatoris Augustaequc dominae et matris atque mei heu coniugis Caesaris iacturam lugens me abdo plerumque ad libros et deum conversa. ac ne ignobilibus quidem licebit adire me, nedum iis, a quibus resciscere aliquid queam, quod ab aliis acceperint, aut patris familiaribus. iuro enim per beatissimorum imperatorum animas, neminem a me e patris familiaritate triginta his annis conspectum visumve aut ad colloquium adhibitum esse, quod seu plerique eorum decesserunt seu metus eos propter rerum inconstantiam deterruit ; quia qui plurimum potuerunt, tam nefarie nos tractarunt, ut nos et visilari noluerint et velint plerisque odio esse. at quae de historia coUegi, testor deum caelestemque eius matrem ac dominam meam, ex commentariis qui- busdam incomptis simplicibusque contuli aut a senibus accepi, qui patre meo regnante militarant posteaque ob adversus casus conversi e mundi strepitu in monasterii quietem se receperant. nam scripta, quae in manus meas inciderunt, dictione erant facilia et simplicia, veritatis studiosa. omni fuco et rbetorum pompa libera. quae vero a senioribus tradebantur, eiusdem plane generis erant, sive elocutionem sive sententiam spectas, atquc scripta illa, ex iisque historiae veritatem erui diligenter comparans et conferens quae ipsa noram cum eorum narrationibus et eorum memoriam cum iis, quae ipsa a patre meo ac patruis avunculisque meis saepe audiveram: ex quibus omnibus totum veritatis corpus contexui. sed ad Camytzae fugam e barbarorum manibus eiusque coram civibus relationem redeat oratio; quem quaecumque accidissent quaeque imperator adyersus Ismaelitas egisset narrasse diximus. exultare ad id uno animo unoque ore Constantinopolitani. praedicare Augustum, ob summam bellandi artem miramque felicitatem tamquam deum venerari. hinc in omnem laetitiae significationem elfusi Camytzen domum comitantur; paucisque diebus interiectis imperatorem exceperunt victorem tropaeophorum, ducem invictum, insuperabilem principem, augustissimum imperatorem eum acclamantes. ipse palatium ingressus deo deique matri gratiis actis consuetae vitae tenorem recepit. etenim externis bellis confectis intestinisque tyrannorum seditionibus oppressis, quippe pacis simul et belli optimus curator, ad ius legesque se convertit. iudicabat orphani causam, ius viduae tuebatur, omnem iniquitatem severissime animadvertebat nec venando aliisquo remissionibus se nisi raro oblectabat: nam etiam in eo quod corpus frenandum sibique subigendum esse putavit. philosophum se praestitit. namquc phirimum ille tempus laboribus impendebat revocatusque ab iis remissionem in altero labore ponebat, in librorum lectione studioque atque in observatione praecepti illius ’scrutamini scripturas’. secundo deinde tertioquo loco patri meo iam iuveni venatio ac pilae ludus erat, quoad illa fera, pedum scilicet morbus, velut obliquus quidam serpens. “mordens", ut est in maledictione, "calcem eius", nondum eum comprehendit ; qui ubi eura corripere atque ingravescere coe-
- 14.8.1
pit, ex praecepto artis medicae ad gyranicos ludos, equitationes, alia exercitia incumbere eum oportuit, si forte frequentibus equitationibus defluentem humorem discuteret gravitatemque ponderis levaret. quod quidem mahim, ut supra docui, nulla extrinsecus causa, sed laboribus molestiisque pro Romanorum gloria sustentatis sibi coutraxerat.
- 14.8.2
Necdum uno anno praeterito, ubi fama percrebruit, rursus Comauos Istruui traicere, ineunte octava indictione, autumni initio, mense Novenibri e regia urbe profectus undecumque arcessitas copias partim Philippopoli partim in locis, quae Peritzus et Triaditza vocautur, partim in Nisi themate usque ad Istro vicinam Buranitzoben disposuit: quos omni ope equos suos curare iussit, ut pingues ii ac robusti esseut ad ferendos in pugna equites ipse commoratur Philippopoli urbe in media fere Thracia, quam Hebrus a septemtrione praeterfluit. is enim amnis ab extrema Rhodope ortus post multos fiexus obit Hadriani urbem ac multis aliis fluviis auctus ad Aenum oppidum in mare influit. Philippum commemorans non dico Macedonem Amyntae filium, quia urbs illa multo eo recentior est, sed Romanum Philippum, ingentis corporis virum, cuius robori uihil potuit resistere. ibi ante eum oppidum fuit, quod Crenides vocabant, quidam etiam Trimontium. quod maximus ille Philippus structis circum moenibus in eam magnitudinem evexit, ut clarissima Thraciae civitas esset: circos qaoque maximos aliaque mira aedificia in ea condidit, quorum ipse vidi vestigia, quando nescio qua causa ibi cum imperatore affui. urbs in tribus collibus sita, quorum unusquisque magno et alto muro cingitur; qua vero parte in planitiem et campum vergit, prope Hebrum fossa coercetur. fuit olim, ut apparet, urbs magna et splendida; ex quo autem Tauri Scythaeque eam superiore tempore ceperunt, hanc nancta est speciem, in qua nos eam sub patre meo reperientes peramplam sane fuisse coniecimus. sed cum alias tum infidelium confluxu infelix erat. nam ibi et Armenii sedes habuerunt et Bogomili, quos vocant, de qaibus eorumque haeresi postea suo loco dicemus, et improbissimi quoque Pauliciani, quae Manichaicae sectae pars est, a Paulo et Ioanne, ut nomen quoqne ostendit, condita; qui duo mera Manetis impietate imbuti eam in sectatores propagaverant. volebam equidem Μanichaeorum doctrinam perstringere et concisa brevitate exponere refutationemque etiam impiorum istorum dogmatum temptare; quara vero omittam, quia et derideri vulgo Manichaeorum haeresin scio et historiam ipsam festino. ceterum non uostri solum eam refutarunt, verum scio et ipsum infestissimum in nos Porphyrium de principiorum dualitate subtilissime disserendo magnam inepti Manichaici dogmatis absurditatem pluribus capitibus coarguisse; quamquam is quidem ita naturae divinae unitatem adstruit. ut inde lectores cogat Platonis henadem sive ens colligere. nos enim divinae naturae unitatem veneramur; minime tamen ea unam personam inchidit. nec Platonis ens admittimus mysteriis Graecorum Chaidaeorumque celebratum. quippe qui inde raulta alia et intra et supra mundnm principia apta esse dicant. verum illos Manetis ac Pauli et Ioannis Callinices filiorum sectatores, homines feros rudesque, qui cruorem fundere nihil dubitant, inclitus ille imperator Ioannes Tzimisces, cuni devicisset eos aptivosque ex Asia duxisset, e Chalybibus Armeniisque in Thraciam transtulit ac circa Philippopolin habitare coegit, partim ut ex munitissimis eos urbibus et arcibus, quas tyrannice ante tenuerant, educeret partim ut tutissimos custodes eos adversus Scytharum incursiones collocaret, quibus saepe Thraciae regiones premebantur. etenim barbari Haemi angustias transgressi in campos illi subiectos se effundebant. obiacet Haemus mons longissimus ad parallelani liuiam Rhodopae incipitque a Ponto Euxino, unde cataractas proxime praeteriens in ipsnm Illyricum excurrit; quin emergit, opinor, Adriatico mari interruptus itcrum in adversam continentem atque in Hercynias silvas finitur. utrimque autem montis declivia multae eaedemque opulentissimae gentes tenent, Daci Thracesque a septemtrione. meridiem versus iidem Thraces ac Macedones. huuc Haemum nomades Scythae superiore tempore, antequam Alexii basta et multa proclia eos paene delerunt, transgressi ingenti multitudine Romanum imperium affligebant, inprimis autem viciuas finibus urbes, inter quas clarissima illa quondam Philippopolis princeps habebatur. Ioannes vero Tzimisces istos e Manichaeorum secta adversarios in socios commutatos, si arma spectas, ut firma propugnacula Scythis illis nomadibus opposuit, ex eoque tempore urbes e continuis fere eorum incursionibus respirabant. verumtamen Manichaei natura liberi indocilesque mox ad ingenium suum moresque redierunt. Philippopolis enim incolae, qui omnes paucis exceptis Manichaei erant, vexant Christianos illius regionis diripiuntque eorum bona minima vel potius nulla imperatoris legatorum ratione habita, ita ut sensim paulatimque omnia circa Philippopolin essent haeretica. affluxit ad eos et peramarum quasi Armeniorum flumen et aliud e lutulentissimis Iacobi fontibus; quo factum erat, ut esset hic quoddam omnium malorum confluvium dissentientibus inter se dogmatis, consentientibus reliquis cum Manichaeis in ipsa a vera fide defectione. sed pater meus insigni sua belli scientia his opposita alios sine vi domuit, alios pugna in deditionem compulit. quantum tulit fecitque in hoc opere vere apostolicp! etenim quid tandem est, quod non laudemus eum? num ad rem militai-em segnis fuit? at orientem occidentemque bellica sua laude implevit. an forte disputandi artem parvi fecit? ille vero, quantum nemo alius, iu sacrorum librorum lectione versatus liuguam etiam ad certamina cam haereticis acuit. itaque unus et arraorum et verborum certamina miscuit barbaros armis, disputando autem haereticos vincens, quemadmodum tunc qnoque in Manichaeos armatus apostolicam sane expeditionem pro militari suscepit. quare hunc ego decimnm tertium apostolum nominarim: etsi enim nonnulli id decus Constantino Magno vindicant, mihi tamen Alexius vel eodem, quo Constantinus, honore dignus videtur, vel, si Mανιχαίοις τῆς certandi studio aliquid concedamus, proximus saltem illi apostolus et imperator nominandus esse. nam cum ad Philippopolin, ut supra narravi, propter causas, quas indicavi, commoraretur necdum advenissent Comani, maius eo quod agebat opus ex occasione aggressus Manichaeos ab amara superstitione ad suave dοgma coepit adducere. a mane igitur ad pomeridianum tempus atque adeo ad vesperum, interdum ad secundam tertiamque noctis vigiliam arcessitos eos rectam fidem docebat perversitatemque eorum haereseos coarguebat. aderant ei cum Philippopolitanus archiepiscopus tum Eustratius, Nicaeae antistes, vir et sacrarum et profanarum litterarum peritus ac dialectica arte magis excellens, quara qui in stoa et in academia versantur. praeter hos vel potius ante omnes imperatori Nicephorus meus Caesar auxiliabatur, quem converterat ad divinos libros lectitandos. itaque multi Manichaeorum sine ulla dubitatione ad sacerdotes ibant peccataque sua confessi divini baptismi fiebant participes; multos autem videre licuit, qui Maccabaeorum constantiam superantes superstitiones suas tenebant sacrae scripturae sententias auctoritatesque proferentes, qui-
- 14.9.1
bus dogma suum detestabile firmari credebant. sed et horum plerique continuis imperatoris disputationibus hortationibusque convicti sacro baptismate initiabantur; nam a prima luee ad multam saepe noctem eiusmodi colloquia impransus plerumque coutinuabat aestatis tempore in subdiali ille quidem tabernaculo perseverans.
- 14.9.2
Dum haec geruntur et logica ista cum Manichaeis pugna flagrat, advolat quidam, qui ab Istro Comanos traiecisse nuntiat. tum sine mora imperator Danubium petit assumptisque qui in promptu erant militibus Bidynen profectus, cum barbaros non inveuisset, quippe qui cognito imperatoris adventu iam ultra fluvium retrocessissent, selectam extemplo fortium virorum manum barbaros fugientes persequi iubet. qui Istrum statim transgressi ac tres dies totidemque noctes Comanos insecuti, ubi eos amnem quemdam ultra Dauubium fluentem ratibus traiecisse viderunt, re infecta ad imperatorem revertuntur. is etsi moleste tulit, barbaros ab exercitilius hWMhν y.ai hcJo- AojCMijb̓ καθ’ nostris non esse deprehensos, tamen et repulsos illos sola fama et raultos 86 ex Manichaeorum haeresi ad nostram fidem traduxisse in victoria posuit sicque duplex erexit tropaeum, alt-erum armis contra barbaros partum, altorum contra haereticos disputationibus religio- sissimis. quocirca Philippopolin reversus modica quiete usus denuo ad certamina se apphcuit. Culeontem enim Cusinumque et Pholum Manichaicae sectae antistites inter ceteros Manichaeos tenacissimos perversae suae doctrinae et ad persuadendum difficillimos, in lace- randa vero sacra scriptura eiusque locis pravo studio ad argutias usurpandis calHdissimos, eos igitur quotidie ad se vocat acremque cum iis disceptationis bellum gerit; ac duplex conspici certamen potuit, imperatore, ut salvi essent, summopere nitente, illis vero ad reportandam Cadmeam, quae dicitur, victoriam pervicaciter conten- dentibus- stabant enim tres illi veUiti aprorum dentes invicem se exacuentes nihilque nisi rescindere imperatoris rationes cupientes; curaque contrarium aliquod argumentum eCFugerat Cusinum, id Culeon statim excipiebat et hoc quoque perturbato Pholus rursus pugnam capessebat vel etiam contra imperatoris ratiocinationes obiectionesque alius super alium extitit, sicut maximi maguos fluctus excipiunt. sed iraperator, quaecumque obiciebantur, tamquam aranearum telas discutiens impura eorum ora statim obstruxit. sed, ubi neutiquam iis persuadere potuit, tandem pertaesus tantae stultitiae Constantiuopolin eos deduci iubet habitatione assignata in porticibus magni palatii. nec tamen omnia illius erant frustra, licet ipsos illos duces disputationibus nondum cepisset; sed singulis diebus deo reconciliabat modo centum, modo etam araplius, ut, si quos et antea et tunc lingua ceperit comprehendas, numerus in multa millia excrescat. sed quid ea commemorem, quae totus scit orbis terrarum atque orieus occidensque testantur? totas enim haereticorum omnis generis et urbes et regiones multimodis ad veram fidem nostram adduxit. etenim primores magnis donis dignatus delectis militibus adscripsit; humi- liores vero et fossores quique circum aratra et boves degebant omnes cum liberis mulieribusque convocavit atque in urbe collocavit, quam ipse prope Philippopolin ultra Hebrum fluvium aedificarat quamque Alexiopolin, sive, quod magis usu invaluit, Neocastrum nominaverat. utrisque etiam agros vineas domos possessionemque immobilem divisit nec munera non firmavit nec Adcnidis hortorum instar florentium hodie, cras evanescentium ea esse voluit, sed bullis aureis ita haec iis stabilivit, ut non iis solis haec beneficia tribueret, sed etiam in eorum filios nepotesque propagaret; qui si deessent, mulieres in ius succedendi substituit. sic ille beneficia conferre solebat. sed haec hactenus, quamquam omisimus plurima. attamen, ne quis historiam vituperet scilicet corruptam, eorum quae retulimus mnlti hodieque testes vivunt, nec mendacii arguamur. rebus igitur omnibus ut opus erat compositis rediit imperator in regiam urbem, rursusquc cum Cu-
- 14.9.3
leonte Cusinoque certamina disceptationesque continnae instituebantur. atquo illum quidem cepit, qui prudentior, opinor, esset veritatisque rationibus obsequi valeret, eumque ovilis nostri mansuetissimum reddidit agnum. at Cusinus Pholusque efferati ferrique instar assiduis imperatoris disputationibus coutusi ferrei tamen manserunt seque ab eo averterunt nec ab eo duci se passi sunt. quare eos, qui Manichaeoruni omnium malitiosissimi ac manifesta melancbolia insani essent, in custodiam, quae Elepbantine dicitur, coniecit affatimque suppeditatis, quae ad victum necessaria erant, solis suis peccatis perire passus est.
- 15.1.1
His qaas rettalimas circa Philippopolin Manichaeosqae rebus gestis alia imperatori maloram potio a barbaris paratur. Solymas enim sultanus iterum Asiam depraedaturus copias e Chorosane Chalepque convocabat, si forte prospere in imperatorem pugnare posset; quo toto sultani consilio delato ipse ad Iconium usque, ubi Clitziasthlanis sultanicii fines erant, castra movere et acorrime cum eo congredi constituit; ideoque copiis ex alienigenis coUectis multisque militibus mercede conductis proprium quoque exercitum undique coegit. sed dum ambo duces certatim bellum meditantur, consuetus pedum dolor imperatori accidit ; et conveniebant quidem copiae, sed sensim guttatimque quasi, non una omnes, cumpatria eorum longe abesset. dolor autem impediebat eum non solum, quominus propositum exequeretur, sed etiam, ne incederet omnino ; lectoque affixus dolebat non tam ob pedum dolorem, quam quod expeditio in barbaros differebatur. nec fugit id Clitziasthlanem barbarum, qui septem in Christianos excursionibus factis totam Asiam eo ipso tempore securus vastabat; neque alias umquam tantus dolor impe- ratorem ceperat, cum morbus, quo magnis ante intervallis aegrotabat, tunc continuo et sine ulla intermissione saeviens eum nrgeret. quod malum siniulari credebant, qui cum Clitziasthlane erant, nec morbum, sed cunctationem ignaviamque dicebant, quae podagrae speciem prae se ferret; indeque multa inter patinas calicesque ut extemporales rhetores iocabantur ac de podagra imperatoris declamationum vel mimorum argumenta sumebant: sic pedum dolorem in comoediam vertebant. nam personae producebantur medicorum atque imperatoris famulorum eumque ipsum lecto impositum et in medium prolatum illudere sibi videbantur, iisque iocis summus inter barbaros risus oriebatur. quo imperator nuntiato magis etiam ira excandescens ad pugnandum in eos incendebatur ac vixdum dolore levatus itineris exequendi consilium cepit. itaque Damalin profectus cum fretum inter Cibotum et Aegialos pemavigasset Cibotumque venisset. Lopadium abit Romanas copias mercennariosque expectans; congregatisque tandem omnibus toto exercitu inde movet et domini Georgii arcem ad Nicaeensem lacum occupat. hinc intrat Nicaeam ac triduo deinde retrocedens castra communivit citra pontem Lopadii ad condimentarii quem dicunt fontem. ita enim ei visum est, ut et priorem partem exercitns ponte traductam apto loco coUocaret et ipse dein reliquo agmine eundem pontem transgressus praetorium poneret. callidissirai autem Turcae, qui planitiem ad radices Lentianorum montium Cotoeraciaeque patentem depraedabantur, ubi imperatoris in se iter compereunt, perterriti statim rogos iucendunt plurimos, ut ingentis multitudinis speciem intuentibus offerrent. quibus iguibus aer flagrabat multique eorum, qui parum experti eraut, metu commovebantur: imperatorem nihil eorum terruit. sed illi praedam omnem captivosque secum ferentes abscesserunt, cumque ipse diluculo in planitiem illam proficisceretur, quamquam festinabat, ut ibi eos assequeretur, tamen pracda frustratus est; et Romanorum potius multis, qui spirabant etiamtum, multisque etiam eorum cadaveribus inventis fieri non potuit, quin ira accenderetur: sed in summo persequendi studio, ne omnem praedam amitteret, quia universus exercitus fugientibus instare non poterat. castris circa Poemanenum positis statim delectos levis armaturae milites persequi barbaros iubet indicato scelestorum itinere. hi assecuti eos loco, quem Cellia appellant incolae. cum praeda omni captivisque flammae instar aorgrediuntur plurimisque trucidatis, nonnullis captis atque omni praeda recepta victores ad imperatorem revertuntur; qui exceptis iis iam de plena hostium internecione certior factus Lopadium recedit ibique totos tres menses raoratur partim propter ariditatem locorum, per quos proficiscendum ei erat (aestatis enim tempus aderat nec ferri poterat calor), partim quod partem mercennariorum, quae uondum venerat. expectabat. iam collectis omnibus castra movit, cumque gravem armaturam universam circa Olympi
- 15.2.1
iuga disposuisset et Malagnorum, quae dicunt, ipse Aerem tenuit, imperatrice interim ad Principum morante, unde facilius de imperatore Lopadium reverso certior fieret. is ubi Aerem tenuit, monere regia missa ad se Augustam invitat, quia et pedum dolorom semper respiciebat et a comitibus metuebat, quos sibi inimicos quasi fovebat sinu, propter uxoris summam sui curam maximamque vigilantiam.
- 15.2.2
Necdum biduo praeterito repente imperatorii cubiculi praefectus mane ingressus prope imperatorium lectum adstitit, tum somno excitata imperatrix, ubi conspexit eum, Turcarum dixit adventum nobis eum nuntiare. cumque iam ad Gregorii arcem eos pervenisse narrasset, ne imperatorem e somno excitaret, manu eum tacere iussit. is vero, quamquam audierat illa verba, se nuntio moveri dissimulabat atque oriente sole ad consuetas occupationes conversus animo tameu nihil nisi illa volvebat. necdum tertia hora effluxerat, cum alius accurreus appropinquare iam barbaros retulit. erat cum im- cpn- peratore etiam tum imperatrix et licet pavens illius arbitrium sequebatur; cumque pransuri essent, alius cruore madidus ad imperatoris pedes procumbens periculum imminere iuratus affirmat; barbaros enim iamiam supervenisse. tum statim imperator Augustam Byzantium misit, quae quamvis metueret, tamen intimo pectore timorem continuit eumque nec voce nec gestu ostendit. fortis enim atque constantis animi, ut illa in Solomonis proverbiis laudata femina. fuit nec quidquam muliebre timidumve prae se tulit, ut pleraeque mulieres de periculo audientes; quarum facies ipsa insimulat animi timorem, gemuntque saepe flebiliter, ac si prope pericula adsint. sed imperatrix, cnm metuebat, imperatori metuebat, ne quid ei accideret; secundo loco et ipsi sibi timebat. nec tamen qaidquam tunc sua virtute indignum passa erat, sed invita ab imperatore recessit saepe se retro vertens illumque saepe respiciens; attamen cum ipsa se cogeret obfirmaretque, aegre abiit. ac postquam ad mare descendit et in monerem imperatricum propriam intravit, Bithynorum oram praeternavigavit, donec tempestate depreheusa Helenopoli navem appulit ibique mansit. hactenus de Augusta. imperator autem cum militibus suis cognatisque statim in armis erat equisque conscensis omnes Nicaeam tendunt, dum barbari capto Alano quodam ab eodem iniperatoris adversus ipsos expeditioue cognita quibus veuerant viis fugientes recedunt. at Strabobasilius et Michael Stypeota — Stypeotam ne semibarbarum illum intellegas, qui emptus pecunia huius servus cum fuisset, postea imperatori dono datus erat, sed e numero nobilium ille fuit — hi, inquam, fortissimi viri et fama olim celebres in Germiorum iugis morabantur transitusque custodiebant, num forte ijisorum cassibus ut ferae incideutes barbari caperentur; compertoque eorum adventu in Planitiem, quam * vocant, descendunt ac pugna commissa eos fundunt fugantque. verum imperator Gregorii illo, quod saepe commemoravimus, castello ac pago, quem Sagudaos incolae vocant, occupato, cum nusquam Turcas videret et eorum fata a fortibus illis viris, Stypeota et Strabobasilio, audivisset audaciamque impetus Romanorum et victoriam laudasset, ibi ipse extra illam arcem vallum figit; postero vero die Helenopolin profectus imperatricem convenit, quae ob maris procellas ibi adhuc commorabatur. cui, quid accidisset Turcis. narravit, et ut victoriam appetentes calamitas eos oppressisset, iique qui se victores iam putarant victi eorum quae speraverant contraria adepti essent. sic magno ea timore liberata Nicaeam ipse se confert ibique certior factus de aliorum Turcarum incursione venit Lopadium; paulo post, cum audiisset magnum Turcarum exercitum ad Xicaeam appropinquare. collectis copiis ad Cium pergit cognitoque tota eos nocte adversus Nicaeam iter facere castris motis per Nicaeam ad Miscuram usque procedit. ibi comperit certiora, scilicet nondum totum Turcarum exercitum advenisse, sed paucos tantum a Monolyco praemissos esse circa Dolylum Mcaeamque, qui ipsius adventum specularentur et continua de eo indicia Monolyco mitterent; quapropter Leonem Niceritam cum copiis suis Lopadium dimittit, quem vigilare aditusque custodire et quae de Turcis comperisset, per litteras sibi nuntiare iussit. reliquum exercitum ubi in locis opportunis collocavit, satius habuit non amplius in sultanum educere, suspicans barbaros superstites cladis suae famam omnibus per Asiam Turcis nuntiaturos esse: variis sese locis cum Roraanis conflixisse ac restitisse fortiter, victos vero alios captos, alios interfectos esse, paucos vero eosque vulneratos aufugisse; sic cognito ipsius adventu barbaros trans Iconium recessuros esse operamque suam irritam fore. itaque mutato itinere per Bithyniam Nicodemiam se contulit, ut nulkim amplius impetum timentes barbari omnes. ubi antea fuissent, eo redirent; sin vero receptis animis Turcae suo more dispersi ad praedas se vertissent ad inceptumque antea opus sultanus rediisset, ipse militibus nostris paulum refcctis
- 15.3.1
atque equis iumentisque curatis bellum statim in eos inciperet fortiterque pugnam capesseret. quocirca Nicomediam, ut dixi, petiit omnesque, quos secum habuit, milites in vicinis pagis disposuit, ut et equi iumentaque sufficiens pabulum haberent (Bithynorum enim regio feni feracissima est) et milites ipsi a Byzantio et adiacentibus locis per maris sinum, ad quem Nicomedia sita est, rerum ad victum commodarum copiam nanciscerentur; iussique sunt maximam equorum iumentorumque curam habere neque in venatione aut ad ludos equis uti, ut pingues essent suo tempore et equites bene ferrent neve ad hostes adoriendos non apti forent.
- 15.3.2
His mandatis ipse velut speculator ex longinquo per omnes vias custodes collocavit; quod vero dies aliquot ibi manere voluit, Augustam arcessivit ob eas quas saepe iam dixi causas, ut secum esset. dum barbarorum excursionibus nuntiatis castra inde moveret. quae cum Nicomediam celeriter pervenisset, adversariorum aliquot laetos quasi de imperatoris segnitia vidit et ubique deridentes eum murmurantesque, quod in tauto contra barbaros apparatu multis copiis collectis nulla tamen magna re gesta Nicomediam devertisset. neque in angulis tantum, sed etiam in plateis et in biviis triviisque impudentius haec iactabantur, id quod et dolebat et irascebatur. verumtamen imperator prosperum adversus hostes successnm fore sperans pro sua in eiusmodi rebus constantia nihili eorum obtrectationes vituperiaque faciebat tamquam puerorum nenias ea contemnens ac stolida eorum dicta irridens. Augustam autem melioribus argumentis erexit hoc idem, quod illi vituperarent, maioris victoriae causam fore affirmans. equidem virtutem eam existimo, si quis consilio usus victoria potiatur; animi enim vehementia et agendi cupiditas sine consilio iure vituperatur nec fortes ii sunt sed audaces. etenim fortes sumus in bello contra eos quos superare possumus, audaces coutra eos quos non possumus, ita ut imminente periculo * sine metu temere aggrediamur: ** tum alio modo bellum tractantes sine pugna hostes vincere properamus. ac prima virtus ducum sapientia est, qua sine periculo victoriam reportant; scilicet arte, ut ait Homerus, auriga aurigam superat. periculosam euim victoriam iam Cadmeum illud proverbium vituperat, optimnmque mihi videtur, in ipsa quoque pugna facere astuti aliquid ex arte militari, quandoquidem hostium multitudini exercitus non par est, veluti ex historia licet cuique colligere, non eadem ratione victoriam comparari, sed ab omni inde tempore variis laboribus, ut una quidem victoria sit, ratio autem, qua eveniat ducibus, natura varia ac diversa. nonnullos enim clarorum olim ducura aperta vi * hac ratione adversarios superasse constat, alios alio modo vicisse. iam pater meus et imperator modo vi modo dolo usus hostes vincebat; factumque est haud raro, ut in pugnis ipsis, cum astuti aliquid excogitasset essetque ausos, victoriam statim nancisceretur. atque alias strategemate, alias etiam consertis manibus multa saepe nec opinata erexit tropaea, nam periculorum ut qui maxime appetens fuit, et continna licuit pericula conspicere ei miuantia, sed modo vel nudo capite iis se obiciebat manumque cum barbaris conserebat, modo declinare videbatur ac, si tempus postulabat et res ferebant, timere se simulabat; sed, ut brevi complectar, fugiens superior erat vincebatque persequens, et cadens stabat et deiciens manebat erectus muricum tricuspidum instar, qui utut proiciuntur recti semper stant. rursus hic, ne reprehendar, verendum est, quod mea praedicare convincor; verum, quod saepe iam dixi, non mihi patris amor, sed rerum natura suggerit talia. quid enim per ipsam veritatem impedit, quominus aliquis et patris et veritatis amans appareat? nam equidem proposui mihi vera conscribere eaque de viro bono. qui si contigit ut pater scribentis sit, patris nomen mittamus atque pro supervacaneo habemus, in veritatis autem natura scripta posita sint, praesertim cum alias meum erga patrem osteuderim amorem eoque factum sit, ut malevolorum in me mucroues gladiosque acuerim; quod sciunt, quicumque res nostras noverunt. at sub historiae specie veritatem minime relinquam: aliud enim fuit amoris in patrem tempus, quo fortes nos praestitiicus, aliud est veritatis, quod contigisse mihi haud parvi faciam: sin autem, quod dixi, nos etiam patris amantes esse hoc tempus ostendit, minime hominum obtrectationem deprecor, ut veritatem obumbratam excusent. sed redeat oratio ad propositum. non fuit igitur alia cura imperatori, dum tabernacuhim ibi habet, quam ut novis delectibus augeret exercitum; tironesque arcum tendere et hastam quatere et equos regere et divisa formare agmina novo illo, quem invenerat, modo docuit: interdura et ipse cum iis equitabat vel phalanges obibat et necessaria quaeque prospiciebat. sole autem a maioribus redeunte circulis ac praeterito autumni aequinoctio iam ad australes orbes inclinante, cum tempus ad expeditiones idoneum videretur, cunctis copiis recta Iconium proficiscitur ex consilio iam diu capto; tum Nicaeam accessit expeditosque milites cum peritis ducibus ante reliquum exercitum praemisit, ut divisi huc illuc in Turcas excurrentes praedarentur, sed, etiamsi divina gratia adiuti vincerent fugarentque hostes, ut ne tum quidem longius excurrerent, sed data fortuna contenti ordine se statim reciperent. occupato igitur una cum imperatore loco quodam * sito, qui Gaita ab indigenis vocatur. extemplo illi abierunt, ipse autem cum omnibus inde copiis profectus pontem ad Pithecam situm ocoupat ac triduo per Armenocastrum Leucasque quae vocantur Dorylei campos petiit. quos cum aptos videret ad aciem explicandam, quia omnes lustrare voluit armatamque vim plane cognoscere, ex iis quae olim animo agitarat et saepe in membranis descripserat ordines et aciem conformaturus (non erat enim rudis Aeliani tactices), illam igitur contormationem revera tunc secutus in ista planitie castra posuit. uam cum didicisset longo usu, Turcarum aciem non cum ceteris populis congruere, neque apud eos, ut Homerus ait, scutum haerere scuto, galeam galeae, viro virum, sed et dextrum et sinistrum cornu et mediam aciem Turcis disiungi segregatasque esse phalanges alias ab aliis; et si quis dextrum vel sinistrum cornu invadit, invehitur in eum media quoque acies et omnes reliqui, qui post eam positi sunt, ac procellae instar opposita quaeque disiciunt; sin ad arma eorum spectas, non tam, ut Galli, utuntur hastis quam in hostes undique circumventos sagittas emittunt pugnantque eminus; et si quem persequuntur, arcu eum capiunt et insequentem telis superant, volansque telum vel equum vel equitem vulnerat et gravissima vi emissum totum penetrat corpus: tanta est eorum sagittandi ars. quo perspecto peritissimus ille imperator aciem phalangesque ita instituit, ut nostri, si a dextra illi iaculabantur, et scutis tegerentnr et ipsi a sinistra iacerent, quia corpora hostium ibi nuda erant; cumque ipse animadverteret, vinci non posse hanc aciem, admiratione affectus veluti a deo ipso angelisque profectam eam habuit; gaudebantque ac mirabantur omnes imperatoris invento alacriores. is autem, cum et copias suas reputaret et campos per quos profecturus erat aciemque firmam suam
- 15.4.1
quaeque non facile disiceretur, consideraret, magnam spem concepit, quae ut rata fieret, deum precabatur.
- 15.4.2
Ita instructo exercitu Santabarin pervenit * duces omnes huius * dispertiens Camytzen contra oppidum Cedri emisit; fuit vero hoc munitissimum, cui satrapa quidam, qui Pucheas dicebatur, praeerat; Stypeotam autem iussit contra barbaros in Amorio proficisci. quo consilio cognito duo quidam Scythae ad Pucheam transfugerunt et Camytzae et imperatoris adventum nuntiarunt. is metu statim correptus media nocte cum suis abiit, ac prima luce nec Pucheam nec alium omnino e Turcis Camytzes invenit, cumque spoliis confertam Cedream urbem reperisset. nihil eorum appetiit, sed taedebat eum ut venatores, quibus praeda e manibus elapsa est; no- luit igitur ibi morari mutatoque itinere statim Polybotum profectus ex improviso barbaros deprehendit et innumerabilem eorum copiam interficit ac tota praeda captivisque omnibus receptis manet illic imperatoris expectans adventum. simili fortuna apud Poemanenum usus Stypcota ad iraperatorem se retulit. ac vespere imperator quoque Cedream pervenit, ubi statim conveniunt eum milites quidam indicantes immensam barbarorum copiam prope in oppidis clari olim Burtzae versari. quo igitur nuntio ille accepto statim aggressus opus unum ex Burtzae illius posteris. quem Bardam vocabant, una cum Georgio Lebune ac Scytha, qui Pitican a suis dicebatur, arcessivit eosque cum militibus suis addito insigni copiarum uumero contra illos emisit imperans, eo ubi pervenissent, ut praedatores dimitterent in vicinos vicos omnibusque vastatis incolas ad se abducerent. quocirca, dum mandatum illi iter ingrediuntur, ipse imperator tenax prioris propositi se parat, ut Polybotum perveniret et Iconium usque procurreret; idque cogitans secum cum iam in eo esset, ut rem capesseret, pro certo nunciatur, barbaros ipsumque Solymam sultanum cognito eius adventu omnes Asiae segetes camposque incendisse, ut neque hominibus neque iumentis quidquam cibi inveniri posset. praeterea ex superioribus partibus nova imminere barbarorum incursio dicebatur, eaque fama totam Asiam percrebuit. metuit igitur ne in itinere Iconium usque omnis exercitus famis praeda fieret ob pabulorum inopiam; simul terrebant eum barbari, qui ibi expectabantur. quare consilium capit prudens illud quidem sed audax, ut dei sententiam exquireret, utrum Iconium versus proficisceretur an duceret exercitum contra barbaros, qui circa Philomelium versarentur. in duabus euim chartis hac de re percontatur iisque supra sacram mensam collocatis tota nocte hymnuni continuasque preces deo offert; ac diluculo ingressus sacerdos alteram depositarum chartarura cum sumpsisset, explicat coram omnibus legitque; quae ut Philomelium versus iter susciperet, imperatori suasit. hactenus de imperatore. interim Bardas Burtzes, dum eam, quam diximus, viam sequitur, magnum videt exercitum, qui per Zompi pontem Monolyco coniungere se studebat, statimque correptis armis D adortus eos in Amorii planitie devicit. alii autem Turcae ab orientali parte ad Monolycum festinantes, cum inciderent in Burtzae castra, nondum eo reverso diripiunt quae iumenta repperere sarcinasque militum. Burtzes victor magna cum praeda redux, ut a quodam, qui inde venerat. comperit, castra sua Turcas diripuissc et cum praeda omni abiisse, quid facto opus esset, deliberat. cum igitur, quamvis veliet, celeriter proficiscentes barbaros insequi fessis equis non posset, sequi suos vetuit, et ne quid peius accideret, lento passu ordineque incedens mane in illa Burtzae oppida pervenit eaque incolis abductis exhausit. ibi et captivos recepit et totum barbarorum commeatum paulumque moratus, postquam opportuno loco se omnesque defatigatos recreavit, oriente sole ad imperatorem iter flexit. in quo alia ei Turcarum manus fit obvia; statimque magno proelio conserto barbari. ubi aliquantisper pugnam sustinuerunt, et captivos et spolia reposcunt polliciti, acccptis iis non amplius aggressuros se Romanos. sed domum abituros esse. at nequaquam iis morem gerens Burtzes fortitcr proelio dimicans obstitit. cum vero pridie eius diei nihil omnino aquae in pugna gustassent, fluvii cuiusdam ripa occupata sitis acstum levabant pugnabantque illico alternis vicibus, defessis militibus, dum ceteri certant, sese reficientibus. Burtzes autem tautam barbarorum audaciam animadvertens tantaque multitudine perculsus nesciebat, quid consilii caperet, nec tamen quemquam e gregariis militibus, qui imperatori id nuntiaret, dimisit, sed, quem memoravimus, Georgium Lebunem; qui cum nullam cerneret viam, in qua non esset Turcarum multitudo, audacter ruens per medios hostes feliciter ad Augustum pervenit. is de Burtzae rebus certior factus, ubi et Turcarum numerum accuratius diiudicavit, et quantum opus esset Burtzae auxiliis copiisque, armat se ipse statim iubelque armari milites et instructa acie contra barbaros summo ordine proficiscitur. duxit primum cornu princeps Michael, dextrum Bryen- nius, laevum Gabras, postremum agmen Cecaumenus. quos dum procul Turcae expectant, Nicephorus imperatricis ex fratre nepos, iuvenis certaminum cupidus, acie procurrit cum aliis quibusdam Martis satellitibus et eos, qui primi occurrerunt, aggressus ipse statim in genu vulnus accepit, idem tamen adversarii pectus hasta percussit, qui equo deiectus mutus humi iacebat. quo conspecto dant illico terga insequentes barbari: imperator vero, postquam laetuo fortissimum iuvenem recepit ac magnis laudibus extulit, Philomelium pergit et circa triginta martyrum lacum postero die locum, quem Mesanacta vocabant, occupat: unde castris motis Philomelium primo impetu cepit. deinde a toto exercitu plures manus disiunxit, quas fortibus ducibus praepositis in vicos omnes Iconio vicinos dimisit, ut praedarentur captivosque eorum manibus eriperent; ferarumque ritu ubiaue dispersi gregatim ad imperatorem barbarorum captivos adducentes illis una cum eorum sarcinis captis omnibus reverterunt. sequebantur eos
- 15.5.1
sua sponte Romani etiam indigenae horum locorum fugientes barbarorum servitutem ac mulieres cum parvulis et viri ipsi liberique ut in asylum quoddam ad imperatorem confugiebant. is nova illa acie iterum formata in eaque inclusis captivis omnibus cum mulieribus liberisque eandem, qua venerat, viam ingressus, quaecumque loca praeteriit, tutus omnino pergebat; crederesque vivam urbem munitam novaque, quam diximus, forma instructam cernere ambulantem.
- 15.5.2
Cum vero longius progrederetur, quamquam barbari non apparebant, utrimque tamen circuibat Monolycus exercitui idoneis cum copiis insidians. ut vero in planitiem ventum est, quae Polyboto illique, de qua diximus, lacui interiacet, manus quaedam barbarorum, expediti omnes et leviter armati, sed audaces homines, ex insidiis utrimque a superioribus locis subito apparent. sed Monolycus archisatrapa, iam senex longoque bellorum usu artis militaris peritissimus, nova illa acie conspecta admirans obstupuit, cumque exercitus ducem quaereret, Alexium imperatorem suspicabatur exercitui praeesse eundemque aciem illam invenisse, non alium quemquam ducum; nec, quamvis vellet, aggredi potuit. sed tamen signum pugnandi dari iubet, et quo maioris exercitus speciem praeberet Romanis, praecepit suis, ut acie non instructa passim ac sine ordine, eo quem supra descripsimus modo procurrerent: fore enim, ut necopinata specie atque equorum impetu terribilem excitantes strepitum Romanorum copias disturbarent. verum iraperator quasi alta turris vel ignis columna aciei praecurrens ac velut divina quaedam et caelestis species ordines corroborabat et aciem eandem servare fortique esse animo iubebat addens haec, minime se sua causa tantum laborem suscepisse, sed propter gloriam splendoremque Romanorum seque insuper paratissimum esse pro omnibus mortem obire. quare omnibus animi creverunt: pro se quisque locum suum obtinere et lentissimo gradu iter facere, ut ne moveri quidem barbaris viderentur. itaque toto die Romanum exercitum sine ullo successu aggressi, cum neque in universum neque ex parte eum dirumpere possent, re infecta in montium iuga se receperunt pluribusque ignibus incensis per noctem luporum instar ulularunt conviciantes interdum Romanis, cum nonnulli semibarbari inter eos essent graeci sermonis periti. albescente die cum eadem Monolycus quae antea Turcas facere iussisset, ipse interim Clitziastlilan sultanus adveniens, postquam conspexit aciem egregie instructam, licet miratus ut iuvenis tamen Monolycum senem irrisit, quod proelium cum imperatore distulisset. at ille “equidem” inquit “ut senex timidusve pugnam contra eura hucusque distuli; tibi si fiducia est, agedum ipse periclitare. rem probabit eventus.” itaque statim sultanus agmen adortus aliis satrapis in imperatorem ex adverso, aliis ab utroque latere impetum facere imperavit. sed Nicephorus Bryennius Caesar, qui dextrum cornu habuit, cognito extrerai agminis certamine, etiamsi huic opem ferre cuperet, tamen, cum imperitiam intemperiemve ostendere nollet, iram in barbaros cobibuit et com-
- 15.6.1
posito ordine, ut solebat, iter facere properavit. acriter vero barbaris pugnantibus Andronicus porphyrogenitus, fratrum meorum mihi carissimus, qui laevo cornu praeerat, mutato itinere cum suo agmine barbaros invadit ibique in summo flore aetatis, cum excelleret in bellis prudenti audacia et insigni dexteritate et sapientia, praemature obiit praeterque omnium spem nostrum decessit et occidit. ὁ iuventus, ὁ vigor corporis, o equitantis leves saltus, quo tandem abiistis! ut lamenta fundam, dolore quidem de eius casu perducor, sed arcet rursus inde me lex historiae. mirum tamen videtur, cur non etiara nunc ut olim, ut dicunt, in lapidem vel avem arboremve vel aliud quid inanimorum commutetur quis ob malorum magnitudinem induens illarum rerum naturam. nam sive fabula seu verum est, melius certe esset, commutare amisso sensu naturam, quam tale sentire malum; quod si fieri posset, facile me mala in lapidem mutassent.
- 15.6.2
Ceterum Nicephorus, ubi comminus rem agi videt, cladem veritus cunctis copiis suis conversis auxilii causa properavit, celeriterque barbari una cum Clitziasthlane sultano fugientes ad montiura cacumina contenderunt. ibi multis hostium caesis pluribus captis reliquis omnibus dispersis ipse sultanus salute desperata cum solo pocillatore confugit ad sacellum in summo monte extructum, quod circum altissimae cupressi per series cousitae erant; iterumque aufugit pressus a tribus Scythis Uzaeque filio paulumque declinans ad alteram partem, quoniara persequentibus ignotus erat, ipse quidem se servavit, sed pocillator a Scythis comprehensus atque ut magnum munus imperatori oblatus est. qua victoria licet valde laetaretur imperator, dolebat tamen, quod sultanus non comprehensus, verum aegre, ut in proverbio est, servatus esset; vesperequc facto ibi, ut locus tulit, tabernacula statuit, dum barbari qui supererant in montium cacumina regressi permultos ignes accendunt totamque noctem canum instar Roraanos allatrant. ibi Scytha quidam Romanorum exercitu deserto sultanum adiit et “noli” inquit “umquam cum imperatore de die confligere; etenim bene tibi non eveniet. sed quoniam planitie non sufficiente artius tabernacula imperator collocavit, fac tota nocte expediti sagittarii assidua de montium radicibus in eos tela mittant. ita enim baud parvam cladem Romanis inferent.” .” eodem semibarbarus quidam clam Turcis imperatorem accessit et quae Scytha sultano suasisset omniaque in Romanos consilia accurate exposuit. quo imperator comperto bifariamque exercitu diviso alteram partem intra castra se tenere et pervigilare iubet, reliquos vero sumptis armis e castris exire manusque cum Turcis, si aggrederentur, conserere. ac barbari, qui tota nocte undique exercitum circumdederunt, saepe excurrentes circa montium radices assidua in exercitum tela mittebant, dum interim Romani ex imperatoris praecepto nusquam ordinibus direraptis sese tuentur. primo vero mane suum quisque locum tenebant ac praeda, impedimentis omnibus, captivis cum mulieribus liberisque in mediam aciem rursus receptis Ampum versus progrediebantur. ibi bellum. eos excepit grave et atrox, cum sultanus rursus collectis copiis undique circumvolans exercitum acriter instaret. nec tamen ulla ratione Romanorum contextum scutorum perrumpere potuit, sed, tamquam in adamantinos muros impegisset, infecta re abiit; totaque nocte sollicitus ac plane desperans cum Monolyco reliquisque satrapis consultavit, et ubi illuxit, quod omnibus barbaris placuit, pacis condiciones imperatorem rogavit. nec repudiat preces eius iraperator signoque confestim dato, omnes ut consistant ordinesque suos teneant, imperat, neu ab equis descendant vel iumenta sarcinis levent, sed ut, quales toto itiuere, protecti stent clipeis galeis hastis; quod quidem nulla alia causa curaverat, quara ne forte confusione exorta acies dirimeretur oranesque hostium praeda fierent, quippe quod Turcas ingeuti numero undique Romano exercitui circumfusos metuit. tum idoneo loco capto otnnibusque cognatis et sufficiente lectissimorum numero militum utrimque collocatis mediam temiit i ipse, dextram vero et sinistram partem consanguinei eius affinesque, quos lecta militum caterva excepit, cataphracti omnes; armorum vero splendor magis etiam quam solis radii aerem coliustrabat. ac processerat interim sultanus quoque cum satrapis suis duce Monolyco, qui omnibus in Asia Turcis aetate experientia virtute superior erat, et offendit iraperatorem in campo inter Augustopolin Acroniumque. ibi satrapae procul imperatore conspecto degressi equis consuetam imperatoribus salutationem fecerunt; sultano tamen saepe de equo descendere conanti imperator id non concedebat. sed celeriter is desiliens pedem Augusti osculatur, qui dextra iuncta unum ex delectis equis conscendere eum iussit. quo facto cum ad alterum imperatoris latus accessisset, subito is amiculum, quo indutus erat, solvit ac sultani humeris induit; silentioque brevi interiecto, quidquid videbatur, ita exposuit: “si Romanorum imperio cedentes excursiones contra Christianos omiseritis, beneficiis honoribusque augebimini ac liberam in posterum in terris, quae vobis assignatae sunt, vitam degetis, in illis scilicet, iu quibus versabamini, priusquam Romanus Diogenes imperii habenis susceptis cladem illam accepit infeliciterque cum sultano pugnans captus est. itaque pacem bello praeferatis oportet abstineatisque a Romanorum finibus contenti propriis; et si obsequemini verbis meis, quibus optima vobis consulo, numquam vos poenitebit, immo multorum munerum fietis participes; sin minus, perniciem me generis vestri fore scitote.” quibus libenter eiusque satrapae astipulantes “Sponte” aiunt “non venissemus huc, nisi cum tua maiestate pacem inire voluissemus.” his dictis eos in tabernacula, quae assignarat iis, insequenti die se pacis condiciones firmaturum pollicens. quas, ubi postero die sultanum, qui Saisan dicebatur, conspexit, ratas ut mos erat fecit et plurimam ei pecuniam largitus est; ac satrapas quoque multis donis laetos a se dimisit. interea imperator, cum nothum illius fratrem Masut regnum appetere deque Saisanis morte cogitare audiisset *, ut fieri ov κατήσθιεν ἄρτον solet, satrapis quibusdam, auctor illi fuit, ut paulum expectaret, donec de consiliis in eum captis certiora accepisset; ita enim abiturum eum, ut cognitis insidiis servare se posset. quod vero consilium nihili is pendens confidensque sibi ipsi cum in proposito perseveraret, imperator, ne profectum ad se ultro sultanum vi retinere videretur indeque calumniam sibi crearet, cessit barbari sententiae dicens: “melius erat, manere hic aliquantisper; sed quoniam illud tibi cordi est, altera, ut dicunt, navigatio necessaria est sumasque idoneum tecum cataphractorum uostrorum numerum, qui salvum te Iconium usque perducant”. at ne hoc quidem barbaro persuaderi potuit, sunt superbi animi istorum, qui nubes ipsas paene superare sibi videntur. quare, postquam salutavit imperatorem, largiter donatus domum rediit, sed nocte fit somnium ei neque id fallax nec a love missum neque barbarum incitans ad pugnas, quale dulcis celebrat Musa, Nelei filio simile, sed vera barbaro praesagiens. etenim prandens sibi murium catervis circumfusus videbatur. qui quem ederet panem e manibus eripere temptarent; cumque contemnens abigere eos conaretur, subito in leones commutati viribus longe superiores erant. expergefactus autem narrat comitanti imperatoris militi somnium et, quid significaret, quaerit; cumque inimicos is mures leonesque somnii esse interpretaretur, nulla iide habita celeriter atquo. improvide viam urgebat, praemissis tamen exploratoribus, ut, num qui hostes ad praedandum egressi essent, observarent. ii ipsum Masutum cum magno exercitu olFendunt iuitaque cum eo contra Saisanem societate revertuntur, neminem se vidisse confirmantes. quare cum secure Saisan, quia dicto fidem addidit, progrederetur, Masuti barbaricae copiae ei occurrunt et Gazes quidam, Asan Catuch satrapae filius, quem sultanum antea Saisan occiderat, extra aciem procurrens hasta eum ferit; qui tamen strenue conversus Gazis manibus hastam extorquet addens verba: “nesciebam ego, mulieres quoque nunc in nos bastas gestare.” deinde fagientem, cnm ad M flecteret, arcebat Pucheas, qui eum comitabatur quique Masuti partibus iamdiu studens amicitiam Saisani simulabat consulendoque ei, ut videbatur, optima, re vera laqueos foveamque parabat suadens, ne ad imperatorem reverteretur, sed parvo deverticulo facto Tyragium oppidum haud procul a Philomelio situm intraret. itaque Saisan cum stolide credidisset Pucheao consiUis Tyragiumque profectus a Romanis ibi habitantibus benigne exceptus esset, utpote qui imperatoris erga eum benevolentiam cognovissent, barbari adveniunt cum ipso Masuto, qui cinctis muris ad oppugnationem se parant. iam ille de muris despiciens vehementer populares suos increpat denuntiatque, Romanas copias una cum imperatorc adfore ideoque, nisi pugna desisterent, extrema eos passuros esse. sed Roraanis, qui in urbe erant, fortiter obstantibus Pucheas larvam ponit latentemque sub pelle lupum ostentans descendit de muris, tamquam si, ut promiserat Saisani, incolas, quo fortius resisterent, firmaturus esset; re vera autem minas consiliaque miscuit, ut ce-
- 15.7.1
derent portasque Turcis aperirent, nisi praeda barbarorum fieri vellent; multas enim copias vel ex ipso Chorosane adventare. tum illi partim barbarorum multitudinem metuentes, partim Pucheae confisi Turcis aditum praebent. captum Saisanem sultanum oculis privant; quam ad rem cum idoneum instrumentum deesset, manualio abutuatur, quod dederat Saisani imperator; licuitque videre tunc lucis vas tenebris et caecitati inservire. radium etiamtum quendam lucis conspiciens, cum ad manum ductus Iconium venisset, id nutrici suae fatetur atque haec uxori ipsius; sic res ad Masuti aures pervenit barbarique animum veheraenter commovit. ira enim incensus Elegmo satrapae, uni e primoribus, ut nervo eum strangularet, mandavit. talem Saisan sultanus, quia imperatoris consilia imprudenter neglexerat, finem habuit. imperator autem eadem plane aciei forma servata ad regiam urbem proficiscebatur.
- 15.7.2
Sed si quis aciem et phalangas audierit, captivos quoque et spolia, imperatorem ducesque agminum, ne talia se audire credat, J quae rerum scriptores poetaeque omnes memorant ; verum haec acies nova quaedam et inaudita omnibus erat, qualem nemo antea viderat umquam nec quisquam historicorum memoriae prodiderat. nam quoad Iconium usque exercitus progrediebatur instructaque acie ac numeroso quodam motu ad tibiam se promovebat, totam diceres phalangam, licet motam, immotam stare stantemque proficisci, quippe quae scutorum virorumque contextu montium immobilium instar esset, iter vero mu- tans veluti maximum animal uno animo a^itata se movere videretur. iam Philomelium ingressus ubique iis, qui in barbarorum potestate erant, liberatis ut supra dictum est, cum in medium agmen captivos ipsasque mulieres et infantes atque omnem praedam redegisset, revertens lente imperator formicarum modo se movebat; cumque multae e mulieribus illis gravidae essent, multi etiam morbis premerentur, quandocumque mulier parturiebat, nutu imperatoris factus est tubae sonitus, ut iter intermitterctur, totumque agmen substitit ; tum com- perto, editum esse partum, alius haud usitatus sonus, qui siguum erat itineris continuandi, omnes ad progrediendum impulit. et si quis moriturus erat, rursus fiebat idem accedebatque imperator ad moribundum et sacerdotes advocabantur, qui hymnos ad tale tempus paratos morienti canerent eumque sacramentis instruerent. rebus igitur quae circa moribundos fieri solent rite peractis non prius inde exercitui vel passum procedere permisit, quam mortui arca conditi sepultique cssent. prandii tempore, quotquot mulieres virique morbis aut senectute premebantur, ad se convocabat, iisque maxima ciborum parte apposita convivas, ut idem facerent, monebat. eratque mensa divinum quoddam convivium: aberant vero organa, tibiae ac tympana nec ulli omnino musici modi resonabant. ita instructo itinere, cum Damalium sub vesperam pervenisset, noluit sibi splendidum parari introitum nec regiam pompam nec scaenicos apparatus permisit, sed distulit traiectionem, ut necesse fuit, in posterum diem; ipse statim monere conscensa prima face palatium petiit et totas postridie captivis peregrinisque curandis vacabat. iam pueros, quotquot orbitatis miseria afflicti erant, consanguineis suis aut iis, quos sanctiorem vitam degere sciebat, et monasteriorum praefectis dispertivit mandavitque, ne eos ut servos, sed veluti liberos omni eruditione instituerent imbuerentque sacris litteris. complures etiam in orphanotrophium recepit, quod ipse extruxerat ac litterario ludo auxerat, eiusque praefectis omni eos doctrinae genere erudiendos tradidit. in illa enim urbis parte, quae arci proxima est, ubi maris os aperitur, cum templum maximum magno apostolo Paulo dedicatum invenisset, aliam urbem in ipsa regia urbe extrui iussit. nam cum in altissimo huius urbis loco tamquam arx templum emineret, nova urbs utrimque ad stadia, quorum numerum aliquis dicat, in longum latumque descripta est; atque in ea crebrae domus in orbem extant, pauperum domicilia et, quod humanitatem imperatoris magis commendat, debilium hominum receptacula. huc singulos eos accedentes videas, caecos, claudos, alios alio malo laborantes, putaresque Solomonis porticum te conspicere plenam hominum vel membris vel toto corpore male affectorum. erat orbis duplex et bipartitus, quippe aliis ex mutilatis istis viris mulieribusque in alto habitantibus, aliis vero infra ad terram reptantibus; quem, quod ad magnitudinem spectat, cum mane hos visere coeperis, vespere absolves: talis haec civitas, tales urbis incolae, qui neque hortos neque vineas nec aliud eiusmodi possident, quo occupatam videmus vitam humanam, sed lobo similes in domo sua quisque habitant; quae vero ad victum tectumque pertinent, sponte iis regia manu praebentur. quod vero summum est, qui nihil possident, velut domini bonis instructi curatores ministrosque victus habent ipsum imperatorem impcratorisque procuratores. ubicumque enim praedium et bene situm et magni reditus erat, id fratribus his tribuit, unde vinum iis fluminum instar et panis quaeque ad panem homines edunt affluunt. ita nutritorum numerus immensus erat; adeo cum illo salvatoris mei miraculo, quo septem millia et quinque millia hominum nutrivit, audeam imperatoris opus conferre: illic quinque panibus hominum millia dei nempe miraculo saturata sunt, hic sane humanitas ex dei praecepto peudet, illic miraculum, hic largitio imperatoria, qua ad vitam necessaria fratribus praebentur. anum ego a puella curari vidi et virum caecum a vidente manu duci et hominem pedibus carentem pedes habere, non suos, sed aliorum et manibus destitutum suis alienis uti et infantes alienarum matrum ubferibus lactari et paralyticos a robustis curari; eratque duplex omnino genus eorum, qui ibi nutriebantur, unum ministratorum, alterum ministrantium. sane imperator non poterat praecipere paralytico ‘surge et ambula’, vel caeco, ut videret, vel, ut iret, pedibus quia id erat unigeniti, qui nostra causa homo factus in hoc mundo pro hominibus vitam peregit. quae autem poterat, ea fecit; dabat scilicet ministros cuivis mutilo aegrotisque pariter ac sanis providebat. itaque, si quis novam illam urbem, quam a fundamentis pater meus aedificavit, cognoscere velit, quadrifariam sciat eam divisam esse, immo plurifariam, ac constare et ex iis, qui in superiore inferioreque parte erant, et ex iis, qui utrisque serviebant. at quis eniimeret, quot ibi quotidie vescantur, quantus sumptus circa singulos edatur, qua quisque cura colatur. ad illum enim refero etiam quae post eum durant; nam ipse iis assignavit ex terra et ex mari beneficia, ipse eorum, quantum poterat, miseriam levavit. praeest ei urbi, quae multa hominum millia continet, ex illustrissimis quidam vir eiusque res administrat; vocantque eam orphanotrophium, quod imperatoris humanitas erga orphanos eosque, qui non amplius militare poterant **. sic illud nomen quod ab orphanorum cura ductum est invahiit. praeterea tabularia instituta sunt de his omnibus rationesque reddant oportet, qui pauperum possessiones administrant, ac bullis aureis cautum est, ne quid iis, qui ibi nutriuntur, auferatur. magnus et numerosus clerus magni praedicatoris Pauli templo adscriptus est et largus luminum apparatus; quo in templo utrimque choros vicissim canentes conspicies, cum apostolorum aedi secundum Solomonem cantores cantricesque addixisset. ac magna sane cura etiam quae ad diaconissas spectant ordinavit et monachis providit, ’quae ex Iberia in Constantini urbem profectae antea ostiatim stipem colligebant; quibus maximum monasterium paterna munificentia extruxit quaeque ad victum vestitumque convenientem opus erant praestabat. ac iactet Alexander ille Macedo Alexandriam, Aegypti urbem, Bucephalem Mediae, Lysimacbiam Aethiopiae; sed Alexius imperator omnibus illis urbibus, quas ab eo ubique conditas scimus, vix tantum glorietur, quantum hac. illa igitur templa sacraque monasteria ingredienti ad laevam apparent: dextra autem ludus litterarius, ubi orphani ex omni genere collecti erudiuntur ; cui magister praeest, puerique circa eum alii in quaestiones grammaticas incumbunt, alii quas dicunt schedas conscribunt. videsque ibi Latinum discentem et Scytham graecae linguae studentem Komanumque Graecorum scripta tractantem et illitteratum Graecum graece recte loquentem. simile fuit Alexii studium circa lοὐὰm institutionem. at schedarum ars nova nostrae-
- 15.8.1
que aetatis est, ut omittam Stylianos quosdam et qui Longibardi vocantur quique in colligendis omnis generis vocabulis elaborarunt atque Atticos et qui ex sacro magnaeecclesiae nostrae catalogo fuerunt, quorum nomina praetereo. sed nunc ne secundo quidem loco ponuntur supervacanea scilicet illa poetarum scriptorumque opera et quae inde repeti possunt: calculorum vero lusus studium est et reliqua occupatio nefaria. haec dico, quia aegre fero liberales artes omnino neglectas uritque hoc animum meum, quod multum in his rebus versata sum. cum vero abiecta puerili eorum doctrina ad rhetoricam et philosophiam me contulissem atque inter tractandas eas ad poetarum opera et rerum scripta ferrer sermonisque velut verrucas levigarem, tum sane adiuvante rhetorica, quantum implicatissima schedographiae perplexitas contemnenda esset, intellexi. verum haec addita sunto, non quidem extrinsecus, sed quae sponte cum argumento cohaereant.
- 15.8.2
Post haec anuo regni eius * ingens haereticorum nubes sese extulit; eratque novum id haeresis genus, numquam ante ab ecclesia cognitum. duo enim pessima improbissimaque dogmata, oμεν, καὶ MBoM quae priore iam aetate prodierant, commixta sunt: Manichaeorum (sic enim licet dicere) impietas, quam Paulicianorum quoque haeresin vocavimus, et Massalianorum impudentia: idque dogma Bogomilorum est, compositum illud quidem ex Massalianis et Manichaeis. quod iam ante patris mei tempora occulte sane extitisse videtur; ea enim secta virtutis simulandae peritissima est. nec comatos more saecular istis Bogomilis adhaerere vides, sed pallio cuculloque malum istud se abscondit; ac tristitiae speciem prae se fert Bogomilus et naso tenus opertus demisso capite subsusurrans incedit, intus autem indomitus ὦι lupus. hanc gentem perniciosissimam velut serpentem specu latentem secreta carminum vi pater meus elicuit et in lucem protulit, cum deposita plurima orientalium occidentaliumque rerum cura ad spiritales se res convertisset. etenim omnibus in rebus omnes superavit: in docendi facultate eos, qui operam dicendo navarant, ’ in pugnis bellicisque expeditionibus, quos ob militiae cognitionem admirabantur. sed iam Bogomilorum fama ubique diffundebatur. Basilius enim quidam monachus callidissimus in pro- paganda Bogomilorum impietate cum duodecim discipulis, quos et apostolos nominavit, discipulas quoque quasdam, mulierculas pravas nefariasque, secum trahens omnia impietate impleverat; multasque animas ignis velocitate malum istud incessit. nec tulit id imperator in haeresinque inquirens duci curavit nonnullos e Bogomilis in regiam, qui omnes Basilium praeceptorem ac sectae suae praesidem nominarunt. e quibus Diblatius quidam, cum in custodia habitus fateri nollet, tormentis subiectus, quinam esset Basilius quibusque apostolis uteretur confessus est. quem ut investigarent, multis imperator imperat: comprehenditurque Satanaelis archisatrapa Basilius vestitu monachus, facie torrida, sine barba, statura praelongus [ in propaganda impietate callidissimus] ibi iraperator, cum arcanum illud sinn vi elicere constituisset, statim virum licito praetextu usus ad se vocavit. venienti scilicet assurrexit eumque assidere cenareque secum iussit; atque omnem piscatoriam liniam mittens varias hamo escas infixit voracique illi ceto obiecit. atque ut omuis generis simulatione totum isti solitario multifariam perverso pharmacum inferret, discipulum eius se fieri velle simulat, nec ipsum solum, sed fratrem quoque Isaacium sebastocratorem, seque omnia eius verba tamquam e divino oraculo accipere eique omni in re obtemperare, modo animi sibi salutem improbus Basilius condat. “equidem,” inquit “pater ” (tali enim dulcedine calicem inunxit, ut daemoniacus iste bilem suam evomeret) “et admiror te ob virtutem tuam et, quia paene futilis nostrorum doctrina est nec omnino ad virtutem ducit, cupio doceri me aliqua ex iis, quae reverentia tua novavit.” cumque tergiversans initio leoniua pelle asinus iste, quem vere dixeris, involveret sese deflecteretque, laudes tamen, nempe adeo cenae erat consors, ad superbiam eum inflarunt adiuvante in omnibus rebus imperatorem fratre sebastocratore. tandem evomuit haeresis dogmata, et ita quidem, ut aulaeo mulierum habitatione a prin- cipibus, qui aderant, seclusa omnia nefarius iste, sicut in animo erant, expueret aperteque proferret, scriba autem ab interiore aulaei parte, quidquid dicebatur, notaret. ac nugator iste illorum sibi magister videbatur, discipulumque imperator se esse simulavit, doctrinam vero eius scriba litteris mandabat ; conexuitque omnia fanda nefandaque vir ille malo spiritu captus nec ulli scelerato dogmati pepercit, immo theologiam nostram contempsit et totam divinam oeconomiam evertit et sacra templa heul daemonum aedes appellavit; quin et pravam refutandamque ducebat consecrationem nostram corporis sanguinisque eius, qui et primus pontifex et victima prima est. ibi vero imperator larvam ponit velumque reducit: eratque congregatus et totus patrum consessus et ordo militaris et ecclesiae senatus. praesidebat tunc in iraperatoriae civitatis throno beatissimus patriarcha dorainus Nicolaus grammaticus. ac recitatis execrabilibus dogmatis non potuit refutari criminatio; sed ne adversa quidem pars infitias ivit: immo statim ille adversa fronte ad defensionem conversus ignem et flagella et innumerabilia mortis genera se subi- turum esse praedicavit. credunt enim errantes hi Bogomili omnes se poenas sine sensu laturos, nimirum quod angeli vel ex rogo se erepturi sint. omnibus igitur ei minantibus maledicentibusque eius impietati, quod tot homines in communem perniciem secum traxisset, Basilius manebat immotus, verus profecto Bogomilus: qui, quamvis rogum aliasque ei poenas ostentarent, daemonem Satanaelemque suum amplexus mordicus tenuit. atque in vincula coniectus et saepe ab imperatore arcessitus monitusque, ut nefariam illam fidem eiuraret, eundem seraper se praebuit adversus imperatoris adhortationes. sed ne, quod ei accidit, miraculum omittam, priusquam severius in eum imperator animadvertit, is post nefariae fidei confessionem iuterim se contulit in domum nuper in eius usum extructam haud procul ab mperatoriis aedificiis. erat forte vespertinum tempus stellis puro caelo nitentibus et luna post synodum cum sole noctem illam illuminante; cum vero cella monachum recepisset, lapides in eam grandinis instar media fere nocte repente iactabantur, quamquam nec manus ulla, quae quae lapides iaceret, nec homo, qui istum daemoniaoum abbatem
- 15.9.1
lapidaret, conspiciebatur. causa autem visa est Satanaelis ira eiusque daemonum, qui succensebant isti, quod ipsorum mysteria apud imperatorem effudisset gravemque in haeresin persecutionem excitasset; idque Parasceuiotes, qui vocabatur, custos daemoniaci illius senis, ne conversando cum aliis doctrinam suam communicaret, constitutus, horrendo iure iurando affirmavit; audisse se lapidum fragorem et in solum et in tegulas cellae iactorum et vidisse lapides crebro acervatimque cadentes; at qui iaceret, conspexisse se prorsus neminem. quem lapidum imbrem terrae motus excepit vehemens tremebatque solum et domuum fastigia stridorem edebant. initio narrabat Parasceuiotes, antequam diabolicam esse vim animadvertisset, intrepidum se fuisse; cum vero lapides desuper quodammodo pluisse vidisset, et seniculus ille haeresiarcha intus abditus et inclusus esset, tum denique daemonibus rem se attribuisse nec ibi manere potuisse nec omnino curasse, quod fieret.
- 15.9.2
Hactenus de miraculo: verum quod constitueram, totam Bogomilorum doctrinam exponere, id pudor me, ut alicubi pulchra Sappho ait, vetat, quia, etsi historiam scribo, tamen eadem et mulier et princeps sum e porphyrogenitarura numero Alexiique prima proles, et quae fama divulgantur, silentio digna sunt. ea chartae quidem tradere non recuso, ut plena de Bogomilorum doctrina historia extet, sed omitto ne linguam meam polluam. nam qui totam Bogomilorum haeresin cognoscere volunt, librum adeant, qui inscribitur dogmatica panoplia, iussu patris mei confectum. etenim monachum quendam Zygabenum, notum dominae meae, aviae maternae atque omnibus sacerdotibus, qui et grammaticae peritissimus nec rhetoricae rudis fuit dogmatisque scientia omnes anteivit, imperator arcessivit eumque cum omnes haereses singulas ordine explanare sanctorumque patrum refutationes iis opponere iussit. tum etiam Bogomilorum haeresin, prout eam impius ille Basilius exposuerat; quem librum dogmaticam panopliam imperator appellavit idque etiam nunc nomen is obtinet. sed ut redeat oratio ad Basilii interitum, iraperator, ubi discipulos ac sym- mystas eius undique coavocavit inprimisque duodecim illos qui vocabantur apostolos, horum quoque opinionem expertus est. erantque plane Basilii sectatores; penetraverat autem malum et in summas familias et magnam multitudinem affecerat. itaque omnes haeretici, et coryphaeus et chorus, flammis addicti sunt: congregatisque Bogomilis, qui erant deprehensi, cum alii amplecterentur haeresin, alii denegarent strenueque falsam criminationem deprecarentur et Bogomilicam respuerent haeresin, certam imperator fidem non habuit, et, ne quis forte Christianus Bogomilis ut Bogomilus interesset neve Bogomilus ut Christianus aufugeret, novum quoddam consilium excogitavit, quo veri Christiani agnoscerentur. quare postero die in imperiali solio considens, cum multi et e senatorio ordine et e sancta synodo Naziraeorumque quicumque doctrina insignes erant assisterent, omnibus, qui Bogomilicae haeresis insimulati erant, in medium coactis rursus perquiri unumquemque iussit; et dum alii Bogomilos se profitentur et suam sibi haeresin obstinate vindicant, alii id negant D Christianosque se veros esse contendunt accusatique ab aliis neutiquam concedunt, minaci eos vultu intuens “Volo” inquit “hoc ipso die duos incendi rogos, quorum in altero crux terrae infixa erigatur; dein optionem fieri omnibus, ut, qui in Christiana fide hodie mori cupiant, seiuncti a ceteris ad illum rogum accedant, iu quo crux erecta est; qui vero pertinaciter in Bogomilica haeresi perseverant, coniciantur in alterum. melius enim esse statuo, ipsos ut veros Christianos mori, quam vivos ut Bogomilos vexari animosque multitudinis offendere. agitedum vos, accedite quo quisque accedere vultis.” sic in speciem definito iudicio imperator Bogoinilos statimque abducti discesserunt multitudine magna undique concurrentium adstante. hinc septem fornaces iuxta sacrum vatem succensae usque in eum locum, qui Tzycanisterium vocatur; flammisque in caelum ascendentibus, dum in altero rogo crux erat erecta, reis omnibus igne perituris quocumque vellent vertendi se potestas datur. itaque cum nullum iam refugium viderent, quotquot orthodoxam ἔχοντες.
- 15.9.3
fidem tenebant, ad fornacem accesserunt eam, quae crucem habebat, martyrium revera passuri; improbissimi vero, qui perseverabant in impura haeresi, in alteram se converterunt. iam cum in eo esset, ut una omnes in flammas conicerentur, circumstantes omnes Christianos iam comburendos commiserabantur succensebantque valde imperatori, cuius nondum consilium perspexerant. at celeriter imperatorium mandatum editum ost, quo carnifices ab incepto prohibebantur; cognitisque veris Bogomilis imperator Christianos, qui falso insimulati erant, multum admonitos dimisit; istos autem iterum in carcerem coniecit, cumque a ceteris impii Basilii apostolos seiunxisset, alios ipse cotidie arcessitos multis admonitionibus ab impura superstitione revocare studuit, ad alios raisit viros ex sacro ecclesiae ordine electos, ut cotidie visitando eos ad rectam fidem adhortarentur et ad respuendam Bogomilicam sectam impellerent. ac fuerunt quidam illorum, qui in melius mutati e viuculis demittereutur; alii contra, qui haeresin retinebaut, in carceribus vitam finierunt, ita tamen ut abunde iis victus vestitusque esset.
- 15.10.1
Basilum vero ut principem sectae obstinatissimumque cum tota sancta synodus Naziraeorumque delecti tum et ipse Nicolaus patriarcha igne dignum censuere. quibus imperator quoque assentitiir; etenim frustra eum verbis saepe temptarat atque, ubi sinistrum eius ingenium cognovit quodque ab haeresi non desisteret, tum demum maximum in hippodromo rogum accendi iussit. effossa erat ingens illic fovea et immensa lignorum strues ex altis arboribus composita, ita ut montis instar esset. rogo deinde accenso magnaque multitudine et in solum hippodromi et circa gradus confluente et omnibus eventura expectantibus, iam crux figitur ex adverso daturque optio viro impio, num forte igne conterritus mutata sententia ad crucem accedat, incendii ut poena liberetur. aderat etiam omnis haereticorum turba intuens principem suum Basilium, qui tamen poena minisque contemptis cum procul rogum adspiceret, derisit vaticinansque insane angelos adfore dixit, qui ex medio eum igne eriperent, et submurmuravit Davidicum illud “ad te autem non verumtamen oculis tuis considerabis”. ut vero discedens eum liberius illud horridum rogi spectaculum intueri passa est, (nam e longinquo sensit ignem surgentemque flammam conspexit fulminantem quasi et scintillas ardentes vibrantem in summam pyramidem lapideam, quae in medio stat hippodromo) tum saue audax iste igne conterritus et perturbatus in speciem plane desperantis oculos saepe avertere, complodere manus, femora tundere: attamen, quamvis solo fiammarum adspectu ita esset affectus, adamantis instar erat immotus, cum neque flamma molliret ferreum eius animum nec missae ab imperatore admonitiones movere eum possent: sive sumraa eum insania corripuit imminente dira necessitate interituque ac destitutus ratione, quid ipsi saluti esset, non iutellexit, sive, quod verisimilius videtur, diabolus menti eius densissimas tenebras offudit. ac constitit ad minas metumque omnem invictus detestabilis iste Basilius nunc quidem in rogum inhians, nunc in eos, qui aderant. omnibusque revera videbatur insanire, cui neque ad accedendum rogum neque ad retrocedendum animus esset, sed torpuit et immobilis constitit eo loco, quem forte primum occupaverat. at cum multi sermones differrentur et praestigiae illius per omnium ora celebrarentur, veriti carnifices, ne forte diaboli, qui Basilio faverent, permittente deo horrendum prodigium ederent, quo ex medio tanto igne servatus iste in locum aliquem publicum prodiret et esset novissima haeresis peior priore, eius rei experimentum facere decernunt. etenim iactante illo mirificeque gloriante, vel ex medio igne intactum se conspectum iri, arrepto eius pallio “Videamus,” aiunt “utrum vestes tuas ignis tangat necne”, statimque id in rogum coniciunt. autem glorians adeo, quippe daemonis fraude perversus, “Videtisne” inquit “pallium meum in aerem evolare?” illi vero, e limbo cum cognovissent, comprehensum eum cum vestibus calceisque in medium rogum protrudunt, in eumque modum velut irata flamma impium devoravit, ut ne nidor quidem oreretur nec fumi mutatio existeret, nisi quod tenuis vaporis linia in mediis flammis apparebat. nam et ipsa elementa impiis adversari videntur, parcunt certe, ut rem non dubiam proferam, hominibus sanctis, sicuti olim a dilectis deo Babyloniis illis iuvenibus recesserunt, quos ut aureus quidam thalamus ignis circumdedit. at scelestus hic Basilius nondum in rogum sublatus erat, cum flamma iam, ut arriperet eum, procurrere videbatur. cum vero reliqui quoque, qui impietatis eius participes erant, adstans populus in ignem ut conicerentur posceret, imperator id non permisit, verum in maximi palatii porticibus peridromisque eos claudi iussit, spectatores dimitti. tum excepit improbos istos alia tutissima custodia, ubi diu retenti in impietate sua obierunt. id ultimum erat imperatoris factum certamenque post magnos illos labores et successus, in quo mira felicitate audendique fortuna usus erat. ac puto eos, qui praesentes fuerunt vel etiam eius consuetudine usi sunt, mirari etiamnunc res tum temporis gestas omniaque non veritatem sed somnium imaginemque iis videri. ex quo enim barbari post Diogenis non feliciter inde a primis, ut aiunt, carceribus contra eos profecti renuntiationem Romani imperii fines invaserunt.
- 15.11.1
numquam usque ad patris mei regnum raanus eorum cessavit, sed et gladii et hastae in Christianos exacuebantur ac bella pugnaeque et caedea durabant: urbes solo aequatae, agri devastati, omnis Roanorum terra Christianorum cruore polluta. nam alii telis hastisque misere cadebant, alii e bonis suis eiecti in Persidis urbes captivi deducebantur. occupavit omnes pavor in antra lucos montes saltus a metuendis illis malis se abdere properantes. quorum alii lamentantes deum invocabant propter mala, quae in Persidem abducti patiebantur; alii. si qui salvi etiamtum erant in Romanis finibus, altis suspiriis lugebant hic filium, ille filiam, hic fratrem, ille fratris filium deplorabat praematura morte ereptos et mulierum instar lacrimas stillabant calidas; nec ulla tunc vitae condicio expers lacrimarum gemituumque erat. sed nemo imperatorum praeter paucos exceptis scilicet Tzimisce et Basilio exinde usque ad patrem meum vel summis pedibus Asiam attingere ausus est.
- 15.11.2
Verum quid haec? sentio enim de via regia declinasse me, siquidem duplicem dicendi laborem haec mea historia mihi imponit, ut et enarrem et deplorem, quae imperatori acciderunt, enarrem res gestas, deplorem autem, quae animum perederunt. iani cum coniungenda his videatur etiam mors eius omnisque sortis terrenae interitus, tamen dicta quaedam patris mei memini, quae, lacrimas luctumque dum excitant, ab historiae scriptione prohibent: etenim saepe ab eo matrem imperatricemque reprehensam audivi, quod viris doctis mandasset, ut historicis libris illius et labores et multa illa certamina ac pericula posteris traderent: lugerent potius se ac deplorarent, quae ipsi accidissent, mala. nondum sesquianno praeterito, ex quo redierat imperator ex expeditione illa, gravis ei morbus letalem laqueum innexuit, vel, si verum dicere oportet, totius mundi exitium perniciemque attulit. sed cum propositi magnitudo urgeat, quia et patris et matris inde a cunis amantissima eram, historiae leges transgrediar narrans, quod minime cupio, imperatoris finem. equestri enim ludo instituto, ubi vehementior eum ventus afflavit, humor se quasi resorbens extremis artubus relictis alterum humerum corripuerat, hVhκh́λch hίους καὶ fia?.?J3vhvvvhιόνων plurimique medicorum ne suapicabantur quidem quod inde pericu- lum nobis instabat. at Callicles Nicolaus (ita enim cognominatus fuit) vates nobis fuit abominandorum malorum seque metuere dixit, ne artubus extremis relictis aliam viam humor intraret peri- culumque insanabile aegroto afferret. sed credere non poteramus, quod noluimus. nec quisquam Callicle excepto purgantibus phar- macis corpus eius evacuandum censuit, quod minime hic eiusmodi medicamen sumere consuerat, sed prorsus abhorrebat a pharmacis bibendis; qua in re cum alii tum etiam Pantechnes ille Michael ei obsecuti purgationem arcebant. at futura prospiciens gravi voce iis Callicles obiecit, materiam ab externis articulis retractam ad hume- rum coUumque esse fluxuram; deinde, cum purgantibus pharmacis non exhausta primarias partes ac vel ipsum cor arripuisset, m- sauabilem morbum fore. adfui enim ipsa dominae meae iussu, ut medicorum disputationibus praeessem, eorumque sententias audivi. equidem Calliclls consilio assensa sum, sed plurimorum suffragium vicit. ac licet tum humor, ubi consuetos per dies imperatoris corpus te- nuit, sese remisisset, convaluissetque aegrotus, nondum tamen sex menses effluxerant, cum periculosus morbus ex cotidianorum negotiorum nimiis sollicitudinibus publicarumque curarum concursu ei accidit. et audiebam saepenumero eum apud Augustam loquentem de malo idque quasi denuntiantem : "qui tandem accidit mihi morbus respirationis? cupio enim respirare profunde copioseque ac cordis sollicitudine levari; at saepe conando ne semel quidem ponderis quo premor particula me liberare possum, gravissimumque quasi saxum cordi meo impositum restat abrumpitque inceptum suspirium. nec causam invenio, unde tale mihi acciderit malum. et ut aliud tibi dicam, caput carissimum, particeps sensuum consiliorumque meorum, oscitatione saepe laboro, et spiritus inter trahendum prohibitus maximam mihi creat molestiam. qui sit alius hic morbus, qui me affecerit, si scias, indica." quibus auditis Augusta iisdem sibi malis laborare videbatur et ita imperatoris verbis afficiebatur, ut ipsa quodammodo spiritus angustia laboraret. itaque crebro peritissimos medicorum adhibuit in morbi- que genus curiosissime inquirere coacta et proximas et remotas causas explorabat; sed arteriis manu tactis illi cum in omne arteriae pulsu multiplicis perturbationis indicium se invenire affirmarent, causam tamen perspicere non poterant. neque enim imperatoris vivendi rationem * fuisse, sed moderatissimam et parcam, qualis athletarum militumque est, ita ut superfluorum ciborum uutrimenta aversaretur, sciebant. itaque ad aliam causam respirandi difficultatem retulerunt morbique originem primariam nullam aliam dixerunt, nisi nimiam curarum contentionem et continuas sollicitudines, quibus excalfactum cor quidquid esset reliquum in toto corpore attraxisset. dein dirus morbus imperatorem adiit ac sine ullis induciis laquei instar urgebat crescebatque ita cotidie, ut iam non ex intervallis, sed continenter ac sine intermissione imperator vexaretur neque in alterutram latus cnbare posset neque omnino sine vi magna aerem spirando ducere. itaque medici omues arcessiti deliberandi causa morbo proposito sententiis differebant et alius aliam morbi naturam existi- mans aliam proinde curationem praescripsit. sed utut erat, imperator se male habuit, quia ne ad breve quidem momentum libere spirare potuit rectusque semper residens ducere spiritum cogebatur; cum vero aut supinus nut in alterum latus recumberet, eheu strangulabatur; neque enim licuit ei quidquam aurae vel introrsum trahere vel emittere per reciprocandi spiritus vices. et quando miserans. eum somnus invadebat, item spirandi difficultate laborabat, ita ut omni tempore et vigilanti et dormienti ei perinde strangulationis periculum adesset. tum medici, quod purgantia non dabantur, ad sanguinis missionem se converterunt; sed incisa ad cubitum vena nihil levabatur eodemque statu manens vix respirabat, eratque metuendum, ne anhelans inter manus nostras expiraret. tandem, ubi levata est eius condicio antidoto ex pipere data, qui gaudium nostrum ostenderemus, prae laetitia nesciebamus; etiam deo sacrificia offerebamus. sed omnia vana, quia tertio quartove die statim eaedem praefocationes pulmonisque angustiae redierunt, ita ut verear, ne aegrior factus sit illa potione, quae movere quidem humores, non autem superare potuit, immo mittendo eos in arteriarum cavitates valetudinem deteriorem reddidit. ac nulla iam recumbendi ratio crescente morbo inveniri facile potuit, totaque nocte a vespere usque ad mane imperator insomnis erat nec alimenti reive ad salutem utilis qaidquam sumebat. interim saepe vidi matrem continenter cum imperatore vigilantem et ad caput aegri in lecto eum manibus sublevantem spiritumque quodammodo procurantem. lacrimas vero fudit Niliacas copias snperantes. quantam vero curam eius die nocteque habuerit et quanto cum labore eum coluerit versando omni modo stragulorum statum, id dici non potest; at nulla positione levaminis aliquid capere poterat. nam sequebatur quasi et comitabatur adeo imperatorem morbus et continuo strangulabat; cumque de remediis desperaret, it in partem palatii meridiem versus sitam talique motione laxamentum oppressus invenit, quam eo Augusta perpetuam fecit, quod additis ad caput pedesque regii lectuli contis idoneis, ut viri eum circumferrent seque in eo munere exciperent, imperavit; eo modo e magno palatio ad Mangana delatus est. sed ne sic quidem imperator quidquam ad salutera profecit; ideoque Augusta, ubi morbum augeri vidit, humana ope desperata pro eo ardeutius deo supplicabat et crebris luminibus quovis in templo succensis perpetuaque carminum sacrorum decantatione praescripta egenos, ubicumque erant, terra marique donis ditabat. tum et monachos omnes, qui in montibus spehincisque habitabant vel aliter solitariam vitam agebant, ad intentas preces excitat et aegrotantes quique vincti compedibus et attriti erant, donationibus auctos ad precandum pro imperatore hortatur. sed cum imperatoris viscera in prominentem molem crevissent et pedes intumuissent ac febris eius corpus ureret, medicorum quidam febri contempta ad cauteria refugiebant, quae tamen tota curatio inutilis et vana fuit; nihil enim cauterium iuvabat, sed eadem mala condicione et viscera et respirandi facultas manebant. postquam vero quasi ex alio fonte humor in gurgulionem influxit et palatum, quod Asclepiadae caelum appellant, corripuit, gingiva ipsa ardente ac faucibus strangulatis linguaque tumefacta obstructi sunt meatus in fine coeuntes, per quos cibi transmitti debebant, indeque horrendum mahim nutrimcnti exchisi imminebat. ac magnam sane, testis sit Deus, curam habui nutriendi eum cibosquc cotidie aflferebam ei manibus meis sorbiles eos facere cogens. verum omnia in curando tumore adhibita * apparebat toturaque studium et nostrum et medicorum * undecim vero dies praeterierant, postquam morbo captus est * perniciem minante * diarrhoea supervenit. ita aliud super aliud malum contra nos tum. volvebatur neque erat, cui * neque medicos neque nos circa imperatorem laborantes neque * sed cuncta ad perniciem inclinabant. ab- I hinc res nostrae fluctibus et tempestate iactabantur, turbabatur rerum praesens status et metus et * contra uos extiterunt. habcbat quidem illa virilem semper animum imminentibus periculis resistens, sed maxime tum virilem animum ostendit et contra dolorem ac tristitiam strenue renitens stabat quasi quidam olympiouices adversus acerrimas illas aegritudiues pugnaus. saucia quidem erat aninio menteque turbata, cum videret imperatorem ita laborautem ; sed coutiuebat se et patiens erat malorum, et quamvis accipcret gravissima vuluera dolorque in medullam usquc peuetraret, tamen obstabat. nec tameu stillatim fluebaut lacrimae eius, tabequc vultus pulchritudinem afficientc naribus suspensa videbatur auima. quiutus decimus erat Augusti mensis dies, feria quinta hebdomadis illius, qua immaculatae dominae et dei genitricis dormitio celebratur : eius diei mane Asclepiadarum quidam, prout ipsis visum est, eius caput inunxerunt tumque domos abierunt non temere nec uecessitate quadam coacti, sed quod cognoverant periculum imperatori ilico immi- m ueus : crant enim tres medicorum principes, egregius Nicolaus Callicles et alius quidam Michael Pantechnes ex genere cognomen nauctus et * Michael eunuchus. Augusta vero * circumdante eam undi- que * cogente cibum capere * cum non cepisset omnino somnum * continuas totasque noctes impendisse curando imperatori * parebat. sed cum imperatorem extrema animi defectione esse ** animadverteret, expectans * vitam deiecit sese in * lamentabatur continuo et plangebat * in tali malorum incursione et * statim vitam profundere * imperator autemetsi morte * et opprimente eum * mortem tamen vincens * curam habebat Augustae et ** talem maestitiam * filiarum autem tertia haec erat secundum * porphyrogenita Eudocia. neque enim Maria, quae idem nomen ut alia Maria habuit, tunc, ut olira illa, ad domini mei pedes sedebat, ὢ ad caput eius occupata aquam ei dedit ex cypello, quod vocant, uon π poculo, ue molestiam ei saepe sorbendo crearet, palato tume- facto et lingua et faucibus, eum seilicet recreatura. is autem firma ac virilia tum, heu ultima consilia dedit: “quid ” inquit “te” ob instantem fiinem nostrum moeroro conficis nosque mori ante mortem quao imminet cogis? cur non cogitas tuam ipsius condicionem futuraquo mala, sed ipsa te tradis inundanti te maestitiae mari?” haec quidem dixit, Augustao vero refricuit magis * calamitatis. ego autem variis curis agitata * px-aesentibus amicis et postea * hominibus hoc meo opere * deum, quod nihil melius me habui quam * non * tota doloris tum facta eram * philosophiam eloquentiamque contemnens * occupata eram circa patrem * et arteriarum pulsus * spiritum imperatoris diligenter observabam, modo ad matrem me convertebam eamque pro viribus corroborabam: sed * partes et omnino insanabilia * impcrator se recipere ab ultima animi defectione * potuit et Augustae quoque aniaia una cum imperatore II abire properabat. ita affecta eram * et revera ut legitur in psalmis * quidem mortis tum nos * iam vero sensi mentis me impotem * insanivi enim neque habebam quod * et quo me verterem videns imperatricera mari calamitatum iniectam et imperatorem continuis animi defectionibus fini vitae proximum. sed * ille cum se ab altcra animi defectione recepisset frigida aqua inspersus rosdrumque suco a carissima sorore mea Maria, eadem de iisdem rebus Augustae mandavit. tum rursus tertiam in defectionem inci- dit * et mutatio videbatur regio lectulo * eorum qui corpus eius curabant. iam * et transtulimus imperatorem in lectulo cnbantem in partcm alteram domus quinque contignationibus insignis, si forte possot aerem liberius ducens ab animi defectione se recipere. spectabat enim pars illa septentrionem neque uUa aedificia erant * portis. sed successor imperii antea clam egressus est in domum separatam imperatoris cognita * et festinavit abire et properavit * I . . . . . . . . I magnum palatium. urbs tum temporis * turbata enim erat neque tamen omnino * imperatrix autem “abiiciantur omnia,” cum planctu “diadema et regnum * potentia omnis et throni imperiaque * neniae. simul laraentabar cum ea * contemncns et una lugebant et * et discerpebant se ipsae miserabiliter gementes * ad sensum sui reducebamus eam * ultimam animam agebat imperator. et * expirabat ad caput * humi imperatrix sese abiecit adhuc induta * et calceos cocco. tinctos anhelans * vulnerabatur neque habebat, quo posset aestum animi tolerare. ** conversi iterum et paullum morati mamim imperatoris tangeutes ** illinc arteriac ipsius pulsuum * : nihilo minus tamen inridebant morti * et * et ostendebant bonas spes, quae non apparebant. hoc autem consilio quodam faciebant, quod intellegebant, cum vita decederet imperator, simul Augustam quoque animam esse efflaturam. sed Cn prudens illa imperatrix neque fidere iis neque diffidere poterat : fidebat iis, ut quos artis medicae peritos illos diu nosset; diffidere debebat, cum in summo discriraine esse vitam imperatoris videret. itaque in trutina quodammodo stans me saepe spectabat expectans oraculum meum, ut antea quoque facere solebat aliis malis accidentibus et quid vaticinatura essem opperiebatur. iam domina mea et carissima sororum Maria, decus generis nostri, constans illa mulier, virtutum omnium domicilium, inter Augustam atque imperatorem media stans manu interdum prohibebat ne * imperatorem conspiceret. ego vero applicavi * dextram manui eius et motionem pulsuum observabam ** admovebam manus capiti ** velum. in quo ** et regiam vestem ** toties admovebam robur quoddam * experiens arteriarum motionem fallebar *. neque enim robur erat quod apparebat*, sed cum spiritus magnum * distabat et arteria * missa vero manu jmperatoris et ad imperatricem * iterum attendi **. punge- bat me saepe, ut indicarem pulsus rationem. cum autem * iterum attigissem et remissas cognossem vires ot desiisso pulsum omnino arteriarum, ego * demisi caput torpescens et exanimata in terram despiciebam neque quidquam loquebar, sed manibus faciei admotis retro abiens lugebain. atque illa quid rei esset intellegens et omnino desperans lamentata est vehementer, ut longissime eiulatus audiretur. sed quomodo possim describere * totum torrarum orbem * vel qui meam condicionem deplorem? regium illa capitis tegmen abiecit crinesque illos cultello arrepto ad cutem desecuit et cocco tinctis calceis abiectis nigros postulavit, quicumque praesto essent. mutare vero etiam purpuream pulla cupiens statim sibi hanc parare non potuit. iam ex iis vestimentis, quae tertia sororum mearum habebat apta tempori et condicioni viduitatis, quac iam dudum mala experta erat, * accepit imperatrix iisque se induit et * et nigrum vehim capiti imposuit. atque hoc ipso temporis momento imperator sacram animam deo reddidit, meusque sol occi- I dit * qui dolore non eraut oppressi lugebant, plaugebant tristem in modum eiulantes, in caelum voces tollebant * benefactorem, qui ipsis omnia *, deplorantes. ego vero * ipsa mihi diffido, num atquo scribam et narrem mortem imperatoris, et oculis manus applico, num forte somnia sint quae a nobis narrantur, an, si non somnia, animi quaedam alienatio * et insania et oculorum perturhabio * et mira. qui enim amisso eo viventibus intersum et spirantibus, vel cur non una reddidi et ipsa animam vel una cum mortuo et ipsa mortua sum et sine sensu interii? sin minus *, cur non ex alto sublimique loco me deieci, vel ** magnis calamitatibus vitam *? sed, ut in tragoedia legitur, nihil est mali et calamitatis divinitus missae, cuius onus ego non feram. ita enim deus calamitatum magnarum me fecit domicilium. amisimus tantum totius mundi himen, magnum Alexium: tamen anima infelicissimae corpus tuebatur. extincta est et maxima lux, luna potius pleno collucens orbe, illa orientis occidentisque re et nomine Irene imiteratrix : tamen vivimus et aerem spiramus. deinde cum alia super alia mala accidissent magnaque fulgura nos tetigissent, summum malorum intueri Caesaris mortem cogebamur et resorvabamur tanto calamitatum impetui. nonnullis enim diebus post morbo ingravescente et arte medica desperante in maeroris pelagus abrepta id solum omnium dolui, quod anima mea otiamtum remansit in corpore; quae nisi adamantina fuisset vel ex alia quadam materia corifecta * et plane singularis, interiissem * millies moin debuissem. Nioben * audimus in fabula * in lapidem conversam esse propter maerorem * doinde post mutationem in *** in naturam sensu carentem. ego igitur et * quam illa, quod post maximas * calamitatum perstiti sic sen- Gronovius ante hos versus habet haeccf. Schopen. praef. p. XIV). tiens ** in saxum inanimum *** sensu carens in calamitatibus * tanta mala perferre et in * palatia ex hominibus excitari mihi intolerabilia * infelicius etiam quam Niobes casus * usque eo progressa dira * desiit. satis esset, post amborum imperatorum excessum et Caesaris mors et illorum * ad conlritionem et animi mei et corporis; nunc vero ut amnes ex altis montibus defluentes ** malorum flumina * ut in unum torrentem domum moam inundantem. iam vero finis sermoni imponendus est, ne dum tristia doscriliimus magis exacerljescamus.
← Previous — showing 601–694 of 694
First Thousand Years of Greek. CTS URN tlg2703.tlg001.1st1K-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.