Alexias
- 8.7.4
popolin pervectus, a Bulgariae, qui tunc erat, archiepiscopo de Dyrrhachii duce, Iohanne, sebastocratoris filio, litteras, accepit, quae hunc defectionem moliri affirmabant. quo nuntio allato, diem noctemque laboravit, partim propter illius patrem detrectans inquisitionem rei, partim veritus, ne, quod fama ferebat, evaderet. cumque iuvenis esset Iohannes, qua aetate impotenti plerosque animo esse norat, metuebat, ne seditione is mota, intolerandi doloris utrique, et patri et patruo, auctor foret. itaque omnem statuit operam dare, ut consilium illius impediret; nam iuvenem diligebat quam maxime. arcessivit igitur magnum tum temporis hetaeriarcham Argyrum Caratzam, genere quidem Scytham, sed prudentissimum hominem et virtutis verique studiosum eique duas tradidit epistolas, quarum altera ad Iohannem in hunc sensum scripta erat: “maiestas nostra certior facta, barbaros per clusuras in imperium irrupisse, Cpoli egressa est, ut Romanorum fines turaretur. itaque opus est etiam te ad me pervenire, ut de provinciae, cut praees, statu referas. vereor enim, ne Bolcanus infesta adversus nos moliatur. praeterea de Dalmatiae re-
- 8.7.6
bus certiores nos facias velim atque de ipso Bolcano, num stet pacis conditionibus. siquidem haud laeti de eo quotidie ad me perferuntur nuntii. cuius consiliis, ubi certi aliquid ex te cognoverimus, melius poterimus occurrere; te vero, mandatis instructum, in Illyricum remittemus, ut ab utraque parte impetu in hostem facto, victoria, deo iuvante, potiamur.” haec ad Iohannem perscripta erant; alterius epistolae, ad nobiliores Dyrrhachii cives datae, argumentum hoc erat. “de Bolcano bellum in nos rursus parante certiores facti, Byzantio egressi sumus, ut montium angustias, quae nostros Dalmaticosque interiacent fines, praesidiis firmemus, simul etiam probe cognoscamus, quid ille et Dalmatae agant; cumque eam ob causam opus esse duxerimus, ducem vestrum, carissimu, nostrae maiestatis nepotem, isthinc ad nos evocare: hunc, qui nostram vobis epistolam reddet, ad vos misimus ducemque creavimus. itaque accipite eum et ipsi, atque in omnibus, quae praescripserit, obsequium ei praestate.” has epistolas cum Caratzae tradidisset, mandavit, ut, eo advectus, prius Iohanni epistolam redderet; quem, si sua sponte obtemperaret, cum
- 8.8.1
pace dimitteret; ipse curam provinciae susciperet usque ad reditum illius. sin recusaret et parere nollet, primoribus Dyrrhachiensium ad se vocatis alteram epistolam ostenderet, ipsorumque auxilium exposceret ad Iohannem comprehendendum.
- 8.8.2
His cognitis sebastocrator, qui Cpoli degebat, sine mora urbe profectus, duorum dierum totidemque noctium itinere Philippopolin pervenit. dormiente imperatore, in tabernaculum regium sine strepitu ingressus, in altero lecto somno se dedit, postquam manus signo imperatoris cubicularios, ut quiescerent, monuit. experrectus imperator, ubi fratrem praeter opinionem vidit, quietus tum quidem mansit, quique aderant, vetuit et ipse strepere. tandem cum sebastocrator, somno itidem solutus, imperatorem fratrem exsomnem cerneret, atque hic vicissim alterum, ambo se invicem amplexi et osculati sunt. dein rogante imperatore, quae causa eius adventus esset, Isaacius “tua, inquit, causa veni.” tum ille: “fraustra tantum itineris laborem suscepisti.” ad haec sebastocrator tum quidem nihil respondit; sed exspectavit, quid nuntius, quem Dyrrhachium miserat, refer-
- 8.8.3
ret. nam sparsos de filio rumores ut audiit, brevi exarata epistola eum illico ad imperatorem tendere iusserat; se quoque Byzantio festinare Philippopolin, ut, quae res postularet, imperatorem fratrem doceret crimenque dilueret. ibidem eius se adventum praestolaturum. itaque digressus ab imperatore, in assignatum ipsi tabernaculum se contulit. brevi post missus ad Iohannem tabellarius accurrit, Iohannis adventum nuntians. tum vero Isaacius, e suspicionis sollicitudine ad maiorem erectus fiduciam, iraque incensus in eos, qui primi nomen filii detulerant, magno animi motu imperatorem adiit. is conspicatus fratrem, quanquam causam statim intellexit, tamen quomodo haberet, percontatus est. “male, respondit ille, idque propter te." nempe cohibere iracundiam prorsus non didicerat; immo efferebatur vel simplici, si forte, verbo. praeterea addit: “neque tamen tuae maiestati tantum succenseo, quantum huic (Adrianum digito monstrabat) calumnianti.” ad haec mitis ille ac suavis imperator nihil omnino reposuit; norat enim, quo modo exardescentem fratris iracun-
- 8.8.5
diam sedaret. considentes igitur ambo, una cum Melisseno Nicephoro caesare nonnullisque aliis, sanguine et affinitate iunctis, soli de crimine Iohannis colloquebantur. ubi autem Melissenum fratremque suum Adrianum oblique in filium invehi sensit, effervescenti iterum impar comprimendae irae, Adriano truci vultu comminatur, vulsurum se ipsi barbam atque ita tractaturum, ut in posterum non conaretur propalam mentiendo talibus imperatorem propinquis orbare. interea Iohannes advenit, et statim in regium tabernaculum admissus, quae in eum dicta erant omnia, audiit. neque tamen in quaestionem adducitur; sed reus adstat liber, imperatore haec ad eum verba faciente: “patrem tuum, meum fratrem, respiciens, ne audire quidem sustineo, quae in te coniecta crimina sunt. esto igitur animo securo, ut antea.” haec omnia intra regium tabernaculum acta sunt, solis propinquis praesentibus, extraneo nemine. tali modo sopitis, quae vel falso insimulata vel meditata etiam fuerant, Isaacium fratrem sebastocratorem una cum Iohanne filio arcessivit, multaque cum utroque
- 8.9.2
Iocutus, sebastocralori “tu quidem, ait, salvus in urbem revertere, et quo loco res nostrae sint, matri renuntia. hunc vero (Iohannem digito monstrabat) rursus, ut vides, Dyrrhachium dimitto, ut provinciae suae curam gerat." ita discedentes, alter Byzantium postridie iter iniit, alter Dyrrhachium missus est.
- 8.9.3
Extitit etiam alia tunc in imperatorem conspiratio. etenim Theodorum Gauram, Cpoli commorantem, cuius imperator animum audacem et promptum norat, ut urbe exterminaret, ducem Trapezuntis creaverat, quam is dudum Turcis eripuerat. oriundus hic e Chaldaea superiori, eximiam in militia landem tulerat, quod et consilio et virtute omnes superabat, neque unquam vel minimam rem susceptam ptam non feliciter perfecerat; cumque omnes semper hostes deviciset, atque adeo ipsam Tripequntem expugnatam fanquam propriam sibi vindicasset, invictus plane habebatur. huius fitio Gregorio Isaacius Comnenus sebastocrator filiarum unam collocaverat; sed cum ambo impuberes essent, non ultra pacta nuptialia res processerat. tum tradito Gauras Gregorio filio sebastocratori, ut cum legitimam
- 8.9.5
aetatem illi attigissent, nuptiae perficerentur, imperatorem salutavit domumque reversus est. ibi defuncta haud multo post eius uxore, cum alteram ex Alanis nobilissimam duxisset, contigit, ut sebastocratoris coniux et quam Gauras sibi adiunxerat, fratrum duorum filiae essent. quo patefacto, quoniam et civilibus et ecclesiasticis legibus filiorum nuptiae probiberentur, diremta illa sponsalia sunt. verum imperator reputans, quam esset Gauras bello egregius quamque efficax turbandis rebus, sponsalibus solutis, reverti ad patrem Gregorium noluit, sed detinere ipsum Cpoli duabus de causis decrevit, primum ut fidei Gaurae obsidem haberet, dein ut benevolentiam eius sibi conciliaret; propter quae ille, si quid machinaretur, coeptis absisteret. itaque sororum mearum unam connubio ipsi iungere volnit. eam ob causam pueri reditum distulit. at Gauras Byzantium reversus, cum nihil eorum, quae imperator meditabatur, intelligeret, filium clam abducere in animo habuit. sed celavit tum conilium, licet imperator obscuris verbis ei significaret, quid in animum induxisset. quae
- 8.9.6
ille sive non intelligens, sive ob dirempta nuper sponsalia parum curans, filius ut secum domum rediret, postulavit. id imperatore recusante, Gauras non invitum se facere simulans, ut filium relinqueret et imperatoris tutelae committeret, cum valere hunc iussisset iamque Byzantio discessurus esset, a sebastocratore propter affinitatis coniunctionem et natam inde familiaritatem hospitio acceptus est ad magni martyris Phocae, in suburbano pulcherrimo ad Propontidem sito. ubi cum opipare essent epulati, sebastocrator Byzantium revertitur; alter dari id sibi petiit, ut filius postero quoque die secum una esset. statim annuit sebaslocrator. at Gauras, quem saepe diximus, cum postridie iam discessurus a filio esset, paedagogos pueri rogavit, ut comitarentur se usque ad Sosthenium; ibi enim diversurus erat. annuentes illi una ibant. cum et hinc discedendum fuit, idem paedagogos rogavit, ut filium ad Pharum usque se sequi paterentur. id illi recusare. verum alter amorem paternum obtendere et itineris longigquitatem et eiusmodi alia addere. ita fregit paedagogo-
- 8.9.8
rum aninios, seqne ut comitarentnr, evicit. Pharum sic provectns, quid vellet, patefecit. nain arrepto puero et in onerariam navein coniecto, niaris fluctibus se filiumque commisit. quod simulatque imperator cognovit, dicto citius celoces niisit, vectoribus mandaus, ut Gaurae litteras ad eum datas redderent, puerumque sine mora ab eo repeterent; siri negaret, utiqne niiuarentur hostem ipsi imperatorein fore. assequuntur Gauram citra Aeginum urbem, ad oppidum ab indigenis Carambim ajipellatum. statim reddunt imperatoris litteras, quibus se sororum mearum unam puero in matrimonium daturum significabat, et multis ad eum verbis factis, tandem persuadent, ut filium remitteret. quem ut imperator vidil et legilimis solum pactiionibus continuo nujjtias firmavit, paedagogo puernrn tradidit, famulorum imperatrjcis uni, Michaeli eunucho. ac multa deliinc eum in palatio conunorantem cura complexus, et mores adolescentis ad humanitatem informavit, et universae rei militaris scientia enndem im- huit. veruni ut sunt puerorum ingenia, cnm parere prorsus nollet, indigaabatur, quod iusti scilicet sibi honores non haberentur. huc
- 8.9.9
accedebat, nt offenso in paedagogum aninio esset. itaqiie fugam ad patrem meditabatur, cum tam diligentis instittitionis gratiam potius referri oporteret. neqne in ineilitando constilit; inimo rem aggressus est etiani. comninniravit igitnr consilium cum Georgio Decani, et Eustathio Camytza et Mitliaele a poculis, quem pincernam vnljjo aulici voiant, fortissiniis viris iisdemqne imperatori familiarissimis. ex quibus Michael totius rei indicium ad impeeratorem detulit. is nullam oinnino rideiii diclis lialiuit. acriiis aiitem (jaiira ad ftigain urgente, qui animo erga imperatorem fideli crant, “nisi iure iurando, inquiunt, consilio tuo fidem addideris, non sequemur te." quod cum ille non recusasset, locum ipsi ostendunf, ubi sacra lancea, qua salvatoris mei latus impii pupugerunt,, recondita erat. hanc indo anferret, suadent, ut per eum, cuius latus illa percussum esset, iuraret, paruit adolcscens, sacrariumque ingressus, lanceam surripuit. tum vero eorum unus, qui rem imperatori prodiderant, accurrens, “ecce, inquit, Gauras, sacram lanceam in sinu " slatim imperatoris
- 8.9.10
inssu Gauras inclucltur, et lancea sinu educitur. alqne cnncta ad simpliceni interrogationein confessus est, et consciis editis et consiliis omnibus. damnatum Philippopolis duci Georgio Mesopotamitae traclidit in arce custodiendum; Georgius Decani cum litteris acl Leonem Niceritam, qni tunc regionum Danubio adiacentium dux erat, missus est, tanfjuam cum illo scilicet custodiam horum finium acturus, revera ut ipse potius a Nicerita custodiretur; Eustatliium denique Caniytzae reliquosque, ex urbe itidem expulsos, carcere inclusos habuit.
- 9.1.1
His ita de Iohanne et Gregorio Gaura constitutis, imperator Philippopoli profectus, quae Dalmatiam Romanamque ditionem interiacent valles occupavit. cumque totas emensus esset angiistias Zygi,
- 9.1.3
quod viilgo vocant, non eqno vectus, (nani id per locinn praeruptiim et salebrusum fruticiliusfjue tectum ac fere invium non ubicjue licebat,) sed pedibus seniper incedens et snis ipse oculis dispiciens oninia, ne quid praesidio destitutum lateret, unde facile irrumpere hostos possent: fossas hic duci iussit, alibi ligneas exstrui turres et, sicubi id locus sivit, oppida e latere aut saxo aedificari, cjuorum inter se distanliam magnitudinemque ipse diraeticbatur. nonnunquam etiam ceisissimas arbores, radicibus excisas, prosterni humi iussit. ita cum hostium aditus intercliisisset, Cpolin revertitiir. ceterum opera haec ex narratione mea levior fortasse auditoribus videtur; at qiianti sudoris iiiiperatori fuerit, multi eius comites liodieque testari possunt. non muUo post imperator de Tzacha certior fit, nihil eum de priori spe remittere ob ea, quae iiii terra niarique accidissent; quin potius insignibus ornatum regiis, regem se ipsum nominare; Smyrna velut regni metrojioli facta, classem ibidem parare, qua et insulas rursus vastaret et ad iirbem usque progressus, imperio ipso, si posset, potiretur. his quoLidie nuutialis, impcrator uou socordi, uec demisso ad
- 9.1.4
ea animo osse oportere ralus, pcr aestatis quod snpercrnt tempus et per sequentem hiemem eos belli apparatus facere decrevit, non tantum consilia, spes moliminaque Tzachae irrila redderet, verum etiam ipsa Smyrna eum depeHeret et quidquid antea locorum occupaverat, ipsi eriperet. hiberno igitur tenipore praeterito, cum ridens iam ver adesset, Iohaunem Ducam fratrem Augustae, Epidamno arcessitum, magnum classis creavit diiceni. cui insuper terrestres copias attriluiit lectissimas, cum iisque Ipsuin iubet pedcstri ilinere in Tzacham prolicisci, classis autcni praefectiiram Constanlino Dalasseuo darc, qui sic oram legeret, ut ambo eodem tempore Milylenem pervenirent et terra marique bellum cum Tzacha capesserent. itaque iibi primiiin Diuras Mitylenein pervenit, ligneas turres exstruxit, undc quasi ex arce quadam fortiler cuin barbaris contendit. Tzachas Mitylenes custodiam fratri suo Galabatzae conuniserat; quem ubi tanto advcrsario haudquaquam parem cognovit, non distulit ipse Ducam
- 9.1.5
invadere. committitur proelium grave, quod nox diremit. dehine per trium mensium spatium Ducas non desiit quotidie Mitylenes muros quatere atijue cum Tzaclia acriter congredi a primo mane ad vcsperani usque. neque tamen ullum tanti laboris fructum tulit. quo imperator comperto, indigne molesteque reni ferebat. cumque reducem e castris militeni percontatus audivisset, niliil aliud loliannem quani proelia commitlere, item interrogavit, quonam diei tenqiore ista cum Tzaclia certamina inirentur. “sub solis ortum, " respondit miles. tum imperator: “utri pugnantium in ortum versus spectant?" “noster exercitus," miles ait. perspexit ille causam statim et, qua erat ingenii alacritate in excogitando eo, quod facto opus esset, litteras ad Ducam exaravit, quibus monebat, ne aciem strueret solis radiis adversis, neve unus pugnaret contra duos, solem nimirum et Tzacham ipsum; sed cum sol, superato meridiano circulo, in ocrasum vergeret, tum hostes adoriretur. militi igitur ubi litteras tradidit verbisque eadem praecepla identidem dedit, ad extremum asseveranter edi- xit: “sole in occasuni inclinanle, si pugnam cum liostibus iniverilis,
- 9.1.7
statim vincetis.“ haec Ducas per militem accepit, cumque quodvis imperatoris vel in minimis rebiis consiliuni magni semper faceret, postera luce hostibus more solito ad pugnam paratis, nemo ex Romanorum exercitu apparuit; siquidem omnes ordines quieti manebant ex praecepto imperaloris. itaque barbari, pugnam eo die desperantes, armis positis, consideiiant secure. at Ducas haud quievit. nam subvecto sole in coeli verticem, ipse ciiin toto exercitu in arinis erat; et ad occasum solis aciem instructam magno cum clamore subito admovet. sed nec Tzachas quidein imparatus erat. immo statim copiis bene armatis, pugnam iniit cum Romanis. quoniam autem ventus lum erat vehemens, ubi ad manum res venit, ingens excilatus est pulvis. cumque barbari partim adversos haberent solis radios, partim etiam pulvis, vento actus, oculis caliginem quodammodo offunderet., Romani autem fortius quam unquam instarent, victi terga verterunt. ita cum Tzachas neque oppugnationem amplius ferret, neque cominus pugnando esset, pacem petiit, hoc unum rogans, ut sibi tuto Smyr-
- 9.1.9
nara solvere liceret. obsequitur Ducas, et postquain duos e praecipuis satrapis obsides accepit, ut barbarus Mitylenaeos iniuria discedens ne afliceret neu queinquain secum Smyrnam aveheret, Tzaciiae, itidem obsides securi reditus poscenti, Euphorbenuin Alexandruin et Manuelcin Butumitem, viros fortissimos, tradidit. ita lide inutuo data, nec alter iam verebatur, ne abiens Tzachas molestiae quidquam Mitylenaeis inferret, et alter traiectum sibi tutum fore a Romana classe confidebat. vertimenimvero cancer recta ingredi non didicit; nec Tzachas a prava consuetudine recessit. omues eniin Mitylenaeos cum uxoribus et liberis conabatiir secum abducere. hacc dum geruntur, Dalasseuus Constanlinus, qui Roinanae classi praefuit neque dum advenerat, classe ad promontorium quoddam, ut Ducas iusserat, appulsa, ubi ista comperit, accurrit magnoque opere egit, ut m Ducas bellum cum Tzacha gerenduin sibi permitteret. verum is, iurisiurandi memor, abnuebat. cui Dalassenus instans, “nempe tu,
- 9.1.11
inquit, iurasti; ego non adfiii. ergo tu quam dpclisti ficlem, inviolatam serva; at ego, qiii nec adliierim, nec iuraverim, nec quicquam eornm, quae inter vos convenere, norini, in certamen cum Tzacha descendam." iam ubi Tzachas, soluta nave, Smyrnam sine mora vela dedit, Dalassenus assecutus eum celeriter, inqietu facto, in fngam verfit. sed et Duis, reliqua eius classe, priusquam solveret, oppressa, navibns potitus est caplivosque inibi repertos a barbarorum potestate liberavit uniersos. Dalassenus autem praedatorias naves magno numero cepit, quarum vectores cum ipsis remigibus iiissit occidi. atque etiam ipse ’Jzjchas captus foret, nisi caiite proviso periculo, naviciilam ingressus, lalendo evasisset. cuin enim, quid sibi eventurum esset, praesagivisset, a continente ad promontorium quoddam Turcas iusserat in statione esse ibiqiie observare, dum atit Smyrnam pervectus esset in- rolumis, aiit liostibus obviam ractiis, nave appiilsa, ad ipsos confugisset. nec fefcllit consilitim. eo enim postquam naveni applicuit, comitantibus Tiircis, qui opperti cum crant, Sniyrnam celerrinie se re-
- 9.2.2
cepit. Dalassenus, victoria reportata redux, magno se duci iunxit. qui, idoneis praesidiis tirmata Mitylene, quando inde Daiassenus rediit, magnam Romanae classis partem segregatain adversus insulas, quas Tzaclias ditioni suae additas sat multas obtinuit, misit. ac occupata Samo aliisque nonnullis insulis, Cpolin reversus est.
- 9.2.3
Non multi dies praeterieraut, cum imperator, cognito defecisse Carycem Cretainque occupasse , Rhapsomatem autem Cyprum ingenti classe lohannem Ducam adversus utrumque misit. quem cura Carpallium pervenisse Cretenses comperissent, freti eius Carycem adoriuntur ingenti clade. ita Cretam magno duci dedunt. constitutis ibi omnibus idoneoque praesidio relicto, Ducas Cyprum versus tendit, appulsuque ibi primo Cyrenem cepit. qua re Rhapsomates comperta, valide sese in eum armavit. ac postquain Leucosia profectus, iuga collium Cyrenae imminentium occupavit, castris loca-
- 9.2.4
tis, proelium defugit, rei bellicae artisque imperatoriae plane ignarus. cum enim imparatos hostes oporteret improviso opprimi, pugnam defugit, non modo ad eam se adornaturus, ulpote qui imparatus esset, (immo optime se paraverat, ac dummodo voluisset, proeliuin illico committere poterat,) sed confligere omnino veritus, quemadmodum pueri colludentes solent, bellum tractavit, missis prae ignavia legatis, qui pollicitationum illecebris illos in partes suas traherent. atque ita, opinor, sive ob imeritima rei bellicae, (audivi enim, heri eum ac nudiustertius tractare hastam ensemque coepisse, equum autem ne conscendere quidem scivisse, aut si forte consceudisset velletqne equitare, tare, perturbatione plenum vacillasse: adeo rei militaris imperitus erat Rhapsomates,) sive igitur eam ob causam, sive repentiuo nostri exercitus adventu perculsiis, animo nnctnabat. belluin dein cum quadam desperatione aggresso non prospere res cessit. Butumites enim quosdam ex eius militibus, ad defectionem pellectos, suis copiis adianxit. postridic vero cum Rhapsomates, Ducae pngnaudi facultatem
- 9.2.6
daturus, aciem inslructani de collibus per declive tardo gradu deduxisset, angusto iani inter utriimqne exercitum spatio, Rliapsomatis equites numero fere centuni, cirusissimis Ducam versus, veiut ad pugnandum, gnaudum, liabeuis progressi, hastarum cuspidibus conversis, ad eum transeunt. quo viso Rliajisomates, terga statim dedit, citatoque equo aufugitNemesum; ubi navigium se inventurum sperabat, quo delatus, salutem sibi pararet. instabat Manuel Rutumites fugienti, qui cum ad incitas redactus esset speque excidisset, ad montem, in altera parte silum, accessit ibique in aedem sanctae cruci ollm structam confugit. ibi Butumites, cui inseqiiendi curam Ducas commiserat, eum cepit ac, securitate data, ad magnum ducem secum abduxit. hinc omnes Leucosiam petnnt et postquam totam insulain subiectam, quantum licuit, praesidiis firmarunt, imperatori per litteras, quae acciderant, nuntiarunt. imperator, laudata ipsorum virtute, iam id sibi faciendum putavit, ut Cyprum insnlam tutam praestaret. quapropter iudlcem et peraequalorem constitnit Calliparium, viruni nobilem ac
- 9.3.1
miilla iiistitiae, abstinentiae niodestiacqno lande cominendatum. quoniam aiiteni praeterea instila, qui praesidio esset, postularet, Philocalem EiiuKitliium ducem creavit eique naves beUicas et equites tradidit, quibus Cyjiriiui terra mariqiie tiieretiir. ceterum Butiiinites Rhapsomaten et qui cuin eo defecerant inimortale, ad Ducani deduxit. dcin Cpolin revertitur.
- 9.3.2
iiactenus tle insulis Cypro et Crcta. at Tzarhas, inquicti ir animi et belii amans , quiescere noluit, sed paulo post Sinyrnaiu lortus cejjit. ac riirsus piraticas naves studiose paravit, droiiioues , iiireines, triremes aliasque id geniis leviores, in eodeiu consilio perseverans. sensit imperator, nec otiauduin cunctandiimve ratus, terrestribus eum maritiiuisque dcbellare copiis statiiit. itaque Constantinum Dalassenuin , cui classis pracfccttiram dederat, cum omiiibus copiis maritimis in Tzacham misit. ad hoc e re videbattir, stiltauiun pcr littcras iitra ciiiii concitare. quae liiinc ferme in niodiim scriplae erant. “scis, 10 bilissime sultan fililzinslhlan , sullanicii dijjnitateni hcreditario iure
- 9.3.3
P. 251
- 9.3.4
ad te pertinere. tuus autem affinis Tzachas etiamsi in imperium Romanum se armet , imperatoris nomine assumto, tamen ista reapse simulatio est. non enim praeterit euin, quo est rerum usu ingeniique acumine, Romanorum iiiiperiuin ad se nihil pertinere, nequfc unquam fieri posse , ut regno illo potiatur. immo tibi omnes parantur insidiae. proinde nou aecjuum est eum pati, nec vero etiam remisso animo esse, sed advigilare potius, ne imperio privere tuo. ego certe istum finibus Romauae ditionis, deo opitulante, expellam; tibi timens auctor suui, ut et ijise tuendi principatus tui curam geras illumque vel pace vel , si eam respuerit, armis " his ita ab imperalore provisis, Abydum Tzachas , per continentein cum exercitu profectus, balistis omnisque generis machinis oppugnabat. naves enim piraticae ei praesto non erant , quippe nondum perfectae. Dalassenus, vir ad pericula strenue subeunda promtissimus, cum copiis recta Abydum tcndit. at sultan Clitziasthlan , accepto imperatoris nunlio.
- 9.3.5
rem statiin aggressus, in Tzacham movct copiis omnibusf sic est barbarorum ingenium ad caedein et bella jiroclive. quo adventante , cum Tzachas a terra inarique hostes videret instantes, navigium autem nusquam, (quae enim naves exstruebantur nondum perfectae nec satis copiarum haberet ad Romanum simul et affinis sui exercitus sustinendos, inopia consilii conflictabatur. cumque etiam Abydi incolas et praesidia formidaret, optimum factu putavit, sultanum adire, ignarus eorum, quae imperator adversus ipsum machinatus erat. quem ubi sultanus vidit, vultu statim ad hilaritatem composito, excepit eum comiter. et cum epulas, ut fit, instruxisset, unaque accumbens, merncius Tzacham bibere invilasset, postquam vino plenum eum vidit, eductum gladium in eius latus impulit; quo ille vulnere iacuit exanimis. tum sultanus inisit, qui cum imperatore de pace agerent. nec frustra. accepit enim conditiones imperator; foedereque rite icto, ora maritima in tranquillum rediit.
- 9.4.1
His curis imperator vix soliitus necdiim incommodis inde natis einersiis, (etenini is earuiu etiain rernni, quibiis praesens, ciiin gererentur, non intererat , solllcitudinein haud niinorem sustinehat absens,) ad aliud rursus certainen properavit. Bolcanns enim, vir et consilio et manii stremius, qui Dalmatiae dilionem oblinejjat, post alterum a Scytharum interitu anniim suis finibus egressus, finilimas urbes regionesque iufestavit atque ipsuin Lipenium igne deievit. ea nequaquam tolerabilia imperator ratus, coiitractis idoneis copiis, in Serbos jnovit rectaque Lipeniuni pctiit, (ojjpidulum id est sub Zygum monteni situm, qui Dalinatas a nostris discludit,) ut cuin Ijolcano, si torte, acriter confligeret ac, deo victoriani annuente, tum Lipenium tum reliqua loca onmia in pristinum statum restiliieret. verum Polcanus, adventu imperatoris cognito, Spiientzanium inde se conlulit. est id oppidinn exiguura, supra Zygiiin, qiiod diximus , in ipsis Romaniae Dalinatiaeque confiniis situui. sed quuin Scopia veuisset iniperator, uiissis legatis, Bol-
- 9.4.2
canus de pace egit omnemqne malorum culpam in Romanos duces derivavit, qui excursionibus crebris ultra fines suos factis, hand parnam calamitatem Serbiae attulissent. addebat se nihil eiusmodi posthac ausurum, sed simulac domum rediisset, obsides missurum ex consanguineis suis, nec ultra limites amplius egressurum. his imperator annuit; relictisque illic, qui destructa oppida reficerent obsidesque reciperent, ciperent, ipse Cpolin est reversus. neque tamen Bolcanus obsides petentibus dedit, sed diem de die distulit. tandem, anno nondum pracferito, rursus finibus excessit, Romanam ditionem vastaturus. ac licet crebris imperator litteris eum ad foederum pactorumque memoriam excilaret , tamen conventis stare noluit. itaque imperator lohannem, sebastocratoris fratris sui filium, adversus eum misit iusto militum numero. is, quippe inexpertus belli et pugnandi cupiditate iuveniliter ardens, amne prope Lipenium sub Zygum montem ex adversu Sphentzanio caslra posuit. neque hoc latuit Bolcanum,
- 9.4.3
qui riirsiis de pace etiain ciim illo egit, obsides, quos ante Promisisset, redditiiruni se pollicens pacenique cum Romanis integram in posterum servaturum. verum liaec mera tantura promissa; aggredi necopinantem parabat. iamque Bolcano adversus lohannem proficiscente, monachus quidam praecurrens rem Iohanni iam adveutare affirmat. quem ille cum stomacho facessere abs se iussit, ut mendacem ac fraudulentum; sed mox fidem nuntio res ipsa addidit. Bolcanus enim per noctera invadens, plerosque militum in ipsis castris concidit ; alios trepida ruentes fuga fluminis infra labentis undae hauserunt. qui autein fortiore erant animo, tabernaculo lohannis occupato, strenue pugnantes locum vix obtinebant. sic dissipatis maximam partem Romanis, Bolcanus cum suis reversus, supra Zygum ad Sphentzanium constitit. quos conspicati, qui cum Iohanne erant, cum numero essent exiguo nec tantis hostium copiis pares, trans flumeu recedeudi consilium ceperunt. quo faclo, Lipenium perveniut, duodecim fere stadia inde distans. cumque plerisque amis-
- 9.5.1
sis, Iohannes amplius resistere non posset, viain Cpolin versus ingressus cst. tum aucta Bolcanus confidentia , tanquam nemine, qui prohiberet, reliquo, ex finitimis oppidis pagisque praedas egit. ac Scopiorum quidem agrum suburbanum igni ferroque vastavit; neque ibi subslitit; sed usque ad Polobum Braneasque progressus, cuncta latrociniis inlestavit, praedaque onustus domum rediit.
- 9.5.2
Haec cum imperator comperisset, non amplius ferenda dnxit, sed extemplo rursus ad bellum se accinxit, nihil prorsus, ut quondam Alexander, indigens Timotheo tibicine , qui orthium modularetur. postquam igitur et se et reliquos, qui praesto tum erant, armis instruxit, recta in Dalmatiam contendit, ut tum caslella repararet destructa atque in integrum restitueret, tum iniurias multo gravius reponeret. Cpoli igitur profeclus Daphnutium, (oppidum id vetus est, ab urbe quadraginta stadiis dissitum,) ibi substitit, qui nondum adnvenerant e consanguineis, oppericns. co postridie se contulit Nice-
- 9.5.3
phorus Diogenes, qui cum ira arrogantiaque plenus esset, quasi vulpina pelle induts, veterem gratiam vultu referebat ac liberaliter imperatore uti simulabat. tabernaculum non solito intervallo, a cubiculo regio, verum proxime eum locum posuit, unde ad imperatorem aditus erat. id ubi vidit Manuel Philocales, quasi fulmine ictus, (quippe compertum habebat, quid ille pararet,) illico obstupuit; mox revocato, ut potuit, animo, imperatorem adiens, “hoc, inquit, consilium mihi non expers fraudis videtur ; sed vereor , ne quid mali per noctem contra maiestatem tiiam moliatur. quare conveniam eum efficiamque, ut inde se amoveat." at ille, iniperterrito plane animo sivit id fieri. Philocali autern instantius flagitanti, “desine, inquit; non enim oportet nos odii praotextum ei dare ; si quid molitur, deus hominesque sciant illum in culpa esse." discessit Philocales complodens manus et imperatorem temerilatis incusans. non multo post imperalore cum ipsa Augusta secure dormiente, circiter mediam noctis custodiam, ascendit Diogenes in cubiculum, ensem sub
- 9.5.4
ala geslans, atque ipso in limine stetit. etenim hic impcralor ita decumbere solebat, nt nefjue fores clauderentur cubiculi, nec ulla extra excubaret custodia. caeterum cacterum Nicephorum a perpetrando scelcre divina quaedam vis tum avertit. cum cnim ancillam viderct, cui ventuli facicndi culicesfjue ab imperatorum facie abigendi negotium erat, extemplo tremor occupat artus pallorque eins capit genas, ut cum poeta loquar, caede in crastinum diem prolata. nec vero imperatorem quicquam eorum, quae Nicephorus aperte machinatus erat, late bat; statim enim ancilla expergefacto, quid accidisset, narravit. itinere taincn postridie continuato, dissimulavit se id nossc, quanquam ita se gessit, ut et a Nicephoro sibi cavcret, ncc ullam offensionis causam probabilem ei daret. itaque cum in fines Serrarum ventum esset rogassetque impcratorem Constautinus Ducas Porphyrogenilus, qui itineris comes eral, ut ad villam suain diverleret peramoenam aquisque abundantem salubribus atque ita amplam, ut commondum imperatori hospitium esset, (Pentegostis huic nomen erat,) imperator roganti obsecutus, ibi diverlit. sed ne postridie quidem, cum in viam
- 9.5.5
se tlare vellet, idPorphyrogenitus sivit; immo petiit, ut diutius etiam ibi maneret, quo recrearet se ab itinere pulvereraque abstergeret lavando. quippe lautitiarum apparatus iam provisus ab eo erat. quare iterum iniperator precibus Porphyrogeniti cessit. cum autem Nicephorus Diogenes eum e balneo prodisse comperisset, quonlam regnum dudum affectans illius interimendi tempus aucupabalur, acinace cinctus ingreditur, tanquam e venatione, ut solebat, rediens. quem ut vidit Taticius, consiliorum eius haud ignarus , repulit hisce verbis: “quid insolenter sic cum telo intras? tempus balnei est, non itineris, nec venationis aut " ille re infecta se subduxit. quia autem iam deprehensus sibi videbatiir, (tanta enim conscientiae vis est,) fuga salutem quaerere parabat atque in villas imperatricis Mariae, quae ad CliristopoUn erant, vel Pernicuin vel Peritzum discedere, unde pro re nata rursiis sibi prospiceret. liunc enim iain ante sibi adiunxerat Maria imperatrix, quod is coniugis nuper regnantis Michaelis Ducae frater erat , eadem cum illo matre natus, sed patribus diversis.
- 9.6.1
ceterum imperator tridtio post inde proficiscitur. Constantinum autem ibi, ut otio frueretur, reliquit, tenero timens adolescenti, qui tum primum domo in bellum profectus erat. unicus enim matris erat filius, quem etiam imperator ipse non minus, quain filium, carum habebat.
- 9.6.2
Verum, ut ordine narratio procedat, Nicephori Diogenis memoria ab ipsis originibus repetenda est. pater eius Romanus quoiuodo ad imperrium sit evectus quemque exitum habuerit, a variis scriptoribus traditum est; unde historiam eius cognoscere, qui volet, poterit. hoc unum monebo, decedentem euin duos reliquisse filios, Leonem et Nicephorum, quos imperator Aiexius initio imperii sui privatos ex imperatoribus invenit. etenim cum Michael, frater ipsorum, rerum potitus esset, et rubris calceis et diadeiuate ipsis interdixerat; quin etaim exsuiare eos cum matre Eudocia imperatrice in monasterio Cyperudae iusserat. movit Alexii misericordiam tum tristis iuvenum casus, tum quod eos vide-
- 9.6.3
ret forma ac robore corporis ceteris praestantes. ambo malas prima flavescebant lanugine; statura erant procera et magnitiidine ad amussim pares, ipso iuventutis flore; vultus ipse fortitudinem generositatemque animi tam aperte prodebat, ut nisi qui odio obcaecatus esset, leonis catuloruin instar eos baberet. cumque praeterea imperator, bomo et mentis acie pollens ad cernendum verum, nec pravis impeditus peditus affectibus, quominus iustum aequa conscientiae lance pensitaret, id quoque reputasset, quanto ex fastigio rerum iuvenes cecidisseut, eos velut proprios lilios amplexabatur, et verbis et re amorem curamque ipsis probans. quanquam invidia non desinebat tela in eos iaculari. sed quo plures imperatoris iram adversus eos concitare studebant, tanto ipse maiori eosdem praesidio dignabatur, cum blando semper vultu iuvenes exciperet iisque quasi superbiret et rationibus ipsorum omni modo prospiceret. alius fortasse suspectos illos babuisset omnibusque artibus de medio lollere iam ab ipso initio studuisset; at liic imperator, contemtis delatorum calumniis, eximie caros babebat. ac matrem quidem eorum Eudociain et douis prosequebatur et nulla hono-
- 9.6.4
ris parle, qui imperatricibus dcbelur, defraudabat; Nicephoro autem ipsi principatum insulae Cretae prorium dedit. ita quidem imperator. iuvenum autem alter, Leo, bona indole ingenuoque praeditus auinio, cum imperatoris in se caritalem perspiceret, sorte contentus erat fortunaque, qua utebatur, acquiescebat, secudum illud: “quae lihi Sparta obtigit, eam orua." sed Nicephoriis, natura impotcns ct iracundus, consilia adversus imperatorem agitare tyrannidemque affectare non dcsistchat. consilium tamen celabat. tandein rcm iain aggediens, familiariter cum quibusdam colloquebatur. id continuo palam factum est; unde res brevi ad imperatoris quoque notitiam pervcnit. verum ille, nova quadam usus ratione, postquam suo quemque tempore arcessivit, non indicavit quidem, quod audiverat, sed salubria dcdit consilia et quae res postulare videbatur, admonuit. et quo certiorem conspirationis connitionem nactus erat, eo liberallius cum iis agchat; ita sibi eos conciliare studens. sed Aethiops non albescit. mansit enim idem Nicephorus et contagione, quoscunque
- 9.7.1
accedebat, contaminavit, alios iuramentis sibi adiungens, alios promissis. sis. vulgus quidem militum, non tantum operae dedit, ut pelliceret: iam enim omnes in ipsura se inclinabant: sed totus in eo erat, ut civitatis principes, tam exercitus duces quam qui in senatu plurimum auctoritate pollebant, omni cura sibi devinciret. habebat enim mentem ancipiti gladio acutiorem, constantem autem minime, praeterquam quod tyrannidis occupandae tenax esset. dulcis sermone, consuctudine comis, modestiae se plerumque specie tanquam pelle vulpina tegebat, sed idem non raro iracundus, ut leo, apparebat. corporis robore Gigantibus parem se gloriabatur, triticeus color oris, latum pectus. totis humcris eminebat supra eos qui tunc erant homines. iam vero cum vel pila luderet, vel equitaret, vel iaculum mitteret, vel hastam quateret, vel equestris pugnae specimen daret, admirationi spectantibus erat, qui tantum non attoniti adstabant. ea res maiorem etiam multitutlinis favorem ipsi conciliavit. ac tam prospere inceptum succedebat, ut ipsum imperatoris ob ductam sororem rem aflinem, Michaelem Taronitam, panliypersebasti dignitate ornatum, in partes snas traheret.
- 9.7.2
Sed redeundum est, unde deflexit narratio. imperator igitur, igitur, ex quo Diogenis adversus se odium perspexit, inde animo repetens,
- 9.7.4
cum repularet, quemadmodum ab ipso imperii sui initio se erga utrumque adolescentem gessisset quantamque iis tot annis benevolentiam curamque praestitisset, licet nihil ista profccissent ad deliniendum Nicephori aniuium, consilii inopia alFectus est. ad lioc consideravit, ut Nicepliorus post irritum caedis consilium rursus ad se irrupisset, ut repulsus essct a Taticio; cumque intellexisset, illura cruentum ferrum acuentem insonti sanguine manus pollutum properare, ct qui insidiis modo noctuque ipsius vitam appetivisset, eundem iam aperte caedem festinare, inter varia fluctuabat consilia. noluit quidem gravius aliquid de Diogene statuere ob eximium, quo bomiuem prosequebatur, amorem. tamen cum omnia secum perpenderet universa 'et quo evasurum esset malum, quoniam vitae periculum sibi imminens cognovit, timore perculsns, Nicephorum comprehendendum statuit. is fugam, quam meditabatur, parans ac noctu Christopolin versus contendere cupiens, misit sub vesperam ad Constantinum Porphyrogenitum, ut sibi equum celerem, qucm imperator ei dedcrat, coucederet. at hic renuit, dicens, non posse se tale impcratoris mu-
- 9.7.5
nus eodem, quo accepisset, die alteri donare. postridie autem imperatore inceptum iter continuante, etiam Diogenes sequitur, a divino numino, quod hominum cogitationes pervertit et gcntium consilia irrita reddit, in perniciem datus. cum enim fugam cogitaret, tamen, iit sunt dei consilia, horam ex hora trahebat. itaque dum prope Serras, ubi et ipse imperator erat, commoratur, eadem quidem consilia agitabat, utpote qui iam deprehensus esset futuraque timeret. imperator autem arcessivit fratrem suum Adrianum, magnum domesticum, illa ipsa vespera, qua magni martyris Theodori celebrabatur memoria; cumque rursus huic, qui nec ca ignoravit, quae antea acciderant, exposuisset, ut gladio armatus introisset, ut ab ostio repulsus esset, ut consilim dudum agitatum, si posset, exsequi properaret, domestico mandavit, evocaret Diogenem in suum tabernaculum eique blandis verbis et promissionibus omnis genoris persuadere niteretur, ut omnia aperiret consilia; quorum si nihil celasset omnesque etiam coniurationis socios edidisset, impunitalem et criminum in posterum oblivionem polliceretur. Adrianus sollicitudine plenus,
- 9.7.6
tamen quod iussus est, exsequitur. verum nec minando, nec pollicendo, nec suatlendo Dioyenes adduci poluit, ut vel minimam consiliorum partem detegeret. quid postea? magno domestico, qui bene nosset, quo malorum Dioqenes rueret, gravem ea res doiorem attulit. siquidein Diogenes sororem germanam natu minimam ei in matrimonio collocaverat. quapropter etiam lacrimis eum obsecrare non desiit. nihil tamen quidquam profecit, etsi veteris memoriae recordationem repeteret. ludenle enim aliquaudo iniperatore pila in magni palatii area, barharus (piidam ah Armeniis et Turcis oriundus, gladio sub vestibus ahdito, cum illum frenis adductis a ceteris sociis, quo equo anhelanli respirandi spatium daret, segregasse se animadvertisset, accidit ad pedes imperatoris, petentis specie. is, equo stalim retento, conversus ad eum percontatur, quid vellet. tum ille, qui sicarius potius quam mendicus eral, submissa manu gladium e vagina educere parabat. cumque, semel itenimque facto conatu, frustra esset, mendaci verborum supplicatione, humi prostralus, veniam orabat. imperatori ad eum convcrso percunctantique, cuius rei pe-
- 9.7.7
leret veniam, gladium isle vaginae affixum monstravit; simul pectus tundens reique miraculo perculsus exclamavit: "nunc te verum dei servum cognovi, nunc deum maximum tueri te hisce oculis vidi; etenini cum huc advenissem, ut ensem hunc, ad tuam caedem paratum, iu viscera tua conderem, semel iterumque ac tertio eum stricturus, neutiquam manui meae parentem habui." imperator, quasi nihil eiusniodi audiisset, eodem habitu imperterritus stetit. concurrunt repente omnes, alii rei cognoscendae cupidi, parlim admiratioue affecli. qui benevolentiore erga imperatorem animo eraut, eliam discorpere istum aggrediebantur; verum ipse nutu manuque ac multis minis inceptum repressit. quid postea ? omnino venia sicario statim datur, nec solum venia, sed larga etiam rnunera; ad hoc libertas concessa , ac licet complures enixe flagitareut, ut sicarius urbe pelleretur, tamen non obsecutus ille, "nisi, inquit, dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui cnstodit eam. proinde ad denm precemur oportet, nostram inde expetentes salutem " susurrabant tum nonnulli, Dioge-
- 9.8.1
ne haud inscio hominem aggressum esse caedem. at Aagtistiis, sermonibus hisce spretis, graviter eliam succensebat, eo usque illum perferens, ut licet ipsum iugulum admoto mucrone peteret, tamen id simularet. his igitur in memoriam revocalis, cum magnus domesticus animum Diogenis flectere non possct, reversus imporatori rontumaciam eius renuntiavit et quod negando omnino perstarel, etsi multum (??)e, le, ut aiebat, admonitus.
- 9.8.2
Tum imperator accersitum Muzacen cum armatis praesto esse iubet et Diogenem ex tabernaculo magni domestici in suum ipsius transferre ibique ciistodire, nullis tamen adgibits vinculis aliave contumelia. fecit ille extemplo, quod imperatum erat, comprehensumque in tabernaculum suum abduxit. ubi vero per totam noctem adhortando et admonendo non solum eum non movit, venim etiam insolenter tractatum se vidil, ira incensus, quae non erat iussiis, facere properavit. etenim decrevit tormentis eum exquirere; cumque iam exquireret Diogenesque ad primum do-
- 9.8.3
loris sensum omnia fassurum se esse polliceretur, statim remissis fidiculis, scriba atlvocatur, stilo instructus. Gregorius is erat Camaterus, qui nuper imperatori ab epistolis factus erat. Diogenes omnia confessus est ac ne caedem quidem reticuit. mane igitur Muzaces, quibus confessiones iliius perscriptae erant, tabulas et quas indagaverat litteras, a quibusdam ad Diogenem datas, ex cjuibus apparebat, imperatricem quoque Mariam defectionem Diogenis non ignorasse, sed caedis tamen consilium minime probasse, quin etiam operam dedisse, ut eum non a caede tantum, sed ab ipso consilio revocaret, haec igitur scripta imperatori delert. quae cum is legisset, magna alfectus est sollicitudine. quippe plures, quam suspicatus erat, litteris consignatos reperit, et eos quidem principes civitatis omnes. Diogenes enim non aihnodum studuit demerendae multitudini, cuius egregiam erga se voluntatem studiuinque dudiun nosset, sed quidquid castrensis atque urbanae nobilitatis erat, conciliare sibi nitebatur. imperator. quae quidein imperatricem Mariam attinebant, sempiterno silentio premi voluit; ac sane nihil quidquam eorum se scire assimulavit ob amicitiae focdus, quod inierat cum illa, antequam imperii potitus esset.
- 9.8.5
quod autem vulgo ferebatur, Diogenis coniurationem a filio eiusdem Mariae Constantino Porphyrogenito, imperii insignibus ornato, detectam esse iinperalori, id secus erat. ab ipsis enim Diogenis familiaribus consilia eius paulatim erant divulgata. ceterum cum Diogenes, sccleris compertus, in custodiam iam dalus esset atque exsilio multatus, qui uondum capli erant coniurationis participes, quoniam in suspiciouem se venissse intclliscbaiit, conturbabantur metu nec, quid agerent, habebant. quos ubi imperatoris familiares ita anxios animi sollictosque viderunt, ipsi difficultatibus circumventi sibi videbantur, cum in summas anguslias imperatorem adductum cospicerent, quippe cuius salus, imminente periculo, paucorum tantum praesidio niteretur. atque hic animo reputans omnia inde ab initio et quolies Diogenes, insidiis sibi structis, diviuo numine frustratus, vitam suam ferro appetivissct, magno cogitationum aestu fluctuabat. tandem, multum re secum dclibcrata, cum senatus exercitusque principes omnes Diogcnis blauditiis corruplos nosset, destitusque esset copiis, quibus tot custodiendos traderet, nec vero etiam multitudinem in-
- 9.9.1
gentem poena afficere vellet, Diogenem et Cecaumenum Catacalonem coniurationis auctores Caesaropolim mittendos ibique in custodia citra noxam habendos statuit, quamquam omnes, ut excaecari eos iuberet, suadebant. quipped amantissimus erat Diogenis eademque, qua antea, cura eum prosequebatur. relegavit quoque sororis suae coniugem, Michaelem Taronitam et * * * *, bonaque eorum publicavit. reliquos e re videbatur ne in examen quidem vocare, sed ignoscendo potius sibi conciliare. sub vesperam igitur Diogenes Caesaropolim et alii alio, quo relegate erant, perrexere; ceterorum nemo loco summotus est, sed eodem omnes statu mansere.
- 9.9.2
In hac tanta difficultate rerum imperator convocare postridie concionem et quae sibi viderentur, exseque cogitabat. quicunque cupiebant ex cognatis affinibusque, et quotquot paterni ministr aderant, viri fortes nc minus acres in coniiciendis futuris, quam in iis, quae usui erant, exsequendis promtissime: hi igitur metuebant, ne postridie, multitudine confluente, nonnulli eum adorti in ipso solio
- 9.9.4
concidcreiit, gladios fortasse vestibus tegentes, sicut ille, qui quondam mendici habitu ludentem eum pila adierat. cui rei cum non aliter occurri posset, quam si omnium spes, in Diogene posita, ita praecideretur, ut etini clam excaecatum esse in vulgus spargerent, miserunt, que hoc omnibus secreto renuntiarent, quamquam id ne in mentem quidem imperatori venerat. etsi is tune quidem rumor erat merus, tamen in rem mox evasit, ut narratio infra docebit. lucc igitur orta, quotquot ex imperatoris familiaribus Diogenis scelere selere non erant, atque ipsi illi ad imperatorum praesidium olim constituti milites, ad regium lahernaciiliim priiiii lciidiint, ensibus partim, parlim hastis armali, alii rhompliaeas ferreas magno pondere humeris gestantes, nec procul procul imperatorio solio lunata acie turmatim consistunt imperatoremque quasi cingunt, strenui omens et, si non tela, cerle animos exacuentes. quidquid sanguinis aut affinitatis necessitudine eum contingebat,, proxime solium stahat utrimque; a dextra laevaque ceteri collocati erant milites. imperator in throno terribilis adspectu sedebat, non regio magis quam militari ornatu, nec admodum
- 9.9.5
excelsus, ut statura haud procera erat. quaraquam auro erat solium circumdatum, et ipse supereminebat capite. supercilia eius contracta erant, geuae ob animi contentionem solito rubicundiores, oculi ia cogitatione defixi animumque consiliorum plenum prodentes. concurrebant cuncti pariter conterriti et prae metu tantum non exanimes, quippe qui partim conscieutia aculeo acrius pungerentur, partim novam timerent suspiciouem. nec ulla vox a quoquam audiebatur, sed pavidi stabant, intentis in tabernaculi portae custodem oculis. erat is Taticius, vir et cousllio prudeus et manu strcnuus: quem cum nutu iussisset imperator eos, qui foris essent, iutro admittere, intrandi iis continuo potestatem dedit. illi, quautumvis tiepidi, tamen introiere, confuso vullu et pede cunctabundo. mox ordine collocati, quid futuram esset, exspectabant animo anxio, tanquam de vita periclitaturi. nec vero impcrator ipse plaue vacuus erat metu, (humaaitus dico.
- 9.9.7
sine fuluciae respectu, qua in deo acquiescere solebat,) verebatur enim a multitudine omnis generis, ne quid gravius contra sc moliretur. tamen cum se animo obfirmasset semelque periculum subisset, verba facere hune in modum coepit, dum illi ipsis piscibus mutiores adstant, tanquam linguis excisis. “scitis, inquit, nulla unquam in re laesum esse a me Diogenem. non enim ego patrein eius imperio privavi, sed alius, nec omnino iniqui eum eum moleative quicquam feci ; immo imperio dei voluntate ad me translato, non modo ipsum eiusque fratrem Leonem eodem in statu manere sivi, verum etiam paterno amore, acsi filii essent mei, amplexus sum. Nicephorum autem, saepius in insidiis mihi struendis dcpreiiensum, nunquam non venia donavi, et cum parum ad bonam frugem proficeret, sustinui tamen plaeraque ab eo scelerate suscepta negligere, commune in istain familiam odium reputans. quamquam nihil eorum, quae bene illi feci, subdolum eius animum frangere potuit, scd pro his omnibus ipse mihi nccem inferre " ad haec cuncti nolle se alium principem clamabant, etsi plerique non ita sentiebant, sed adulabautur
- 9.9.9
tantum, quo praesens pericnluni effugerent. imperator vero, hac opportunitate usus, gratiam se facere plerisque criminis dixit, quod coniurationis principes essilio damnati iam essent. ibi tum ingeus oritur tumultus, qualem nemo eoruni, qui tum aderant atque etiamnum superstites sunt, audire se meminit, aliis quidem laudantibus imperatorem ac propter patientiam clementiamque admirantibus, aliis exsules lacerantibus morteque dignos contendentibus, ut hominum mos est. quem euim hodie beatum praedicant, cui pompam faciunt, quem omni prosequuntur honore, simulac vitae sortem conversam viderint, nullo pudore prohibentur, quominus contraria omnia faciant. imperator, nutu silentio indicto, “non decet, inquit, tumultuari et propositam causam interrumpere. ego enim, ut dixi, ceteros omnes indulgentia dignatus, erga vos rursus, qualis antoa, ero." interea dum hi venia donantur, consilii illius auctores, imperatore invito, mittunt, qui Diogeni oculos eruereut. eodem supplicio et Cecaumenum Catacalonem, quippe eius participem consiliorum, affecerunt. dies erat princi-
- 9.10.1
pum Apostolorum memorlae sacratus. atqne liaec quidem fama ex illo tempore etiamnunc teuet. utrum etiam imperator, edoctus ab illis, assenserit, an totum ipsius fuerit consilium, deus sciverit: ego certe ea de re nihil prorsus halieo comperti.
- 9.10.2
Tali modo a Diogene insidiae structae erant imperatori, quem mirum in modum invicta summi numinis vis ex praesenti periculo eripnit. ipse oh ea, quae sibi accideraut, nihiio deinissiore erat animo, sed vel sic recta in Dalmatiam contendit. quem ubi Bolcanus Lipenium advenisse cognovit, quoniam Romanorum aciem omnemque bellicum apparatum ne intiieri quidein contra sustinuit, slatim lepatos de pace misit, pollicens se et proinissos obsides redditurum et ab omni deinceps iniuria temperaturum. accepit perlibemter barbarum imperator, bellum exosus civile ; quanqnam enim Dalmatae, Christiani tamen erant. ille statim magna fiducia se ad cum confert, comitantibus cognatis zupanorumque electis. ac lubenti animo cdisides imperatori tradidit consobrinorum suorum filios, unum Uresin uomine, alterum Stephanum Bolcanum, praeterea alios, nu-
- 9.10.4
mero viginti. neque euim alia conditione pacisci ei in posterum licuit. at imperator, quae bello armisque armisque soient, pace consecutus, in urbeni rediit. Dioijeuis aulem rebus non desiit consulere eiusque casum lacrimis et gemitu prosequi. ac niagnam omnino benevolenilam homini praestitit consolarique eum studuit et pleraque bona, quibus multatus erat, eidera restituit. at Diogenes, aegritudini iudnlgens. urbanae vitae odio iu praediis suis degebat et in veterum scriplis omne studium coliocabat, aliis ei praelegentibus. eteniui luminibus privatus, alienis ad legendura utebatur oculis. atque bic vir tanto erat ingeuio, ut, cum caecus esset, taraen ea facile perspiceret, quae oculis praediti vix perspiciunt. universuui exinde disciplinarum orbem emensus est atque ad ipsani, quod raaxirae mirere, geometriam illara accessit, duce philosopho quodara, quem sibi ex solida materia figuras efformare iussit. manuum enira contrectatione omnia geometriae theoremata atque figuras coinprehendebat, sicut Didymus ille, qui oculis captus iugenii quadam vi summam artis musicae et geo-
- 9.10.5
nietriae nactus est scientiam; quamquam is quidem ex harum rerum cognitione in absurdam haeresin incidit, cum mentem eius obcaecaret siipcrbia, quemadmodum morbus oculos. scio haec audientibns mira visum iri. ego vero Diogeneni et vidi et admirata sum et de eiusmodi rebus dissserentem audivi; cumque ipsa in co genere non plane rudis essem, accuratam eum theorematum cognitionem habere inlellexi. quamvis aiitem litleris vacaret, a veteri tamen in imperatorem odio non destilit, sed gliscentem seniper tyrannidis cogitationnem habuit; quin etiam nounullow rursus clandestini huius consilii participes fecil. e quibus unus rem ad imperatorem detulit, qui Diogenem arcessivit eumque et de iis, quae ipse moliretur, et de coniurationis sociis interrogavit. atque hic omnia quaotocius confessus, veniam statim impetravit.
- 10.1.1
Interea extitit Nilus ille, qui non multo post condemnationem Itali dogmatum tamquam flumen quoddam malitiae ecclesiam inundans magnum omnium animis aestum iniecit multosque errorum suorum haustos vorticibus mersit. is callidus virtutis simulator nescio unde tum Constantinopolin venerat ibique abditus degebat deo uni sibique assidue intendens sacrisque libris vacans. ac licet Graecae eruditionis plane rudis esset nec haberet ab initio qui ipsi intimum divinae scripturae sensum aperiret, tamen in sanctorum opera irruperat, cumque omni ratiocinandi arte careret, ab intellegentia scripturarum aberravit. nec ignobili tamen turba congregata in magnas aedes doctor suis suttragiis declaratus se insinuavit partim ob eximiam virtutis speciem victusque asperitatem, partim ob sublucentis ex arcano scientiae fucum. itaque cum uec hypostaticam mysterii nostri unionem intellexisset nec, quid esset ipsa unio quidve omnino hypostasis, sciret nec separatim hypostasin unionemve neque rursus coniunctim hypostaticam unionem cogitare posset neque. quomodo assumpta natura divinitatis particeps facta esset, a sanctis didicisset, factum est, ut longe ultra veritatem evagatus humanitatem illam hB natura deificatam fuisse profiteretur. nec vero id imperatorem fugit; sed ubi rem rescivit, celeriter medicinam quaerens hominem arcessivit obiurgataque admodum eius audacia imperitiaque multis eum rationibus convicit hypostaticam dei et hominis in verbo unionem aperte demonstrans exposuitque, quomodo proprietates communicatae essent et assumpta natura gratia superna deificata. at ille falsam suam doctrinam tenaciter servavit et ad tormenta, vincula, corporis mutilationem, quodvis denique malum paratior erat quam ut Christi humanitatem natura fuisse deificatam docere desineret. erat tunc Constantinopoli multitudo Armeniorum, quibus impictatis incitamentum Nilus ille evasit. inde crebra colloquia cum Tigrane illo et Arsace, quos prae cetoris Nili dogmata ad impietatem trahebant. tum imperator, quia et multorum animas improba doctrina corruptas videbat et Nili Armeniorumque res sociatas claraque undique voce doceri, humanitatem natura faisse deificatam, ita ut abrogatis sanctorum patrum testimoniis hyposta-
- 10.1.2
tica unio fere ignoraretur, nimiam improbitatis vim profligare cupiens ecclesiae proceres convocavit synodumque de his fieri constituit. convenit universus episcoporum coetus cum ipso patriarcha Nicolao. Nilus in medio cum Armeniis constitutus est atque edita dogmata eius. tum ille clara voce ea docuit et strenue pluribus firmare conatus est. quare synodus, ut multorum animas a corrupta eius doctrina tueretur, perpetuo eum anathemate damnavit, hyposticam unionem secuudum sanctorum traditioues mauifestius praedicans. post hunc vel potius una cum hoc etiam Blachernita damnatus est, qui, licet sacerdos esset, impia et ab ecclesia aliena sentiebat. is enim Enthusiastarum consuetudine usus et lue eorum contactus multos fallebat magnasque Constantinopolis domos subruens impia dogmata promulgabat; cumque saepe ab imperatore arcessitus edoctusque minime tamen ab erroribus suis desisteret, ipse quoque ad ecclesiam delatus est. hunc patres diligenter examinatum, ubi non posse eum mutari intellexerunt, et ipsum et dogmata eius perpetuo anathemati subiecerunt.
- 10.2.2
Ita imperator ut gubernator bonus crebros undarum incursus quasi eluctatus vastosque mundi aestus emensus ecclesiasticis rebas insuper bene constitutis in alia rursus bellorum tumultuumque maria defertur. continuo enim aliud post aliud successit et mare mari ut dicunt flumenque malorum flumine excipiebatur, ut imperator ne respirare quidem vel conivere posset. atque licet nos, ut dicet iure aliquis, parvam modo stillam e mari Adriatico hauserimus paucas rerum ab imperatore tunc gestarum adumbrantes potius quam describentes, omnibus tamen ille fluctibus undisque restitit, donec regni navem secundo vento usam ad tutos portus appelleret. nec profecto Demosthenis vox vel torrens Polemonis oratio vel omnes Homeri Musae illius instituta digne celebrarint; immo ne ipse qnidem Plato, nec si stoa cum academia conspiret, philosophari quidquam quod eius menti consentaneum sit queant. etenim nondum procellis illis variisque bellis compositis fluctibusque sedatis ingruit in eum alia tempestas nulli superiorum vehementia cedens. extitit enim non ex nobilibus quidem sed infimae sortis e castris homo, qui se Diogenis filium affirmabat. attamen hic interfectus erat eo proelio, quod cum Turcis Isaacius Comnenus imperatoris frater ad Antiochiam commisit; de quo qui accuratius scire volet, adeat commentarios incliti Caesaris nostri. is igitur, quamvis a multis refrenatus, neutiquam tamen cessavit. namque ab Oriente pauper et sisyra tectus venerat praeditusque versuto et callido ingenio urbem ostiatim vicatimque circumibat praedicans de se excelsa, nimirum Diogenis superioris imperatoris filium se esse Leonem: qui, ut dixi, ad Antiochiam sagitta ictus ceciderat. hunc igitur impostor ille a mortuis excitarat usurpatoque eius nomine imperium aperte affectabat levioresque in fraudem inducebat. fuit hoc imperatori ingens aerumnarum augmentum, tamquam si Fortuna post tragoediam novum draraa adiunxerit nefario illo in scaenam dato. ac, puto, velut asoti saturi liba mellita, ut tragemata, sibi apponere solent, sic etiam Romanorum Fortuna, postquam multimodis imperio insultavit, ad satietatem adducta per tales pseudoimperatores imperatorem illusit. at hic quae iactabantur plane contempsit. cum vero gregarius ille miles per trivia et vicos ita nugari non desineret, eomperit id Alexii imperatoris soror Theodora, uxor interfecti Diogenis filii: quac indignata fraudem eius non tulit. ea enim post viri caedem monastica professione suscepta religiosam vitam diligentissime colebat deo soli dedita. taudem imperator, cum nugatorem istum frustra iterum atque tertio monuisset, Chersonem eum relegavit et in custodia haberi iussit. ibi nocte in muro ambulans et prospectans cum Comanis ob commercium parandumque victum eo ventitantibus saepius colloquebatur, donec tandem fide utrimque data noctu se fune vinctum de muro demisit; quo excepto Comani in suam terram abeunt. ibidem cum aliquamdiu esset commoratus, eo provectus est, ut adeo imperator ab ipsis iam appellaretur. atque hi, quia hominum sanguine carneque humana satiari ac multam praedam e nostra terra agere cupiebant, nancti probum praetextum expeditionem in Romanos parabant, illum scilicet in paternum regnum restituturi. quod consilium etsi celarent tamen imperatorem non ftigit. itaque is quam plurimos milites armabat omniaque ad proeliandum cum barbaris parabat. valles enim angustas, quae vulgari lingua clisurae vocantur, ut diximus, praesidiis iam ante firmaverat. interiecto autem tempore, cum Comanos una cum pseudonymo in adiacentes Istro regiones venisse cognosset, praecipuos duces et cognatos necessariosque suos convocat cum iisque deliberat, ecquid eos aggredi e re foret. oranibusque id negantibus, sibi non confisus suam unius sententiam sequi noluit, verum dei arbitrio totam rem permittendam putavit. itaque cum omnes sacerdotali et militari laterculo adscriptos congregasset, vespere in magnam dei ecclesiam se confert ipso praesente patriarcha Nicolao. is enim iam patriarchicum thronum ascenderat indictione septima anni μης ἔτους ςφABBREV sexies millesimi quingentesimi nonagesimi secundi post Eustratii Garidae abdicationem. ibi descriptara in duabus tabulis interrogationem, num obviam Comanis exiret necne, tradit omnium coryphaeo in sacra mensa deponendam. totaque nocte hymnis transacta, diluculo, qui deposuerat chartam, recipit delatamque et coram omnibus resighatam legit. unde exhortationem tamquam divino editam oraculo imperator accipiens totum se dedit expeditioni copiasque undique litteris datis contraxit. satis igitur omnibus paratis iter in Comanos moliebatur. cunctoque exercitu arcessito Anchialum profectus Caesarem Nicephorum Melissenum affinem suum et Georgium Palaeologum atque sororis filium Ioannem Taronitem Beroen dimisit, ut et urbi et finitimis regionibus essent custodiae et praesidio. ex ceteris vero ducibus Dabatenum, Euphorbenum Georgium et Constantinum Ubertopulum delegit: quos traditis cuique copiis misit ad Zygi fauces custodiendas. tum ad Chortaream, quae est una ex Zygi clisuris, processit Zygumque universum lustravit, explorans, num omnia sua mandata qui ea susceperant iam perfecissent, ac, si quae inperfecta et mutila essent, correcturus, ne facile his locis Comanis penetrare liceret. itaque omnibus e sententia dispositis revertens inde ad Sacram quae dicitur Pahidem haud procul ab Anchialo castra posuit. quo cum nocte Pudilus quidam e praecipuis Blachorum venisset Comanos Danubium traiecisse nuntians, primo mane proceribus cognatorum ducumque convocatis consultandum putavit, quid facto opus esset. cum vero Anchialum occupandam omnes censerent, confestim Cantacuzenum et Taticium misit ad Therma, quae vocant, una cum Scaliario Elchane aliisque eximiis sociorum, qui illas regiones custodirent; ipse Anchialum abit. at cognito Comanorum in Adrianopolin impetu primores omnes Adrianopolitanorum ad se evocat; e quibus eminebant Catacalo ille Tarchaniota et Bryennii olim tyranni filius Nicephorus, qui et ipse
- 10.3.1
tyrannidem arripuerat oculisque privatus erat. quibus civitatis custodiam enixe commendans, ne ignave cum Comanis pugnam committerent, verum clausis plerumque urbis portis ad scopum eminusque ut tela in eos mitterent, admonuit, multa pollicens beneficia, si mandata sequerentur. quibus praeceptis imperator Bryennium ceterosque bene animatos Adrianopolin remisit; ac praeterea Catacaloni Euphorbeno Constantino litteris imperavit, ut assumpto Monastra (qui erat vir mixti e Graecis barbarisque generis, magnam rei militaris peritiam nanctus) et Michaele Anema una cum eorum cohortibus, simulac penetratas a Comanis clisuras cognosset, ipsos subsequeretur subitoque invaderet.
- 10.3.2
Sed ubi Comani Blachorum Ope clisurarum vias edocti Zygo facile superato ad Goloen accesserunt, statim urbis incolae praefectum praesidiorum vinctum Comanis tradunt eosque faustis acclamationi- bus exceperunt. tum Constantinus Catacalo memor mandatorum imperatoris Comanis pabulatum exeuntibus occurrit fortiter centumque circiter ex iis cepit; quem statim ad se vocatum imperator nobilissimatu ornavit. interim Diampolis ceterarumque finitimarum urbium incolae, ubi occupatam a Comanis Goloen viderunt, ultro accesserunt laetique eos excipientes urbes dediderunt, pseudonymum Diogenem Augustum acclamautes. qui tota regione potitus collecto universo Comanorum exercitu Anchialum pergit eius urbis expugnationem experturus. imperator vero, qui in illa erat, magnam rei bellicae scientiam a puero nanctus, cum loci natura Comanos ab impetu arceri et muri firmitatem augeri perspiceret, divisis copiis portisque urbis apertis foris * manipulatim in acie collocavit, circa vero frontem Comanorum exercitus * clamoribus incitante parte Romanae phalangis * fusos usque ad ipsum mare persecuti sunt. id Augustus conspicatus, cum adversus tantam multitudinem parum copiarum haberet nec resistere posset, iam omnes in acie consistere nec quemquam ultra ordines procurrere iussit. Comani vero, qui acie instructa ex adverso Romani exercitus stabant, ne ipsi quidem sunt aggressi. atque sic per tres dies a mane usque ad vesperam manserunt, cum et barbari loci natura a proelio absterrerentur et nemo e Romana phalange adversus eos procurreret. arx autem Anchiali eiusmodi sita est: habet dextra mare Poaticum, sinistra solum asperum et invium ac vitibus consitum ideoque minus equitabile. quid tum? constantia imperatoris perspecta desperatoque successu, barbari mutato itinere Adrianopolin petunt decepti a pseudonymo, qui iactabat: “si Adrianopolin me advenisse Bryennius Nicephorus audiverit, apertis portis me summa laetitia excipiet ac pecuniis adiuvabit omnique benevolentiae genere augebit; licet enim non genere, voluntate tamen cum patre meo fraternam necessi- tudinem colebat. urbe vero potiti proximum ad imperii caput iter habebimus”. ac patruum nominabat Bryennium rei veritatem sane parte edoctus. namque Romanus Diogenes, quondam imperator, qui Bryennium norat eumque omnium tunc hominum prudentia praestantissimum maximeque sincerum ac dictis factisque veracissimum esse sciebat, fratrem eum adoptare vohvit; idque illo consentiente factum est. quae res et vera et nota omnibus est. iste igitur pseudonymus tam impudens erat, ut etiam patruum revera illum vocaret. talibus scilicet utebatur artibus. verum Comani, levi mutabilique ut barbari ingenio praediti, eius sermoni obsequuntur et Adrianopolin profecti extra urbem castra locant; pugnatumque est ibi per octo et quadraginta dies, cum iuventus pugnacissima cotidie erumperet manumque cura barbaris consereret. at Nicephorus Bryennius, ubi e loco inferiore a pseudonymo vocatus e turre prospexit, quoad ex hominis voce collegit, negat se illum agnoscere filium Romani Diogenis, qui pro benevolentia fratrem se nominaverat, ut dictum est, qualia saepe fieri solent, verumque filium eius apud Antiochiam interfectum esse. his verbis explosum simulatoρrem amandavit. sed incolae urbis, cum procedente tempore inopia urgerentur, litteris ab imperatore auxilia petierunt; qui extemplo Constautinum Euphorbenum idoueo numero comitum, qui sub ipso essent, selecto noctu Calathadorum parte Adrianopolin inire iussit. statim Catacalo ingressus viam, quae Orcstiadem ducit, optima spe elatus se Comanos falsurum putavit, sed errore deceptus est. nam barbari, simulatque id cognoverunt, magno equitum numero adorti recedere coactum acriter persccuti sunt. quo tempore filius eius Nicephorus, qui postea cognatus meus factus Mariam Porphyrogenitam, sororem meam natu minorem, in matrimonium duxit, hastam longam protendens subitoque conversus insequentis Scythae pectus percussit: hic vero ilico mortuus concidit. erat enimvero peritissimus lanceam vibrandi tegendique se clypeo; ac qui equitantem illum vidit. nou Romanum putavit. sed e Normannia venisse: adeo mi- rabile fuit spectaculum iuvenis equitantis. et revera natura ipsa ambitiose eum exornaverat; maxime etiam erga deum fuit religiosus, erga homines suavis et amabilis. necdum interiectis quadraginta octo diebus, iussu Nicephori Bryennii, penes quem omnis Adrianopolis potestas erat, patefactis repente portis strenui milites in Comanos erumpunt; acerrimoque proelio conserto multi quidem Romani fortiter certantes nec vitae parcentes occubuerunt, plures tamen trucidarunt. ibi Marianus Maurocatacalo, cum Togortac summum Comanorum ducem conspexisset, hastam longam vibrans datis equo habenis confestim eum incurrit occidissetque, ni circumfusi Comani interfecto paene Mariano mature eum subduxissent. hic Marianus, licet iuvenis ac vix pubertatem ingressus, saepe ex Orestiadis portis erumpens cum Comanis pugnabat hosteque aut percusso aut interfecto victor semper redibat. nam fortissimus certo bellator erat ac virtutem quasi hereditatem paternam sortitus, fortissimorum
- 10.4.1
virorum fortior proles. is igitur e praesenti periculo servatus et ira fervens Pseudodiogenem petit; quem cum stantera in ulteriore ripa fluminis, ubi Marianus cum Comanis certaverat, cocco regioque ornatu indutum eiusqne comites dispersos videret, flagelli verbere caput eius inclementer percussit falsum ipsum appellans principem.
- 10.4.2
Tandem imperator Comanorum ad Adrianopolin pertinacia ac frequentibus ibi pugnis cognitis faciendum sibi putavit, ut eo ipse Anchialo proficisceretur. arcessivit ergo principes ducum civitatisque proceres eosque quid faciendum esset consuluit. tunc quidam nomine Alacaseus accedens “Pater” iuquit “meus huius pseudonymi patri olim familiaris fnit; quare, si placet, eum adibo deductumque in aliquam arcem comprehendam”. quaeritur deinde, quonam id modo posset. at is Zopyrum Cyri aequalem imitatus rationem, qua ille usus erat, imperatori proposuit. nam se ipsum deformaturum esse pollicebatur et barba pilisque rasis, tamquam haec ab imperatore passus esset, illum accessurum: quod quidem et dixit et fecit, et pollicitus est et promissis stetit. etenim consilio imperatori probato Alacaseus se totondit usque ad cutem et corpore lacerato ad personatum illum Diogenem confugit eique cum alia tum praecipue veterem amicitiam in mentem revocaus “Multa”, inquit, “acerba ab imperatore Alexio passus ad te venio patris mei cum tua maiestate amicitia fretus, ut tibi in his rebus in quibus nunc versaris subveniam.” utebatur enim talibus blandimentis, ut eum ad se traheret. atque ut copiosius de eo narrem, acceptis imperatoris Alexii mandatis et ad Putzae arcis praefectum litteris, in quibus erat: “quidquid, qui has litteras reddet, tibi dixerit, id sine mora exsequere” (nimirum eo profecturos esse imperator Adrianopoli discedentes bene coniciebat), his igitur sic dispositis Alacaseus usque ad cutem, ut diximus, sponte tonsus pseudonymum adiit et “Tua”, inquit, “causa multa acerba passus sum, tua causa contumelias et vincula tuli, tua causa per multos dies, postquam Romanorum fines ingressus es, carcere tenebar, imperatori suspectus ob patris mei erga te amicitiam. clam igitur ad te, dominum meum, confugi vinculis mea ipsius opera liberatus, ut tibi salutaria cousilia suppeditarem". atque hic quidem benevolentissime eum excipiens quaesivit, quomodo quae sibi proposuisset assequenda putaret. tum ille “Vides” ait “arcem hanc et latam hanc planitiem praebentem affatim pabuli equis, quotquot dies vel te vel exercitum tuum quieti daturus es. nec ultra nobis progrediendum est, sed aliquautisper ibi commorandum, ut et arcem recipias et Comani egressi quae ad victum necessaria sunt apportent ; tum regia urbs petenda est. quodsi voles, arcis custodem plane mihi olim addictum visam atque efficiam, ut sine pugna eam tibi tradat." placuit consilium Diogeni. quare Alacaseus imperatoris epistulam sagittae illigatam nocte in arcem mittit; qua lecta eius praefectus ad dedendum castrum paratus erat. postero mane Alacaseus primum ad portas accedit seque cum praesidii praefecto colloqui simu- lat signo dato Diogeni, ut, sinmlatque id conspexisset, coafestim castrum intraret. itaque cum praefecto sermone ficticio diu producto datoque tandem pseudonymo signo quod modo indicaverat Diogenes, id ubi vidit, cum paucis militibus audacter ingressus ab iis qui intus erant blande excipitur et a gubernatore Putzae invitatur ad balneumq; ad quod ab Alacaseo quoque impulsus statim morem gerit. copiosae dein epulae et ipsi et Comanis apponuntur; qui mox omnes sat epulati impletique vino, quod e plenis utribus hauserant, stertentes iacebant, superveniunt autem statim et ipse Alacaseus et praefectus cum nonnullis aliis omniumque armis et equis subductis ipsum stertentem ibi relinquunt; at ceteros, quorum dux erat, necant atque in voragines quasdam velut in sepulcra natura parata statim coniciunt. interim Catacalo ex imperatoris mandato Comanorum exercitum subsequens, cum in arcem illum ingressum videret Comanosque pabulatum circumsparsos, prope urbem quam modo di- εἱστείκει Ρ, correxi. 22. διακειμένην scripsi: διακειμένου P. ximus castra posuit. sed Alacaseus effusis ubique Comanis rem ad imperatorem referre non audebat, sed cum captivo illo Tzurulum recta petiit Constantinopolin reversurus. quo audito mater imperatoris et domina, quae in palatio regio degebat, sine mora drungarium classis Cyminianum Eustathium spadonem celeriter misit, qui istum acciperet atque in urbem duceret. is secum habebat Turcam quendam Camyren, cuius opera ad eum excaecandum usus est. at imperator commorans etiamtum Anchiali, cum Comanos ad depraedandas adiacentes regiones dispersos audivisset, castris motis parvam inde Nicaeam petiit; ibique cognito Citzen, qui erat unus e Comanici exercitus ducibus, cum duodecim fere millibus barbarorum, quibus ad pabulandum sparsis ingentem praedam collegerat, ad fauces Taurocomi consedisse, copias suas contraxit et ad ripas amnis, qui per planitiem fiuit istis faucibus subditam, descendit. erat ea regio plena trixaginum arbornmque novellarum. ibi subsidere copias iussit et sufficientem Turcarum turmam, iaculandi peritissimam, in Comanos immisit, ut manus cum ipsis consererent et equitationibtis aliquot factis in loca declivia elicerent. at Comani eos adorti effuse usque ad Romanam phalangem persecuti sunt, ubi frenis equorum paululum adductis instructisque ordinibus ad invadendam Romanorum aciem sese pararunt. imperator vero, cum audaciorem quendam Comamum equitem ultra aciem prosilientem ordinesque praetercurrentem videret ac tantum non provocantem ad certamen singulare, nullum e dextro sinistrove cornu contra eum egredi minime tulit; ipse vero ultra omnes habenis remissis evectus barbarum pugnandi avidum hasta primum vulneravit, tum ense transfixum de equo deiecit, eo quidem die militem potius quam imperatorem se gerens; ac magnum statim et Romanis legionibus animum et metum Scythis iniecit, quorum aciem turris instar se admovens discidit. ita phalangis contextu perrupto dispersi barbari ubique effuse fugerunt; ac septem tunc millia Comanorum ceciderunt captaque tria millia sunt. cum vero omenm praedam cepissent Romani. imperator, quia rapta erat ex ’is finitimis, eam solito more dividi haud permisit, sed reddendam incolis decrevit. et avis instar regis edictum per circumiacentem regionem volat congregatique ad castra qui rapinas tuleraut sua quisque recipiunt pectora tundentes supplicibusque manibus ad caelum sublatis fausta omnia imperatori precantes: audiebatur mixta virorum mulierumque vociferatio usque ad lunarem circulum assurgens. imperator vero laetus copias convocavit parvamque Nicaeam reduxit; ubi cum biduo substitisset, tertio die Adrianopolin pergit et complures dies in Silvestri aedibus habitavit. iam praecipui quiqne Comanorum, qui e reliquo exercitu lecti erant, imperatorem decepturi tamquam suapte sponte ad eum veniunt pacemque statim se inituros esse simulant, eo quidem consilio, ut tempore quietis usus Comanorum exercitus longius progredi posset. commorati igitur per tres dies post tertium diem noctu domum redire coeperunt. sed imperator cognita Comanorum fraude per cursores eos quibus Zygi callium custodia credita erat certiores facit, ne dormirent, sed assidue excubarent, si forte eos comprehenderent; ipse, cum Comanorum exercitum procedere comperisset, statim sumptis militibus qui forte aderant locum occupavit, quem Scutarium vocant, octodecim stadia ab Adrianopoli remotum. postridie Agathonicam venit, ubi cum Comanos castra ad Abrilebum (locus is est prope urbes quas memoravi) locasse cognovisset eoque profectus innumerabiles eorum ignes e longinquo animadvertisset, Nicolaus Maurocatacalo ceterique delecti exercitus duces ut venirent misit cum iisque, quid facto opus esset, deliberavit. placuit auxiliorum duces arcessere, Uzam Sarmatam, Caratzen Scytham, Monastram semibarbarum eosque iubere ad quodvis tabarnaculum quindecim pluresve τὰ βασίλεια.
- 10.4.3
ignes accendere, quo Comani tot ignes conspicientes Romanorum copias innumeras putarent eoque perterriti minus fortiter in posterum confligerent. ac magnum id Comanorum animis metum iniecit. mane igitur armatus iraperacor cum copiis suis adversus eos proficiscitur congressuque facto Comani terga dant. divio exercitu imperator leviter armatos iubet praecurrere; ipse effuse fugientibus acriter instat; quos cum ad Ferream quae dicitur Clisuram deprehendisset, multos interfecit, plurimos in servitutem abduxit. qui vero praemissi fuerant. omni Comanorum praeda potiti reverterunt. sed imperator, cum per foedam tempestatem in vertice Ferreae Clisurae pernoctasset. primo diluculo Goloen se recepit, ubi in laudandis donisque maximis remunerandis iis qui fortiter puguarant diem noctemque consumpsit. denique rebus e sententia perfectis ac laetis militibus domum dimissis duobus diebus totidemque noctibus in regiam urbem pervenit.
- 10.5.1
At vix paululum e multis his laboribus refectus, cum Turcas comperisset infestare Bithyniam ac praedari omnia, ex altera parte rebus occidentalibus imperatorem ad se trahentibus, plus laboris his quam illis impendens (maioris enim contentio adversus pericula urgentia erat) longe maximum consilium concepit suoque ingenio dignissimum atque ad Bithyniam tutandam illorum incursiones hac ratione arcebat: paucis enim libet eam exponere. ac Sangaris quidem fluvius et ora maritima quae recta usque ad Chelen oppidum tendit eaque quae ad septentrionem flectitur magnam amplectuntur regionem; quam in praesidiariorum paucitate, qui mali nostri vicini iam ex diutino tempore facti erant, Ismaëlitae et eorum, qui ultra Sangarin habitant, fines facile depraedabantur inprimisque Nicomediam amne traiecto premebant. repulsurus igitur istuin barbarorum impetum huiusque regionis incursionem et praecipue Nicomediae securitati consulens imperator, longissima infra Baanen lacum fossa animadversa atque ad extremum explorata, o ex positione et specie coniecit, locum nec sine causa effossum neque natura excavatum, sed manuum opus esse. eiusque originem perquirens comperit a quibusdam, fossam istam Anastasii Dicuri iussu excavatam esse; cur vero id factum esset, dicere non potuerunt. putabat autem imperator Alexius, imperatorem illum e proximo lacu aquam in hanc manu factam fossam emissurum fuisse; atque hac cogitatione ductus imperator Alexius altissime alveum effodi iussit; sed tamen veritus, ne fluinina propter aquarum confluentiam navigabilia fierent, arcem firmissimam struxit, quae undique munita cum ob amnem tum ob altum latumque murum capi non poterat ; unde etiam ferreae nomen accepit. atque nunc ferrea haec turris urbis suburbium est ct propugnaculum muri. huic arci extruendae ipse imperator a primo mane usque ad vesperum praefuit nec solis aestivum tropicum obeuntis calore et ardore nec pulvere deterritus. ac multos omnino sumptus impendebat, quo firmiasima arx et inexpu- gnabilis fieret, amplaque mercede ad quemque lapidum trahendum, sive quinquaginta sive centum viri erant, provocabat. quare non vulgares mercennarii, sed milites omnes et apparitores cum indigenae tum aliunde allecti ad tantos lapides trahendos incitabantur, cum et amplam mercedem et ipsum imperatorem velut praemiorum arbitrum viderent; idque sane artificium fuit, quo facilius multis accurrentibus ingens lapidum moles traheretur. sic igitur ille ad deliberandum sollertissimus, ad agendum efficacissimus erat. atque hunc in modum usque ad indictionem * anni ** res ab Alexio gestae sunt. necdura inde recreatus innumeros Francorum exercitus appropinquare fama audivit; quorum incursionem timebat, cum nosset et vehementissimos eorum impetus et facilitatem in mutanda sententia et mobilitatem et cetera, quae Gallorum naturae tamquam propria aut consectanea quaedam ubique inhaerent, eosque divitiis inhiantes semper quavis causa oblata foedera facile rumpere. semper enim in mente habebat haec ut decantata ita sane verissima. qnocirca minime socors fuit, sed cuncta paravit, ut postulante tempore ad pugnam expeditas esset. atque omnia profecto tunc fama maiora terribilioraque erant. universus enim Occidens et quotquot barbarae gentes ultra Adriaticum mare usque ad Herculis columnas incolunt, mutatis sedibus deinceps per Europam in Asiam cum omnibus suis iter faciebant. tantae vero commotionis haec fere fuit causa. Gallus quidam Petrus cognomento Cucupetrus ad sanctum sepulcrum adorandum peregrinatione snscepta gravissimis Turcarum et Saracenorum totam Asiam depraedantium iniuriis vexatus vix in patriam redierat. sed rem irritam fuisse minime tulit, verum denuo idem iter suscipere decrevit; cumque intellexisset, ue quid peius accideret, non soli sibi iterum viam ad sanctum sepulcrum ingrediendam esse, prudens sane consilium iniit. nimirum per universas Latinorum regiones haec promulgabat: “Divino oraculo iussus sum nuntiare omnibus Franciae comitibus, ut patria relicta cuncti pergant ad sancti sepulcri adorationem omnique vi totoque animo Hierosolyma ex Aga- renorum manibus eripere studeant.” nec infeliciter rem gessit. omnium animis quasi divinam vocem immittens effecit, ut undique Galli alius aliunde cum armis equis reliquo belli apparatu affluerent: tanta fuit illorum alacritas atque impetus. omnes adeo viae publicae ab iis terebantur; ac proficiscebantur uua cum Gallorum militibus inermes quoque, mulieres puerique patria sede relicta, qui multitudine harenam astraque anteibant rubras in humeris gestantes cruces. atque instar amnium undique confluentium per Daciam imprimis ad nos omnes veniebant. tot populorum adventum locustae praecedebant, quae segetibus parcentes solas in vineas saeviebant. quae res significabat, ut vates praesagivere, hos Gallicos exercitus temperaturos a Christianis, barbaris autem Ismaelitis ebrietati ac vino Bacchoque deditis graviter nocituros esse. ea enim gens Baccho Venerique obnoxia maximeque ad cuiusvis generis concubitus prona cst nec libidinem cum carne circumcidit, verum perditissima est Veneris vitiorum serva. hinc Astarten quoque et Astaroth adorant coluntque; tum astri effigiem maximi faciunt aureamque suam Chobarem. at frumentum de Christianis syrabolorum periti interpretabantur ob temperantiam et nutriendi vim. ita igitur vineas frumentumque vates acceperunt. atque haec de vatibus ita se habeant: barbarorum autem de adventu haec adnotanda sunt. sane uovi aliquid prudentiores intellegere sibi videbantur. nam cum tot homines non una nec eadem via pergerent (qui enim istae copiae ex diversis locis profectae Longibardiae fretum una transicere poterant?) certis intervallis deinceps transgressi omnes continentem peragrarunt, praecedente, ut dixi, quodvis agrnen infinita multitudine locustarum, quae re saepius observata praecursores Francicorum exercituum vulgo vocabantur. cum vero iam quidam passim Longibardiae fretum traicerent, mittit imperator duces quosdam Romani exercitus Dyrrachium et Aulonem versus, qui traicientes ibi benigne exciperent iisque largos commeatus ex omnibus regionibus, qua forte iter esset, congererent: ipsi vero clam subsequerentur et cum eos in obiacentes pagos praedatum via devertere cernerent, modicis iaculationibus summoverent. erant cum iis periti quidam linguae latinae, ut, si quid rixae oriretur, omnia componerent. sed ut rem accuratius exponam et de siugulis distinctius dicam, divulgata ubique illa fama primus Gotofredus propria terra vendita iter propositum erat ingressus, qui erat vir ditissimus maximeque generositate fortitudine nobilitate elatus: Gallorum enim alii alios praevenire studebant. nec a quoquam tanta virorum mulierumque commotio commemorata est; e quibus simpliciores quidem domini sepulcrum venerari sanctaque loca religiose visere cupiebant, callidiores vero ac similiores ëmundi qui eadem atque ille sentiebant spem Constantinopolis, tamquam si hoc corollarium esset, obiter occupandae clam conceperant. ëmundus vero vetere in imperatorem odio flagrans animos plurimorum procerum conturbabat. interim Petrus, postquam praeconis instar illa promulgavit, primus omnium profectus cum octoginta peditum
- 10.6.1
millibus et centum millibus equitum Longibardiae fretum traiecit et per Ungriae fines caput iniperii petiit. nam Celtarum gens, ut facile hinc concluditur, cum semper perfervida acerrimaque est, tum maxime in facienda expeditione effrenata.
- 10.6.2
Imperatori autem, cum quae a Turcis Petrus perpessus erat cognosset eique suasisset, ut ceterorum comitum adventum expectaret, ille fretus insequentium multitudine non oboedivit traiectoque freto ad Helenopolin oppidum castra posuit. iam ad decem millia lia Normannorum, qui hunc sequebantur, a reliquo exercitu segregati circumiacentem Nicaeae regionem tanta crudelitate vastabant, ut puerulos partim discerperent membratim, partim lignis transfixow igne assarent, adultos vero omnis generis suppliciis afficerent. quo cognito incolae urbis apertis portis in eos erumpunt, sed atroci proelio conserto a Normannis fortiter repugnantibus urbem repetere tere coguntur. illi cum omni praeda Helenopolin redierunt. ibi cum invidia, ut fit, reliquorum qui remanserant animos accendisset, αὐτῶν μετὰ ἀποχρo exorta disceptatioue et rixa feroces Normanni rursus secedunt Xerigordumque facile capiunt. quo sultanus audito mittit in eos cum idoneis copiis Elchanem, qui recepta Xerigordo Normannorum alios gladio cecidit, alios in captivitatem abduxit, simul in eos qui cum Cucupetro remanserant consilia moliens. nam et idoneis locis posuit insidias, in quas qui Nicaeam peterent improviso incidentes interficerentur, et Celtarum avaritia perspecta duos homines strenuos in Petri castra submisit, qui Nicaeam Normannos cepisse omniaque quae inessent inter se dividere nuntiarent. movit ea fama incredibiliter Petri milites; nam praedae opumque mentioae facta statim sine ullo ordine Nicaeam versus ruunt omnis peritiae militaris et in proelia euntium disciplinae paene inmemores. Latinorum enim natio cum omnis lucri, ut supra dictum est, avidissima sit, tum etiam, ubi ad invadendas regiones se convertit, nulla ratione refrenari potest. ita- que nec ordine nec manipulatim procedentes, ad fluvinm, qui Draco dicitur, in Turcarum insidias incidunt ac misere trucidantur, tantaque Gallorum Normannorumque multitudo Ismaelitico gladio periit, ut collatis undique occisorum cadaveribus non tumulus vel collis speculave, sed instar montis et altitudine et latitudine et crassitie eximii acervus existeret: tantus erat ossium agger. postea quidam ex eodem illo barbarorum genere, cum murum in civitatis formam aedificarent, multa pro caemento caesorum ossa lapidibus miscuerunt, quodammodo, ut illis sepulcrum pararent, condentes urbem. manet ea adhuc cincta moenibus saxorum ossiumque mixtura confectis. omnibus vero ad internecionem deletis solus se Petrus cum paucis Helenopolin recipit, iterum Turcis ad intercipiendum eum machinas tendentibus. sed imperator tantae caedis certo nuntio allato non committendum ratus, ut Petrus quoque caperetur, statim Catacalonem Constantinum Euphorbenum, cuius saepe supra meminimus, cum idoneis copiis, quas in naves bellicas impo-
- 10.7.1
suit, per mare suppetias ei misit; quem appulsum cernentes Turcae se fugae dederunt. is non diu ibi moratus Petrum cum sociis non multis periculo ereptum ad imperatorem ducit; a quo et prioris imprudentiae et quod contra saum consilium in tantas calamitates incidisset, admonitus ille ut Latinus superbus tantam cladem respondit haudquaquam sibi, sed illis imputandam, qui sibi non oboedientes suum ipsorum consilium secuti essent; ac praedones eos raptoresque vocitabat nec dignos, qui a salvatore ad adorationem sancti sepulcri admitterentur. nonnulli igitur Latinorum, Boëmundus scilicet quique eadem sentiebant, iam pridem Romani imperii desiderio flagrantes idque sibi vindicare cupienteo Petri, ut dixi, promulgatione praetexta tantum motum fecerant simpliciores decipiendo simulantesque se ad sanctum sepulcrum ulciscendum in Turcas proficisci terras suas vendiderant.
- 10.7.2
Ubus (Hugo) autem quidam, frater regis Franciae, nobilitate divitiis opibus Novati instar praetumidus, cum patria relicta vellet ad sanctum sepulcrum pervenire, ut splendida sibi occursatio fieret, ad imperatorem hunc amentiae nuntium misit; “Scias, imperator, esse me regem regum et maiorem cunctis, qui sub caelo sunt. itaque adventanti mihi istuc decet obviam iri meque excipi magnigice et ut nobilitati meae consentaneum sit.” quo audito, cum Dyrrachii dux esset Ioannes Isaaci sebastocratoris filius, de quo supra diximus, classi vero circa Dyrrachii portum certis intervallis collocatae praeesset Nicolaus Maurocatacalo, qui crebris inde excursionibus mare observabat, ne praeternavigantes piraticae naves sibi laterent, imperator ad utrumque epistulis datis mandavit Dyrrachii duci, ut a continente littoreque Galli adventura opperiretur eiusque nuntium quam celerrime ad imperatorem mitteret, Ubum ipsum exciperet magnifice ; ducem vero classis nec cessare aut languescere, sed perpetuo vigilare iussit. interim Ubus, postquam ad Longibar- diae litus feliciter pervenit, legatos ad ducem Dyrrachii mittit quatuor et viginti aureas loricas ocreasque indutos una cum comite Tzerpenterio et Elia, qui Thessalonica ab imperatore profugerat. qui ad ducem in hunc modum verba fecerunt: “Notum sit tibi, o dux, dominum nostrum Ubum quam primum adventare sumpto Romae aureo sancti Petri vexillo. hunc vero scias summum esse ducera universi Francorum exercitus. ergo te para ad ipsum exercitumque eius pro dignitate excipiendum occursumque debitum ei reddendum.” talia duci dicentibus Ubus Roma in Longibardiam, ut commemoravi, profectus et per Barium Illyricum versus navigans ingenti tempestate plerasque naves suas cum nautis militibusque amisit; una dumtaxat scapha, qua forte ipse vehebatur, fluctibus et ipsa semilacera ad litus inter Dyrrachium et locum, qui Palus vocatur, eiecta est. ita mirabiliter servato ipsi obviam fiunt duo quidam eorum, qui eius adventum observabant, eumque compellantes “Dux” aiunt “expectat tuum C
- 10.8.1
adventum videndi te cupidus.” statim illo equum poscente alter desiliens suum perofficiose tradit. itaque dux, cum Ubum honorifica salutatione excepisset, quo et unde percontatus audito infelicis navigationis periculo faustis eum pollicitationibus cousolatur lautasquc deinde apponit epulas. post cenam liberaliter eum quidem, at non plane libere apud se detinet, confestimque impcratori hac re nuntiata. dum ab eo accipiat quid faciat, expectat. omnibus vero cognitis Augustus Epidamnum, quam urbem Dyrrachium saepe vocavimus, mittit celeriter Butumitem, ut Ubum exciperet neve recta cum co procederet, sed deflectcns per Philippopolin eum in regiam urbem duceret: metuebat enim subsequentes Francorum copias et exercitus hunc imperator insigni honore exceptum multaque affectum benevolentia magnis pecuniis datis statim commovit, ut sacramento Latinis nsitato ipsius se hominem profiteretur.
- 10.8.2
Haec de Ubo velut prooemii causa dicta sunto. at Boëmundus, cuius supra saepe mentio facta est, quindecim diebug interiectis cum clarissimis comitibus innumeroque exercitu ad Cabalionis litus transiit. qui locus prope est Bousam. sunt ea nomina locorum istius regionis: quibus barbaris nominibus utentes iisque historiae contextum contaminantes nemo nos vituperet. nam ne Homerus quidem indignum putabat, nominare Boeotos et quasdam barbarorum insulas ob historiae diligentiam. iam Prebentzae comes Boemundi vestigia premens et ad Longibardiae litus progressus, cum et ipse traiecturus esset, sex millibus aureorum staterum piraticam navem maximam trium velorum ducentorumque remigum conduxit; quae tres quoque naves remulco trahebat. nec Aulonem versus, ut reliqui Latinorum exercitus, navigavit, sed Romanam ticlassem classem solutis funibus modica declinatione usus Chimaram secundo vento tetendit. fumum autem fugiens incidit in ignem. neque enim in nauticos disperse in Longibardico freto excubias agentes incidit, verum in ipsum universae classis Romanae ducem, Nicolaum Maurocatacalonem, qui iam dudum de piratica ista nave certior factus omnibus triremibus biremibusque et nonnullis celeribus assumptis locum ad Cabalionem adversus Asonem ceperat, raagna Asone, ubi fuerat, classe relicta. is mittit secundum quem dicunt comitem cum sua triere, quae Excusata a nauticis vocatur, eumque, si navis ante commemoratae nautae funibus solutis mare ingrederentur, facem accendere iussit; idque statim ille profectus peregit. conspecto signo alias naves Nicolaus dux velis ad navigandum parabat, alias multis quasi pedibus remorum instruxit. quo facto adversus transfretantem comitem navigat eumque assequitur vix tribus a continenti stadiis profectum Epidamnumque urbem in adversa ripa sitam cum mille quingentis armatis et equis egregiis octoginta petentem. hunc conspiciens navis gubernator Prebentzae comiti “classis” inquit “e Syria nobis infesta fit obviam caedisque ac necis periculum adest.” tum comes extemplo omnes indui loricis et pugnare iubet; ac licet media hiems esset (celebrabatur enim memoria summi antistitis Nicolai), tamen omne mare tranquillum erat noxque magis quam vere plenilunio splendebat. quocirca silentibus ventis piratica navis, cum agi non posset, immota in aquis constitit. hoc autem narrationis loco velim admittere orationem ad celebranda Mariani facinora. qui statim a classis duce patre suo levioribus navigiis impetratis recta illam navem petiit et a prora aggressus est. confluunt eo extemplo armati, cum instructissimum eum ad proelium vidissent. at Marianus Latinos ipsorum lingua admonebat, ne metuerent aeu in eiusdem fidei homines pugnarent. sed Latinorum quidam tzangra eius galeam petiit. tzangra vero apud barbaros est arcus, Graecis plane ignota; nec tenditur dextra nervum, laeva arcum in contrarium trahente: sed qui bellicam hanc longissimeque iaculantem machiuam iutendit, hunc oportet paene, ut ita dicam, resupinatum et utroque pede ad curvaturam arcus anuisum utraque manu strenue chordam attrahere; qua in media tubus est forma cylindri dimidiati suspensus ex ipso nervo, longitu- dine vero magni teli pertinet a nervo ad medium arcum. in hoc multa ponuntur tela, quae quidera brovia, sed crassissima ferroque satis gravi praemunita sunt. ea autem laxato nervo omni vi impetuque eiecta, ubiubi tangunt, non repelluntur, sed clipeum ferrique gravissimi loricam penitus perforant, ut per adversam partem evadant: adeo vehemens et indomitus talmm telorum niissus est. quin etiam eiusmodi telo signa aenea transfixa sunt; ac si maximae urbis moenibus impingitur, aat mucro ab interiore parte eminet aut totum in muro manct abditum. talis machina est tzangra, daemonicum plano inventum, si quidem qui eius ictu pulsatur, miserrimus sine plagae quantacumque est sensu moritur. Mariano igitur in summam galeam tzangrae iaculum incidit eamque pcrforavit, sed providentia arcente eius ne capillum quidem strinxit. at celeriter ille aliud telum iaciens brachium comitis icit, ita ut clipeo loricaeque laminis perforatis sagitta eius lateri inhacreret. forte quidam sacerdos Latinus erat decimus tertius commilitonum comitis, qui e puppi haec animadvertens multis telis Marianum petiit. nec vero Marianus cessavit, sed et ipse fortiter pugnabat et suos ad dimicandura excitabat, donec Latini sacerdotis socii vulnerati fessique tertio mutandi erant. ipse tamen sacerdos quamvis multis plagis saucius ac cruore proprio circumfusus perstabat intrepidus. neque enim eadem apud nos Latinosque cleri condicio, cum nos canonibus et legibus evangelicoque dogmate iubeamur “ne stringas, ne hiscas, ne prehendas: es enim sacerdos”. at barbarus Latinus, dum primitias clipeum laeva, dextra lanceam sumit et dum divinum corpus sanguinemque communicat, caedem spectat atque, ut est in psalmo Davidico, vir sanguinum fit. sic barbarum id genus non minus sacerdotale quam belli studiosum est; quare hic non tam sacerdos, quam bellator stohim sacerdotalem induit simulque remo prenso ad navale bellum proeliumque intendit, pugnans eodem tempore et cum mari et cum viris. nostri enim clerici, ut modo dixi, Aaronem et Mosen et primum nostrum archisacerdotem imitantur. pugna autem a vespera usque ad medium diem posterum strenue commissa vel inviti Latini, postquam expetitam incolumitatem impetrarunt. Mariano cedunt. verum puprnacissimus ille sacerdos ne pace quidem faeta pugnando destitit, sed pharetra telis exinanita saxum in Mariani caput impegit, cumque is scuto caput tegeret, lapis scuto in quatuor partes diffracto galeam percussit; quo ictu perculsus statim Marianus sensu amisso diu vocis expers iacuit, ut Hector ille lapide ab Aiace tactus animam propemodum efflavit. sed ubi primum aegre se recreavit restituitque, perculsorem telis petitum ter vulneravit. at iste imperator potius quam sacerdos pugna satiari nunquam poterat, verum saxis omnibus manu emissis, cum telis lapidibusque vacuus nec quid faceret nec quo hostem repelleret, haberet, iactabat se et aestuabat et bestiae instar se ipsum contorquebat. itaque cum quidquid ei forte ad manum erat ca-
- 10.9.1
peret, saccam panibus refertuin conspicatus tamquam lapides ex eo panes iecit, velut sacerdotis munere fungens mysteriumque celebrans et bellum cum saoris consocians; arrepto ig-itur pane totiusque nianus vi in Mariani vultum coniecto in gena eum percutit. sed haec de sacerdote deque nave illa et militibus in eam impositis. ceterum Prebentzae comes cum se suamque navem ac suos dedidisset, libenter Marianum secutus est. dum vero ad terram appulsi exeunt, saepe multumque sacerdos Marianum quaerebat, a vestium coloro, quod nomen nescivit, eum vocitans; quem ubi invenit, amplexatus salutavit; simul glorians “si terra mihi” utique vestrum meis manibus cecidissent.” tum ei pretii centum triginta staterum donat. his dictis datisque expiravit.
- 10.9.2
Interim Gotofredus comes itinere cum aliis comitibus et cum exercitu, in quo equitu mdecem, peditum septuaginta millia erant, confecto ad Constantinopolin pervenerat copiasqiie ad Propontidem ita collocavit, ut a ponte prope Cosmidium sito nsque ad sanctum Phocam extenderentur. instante autem imperatore, ut Propontidis fretum transiret, diem ex die ducens causasque alias ex aliis texens moras nectebat: nempe Hoemundum ceterosque comites opperiebatur. namque cum inde ab initio Petrus ad sancti sepulcri adorationem tantum iter suscepisset, reliqui tamen comites. inprimis Boëmundus, ob vetus in imperatorem odium occasionem quaerentes ulciscendae praeclarae illius victoriae, quam ad Larissam is de Boëmundo reportaverat, conspiraverant ititer se atque ipsam Coastantinopolin occupaturos se somniantes in eandem convenerant sententiam; cuius rei supra saepe mentionem fecimus. nam specie quidem adversus Hierosolyma proficiscentes re vera imperatorem regno privare regiamque urbem capere studebant. sed imperator versutia eorum perspecta ethnicorum copias cum ipsis ducibus datis litteris ab Athyra usque ad Phileam, qui locus in ripa Ponti situs est, turmatim consistere ibique, si qui aut a Gotofredo ad Boëmundum comitesque insequentes aut lursus ab his ad ipsum mitterentur, observare iisque commercium intercludere iussit. interea contigit hoc. aircessiverat imperator aliquos Gotofredi comites, quos moveret ut ipsum ad ius iurandum impellerent; tritoque tempore ob loquacem et multiloquam Latinornm naturam falsus ad eos rumor percurrit, comites ab imperatore in custodia teneri. multae confestim legiones in Byzantium ruuut statimque eversis plane palatiis, quae ad Argenteam Paludem iacent, etiam moenia Byzantii temptant. quamquam enim idoneis quidem urbis expugnandae machiuis carebant, tamen multitudine sua freti eo impudentiae processerunt, ut vel ignem admovore auderent portae, quae est sub palatio nec procul a summi antistitis Nicolai templo, olim a quodam imperatore extructo. nec solum quicumque ex sordida Byzantina plebe et imbeciUes bellique insueti erant, conspicientes Latinorum phalangas suspirabant eiulabant pectora plangebant, quia quid agerent, prae metu non haberent, sed vel potissimum amici imperatoris, qui feriam illam quintam, qua urbs capta fuerat, secum reputantes metuebant, ne praesente illo die eorum quae tum facta erant ultio fieret. quotquot autem rei militaris peritia praediti erant, sine ordine ad regiam confluebant; neque tamen imperator se armavit, cum neque loricam indueret nec clipeum hastamque arriperet nec gladio se cingeret, ὢ securus in imperatorio solio considens et omnes hilari vultu excitabat iisque animum iniecit et propinquis ducibusque exercitus quid facerent suadebat. ac primum quidem vetuit quemquam exurbe adversusLatinos exire partim ob praesentium dierum religionem (erat enim feria quinta maximae sanctaeque hebdomadis, qua salvator ignominiosam pro omnibus necem subiit) partim quod a civium caede abhorrebat. itaque crebros per nuntios iis suadens, incepto ut desisterent, “Veremini” ait “occisum hodie pro nobis omnibus dominum, qui nec crucem nec cla- vos lanceamve, maleficorum supplicia, propter nostram salutem recusavit. sin vero pugnandi cupido vobis est, et nos post diem dominicae resurrectionis parati erimus.” at his non commoti Latini densatis etiam ordinibus iactus telorum frequentabant, ita ut adeo aliquem ex iis qui soliuni Augusti circumstabant pectore percuterent ; quo viso plerique imperatori ab utraque parte adstantium recessere. ipse interim immotus sedebat confirmans eos placideque increpans; quae res omnibus admirationi erat. sed ubi Latinos impudenter appropinquare muris neque utilia sibi suadenti obsequi vidit, primum generum suum Nicepborum, Caesarem meum, cum viris fortissimis sagittandique peritis summa moenia obtinere iussit addens, ut multa in Gallos tela mitterent nec tamen destinata petentes, sed ita ut plurima aberrarent solaque densitate missilium eos perterrefacerent, caederent autem neminem ; nam, ut supra diximus, et diei religionem et civilem caedem metuit. alios electos duoes assumere plurimos arcubus, nonnullos longis lanceis armatos et subito porta, quae est iuxta sanctum Ro- P manum, prodire vehementemque impetum hosti ostentare iussit ; quos ta disposuit, ut hastatorum quisque iret inter duos clipeatos, per quos protegeretur, simulque edixit, acie sic instructa ut lento pede in hostem vaderent, paucis interim sagittariis ad Gallos eminus lacessendos, qui crebro huc illuc se verterent, praemissis ; ubi ngusto iam intervallo acies distarent, comitantes sagittarii parcerent quidem rectoribus, equos tamen crebris telis peterent, ipsi remissis habenis in Gallos inveherentur partim ut equis vulneratis formidabilis ille Gallici equitis impetus languesceret nec facile in Romanos incurrerent, partim, quod maximi erat, ne Christiani interimerentur. hi igitur valvis patefactis libenter regia mandata perfecerunt equis modo admissis modo reductis, ita ut multi eo die caderent hostium, ex nostris pauci dumtaxat vulnerarentur. verum nunc hos mitto ; dominus autem meus Caesar, ut dixi, cum peritis sagittariis in barraros iaculans turres insidebat; omnesque arcubus et bene col- liniabant et bene iaciebant; erant enim cuncti iuvenes nec Teucro illi Homerico sagittandi arte cedebant. at Caesaris arcus plane Apollinis eiat; neque enim, ut illi apud Homerum Graeci, nervum mammae arcuique sagittam admovebat et aptabat, venatoriae artifi ut illi edens specimen, sed veluti Hercules quidam tela immortali letalia destinat arcu, quibus quidquid petiit, dum vellet, attigit; namque et alias, cum certaminis proeliique tempus adesset, quemcumque pro scopo sibi proposuit, statim percussit, et quam partem iaculabatur, eam celeriter semper figebat: tanto robore tendebat arcum tantaque celeritate tela misit sagittandi arte ipsum Teucrum et Aiaces superare visus; sed tamen metuens diei religionem imperatorisque mandatorum memor, cum audacter cos et temere se moenibus admoventes et clipeis tantum galeisque se tutantes videret, arcum quidem tendebat, sed voluntarie ictum perdebat modo infra modo supra eos iaculaus. quamvis autem eo die caveret, ne Latinos telis feriret, tamen cum audax quidam et impudens Latinus non modo eos, qui pro muris stabant, multis sagittis lacesseret, sed sua etiam lingua multa probra iactare videretur, in hunc Caesar arcvim intendit: nec frustra sagitta e manu emissa est, sed per clipeum illius et thoracis laminas penetrans lateri brachium affixit. qui, ut ait poeta, humi statim mutus iacuit. it autem clamor ad caelum, cum nostri Caesari gratularentur, hostes vero istius casu dolerent. illic vero fortiter equitibus nostris adversus hostem pugnantibus eademque fortitudine his in muris resistentibus orta est utrimque gravis terribilisque pugna: ad extremum imperator suas copias submisit ac Latinorum phalanges in fugam vertit. postero die Ubus ad Gotofredum profectus suasit, ut imperatoris vohmtati cederet, nisi denuo eius scientiam bellandi experturus esset, fidelemque ei se fore iure iurando sponderet. at multis verbis eum vituperans ille “Tune” inquit “regis instar cum tot opibus et copiis domo egressus, postquam nunc ex tanta altitudine in servi te condicionem abiecisti, venis etiam velut praeclarae rei conscius, ut haec mihi suadeas?” vero” inquit “nostra in terra manere nec aliena appetere oportebat: huc autem profectis, ubi sine magna principis benovolentia salvi esse non possumus, nisi si dictis eius obtemperabimus, nobis haud prospera evenient.” infectis rebus Ubo dimisso certior de subsequentium comitum adventu electos duces cum copiis ipsorum ad Gotofredum delegavit iisque praecepit, ut ad transfretandum eum hortarentur cogerentque; quos ubi conspexere Latini, neque expectantes nec quid vellent quaerentes armis eos proelioque excipiunt. gravi deinde pugna coorta multi utrimque cadunt vulneranturque *** imperatorii, quotquot impudentius adversus ipsum ruebant; iam fortissime his dimicantibus Latini dant terga. ita Gotofredus non ita multo post imperatori obsecutus est ad eumque profectus iure iurando, quod exigebatur, promisit, quascunque urbes et terras arcesque capturus esset, quae imperii Romani antea fuissent, eas se
- 10.10.1
P duci ad hoc ipsum ab imperatore misso traditurum esse. his ita firmatis Gotofredns magnis ab imperatore muneribus auctua exceptusque eius palatio et ad mensam regiara adhibitus lauteque epulatus freto transmisso ad Pelecanum castra posuit providente imperatore, ut frequens cibariorum copia iis suppeditaretur.
- 10.10.2
Post hunc advenit comes, quem Raul vocabant, cura equitum peditumque quindecim millibus; qui postquara cum comitibus, qui sub eo erant, ad Propontidem circa Patriarchae quod dicitur monasterium consedit, reliquos usque ad ipsum Sosthenium disposuit. quod vero eodem quo Gotofredus consilio transitum differebat sequentium copiarum adventum opperiens, imperator futuri providus, cum horum adventum timeret, hos quoque omni raodo ut celeriter traicerent adducebat. arcessit itaque Opum, virum strenuum nec rei militaris scientia cuiquam cedentem, illumque, cum adesset, cum aliis viris fortibus terrestri itinere ad eum tendere et ad transfretandum iubet eum cogere. quem ubi nequaquam imperatori obsequentem vidit, quin etiam impudentem et valde in eum inve- hentem, acie instructa barbarum perterrere studuit existimans, hac eum re ad maturandam traiectionem adactum iri. sed is dicto citius Gallis, quos secum habebat, instructis gaudens ut leo magni corporis praeda oblata vehementi impetu Opum aggressus est. advenit vero Pegasius illos transportaturus : qui ad litus pugnam conspicatus Gallosque flagrantius in Romanum exercitum ruentes excensione facta Gallos a tergo invadit. multisque caesis ac pluribus etiam vulueratis superstites poscunt traiectionem. at imperator, ut fuit prudentissimus, ne Gotofredum assequerentur rebusque adversis enarratis hunc in se excitarent, petitioni eorum libenter annuit impositosque in naves maritimo itinere ad salvatoris sepulcrura, ut ipsi valde cupiebant, misit ; delegavitque etiam ad comites, quos expectaverant, qui benevolentiam suam significarent, magnamque iis spem ostendit, ita ut statim, quodcumque iussi erant, exsequerentur. hactenus de Rauleomite. insequente eum innumerabili multitudine ex omnibus fere Galliae provinciis collecta cum iis qui eos ducebant, regibus ducibus comi- tibas ipsisque adeo episcopis, misit obviam suos imperator, qui benigne iis exceptis, quod et futuri praevidendi et commodi occupandi peritissimus erat, operam ipsius non defore nuntiarent; quin etiam cibaria ab iis quos ad id ipsum miserat in via suppeditanda iis curavit, ne quis omnino iis ex ulla causa praetextus esset. petunt illi Constantinopolin. ac dixerit aliquis, caeli eos esse stellas aut harenam ad maris litora effusam; nam quot folia floresque ver parturit, ut ait Homerus, tot Constantinopoli festinantes iam appropinquarunt. ipsorum autem ducum nomina, etsi libenter faciam, edere nolo respuente id nostro sermoue. nam cum barbaras illorum voces, quippe absonas, efferre non possum, tum nimiam earum copiam submetuo. et quid enumerandis tot hominum nominibus operam perdam, quos videndi taedio qui tum aderant afficiebantur? horum igitur exercitus, simul ad magnam urbera pervenerunt, iussu imperatoris prope Cosmidium monasterium usque ad Hierum castra locarunt; nec, ut olim Graecos, novem eos praecones clamore coercuerunt, sed idonea fortium militum copia, qui eos sequebantur, suasit, ut imperatoris iussis oboedirent. iam imperator ad Gotofredi iuramentum eos impulsurus, postquam singulos ad se seorsum vocavit, otiose cum iis disseruit facilioresque ad duriores flectendos adhibuit. cum vero Boëmundi adventum expectantes obsequi nollent, sed excusandi causa multa oxcogitarent, qnae ab imperatore peterent, is celeriter quidquid simulabant disiecit variisque eos modis aggressus tandem ad Gotofredi iuramentum adegit arcessito hoc ipso a Pelecano, ut iuramenti celebritati interesset. itaque omnibus cum ipso Gotofredo congregatis, ubi ius iurandum ab omnibus comitibus iam datum est, nobilis quidam in imperatoris sella sedere ausus est; cumque imperator iamdudum superba Latinorum natura perspecta nihil contra diceret, Balduinus comes accessit manuque prehensum excitavit ac multum obiurgans “Tibi vero” inquit “postquam servitutem imperatori promisisti, agere non licet; neque enim Romanorum imperatores consueverunt, dicioni suae subiectos solii participes habere: oportet autem iuratos servos regionis consuetudines tenere”. ac Balduino quidem is respondit, sed acribus oculis imperatorem intuens patriaque lingua voces quasdam miirmurans “En” ait “qualis rusticus sedet solus talibus ducibus adstantibus”. nec latuit Augustum motus Latini: advocatoque aliquo ex Latinae linguae interpretibus, cum dicti sensum rescivisset, nihil tum quidem Latino respondit, at verba animo servavit; ac cum omnes imperatori vale dicerent, inflatum istum impudentemque Latinum arcessivit eumque, quis et unde esset quoque genere ortus, interrogavit. tum ille “Purus ” inquit “sum Francus ex nobilibus. unum autem scio: esse in trivio regionis, unde prodii, olim aedificatum templum, in quo, qui solus cum solo certare cupit, armis ad talem pugnam instructus numinis auxilium iraplorat moraturque expectans, qui manum cum eo conserere audeat. ad id trivium diu ego mansi adversarium expectans; nemo vero fuit, qui hoc ausus esset,” his imperator auditis
- 10.11.1
” inquit “bellum quaerens non invenisti, tempus imminet sat bellorum suppeditaturum. tibi vero suadeo, ne aut in postrema aut in prima acie te coUoces, sed medium hemilochitarum locum teneas. novi enim iamdiu Turcarum morem bellandi.” nec hunc solum monuit, sed reliquis omnibus, quaecumque in itinere eventura essent, praedixit suadens, quando dei nutu barbaros vicissent, ne effusius eos sequendo in insidias inciderent perirentque.
- 10.11.2
Sed haec de Gotofredo, Raule ceterisque eos sequentibus. Boëmundus autem cum aliis comitibus cum Aprum pervenisset, quod neque a nobilibus se oriundum sciret nec propter pecuniae inopiam magnum exercitum haberet, ut et imperatoris sibi favorem conciliaret et sua consilia occultaret, cum decem modo Gallis ceterisa comitibus praecurrens properavit Constantinopolin. imperator, quod viri machinas fallacemque eius et insidiosam naturam diu norat, priusquam ceteri comites adessent, convenire eum voluit et audire, quae diceret, eumque, ne cum illis coniunctus animos eorum perverteret, ante horum adventum ad traiciendum commovere. simulatque intravit, statim eum renidens et de via et ubi comites reliquisset, interrogavit ; quo ad omuia, prout opus esse putabat, respondente familiariter imperator eorum qaae is ad Dyrrachium Larissamque olim ausus esset et inimicitiarum illarum memoriam refricavit. sed ille "Tunc" inquit "hostis et infestus fui, nunc vero ultro veni tui imperii amicus". verum imperator leviter eum variis sermonibus pertemptans, cum ad iusiurandum eum paratissimum videret, "Nunc vero" inquit "via te fessum oportet quiete frui; nam de iis, quae volumus, postea disseremus". ita cum in Cosmidium abiisset, ubi hospitium ei paratum fuerat, mensam reperit omnibus carnibus et cibis opipare structam; dein crudam quoque terrestrium volucrumque carnem exhibent coqui his verbis: "Nos quidem, ut vides, ex more nostro obsonia coximus; quae si minus tibi arrident, en incoctas escas, quae, prout iusseris, parabuntur." sic ab imperatore pa- oὖv rare ac dicere iussi erant. nam cum pro magna sua facultate hominum mores perspiciendi et in arcana mentium penetrandi et consilia iudagandi Boëmundi malignum pravumque ingenium cognovisset, ne suspicionem ille in se conciperet, etiam crudas illas ei carnes simul anteponi iussit suspicionem sublaturus. nec fefellit eum opinio. etenim Boëmundus non modo nou gustavit, sed ne summis quidem digitis cibos tetigit statimque eos a se amovit nec cuiquam suspicione sua aperta adstantibus distribuit, simulans quidem iis se gratificari, re vera, si quis recte consideraverit, mortis cratera ipsis miscens. nec eum dolum dissimulabat (adeo suos contempsit), sed crudis carnibus more patrio a suis coquis paratis postridie eos, qui obsonia illa ederant, rogavit, num valerent. qui ubi valde sibi bene esse nec ullum se incommodum sensisse dixerunt, arcanum detegens "At ego" inquit "cum belli in eum gesti pugnaeque illius memoriam repete- rem, metui, ne veneno cibis insperso interitum mihi pararet”. Boëmundus. ego veronumquam vidi improbura, quin a recte faciendo in omnibus verbis et actionibus suis procul discesserit: nam ubi quis a mediocritate excessit, utrumcumque in extremum declinat, multum semper ab honesto abest, Boemundum vero imperator arcessivit consuetumque Latinis iuramentum et ipsum rogat. is rebus suis cognitis, cum se nec maioribus nobilibus ortum nec magnas habere opes sciret ideoque exiguis viribus parvoque se comitatu Gallico instructum esse, cumque alioquin natura esset periurus. libentissime imperatoris voluntati oboedivit. tum hic in palatio conclavis cuiusdam pavimentum omnis generis divitiis stravit cellamque * vestibusque et nuramis aureis argenteisque et rebqua divitiarum materia ita iraplevit, ut ob illarum rerum copiam ne ingredi quidem quisquam posset. cui vero Boemundo ea monstrandi negotium fuit, eum valvas repente patefacere iussit. at is improviso adspectu percussus “Si tot mihi” inqait “opes essent, multarum iam terrarum imperium olim mihi parassem”. tum ille “Haec omnia” ait “hodie laete beneficio accepto magnisque gratiis actis quieturus in suum diversorium abiit; ubi vero illa sibi afferri vidit, mutata priori admiratione “Numquam” inquit “tantam mihi ab imperatore ignominiam fore credidissem: sumite haec et, qui misit, ei reportate.” sed imperator, quod innatam Latinorum levitatem norat, vulgare illud verbum protulit “mala res ad proprium auctorem redeat”. ubi Boëmundus audivit baiulosque munera studiose coUigere vidit, mutata sententia, qui ante ea repudiaverat et aegre tulerat, hilari vultu ut brevi se transformans polypus baiulos spectavit. erat enira natura versutus et ad omnia, quae accidebant, praesens; tantumque astutia ac fortitudine omnibus, qui tunc trausiere, Latinis excelluit, quantum opibus copiisque cessit. sed ut fraudum abundantia omnes fere superavit, ita innataeLatinorum animis inconstantiae expers non fuit. quas autem divitias ’ecusaverat, tunc laetus accepit: tristi enim animo, cum ne terrae quidem uUius dominus patria exiisset, speciem dominici sepulcri adorandi indutus re vera sibi regnum quoddam parare atque adeo, si fieri posset, ex patris consiliis ipsum Romanorum imperium occupare decreverat: sed omnem, ut aiunt, funem moturo multis erat opus divitiis. verum imperator, cum triste eius et malignum ingenium nosset, quae ad arcana eius consilia accommodata erant, ea scite disicere studuit. quare deposcenti ei Orientis domesticatum Creticamque artem in Cretensem experienti imperator non est obsecutus timens, ne potestate accepta cunctos ille sibi Latinorum comites subiceret facileque ad omnia quae vellet in posterum impelleret. at ne Boemundus deprehensura se sentiret, comnioda eum spe lactans “Nondum” inquit “eius rei tempua adest; mox autem aderit virtute tua et consilio atque ”. postquam igitur ita cum iis egit donisque et honoribus omnis generis eos auxit, postridie in imperatorio solio consedit vocatisque Boemundo et cunctis comitibus multa de iis, quae in via evenirent, disseruit utiliaque suadens, qua pugnandi ratione consuetudineque Turcae uterentur, docuit eosque monuit, quomodo acies instruere ordinesque instituere deberent neu effuse Turcas fujyientes persequerentur: ita asperis eorum moribus largitionibus coUoquioque flexis benevolisque datis consiliis, ut traicerent, auctor fuit. Isangelen autem propter probatara prudentiam veramque animi sinceritatem ac vitae munditiam ex omnibus praecipue amabat; quem quidem adeo veritatis studiosum esse novit, ut nihil umquam ei anteponeret: nec minus supra omues Latinos eminuit quam sol supra stellas. quo factum est, ut tunc eum Alexius apud se retineret. itaque imperator, postquam ceteri ei valedixerunt ac per Propontidis fretum ad Damalium processerunt, molestiis quas ipsi creaverant levatus saepe Isangelen advocat distinctiusque docet, quae Latinis in via eventura crederet; quin etiam suspicionem, quam de Francis conceperat, ei aperuit. his saepe cum Isangele communicatis eique animi quasi ianua pansa ac rebus omnibus enarratis opem eius custodiamque adversus Boëmundi malitiam rogavit, ut et a pactis laedendis eum detineret et quovis modo eius machinas dissolveret. tum is imperatori “Cum a proavis periurium ac dolum veluti hereditatem quandam Boëmundus acceperit, maxime mirum sane sit, si ius iurandum servet. tamen, quantum in me erit, ego isti tuae voluntati numquam deero.” salutato dein imperatore toti se Gallorum exercitui adiuncturus abiit. verum imperator cum una cum Gallis in barbaros proficisci voluisset, veritus tamen innumerabilem eorum copiam Pelecanum eundum ibique manendum censuit, ut propter Nicaeae viciniam, quae et Gallis acciderent et Turcae intra Nicaeam forisque gererent, resciret. neque enim dignum se iudicans, si nihil ipse interea bellicae gloriae sibi pararet, occasione oblata ipse studuit Nicaeam recuperare nec a Gallis, prout iurati erant, accipere. id autem consilium omnes celavit unoque Butumite conscio usus ipse solus quae ageret
- 10.11.3
causamque cur ea fierent norat. hunc igitur misit ad deliniendos Nicaeae barbaros cuni pollicendo inter alia multa tutam impunitatem, tum exponendo, tot tantaque mala eos subituros esse omnesque trucidatum iri, si urbem Galli caperent. iam pridem enim Butumiten sibi fidissimum et in rebus talibus gerendis maxime strenuum esse intellexerat. haec igitur ita ab initio successerunt.
- 11.1.1
lam Boemundus comitesque omnes cum Gotofredo cociuncti ibi, unde Cibotum versus traiecturi erant, Isangelis adventum expebant. ingentes autem numero cum propter ciborum inopiam ibi manere non possent, etsi imperatoris cum Isangele adventum opperiri constituerant, ut coniuncti cum eo Nicaeam pergerent, diviso agmine illi per Bithynos Nicomediamque se contulerunt Nicaeam, alii Ciboti freto traiecto ad eundem locum convenerunt. atque ita Nicaeae appropinquarunt turresque urbis moeniumque inter eas loricas inter se partiti, quo acrior singulorum aemulatione oppugnatio esset, ordine quodam muros quatere statuerunt; quod vero moenium Isangeli sorte evenerat, id vacuum reliquerunt adventum eius opperientes. eodem tempore imperator Pelecanum petiit cogitans, ut modo dixi, de capienda Nicaea. sed qui Nicaeam obtinebant barbari, cum saepe per nuntios cunctantis sultani auxilium implorassent, oppugnatione multis diebus a solis ortu ad occasum usque continuata magna omnium rerum inopia coacti quid faciendum esset deliberaverunt; tandem melius censuerunt ad imperatorem accedere quani a Gallis capi. quare Butumiten adeunt, cuius litteris tot tantaque imperatoris praemia ostentantibus saepe ad deditionem provocati erant. is imperatoris benevolentiam planius affirmans ostendensque scripta eius promissa, si urbem tradidissent, benigne a Turcis excipitur, qui iam desperantes se tot copiis amplius resistere posse urbem imperatori sponte tradere malebant atque opes honoresque accipere quam hcstium gladio interire. necdum illic tertium diem Butumites exegerat, cum adveniens quoque Isangeles paratis ante machinis murum trmptare coepit. divulgata interim adventantis sullani fama animati Turcae statim Butumiten eiecerunt. sultanus vero partem exercitus, quae Isangelis iter exploraret, praemisit mandans, si qui Galli occurrerent, ne pugnam detrectarent. eos igitur Isangelis milites procul conspicati proelium conseruere. iam vero reliqui comites et ipse Boemundus nuntiato barbarorum impetu, cum ex cuiusque comitis militia ducentos milites elegissent, numerosissimum ita exercitum Isangeli auxilio mittunt; fuganturque barbari Gallis ad vesperam usque insequeutibus. nec tamen sultanus animo frangitur, verum primo mane armatus maximo impetu planitiem Nicaeae suburbanam occupat. cognito sultanum ipsum adesse Galli bene armati leonum instar adversus Turcas involant collidunturque acies gravi et atroci proelio, quod pari utrimque fortuna toto fere die constitit. sub solis tamen occasum fugantur Turcae nocte proelium dirimente; multique ex utrisque cadunt [nec pauciores trucidantur], plerique vulnerantur. sic splendidae victoriae compotes Galli in castra revertuntur multorum capita hastis infixa velut signa ferentes, ut rem procul conspicientes barbari primaeque congressionis clade perturbati certaminis pertinaciam remitterent. talia igitur Latini et gesserunt et excogitarunt. at sultanus innumerabilem eorum multitudinem conspicatus invictamque audaciam in congressu expertus Nicaeam defendentibus Turcis hunc nuntium misit: "Agite dehinc utut vobis optimum videtur.” detur." erat enim iam diu ei cognitum, imperatori eos urbem quam a Gallis capi malle. ceterum Isangeles instans sus- πάλαι, ὁπηνίκα M cepto operi turrem ligneam rotundae formae extruxit eamque corio undique tectam ac circa medium viminibus adstrictam omnique ex parte communitam admovit turri, quae Gouates vccabatur id ea turris nomen olim obtinuerat, cum Manuel ille Isaaci Comneni imperatoris et Ioannis fratris eius, paterni avi mei, pater ab imperatore Basilio universae orientali militiae praefectus esset, eo quidem consilio, ut vel pugnando vel pacificis foederibus inimicitias, quae illi cum Sclero intercedebant, componeret. at Sclerus, vir bellicosissirous, cum sanguine semper gauderet pugnamque paci praeferret, gravia proelia cotidie commisit, ita ut non solum pacem nollet. sed machinis etiam fortibus admotis Nicaeam capere studeret. muro autem perrupto cum turris pars inferior percelleretur, accidit, ut subsideret turris ac velut in genua procumbere videretur; unde nomen illud accepit. haec igitur est historia Gonatae turris. Isangeles vero. ubi ligneam turrem, quam machinarum peritiores testudinem vocant. scite plane extruxit, in eam armatos viros admisit, qui contra muros rue-
- 11.2.1
rent et praeterea alios, qui turris fundameuta instrumentis ferreis concuterent; ut illi cum propugnatoribus certarent, hi tranquilli nec observati turrem perfoderent. qui etiam trabes pro lapidibus effossis immiserunt; cumque tantum profecissent, ut interiorem muri superficiem tangerent lucemque inde penetrantem viderent, igne iniecto lignea subsidia incenderunt; quibus combustis evenit, ut magis etiam Gonates inclinaretur ideoque nomen non perderet. reliquam muri partem arietibus testudinibusque circumdederunt fossaque extra moenia sic terra summa vi ruente oppleta, ut in unam superficiem cum campis utrimque adiacentibus coniungeretur, pro viribus oppugnationi operam dabant.
- 11.2.2
Sed imperator re saepe accurate perpensa, cum intellexisset, nequaquam Latinos quamvis copiis incredibiliter abundantes Nicaeam capere posse, machinas omnis generis interim confici iussit, quarum plures non usitato mechanicorum, sed alio, quem ipse excogitarat, modo, quae res omnibus mira videbatur, extructae erant. has misit comibus: ipse transfretans cum militibus, quos forte secum habuit, ut iam ante dixi, circa Pelecanum prope Mesampela morabatur, ubi Georgio magno martyri templum olim aedificatum erat. voluit scilicet imperator una cum Latinis contra impios Turcas proficisci; verum deliljerata re, cum et innumerabilem castrorum Francicorum multitudinem, cui Komanae copiao ne comparari quidem possent, et Latinorum in mutandis consiliis levitatem iamdudum nosset, ab incepto tlestitit. nec ob id solum ita fecit, sed quod instabiles etiam et infidos eorum animos iam praevidit, qui Euripi modo in contraria saepe se vertebant ductique avaritia uno obolo oblato ad uxores liberosque vendendos parati erant. his igitur causis imperator consilium tum temporis omisit; ipseque Gallorum exercitibus adesse noluit, sed nihilo fere minus iis opis ferre, quara si adesset. itaque cum et firmitatem Nicaeae murorum nosset frustraque Latinos Nicaeae moenia quatere intellegeret et per adiunctum lacum facile sufficientes Sultanum copias omniaque ad victum necessaria in urbem importare sciret, hoc lacu potiri studuit. ad id naviculas parari iubet, quales aqua illa ferre posset, easque a parte quae Cium spectat curribus deportatas in lacum egit impositis militibus, quibus Manuelem Butumiten praefecit, utque maiores numero viderentur, signa iis plura tribuit, quam opus erat, ac praeterea bucinas tympanaque. haec de lacu ab Augusto provisa. Taticium dein et Tzitam cum strenuis peltastis numero duorum fere millium a continente accitos misit adversus Nicaeam imperans, ut facto exscensu ad divi Georgii castellum sagittas, quas plurimas habebant, mulis imponerent proculque a moenibus desilientes ex equis lento gradu adversus Gonaten turrem irent ibique castra ponerent: tum communicato cum Gallis consilio cum iis muros succederent. quod ubi Taticius cum copiis suis perfecit, edoctis de imperatoris consilio Latinis ferro omnes armati cum magno claraore ac vociferatione in muros irruunt. itaque Taticianis crebras tum mittentibus sagittas, Gallis alibi muros perforantibus, alibi lapidum ictus catapultis multiplicantibus, barbari, cum a lacu regiis vexillis bucinisque terrerentur a Butumite, qui simul nuntios ad eos misit, ut regiarum promissionum eos commonefaceret, ita perturbati sunt, ut ne eminere quidem de Nicaeae propugnaculis auderent desperantesque sultani auxilium urbem imperatori tradere eaque de re cum Butumite agere melius ducerent, hic quae consentanea erant dicens litteras aurea bulla insignes ab imperatore ante sibi traditas ostendit; quibus auditis, quod non modo impunitatem, verum etiara amplas pecuniarum honorumque largitiones et sorori et uxori sultani, quam Tzachae filiam dicebant, omnibusque Nicaeae barbaris pollicebatur, illi imperatoris promissionibus erecti urbis ingressum Butumiti permittunt, qui Taticio id confestim his litteris indicat: “iam praedam in manibus habemus: vobis nunc murorum aggressio paranda est. fac ut etiam Galli hoc faciaut neve quid aliud iis committas nisi ut urbem ubique aggrediantur et moenia circumdantes expugnationem oriente sole experiantur.” suberat hic dolus, ut Galli urbem a Butumite bello captam putarent proditionisque actio, quam imperator meditatus erat, in occulto esset. decreverat enim imperator, ut quae instituerentur a Butumite Galos celarentur. itaque cum postridie magnoclamoreutrimquesublatoGalli aterramuros acerrime temptarent, ecce Butumites subito in propugnaculis apparuit sceptraque et signa Romana in muris ubique figens bucinarum tubarumque concentu imperatorera acclamavit: sicqueuniversusRomanorum exercitus Nicaeam intravit. sed Butumites cognita ingenti Gallorum multitudine, quia propter levitatem impetusque vehementiam eos suspectos habuit, cavebat, ne ingressi arcem occuparent; cura vero Turcarum satrapas, quiNicaeae erant, tot copiis instructos animadverteret, ut, modo vellent, facile Romanos, qui parvo numero erant, vincire mactareque possent, sumpsit sibi claves portae, quae aliis ob Gallorum metura occlusis una tunc patebat. cuius igitur portae claves cum haberet, satraparum numerum arte minuere adortus est, ut facile eos superare, ne quid niali contra se meditarentur, posset. quibus arcessitis auctor fuit, ut imperatorem adireut pecuniasque multas acciperent et honores summos praemiaque annua impetrareut. id persuasit Turcis portisque noctu apertis per lacum subinde simul paucos emisit ad Rodomerum et Monastram mixobarbarum, qui morabantur circa oppidulum a divo Georgio nominatum; quibus mandarat. ut statim eos navibus egressos ad imperatorem mitterent ac ne paululum quidem temporis retinerent, ne couiuncti insequentibus Turcis scaevi quid in ipsos temptarent. fuit haec plane prophetia quaedam atque inrefragabile magnae viri exercitationis testimonium. quoad enim qui advenerant confestim ad imperatorem mittebantur, in tuto erant nec periculum iis imminebat; at languescente diligentia a barbaris, quos retinebant, pericula iis struebantur. qui nuraerosiores facti deliberarunt, noctu eos trucidarent an captos ad sultanum ducerent. hoc cum omnibus melius videretur, noctu in Romanos insurgunt vinctosque, ut inter sese convenerant, abducentes decedunt perveniuntque ita in verticem Azalae (qui locus a Nicaeae muris . . . . . . stadiis remotus est), ubi ex equis deailientes hos recreaverunt. sed M Monastras et Rodomerus Turcarum linguae periti, cum ille mixo- barbarus esset, hic diu olim inter eos captus fuisset multumque tem- poris cum eis commoratus esset, blandis sermonibus saepe eos temp- tantes "Cur" inquiunt "letale nobis poculum sine ulla vel minima utilitate vestra miscetis? vos vero omnibus illis magnis imperatoris muneribus annuisque pecuniis ipsos spoliatis, quibus ceteri, qui iam ad imperatorem praecesserunt, fruuntur. ne ita vobis faciatis neu, cum penes vos sit, sine periculo vivere florentesque divitiis domum redire praediorumque fortasse dominos fieri, proicite vos in periculum non dubium. etenim iu Romanorum insidias incidentes" digitis autem monstrabant rivos et palustres locos "peribiiis vestramque vitam vanae spei inhiantes perdetis; neque enim plurimi solum Galli bar- barique yobis insidiantur, sed innumera quoque Romanorum copia. quare, si nobis creditis, flexis habenis una ad imperatorem tenda-
- 11.2.3
mus. sic deo teste iuramus fore ut innumerabilibus ab imperatore donis cumulati, quocumque lubebit, recedendi potestatem ut liberi habeatis.” quibus verbis Turcae confisi data acceptaque fide ad imperatorem; qui Pelecanum eos appulsos laeto omnes intuitus vultu dissimulata in Rodomerum et Monastram indignatione abire, ut requiescerent, iussit. postridie qui Turcarum ei servire volebant, eos innumeris beneficiis affecit; qui autem redeundi desiderio tenebantur, multis et ipsi cumulati muneribus, ut suam quisque voluntatem sequeretur, permissi sunt. tum demum Rodomerum et Monastram multum de imprudentia obiurgat; sed cum verecundia victos ne intueri quidem se videret, mutata oratione conciliare eos sibi rursus studuit. hactenus de Rodomero et Monastra. sed Butumites Nicaeae dux ab imperatore declaratus, cum a Gallis rogaretur, ut intrare eos sacrasque urbis aedes visere et venerari sineret, non cunctis una Gallis, quia mentes eorum, ut iam dictum est, norat, aditum concessit, sed per decadas apertis portis eos intromisit.
- 11.3.1
Interim imperator etiamtum circa Pelecanum commorans cupiensque ut qui comites nondum sibi obstricii essent, sacramentum sibi dicerent, per litteras Butiimtae praecepit, ut comitibus communiter omnibus auctor iieret, ne prius Antiocbiam versus proficiscerentur, quam imperatori vale dixissent: qnod si fecissent, fore, ut etiam plura ab eo dona acciperent. primus omnium Boemundus pecuniis donisque auditis statim Butumitae oboediens, omnes ut Augustum adirent, suasit: tanta eum lucri cupiditas tenuit. hos omnes Pelecanum advectos magnifice imperator excipit ac multa dignatur benevolentia, congregatisque iis “Scitis” inquit “quo mihi vos sacramento devinxeritis. quodsi transgressores non estis, eos vestrum, quos nondum fidem nobis suam obstrinxisse scitis, ut idem ius iurandum praestent, suadete.” statim convocantur iniurati atque omnes venerunt et sacramentum dixerunt; Tancredus vero, Boemundi consobrinus, liberrimi ingenii iuvenis, uni se Baimundo professus est fidem debere, quam ad mortem usque servaturus esset. obiurgatus vero et a suis, qui adstabant, et ab imperatoris cognatis quasi fastidiens fixis in tabernaculum oculis, in quo imperator sedebat (tam magnum vero erat, quantum nemo umquam viderat), “Si pecunia” inquit “id mihi refertum dederis aliaque omnia, quae singulis dedisti, et ego ius iurandum praestabo”. non tulit pro suo in imperatorem studio exaggeratam Tancredi orationem et cum contemptu se ab eo avertit. at is audacissimus in illum irruit; quo imperator animadverso propere exsurgens intercessit. etiam Boëmundus ab impetu eum retinens "Non decet" inquit “in cognatos impudenter invehi”. tandem Tancredus pudore suae in Palaeologum violentiae, Boëmundi etiam aliorumque consiliis victus et ipse iuramentum praestitit. deinde imperator ab omnibus salutatus magnum tunc primicerium Taticium copiis instructum ire cum iis iussit, partim ut auxilio iis esset periculaque averteret, partim ut, quas urbes deo iuvante cepissent, imperio vindicaret. postridie iterum transfretantes viam, quae Antiochiam ducit, Galli omnes capessivere. sed imperator reputans non omnes una cum comitibus, ut deberent, abiisse mandat Butumitae, ut, quotquot Galli discedente exercitu remansissent, ut Nicaeae praesidio essent, conduceret. at Taticius cum proprio exercitu comitesque universi cum innumerabilibus Gallicis copiis ubi biduo Leucas attigerunt, Boëmundo, quemadmodum poposcerat, praeeundi partes tribuerunt: ceteri eum sequentes acie instructa lente progrediebantur. hunc vero, cum celerius pergeret, Turcae in Dorylaei campis speculati ratique universum Latinorum exercitum adesse paucitate contempta statim proelium ineunt. ibi iactator ille Latinus, qui imperatoris soliuni insidere ausus erat, eius consilii oblitus in prima Boëmundi acie stetit et levitate abreptus ceteros praecurrit. at quadraginta suorum trucidantur; ipse graviter vnlneratus dato tergo in mediam aciem properat vel tacente voce re ipsa imperatoris consiliorum prudeutiam praedicans. at fortiter Turcis pugnantibus misit Boëmundus ad Gallicas copias arcessendas; quae celerrime ad-
- 11.3.2
volant, gravique commisso proelio Romanorum Gallorumque exercitus victoriam reportavit. sed turmatim procedentes Gallos ad Hebraicam offendunt Taniscan sultanus et Asan, qui solus octoginta millia armatorum ductabat; proelioque acri in tanto militum numero facto ac neutro exercitu terga vertente Boëmundus, qui dextro cornu praeerat, cum fortius Turcas certare videret, a reliquo exercitu seiunctus in ipsum sultanum Clitziasthlan taroquam leo robore fretus, ut est apud poetam, ferociter invehitur. hac re Turcae perterriti Gallis dant terga; qui tamen memores mandatorum imperatoris haud longe eos sequebantur, verum castris expugnatis, ubi paulisper se refecerunt, Turcas rursus ad Agrustopolin offendunt congressique summa vi fugant. ibi Turcarum vires ceciderunt atque superstites alius alio sparguntur relictis uxoribus liberisque, ita ut in fuga salutem suam sitam esse arbitrarentur nec ab eo die Latinis obsistere auderent.
- 11.4.2
Post haec Latini una cum Romano exercitu Antiochiam perveniunt a parte, cui a pernici cursu nomen est; neglegentesque obiancentem utrimque regionem vallo prope muros fixo sarcinas deponunt urbemque per tres menses obsident. at Turcae hac necessitate perculsi petunt a sultano Chorosanis, ut sat sibi auxiliorum mitteret cum ad tuendos Antiochienses, tum ad foris oppugnantes Latinos pellendos. erat inter obsessos Armenius quidam, qui eam muri partem tem custodiebat, quam oppugnare Boëmundo obvenerat. hunc saepe de muro despectantem ita Boëmundus deliniverat totque promissis temptaverat, ut urbem se ei proditurum promitteret. ille vero “Quandocumque” inquit “voles, si signum mihi dederis, tibi turrem tradam; modo tum et ipse sis paratus et copias tuas omnes expeditas scalisque instructas habeas. nec solum te paratum esse, sed totum quoque exercitum armari expedit, ut Turcae murum vos asoendisse conspicati clamoreque perterriti statim in fugam vertantur.” quae convenerant alto Boëmundus premebat C his igitur ita constitutis advenit nuntius, appropinquare cum maxime a Chorosan ductu et auspiciis Curpaganis ingentem Agarenorum exercitum. quo cognito Boëmundus, cum Antiochiam, ut iuratus imperatori promiserat, Taticio dedi nollet, verum ipse eius principatum atfectaret, pravum excogitavit consilium, quo quamvis invitum illum ab urbe cedere cogeret. itaque Λὰ Taticium accedens “Arcanum” inquit “aliquid tibi detegam saluti tuae consulens. etenim ad comitura aurer, rumor pervenit eorumque animos perturbavit, barbaros a Chorosane proficiscentes impulsu imperatoris in nos ruere. id comites pro certo habent tuamque mortem meditantur. quod me attinet, officio meo satisfeci, cum imminens periculum nuntiarim. nunc tuum est, et tuae et tui exercitus saluti providere.” tum Taticius magna etiam penuria animadversa bubulum caput tribus aureis stateribus venibat), cum de Antiochiae expugnatione desperaret, movit inde Romanaque classe ad Sudi portum conscensa Cyprum tetendit. post huius discessum celans Boëmundus etiam nunc verba Armenii bonaque spe ductus, ut Antiochiae possessionem sibi pararet, ad comites haec verba facit: “Videtis, quantum hic temporis sine ullo laborum fructu contriverimus, nosque fame iam perituros esse, nisi quid melius de salute nostra excogitemus.” quaerentibus tunc illis, quidnam esset “Non omnes” inquit “victorias deus ferro ducibus nec pugna semper talia parantur; sed quae bellum non dedit, ea sermo saepe praebuit; blandoque amicitiae ambitu maiora saepe tropaea statuuntur. itaque ne tempus opportunum frustra conteramus, sed, priusquam Curpagan huc venerit, prudens aliquid et strenuum nostrae salutis causa experiamur et, quos quisque barbaros in urbe oppositos habet, studiose nobis conciliemus; quin etiam qui primus id perfecerit, ei, si placet, praemium decernamus urbis huius custodiam, quoad, qui eam a nobis accipiat, imperator miserit. sed fortasse ne sic quidem quicquam utile assequi poterimus.” B vafer Boëmundus regnandi cupidus non tam Latinis neque in commune quam suo honori consulit; nec sic meditando dicendo decipiendo a fine aberravit, ut deinceps demonstrabo. omnes igitur comites his annuentes operi incumbebant. ac prima luce statim Boëmundus ad turrem adit Armenioque ex composito portam aperiente dicto citius cum suis irrumpit et de pinnis turris in obsessorum obsidentiumque conspectum eminens pugnae signum tuba dari iussit. tum vero admirandum spectaculum factum est. territi enim Turcae per adversam portam fugerunt paucique dumtaxat iique fortes ad arcis praesidium remanserunt: Galli contra Boëmundi exemplo foris scalis muros ascendunt subitoque Antiochensem civitatem capiunt. tum Tancredus idoneo ccpiarum numero assumpto premit vestigia fugientium, quorum multi cadunt, multi vulnerantur. Curpagan autem cum innumeris barbarorum millibus Antiochiae auxiliaturus, ubi captam eam reperit, castris locatis munitisque fossa sarcinas depo- suit urbemque obsidere constituit. at nondum incepto opere erumpentes Galli eum aggrediuntur atrocique inter utrosque proelio facto Turcae victores evadunt, Latini coguntur in urbem, ita ut utraque parte et ab iis qui arci praesidio erant (eam enim barbari etiamtum obtinebant) et a foris obsidentibus Turcis urguerentur. sed vafer Boëmundus, cum Antiochiae principatum sibi asserere vellet, rursus consilium comitibus dare simulans “Non expedit” inquit “uno tempore in duplicem et internum et externum hostem pugnare; sed pro hostium copia, qui ab utraque parte nos invadunt, in duas divisos partes inaequales proelium nos conserere oportet. equidem in eos, qui arcem custodiunt, vultis, certabo: vobis erit curae, strenue contra externos dimicare”. consentiunt omnes Boëmundi confestim re suscepta, quo arcem ab urbe separaret, murum illi ex transverso oppositum, ut esset munitissimum diuturni belli praesidium, extruxit. cuius muri ipse vigilantissimus custos extitit et quavis occasione oblata contra eos qui arcem tenebant fortissime pugnabant, nec minus
- 11.5.1
ceteri comites partes suas curabant urbem continuo custodientes ac propugnacula moeniumque fastigia inspicientes, ne ab extera parto barbari nocte scalis applicitis urbem occuparent neu quis civium clam de muro cum barbaris de proditione ageret urbemque proderet.
- 11.5.2
Ita res erant ad Antiochiam. imperatorem autem, cum magno auxiliandi Gallis impetu agitaretur, prohibuit tamen quamvis cupientem maritimarum urbium regionumque vastatio ruinaque extrema. Tzachas enim Smyrnam ut propriam sortem tenuit, Tangripermes autem qui dicebatur urbem quandam Εphesiorum prope mare sitam, in qua templum olim S. Ioannis apostoli et theologi dedicatum erat; alii satrapae alias arces invaserant et Christianis ut mancipiis usi omnia populabantur; quin et Chium Rhodumque ac plerasque ceteras insulas temiere ibique piraticas naves extruxerunt. primum omnium igitur, ut Tzacham coerceret, imperator maritimarum rerum curam gerere et idonea terra marique praesidia disponere constituit, quibus barbarorum incursiones repelleret eosque lacesseret. tum cum reliquo exercitu Antiochiam versus proficisci et contra barbaros in via quoad iam fieri posset dimicare voluit. quamobrem arcessito Ioanni Ducae, uxoris suae fratri, tradit et collectas e diversis regionibus copias et classem ad littorales urbes oppugnandas validam; praeterea etiam Tzachae filiam, cum aliis nuper Nicaeae captam, uti Nicaeae expugnationem ubique divulgaret, ac, nisi crederent, Turcarum satrapis barbarisque in maris littore degentibus eam monstraret. ea enim conspecta speravit Turcas de Nicaeae deditione sibi persuasuros et desperantes, quas obtiuebant urbes, sine pugna tradituros esse. ita bene omnino instructum Ioannem dimittit: qui quas de Tzacha victorias reportarit utque eum illinc expulerit, iam hoc loco memorabo atque is quidem dux, avunculus meus, imperatore salutato e magna urbe profectus cum Abydum traiecisset, Caspaci, qui vocabatur, classis praefecturam ac totam expeditionis maritimae curam mandavit eique, si strenue pugnasset, ubi capta foret Smyrna, eius civitatis et finitimarum omnium regionum principatum promisit. itaque dimisit eum, classis, ut dixi, imperio ornatum: ipse terrestribus copiis praefuit mox autem, qui Smymam tenebant, cum et Ioannem Ducam a terra appropinquantem nec procul a muris castra munientem et Caspacem a mari portui cum classe applicantem vidissent, vulgata iam captae Nicaeae fama nequaquam his obsistere voluere, sed de pacis condicionibus agere cupiverunt. cumque promitterent, si Ioannes Ducas securam iis domum reditionem iure iurando confirmasset, Smyrnam se sine cruore ac pugna dedituros esse, Ducas Tzachae condiciones non aspernatus quidquid petierat pollicitus est. quibus sine bello expulsis omnem Smyrnae custodiam Caspaci commisit. forte autem accidit hoc. redeunti a Ioanne Duca Caspaci occurrit Smyrnaeus quidam querens sibi a Saraceno quingentos aoreos stateres per vim ablatos esse; quo Caspax audito utrumque duci causam dicturum iubet. comprehensus tum Syrus trahique so ad supplicium ratus ac salutem suam desperans strictum per Caspacis viscera gladium adegit et conversus etiam eiusdem fratrem in femore percussit. hinc multa perturbatione orta Saracenoque elapso classiarii omnes cum ipsis remigibus urbem sine ordiue intraverunt cunctosque crudelissime trucidabant; licebatque tunc lugubre spectaculum videre, cum ad decem millia hominum uno impetu obtruncarentur. Ducas, ubi Caspacis iacturam sat luxit, denuo ad arceni custodiendam totus attendit lustratisque ob id muris ac civium sententia per peritos homines explorata, quoniam viro forti opus erat, Hyaleam, quem omnium optimum sciebat, Smyrnae ducem declaravit; vir enim erat bello fortissimus. ipse navalibus copiis omnibus ad Smyrnam tuendam. relictis in Tangripermen et Maracen satrapas, qui Ephesios continebant, cum ceteris pergit. quem conspicati barbari in se proficiscentem acie statim instructa pugnam ei in planitie arci subiecta offerunt. ac nihil Ducas cunctatus agmine διά τε M peritissime structo in eos movet; inde exortum proelium maximam diei partem absumpsit, donec post dubiam fortunam tandem Turcae pede relato acriter fugantur. trucidantur tunc multi capiunturque non gregarii solum milites, sed plerique etiam satrapae, ita ut ad duo millia captivorum numerus adscenderet; de quibus cousultus imperator spargi eos per insulas iubet. residui Turcae per Maeandrum amnem Polybotum profecti secure illic morabantur nulla Ducae ratione habita. verum haec eos fiducia fefellit. is enim relicto Petzea Ephesi duce omnique exercitu assumpto statim nou tumultarie sed ordine, ut peritissimum ducem in hostes movere decebat, obsequens ille imperatoris monitis eos persequebatur. Turcae cum per Maeandrum adiacentesque urbes, ut diximus, Polybotum petiissent, Ioannes eos eadem via insequi noluit, sed breviore profectus Sardes et Philadelphiam in transcursu occupavit earumque custodiam Michaeli Cecau-
- 11.6.1
meno credidit. inde Laodiceam progressum statim cives omnes adierunt; quos quidem, ut qui sponte venissent, humaniter accepit ac securus suo ipsos iuri arbitrioque nullo imposito praefecto permisit. hinc per Choma Lampen nanctus, cum Camytzen Eustathium ei ducem praefecisset, in Polyboto ingenti Turcarum numero occurrit; quos in ipsis deponendis sarcinis occupatos acri impetu fundit caeditque plurimos et pro tanta multitudine ingentem praedam facit.
- 11.6.2
Quo nondum reverso sed contra Turcas proeliante imperatorem Gallis auxilio Antiochiam profecturum, ubi Philomelium cuncto exercitu pervenit multis in transcursu barbaris caesis vastatisque urbibus, quae antea ab iis occupatae fuerant, conveniunt ab Antiochia Guilelmus Grantemanes Stephanusque Franciae comes et Petrus Aliphae, qui funibus ex Antiochiae muris demissi facto per Tarsum itinere Gallorum res in angustiis esse confirmaverunt atque adeo supremum iis exitium imminere iurarunt. quo nuntio impe- rator eo magis ad auxilium maturandum accendebatur, quamquam omnes quidem a tali eum impetu revocabant. sed cum ubique fama percrebruisset, adventare immensam copiam banbarorum, quos Chorosanis sultanus de imperatoris pro Gallis expeditione certior factus partim ex Chorosane partim ex ulterioribus regionibus arcessitos et duce Ismaele filio armatos adversus Romanorum copias, priusquam Antiochiam pervenissent, festinare iusserat, imperatoris impetum liberandi Gallos delendique Turcas contra illos furentes cum Curpagane duce et nuntius quem Francorum legati attulerant et appropinquantis Ismaelis fama cohibuerunt. iam de. futuro veri similia expendens intellexit urbem a Gallis nuper captam servari non posse, praesertim cum nondura firmata ea oppugnataque statim extrinsecus ab Agarenis desperantes Galli muris relictis hosti cedere atque in fuga salutem suam quaerere cogitarent. Gallorum enim natio nec leges aliorum nec consilia sequitur neque ipsa ulla in bello utitur disci- plina et scientia, sed instante bello et proelio ira ferventes et milites et ipsi quoque duces indomiti sunt, ita ut in medias impetu non ferendo hostium phalaugas insiliant, si quidem ei qui obstant paulisper cedunt; sed si arte militari hostes iis insidias posuerint eosque subdole circumierint, in contrarium omnis eorum impetus vertitur. nam ut brevi praecidam, in primo impetu sane Galli sustinendi non sunt, post autem ob armorum onus et vecordem praecipitemque furorem facile domari possunt. itaque imperator, cum neque sufficientes in tantam multitudinem copias haberet neque Gallorum sententias mutare aut meliora suadendo ad ipsorum eos utilitatem adigere posset, haud ulterius proficiscendum duxit, ne in Antiochiae auxilium progressus ipsi Constantinopoli exitium pararet. timens autem, ne adventantibus innumeris Turcarum copiis partium Philomilii incolae barbarorum gladio interirent, Agarenorum expeditionem instare tota regione nuntiandum decrevit. simul edixit ut, priusquam illi appropinquarent, utriusque sexus homines ad ipsum B recederent nec corpora solum, sed opes etiam, quotquot ferre possent, exitio eriperent. nec cunctabantur statim omnes et viri etmulieres imperatorem sequi. *** hac igitur ratione captivos tractare iussit. partem vero exercitus selegit eamque rursus in plures particulas divisam misit contra Agarenos, ut si quos Turcarum in excursione offenderent, audacter eos invaderent fortiterque pugnando viam iis adimerent imperatoris persequendi : ipse cum reliquo exercitu et cum Christianis profugis captivisque barbaris in regiam urbem rediit. iam vero Ismael archisatrapa, ubi imperatorem Constantinopoli profectum magnam caedem fecisse, multas in transcursu diripuisse urbes insignique rerum captivorumque praeda facta in regiam urbem rediisse cognovit, cum nihil ipsi relictum esset, de praeda capienda desperavit. itaque, cum hic nihil facere posset, alio se vertens Paipertum oppugnare constituit, quod paulo ante ab inclito illo Gabra Theodoro occupatum erat, ibique ad praeterfluentem fluvium castra posuit. id Gabras intuens nocte in eum invadere mo- liebatur; quod vero consilium quomodo evenerit simulque unde ortus Gabras qualisque fuerit, exponere in aptiorem locum differam: nunc propositum persequamur. ac Latini quidem fame et continua οbsidione graviter pressi Petrum illum adeunt, qui, ut supra narravi, ad Helenopolin victus fuerat, episcopum ipsorum, eumque uti sibi consilium det rogant. at ille “Fidem” inquit “fefellistis cum, quoad Hierosolyma attigissetis, castos ac puros vos mausuros promiseritis. hinc deus nunc non, ut antea, vos adiuvat; quare conversos ad dominum deflendis peccatis in sacco et cinere lacrimisque uberibus ac noctibus pervigilandis paenitentiam agere vos oportet. sic et ego intendam, ut deum vobis reddam propitium.” pontificis monitis. interiectisque aliquot diebus pontifex divino oraculo afflatus primores comitum convocat iisque mandat, ut a dextra altaris fodiant ibique sanctam lanceam reperiant. mox vero, quod iussum erat, facientes, cum fodiendo lanceam non reperissent maestique infelicem exitum renuntiassent, iutentius ille deum precatus eos scrutationem diligentius instituere iubet. parent denuo repertamque lanceam celeriter cum gaudio quidem, sed et cum horrore ad Petrum deferunt. deinde Isangeli omnium castissimo sanctam νenerandamque lanceam in proeliis gestandam committunt. postero die eruptione in Turcas per portam non observatam parata Flantras qui vocabatur a ceteris ducibus id unum petiit, ut sibi in Turcas cum tribus modo sociis invehi liceret. quo impetrato cum structae utrimque acies starent ac milites se ad congrediendum accingerent, ipse equo desiliens, dum ter humi procumbit, deum invocat opem eius implorans; tum omnibus illud “deus nobiscum” clamantibus missis habenis in ipsum Curpaganem in tumulo stantem invehitur. ibi, quotquot Turcae ipsis occurrunt, hastarum ictibus perfossos sternunt; unde perterriti ceteri dei numine manifesto Christianis auxiliante, antequam proelium inirent, in fugam vertuntur. ac plerique barbarorum in fuga trepidantes fluvii vorticibus capti demersique sunt, ita ut coacervata
- 11.6.3
cadavera quasi pontem quendam insequentibus praeberent. ita fugientes satis persecuti redeunt ad barbarorum castra, cumque eorum opes et praedam omnem ab iis congestam reperissent eaque quantocius exhaurire cupivissent, tamen tanta erant, ut vix triginta diebus in urbem Antiochiam comportare ea possent. dein ibi commorabantur aliquantisper Galli, ut ex certaminum laboribus se reficerent simulque Antiochiae providentes quaererent, qui eam custodiret. is fuit Boëmundus, ut qui iam ante captam civitatem id sibi munus petisset; cui permissa omni urbis potestate ipsi Hierosolyma iter intendunt. multisque in transcursu ad mare arcibus occupatis, omissis autem interim firmissimis, quarum expugnationi longior mora opus erat, ad Hierosolyma festinaverunt eaque obsidentes crebrisque incursionibus oppugnantes multis Saracenis Hebraeisque occisis post unum mensem occupant. cunctis vero domitis, cum nemo resisteret, summam rerum ad Gotofredum deferunt eumque regem appellant.
- 11.7.2
Sed Amerimnes princeps Babylonis de Gallorum expeditione certior factus ab iisque capta Hierosolyma et Antiochiam multasque alias adiacentes urbes occupatas esse ingentem celeriter multitudinem ex Armeniis Arabibus Saracenis Agarenisque congregatam in eos misit. hoc per Gotofredum nuntiato statim omnes Galli armati ad Iapha conveniunt ibique illorum impetum opperiuntur ; inde Ramel transeunt, ubi magnus martyr Georgius passus est. atque cum occurrente Amerimnae exercitu proelio conserto Galli victores evadunt; postero autem die collocatis in fronte, qui in extrema acie steterant, victi et ad Ramel usque fugati sunt. unus Balduinus comes antea effugerat nulla quidem ignavia ductus, sed ut melius saluti suae consuleret exercitumque in Babylonios pararet. tum Babylonii eos persecuti Ramel circumsederunt brevique ea urbe expugnata multos Latinorum trucidant, plures captos Babylonem deduxerunt. mox inde omnes Babyloniorum copiae ad lapha oppu- gnandum pergunt. est enim talis semper barbarorum consuetudo. vernm Balduinus, quem supra dixi, capta a Francis oppida omnia circumiens haud paucis peditibus equitibusque collectis insignem exercitum congregavit, quocum egressus Babylonios graviter fudit. sed imperator audita Latinorum ad Ramel clade comitum captivitatem miseratus, quos et aetatis flore roboreque corporis et generis claritate priscis illis heroibus similes norat, non tulit eos captos in peregrina terra versari, sed Bardalen quendam ad redimendos eos multa cum pecunia misit Babylonem datis ad Amerimnen de comitibus litteris. quibus lectis ille lubentissime comites sine pretio dimisit excepto Gotofredo, quem iam ante Balduinus frater mercede redemerat. tum perhonorifice imperator comites Constantinopoli excepit eosque, cum sat vires refecissent, multa pecunia donatos laetos domum abire passus est. sed Gotofredus rex Hierosolymorum rursus constitutus Balduinum fratrem Edessam misit; eodemque temporc Isangeli imperator mandavit, ut Laodiceam traderet Andronico Tzintzilucae, Eumathii autem Cypri tum ducis militibus castra Maracei et Balanei: ipse pergeret et reliquas arces pro viribus occupare conaretur. id etiam fecit litteris imperatoris oboediens. nam postquam iis, quos supra nominavi, arces reddidit, Antarado admovens eam urbem sine certamine subegit. quo audito Atapacas Damascenus multis copiis adversus Isangelen processit qui nequaquam se tantae multitudini parem sentiens consilium iniit non tam forte quam prudens. nam indigenas confidenter conveniens "Ego" inquit "in hac ampla arce alicubi latebo: vos Atapaca adventante veram rem neutiquam fatebimini, sed fugisse me territum affirmabitis." quocirca, cum adveniens Atapacas, ubi esset Isangeles, quaesivisset eumque trepide fugisse crederet, fessus via prope muros sibi tentorium fixit ; omnemque ei benevolentiam incolis ostendentibus Turcae in securitate confirmantur ne- que quidquam hostile suspicati equos ad pastum in campos dimittunt. Isangeles autem sole meridie instante verticibus armatus cum suis (erant autem circiter quadringenti) portis repente patefactis in media Turcarum castra irrumpit. ibi omnes, qui fortiter pugnarc consueverant, vitae non parcentes pugna accepta Gallis restiterunt; ceteri fuga servari studebant. sed quia vasta patuit planities, non palude vel tumulo fossave intercepta, cunctos Latini in potestatem redegerunt paucisque in captivitatem deductis gladio reliquos absumpserunt. sic Turcis debellatis Tripolin Isangeles petiit primoque adventu verticem collis, quae est pars Libani montis, adversus urbem occupat, ut et castrorum situm munitissimum haberet et fontem, qui ducto per coUis declivia opere Tripolin de Libano fluebat, interciperet. tum ab imperatore, cui, quae egerat, nuntiarat, petiit ut, priusquam niaiores a Chorosane copiae venirent ipsosque devincerent, castrum ibi validissimum extrueret. itaque imperator Cypri duci talem arcem condendam tradidit eique negotium dedit, ut omnia quae
- 11.7.3
utilia futura essent et artifices illius operis navibus quam primum in eum locum importaret, quem Isaugeles designaturus esset. quo facto, dum Tripoli Isangeles imminet et, quo eam subiciat, indefesso conatu omnem movet funem, Boëmundus cognito Laodiceam traditam esse odium, quo iam pridem in imperatorem flagrabat, non amplius dissimulaturus Tancredum nepotem cum sufficientibus copiis ad oppugnandam Laodiceam dimisit. cuius rei faraa allata ne brevi quidem Isangeles moratus statim eo properat et agit cum Tancredo variisque sermonibus ei suadet, ut a castri oppugnatione desisteret; cumque multa cum eo egisset nec quod voluit impetrare posset surdoque adeo decantare videretur, Tripolin recessit. at illo minime ab oppugnatione desistente Tziutziluces impetu Tancredi perspecto in augustias redactus illinc auxilium petit. sed cum ii qui in Cypro erant cunctarentur, tandem et hostium obsidione et fame coactus deditionem castri praetulit.
- 11.8.1
Eodem tempore defuncto Gotofredo, cum alium regem succedere oporteret, statim Latini, qui Hierosolymis erant, Isangeli regnum Hierosolymitanum delaturi Tripoli eum arcessunt. at vero ille adventum suum tunc morabatur; quo factum est, ut, qui Ηierosolymis erant, cum Constantinopolin eum profecium cunctari viderent, Balduinum Edessa, ubi tunc versabatur, advocarent et Hierosolymorum regem eligerent. Isangelen autem benigne imperator exceptum, ubi Balduinum Hierosolymorum imperium accepisse audivit, apud se retinuit. cumque Normannorum copiae tum forte advenirent, quibus fratres duo, Flantrae qui vocabantur, praeerant, niagnopere iis imperator suasit, ut superiorum exercituum vestigia insequerentur perque maritimas regiones Hierosolyma profecti reliquo Latinorum exercitui se iungerent. nec tamen id iis persuasit, quia se iungere Francis nolebant, sed alia via per orientalem limitem Chorosanem recta petere studebant, quod expugnaturos se esse sperabant. verum imperator infeliciter ea consilia eventura intellegens nec cupiens tantam multitudinem interire (erant autem quinquaginta mlllia equitum, peditum centum millia), quia obsequentes eos non vidit, alterum, ut dicunt, iter ingressus Isangelen et Tzitam arcessitos cum iis misit, ut et utilia suaderent et coercerent, quod eius fieri posset, intempestivos eorum impetus. itaque traiecto Ciboti freto Armeniam versus provecti Ancyram ex itinere capiunt; Halynque deinde transgressi oppidum aliquod accedunt, quod cum a Romanis incoleretur, cives nihil mali ab iis ut Christianis veriti et sacerdotes vestibus sacris induti evangeliumque ac cruces ferentes obviam iis fiunt; at vero inhumane et crudeliter isti non sacerdotes solum, ὢ cetcros quoque Christianos necant receptaque via Amaseam socordes procedunt. interea Turcae bellorum peritissimi cunctis vicis praeoccupatis omnique frumento incenso Latinorum aciem invadunt superioresque (erat autem secuudus dies) recedunt: tum illi vallum ibi figunt deponuntque sarcinas. insequenti die iterum dimicatur tabernaculisque circumdatis ita eos Turcae concluserunt, ut nec commeatus causa prodire nec iumenta equosve potum ducere liceret. quare Galli in conspectu praesentis exitii suae ipsorum vitae non parcentes postero die (quartus autem erat) strenue armati pugnam cum barbaris committunt. nec iam arcubus hastisve in eos Turcae pugnant sed de victoria securi strictis ensibus proelioque comminus facto Normannos cito vertunt, qui in castra sua compulsi consilii quaerunt auctorem. nec vero adfuit optimus imperator, qui spretus olim meliora iis suaserat. tandem ad Isangelis et Tzitae consilium confugiunt simulque exquirunt, num qua regio imperatoriae dicionis, quo se reciperent, prope adesset. relictis tunc sarcinis tabernaculis peditatu omni equisque conscensis celerrime ad maritimam partem Armeniae Pauracesque decurrunt. sed Turcae invadentes eorum subito castra cuncta diripiunt: mox ad insequendum versi peditatu omni ad internecionem deleto captos quosdam ad Chorosanem speciminis causa adducunt. hae Turcarum in Normannos res gestae fuere. Isangeles autem et Tzitas cum paucis equitibus, qui supererant, φιλοτιμrD
- 11.9.1
Constantinopolin redeunt: quos benignissime imperator exceptos pecuniisque donatos, ubi quiete se refecerunt, quem in locum proficisci vellent, rogavit. Hierosolyma se cupere dixerunt; quare iterum eos munifice donatos in naves imposuit orania eorum arbitrio concedens. verum Isangeles Constantinopoli relicta exercitum suum revisurus Tripolin rursus tendit eamque subigere studet. post vero letalem morbum adeptus ac propemodum expirans advocat Gulielmum nepotem atque omnes a se captas arces ei velut quandam hereditatem donat praeficitque eura insuper cunctis quas habuerat copiis. eius morte comperta imperator statim ad Cypri ducem litteras dedit eumque iussit multis cum pecuniis Nicetam Chalintzen ad Gulielmura mittere, ut conciliaret sibi iuvenem eique persuaderet, ut iure iurando fidem suam imperatori obligaret pari modo servaturus, quo eam defunctus Isangeles patruus ad mortem usque servasset.
- 11.9.2
lam vero imperator. cum Laodiceam a Tancredo teneri audiisset, has ad Boëmundum htteras raisit : "Scis protfecto, quid et ipse et vos omnes Romanorum imperio iurati promiseritis. nunc tamen tu pri- mus rupto foedere Antiochiam occupasti et cum alias arces tum etiam Laodiceam tibi subegisti. quare aequum iustumque colens Antiochiam urbom ceterasque arces redde nolique nova in te ipse bella proeliaque concitare." his Boemundus perlectis, cum solita simulatione uti non posset rebus aperte veritatem probantibus, specie quidem scriptis annuit, culpam tamen eorum, quae ipse perperam egerat, in imperatorem conferens ita ei rescripsit: "Non ego, sed tu omnium es auctor. licet enim validis copiis secuturum te nos promiseris, factis tamen verborum fidem praestare noluisti. nos autem, ubi Antiochiam usque perreximus, multas aerumnas per tres menses perpessi cum hostibus pugnavimus; nec quisquam hominum similem famem expertus est, cum plurimi nostrum vetitis cibis vesci cogerentur. multum vero temporis haec tolerantes ipse quoque quem belli socium nobis tribuisti Taticius ille tuae maiestati fidissimus servas in tali discrimino nos deseruit. cepimus tamen miro modo urbem ac vel supervenientes a Chorosane in Antiochenorum opem copias proelio vicimus. ergo cui aequum videri possit, nos quae nostris laboribus sudoribusque comparavimus tam facile abicere?" reversis inde legatis cum imperator Boëmundi litteras perlegisset cogonssetque, eundem eum esse Boemundum nec ullo modo ad meliora couversum, Romaui imperii limites muniendos iudomitamque illius ferociam pro viribus frangendam ceusuit. quare multas cum Buturaite copias in Ciliciam misit atque ipsum Romanae militiae florem, fortissimos viros Martisque satellites omnes; in quibus erant etiam Bardas et archipocillator Michael, florentes aetate iuvenes malasque lanugine signantes, quos a pueris imperator secum habuerat ac militari arte imbuerat. hos, quippe prae ceteris sui studiosissimos, cum aliis mille geuerosissimis militibus partim Gallis partim Roraanis tradit Butumitae, qui eum comitarentur eique obtemperarent in omnibus rebus, et quaecumque acciderent arcauis statim litteris ad se deferreat. totius autem Ciliciae provinciae occupare possessionem cupiebat, quo, quae de Antiochia mobebatur, facilius exsequi posset. quamobrem Buturaites omnibus copiis profectus, ubi ad Attali urbem venit ac Bardan et Michaelem archipocillatqrem suae voluntati minime obsequi vidit, veritus, ne coteri quoque milites seditiosi fierent indeque perdita opera nullus Ciliciensis expeditionis fructus existeret, totam rem litteris statim imporatori oxponit oratque, ne diutius se cum illis versari velit. tum imporator quantae noxae huiuscemodi dissensio esset intellegens et hos et quotquot e ceteris suspectos habuit statim alio per litteras convertit mandans, ut sine mora in Cyprum insulam se conferrent ducique eius provinciae Euphorbeno Constantino in omnibus praesto essent. quo iussu libenter excepto confestim iuvenes Cyprum navigant; mox vero cum Cypri duce brevi versati in hunc quoque solita impudentia utuntur; quare torvo is vultu eos aspicere coepit. at iuvenes veteris ia se imperatoris amoris memores datis litteris graviter de duce questi sunt velle se Constantinopobn ralire sijLniificautes; quius epistulis resignatis imperator, quod etiam opulentiores quosdam sibi suspoctos cum ipsis Cyprum relegaverat, timens, ne et hi irati cum illis ad seditionem abriperentur, Cantacuzeno celeriter praecepit, ut secum eos sumeret; qui simul Cyreneam venit, hos ad se arcessivit secumque duxit. hactenus
← Previous · Next → — showing 501–600 of 694
First Thousand Years of Greek. CTS URN tlg2703.tlg001.1st1K-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.