Ancient Texts

← Library

Commentarium In Evangelium Matthaei (Lib. 12-17)

First Thousand Years of Greek · First Thousand Years of Greek · 702 sections

  1. 12.35.1

    Quoniam hic quidem scriptum est apud tres evangelistas non gustabunt mortem, in aliis autem scripturis varia de morte sunt dicta, non est supervacuum ut etiam illa conferentes cum istis discutiamus largius, quid sit mortem gustare. in Psalmis dictum est: »quis est homo qui vivet, et non videbit mortem?« item alibi: »veniat mors super illos, et descendant in infernum viventesa, item apud aliquem prophetarum: »absorbuit mors praevalens«, item in Revelatione : »mors et infernus« quosdam »sequuntur«. videtur ergo mihi in istis, quia alud est mortem gustare, aliud autem mortem videre, aliud venire super aliquos mortem, aliud absorbere mortem, aliud autem mortem sequi. quaero autem in istis, ne forte gravius sit gustare mortem quam

  2. 12.35.2

    | 36. 17. 1.2 [—9]).

  3. 12.35.3

    videre. item peius est quem sequitur mors quam qui gustat, et non solum ut sequatur sed etiam ut veniat super aliquem mors et conprehendat quem sequebatur. absorberi autem a morte omnibus videtur mihi gravius esse. si autem consideraveris peccantium differentias, puto quod non dubitabis suscipere haec, quae de mortis differentia sunt tractata a nobis, esse dicta in scripturis per spiritum sanctum.

  4. 12.36.1

    Post dies autem sex (secundum Matthaeum et Marcum) adsumens Petrum et lacobum et lohannem fratrem eius duxit eos super montem excelsum seorsum. et transfiguratus est coram eis.

  5. 12.36.2

    Videntur mihi qui ducuntur ab lesu super montem excelsum et digni habentur videre transfigurationem eius secrete, quia non in vanum post sex dies ducuntur.

  6. 12.36.3

    (

  7. 12.36.4

    quoniam eniin in sex diebus perfecti numeri totus factus est visibilis mundus, ideo arbitror eum qui transcendit omnes mundi res considerans iam non »quae videntur« »temporalia« enim sunt), sed quae non »videntur« (quoniam sunt »aeterna«), *** ille potest ascendere super montem excelsum Christo se praecedente, ille potest et gloriam aspicere verbi dei. si quis ergo nostrum cupit Christo se adsumente ascendere super montern excelsum et videre secrete transfigurationem ipsius, transcendat opera sex dierum, non aspiciens »quae videntur« neque »mundum nec ea quae sunt in mundo«, nec concupiscat concupiscentiam mundialem, quae est concupiscentia corporum et corporahum divitiarum et gloriae corporalis, nec omnia quaecumque solent <animam> avellere et trahere a melioribus et divinis et ad inferiora deponere. cum aiitem transcenderit sex (secundum quod diximus) dies, novum sabbatum sabbatizet exultans in monte excelso, in eo quod videt transfiguratum lesum ante oculos cordis sui. diversas autem liabet verbum dei formas, apparens unicuique secundum quod videnti expedire cognoverit, et nemini supra quod capit semetipsum ostendit.

  8. 12.37.1

    Quaeres autem quando iransfiguratus est coram eis, quos duxerat swper montem excelsum, si apparuerit eis »in forma dei« qua fuerat prius: ut his quidem qui erant deorsum haberet »formam servi«, sequentibus se ’post sex dies swper montem excelsum iam non haberet »formam servi«, sed dei ? sed audi (si quasi spiritalis, quia non dixit simphciter: transfiguratus est, sed cum quodam necessario additamento quod scripserunt Matthaeus et Marcus; secundum ambos enim sic est dictum: trans-

  9. 12.37.2

    <> »

  10. 12.37.3

    figuraius est corarn eis. secundum hoc ergo dices, possibile esse Christum corarn quibusdam quidem transfigurari ista transf iguratione, coram ahis autem in ipso tempore non transfigurari, sed esse »in forma servi«. si autem vis transfigurationem Christi videre factam coram eis, qui ascenderunt swper montem excelsum secrete cum eo, considera mihi in evangeUis lesum, quomodo simphciter *** intellegitur ab eis, qui non ascendunt per ascendentia opera et per exercitationem verborum spiritalium super excelsum sapientiae montem, eis autem qui ascendunt »iam non secundum carneuKc cognoscitur, sed deus verbum intellegitur et creditur et colitur secundum «dei formamc coram his ergo transfiguratur lesus, et non coram illis qui sunt deorsum in conversatione terrena viventes. si quando autem fuerit transfiguratus, et facies eius fulgebit sicut sol, ut clarus inveniatur fiUis »lucis« qui »spoliaverunt se opera tenebrarum et in- diierunt se arma « et iam non sunt »filii tenebrarum et noctis«, sed facti sunt filii »diei« et »sicut in die honeste« ambulant, et fulget eis non simpliciter sicut sol, sed ostenditur eis sol esse »iustitiae«.

  11. 12.38.1

    Et non solus transfiguratur coram talibus discipulis suis, sed etiam vestimenta ipsius *** fiunt candida sicut lumen, quae sunt sermones et litterae enangeliorum quibus lesus est indutus. puto autem etiam illa, quae ab apostolisdicuntur de eo, vestimenta esse lesu, quae fiunt ascendentibus super montem excelsum cum lesu candida. sed quoniam candidorum differentiae sunt, nonfiunt qualitercumque candida, sed candida sicut *** lumen. siquando ergo videris aliquein non solum eiga divinitatem Christi cautum atque perfectum, sed et dicta evangeliorum omnia manifestantem, non dubites dicere, quod ei tali vestimenta Christi facta sunt candida sicut lumen. quod si ita intellegatur et conspiciatur transfiguratus filius dei, ut facies eius sit sicut sol et vestimenta eius candida sicut lumen, statim apparebit coram huiusmodi hominibus videntibus lesum talem etiam Moyses, id est lex, et Elias, id est*** prophetae, conloquentes cum lesu; tale est enim ahquid quod significat sermo dicens: conloquentes cum eo, secundum Lueam autem »Moyses et Ehas visi in gloria dicebant exitum eius, quem inpleturus erat in Hierusalem«. si quis autem Moysisgloriam et> intellegit spiritalem legem convenientem sermonibus lesu et in prophetis »absconditam in mysterio sapientiam«, ille videt Moysen et Eliam »in gloriac, quando viderit eos una cum lesu.

  12. 12.39.1

    Itaque et illud quod secundum Marcum dicitur oportet

  13. 12.39.3

    exponere, quod est tale: »et dum orat, transfiguratus est«, ne tunc maxime videmus verbum coram nobis transfigurari, si ea quae praedicta sunt fecerimus, si ascenderimus swper montem et viderimus lesum conloquentem cum patre (id est convenientia patri loquentem) et orantem (id est subdentem se) patri *** soli vero deo. cum autem sic visus fuerit loquens cum patre et orans eum, tunc secundum Marcum »vestimenta eius splendida et candida fiunt sicut nix, qualia f ullo super terram non potest facere candidaw, coram eis qui vident euni loquentem cum patre et orantem patrem. et forsitan fullones »super terram« possumus moraliter aestimare sapientes »saeculi huius«, praesunt et diligentiam adliibent quibusdam hominibus per sermonem doctrinae suae, quem ipsi aestimant clarum et mundum, ita ut putentur ornare etiam tiu-pes intellectus et dogmata falsa fullonicatione ingenii sui. qui autem » splendentia vestimenta « ascendentibus super montem ostendit et splendidiora, quain illoriini ars fullonia facere potest, sernio est, qui ostendit spiritalium intellectuum splendorem in dictis scripturarum imperitis, quae a plurimis contemnuntur.

  14. 12.40.1

    Post haec videamus quid intellegens Petrus domino dixit: domine, bonum est nos hic esse; si vis, faciamus hic tria tabernacula: unum tibi, unmn Moysi. unum Eliae. propterea autem maxime hoc aestimo requirendum, quoniam Marcus quidem quasi ex sua persona adiecit dicens: »nec enim sciebat quid responderet«, Lucas autem dicit: ihoc inquit Petrus nesciens quid loquebatur«. si enim ciuid loquebatur haec locutus est, considerandum est ne forte per excessum mentis haec loquebatur, motus quodam spiritu alieno; spiritum autem sanctum <eum> aestimare non possumus. nec enim venerat super aliciuem credentium in lesum *** spiritus sanctus, sicut testatur lohannes: »quia lesus nondum fuerat honorificatus«, sed aheno spiritu motus loquebatur qui nesciebat quid loquebatur. necdum enim princi-

  15. 12.40.2

    <> (

  16. 12.40.3

    patus et potestates traducti et triumphati erant in ligno. et iste forsitan spiritus erat, quem supra scandalum sibi pronuntiaverat Clmstus et satanan dicens: »vade post me, satana, scandalum mihi es«. scio autem haec, quae dico, multis legentibus et non sapienter iudicantibus contraria et aspera videbuntur, quasi in blasphemiam Petri dicta, qui paulo ante beatus a Christo est dictus, cui »non caro et sanguis«, sed deus pater revelavit notitiam fihi sui. sed qui putant Petrum vel ceteros apostolos ante passionem Christi fuisse perfectos et Hberos ab omni spiritu aheno, dicant, quomodo eos eripuit a mahgno vel unde eos redemit »pretioso sanguine« suo. aut dicant in tempore transfiguationis Christi unde erant gravati somno, sicut exponit Lucas.

  17. 12.40.4

    Aut certe, ut ad praesentem expositionem praeterita revocemus: putas est, ut aliquis scandalizetur in Christo sine operatione diaboli scandalizantis ? est denegare Christum et hoc in conspectu ancilhilae et ostiariae et in conspectu hominum abiectorum. nisi fuerit inimicus et denegator spiritus cum spiritu et sapientia quae datur eis qui adiuvantur a deo secundum aliquam animae dignitatem ad confitendum ? si ergo ita est. ne forte ille spiritus qui voluit (quantum ad se) Christum scandahzare, ut recederet a passione omnibus hominibus salutari, ipse operans etiam hic seductorie vult avellere Christum sub colore boni, ut non condescendat hominibus nec veniat ad eos nec suscipiat mortem pro eis,

  18. 12.40.6

    sed remaneat in monte excelso cum Moyse et Elia. promittit autem et facere tria tabernacula, unum privatim lesu, alterum Moysi, aliud Eliae, quasi non eos capiente tabernaculo uno, in quo omnes simul consistere deberent. forsitan et in hoc malitiose operabatur (per eum qui nesciebat quid loquebatur), volens non esse simul lesum et Moysen et Eliam, sed separare eos ab invicem trium tabernaculorum obtentu: quod fieri non poterat. nam si in unum sint Cluistus et lex et prophetae, tunc et Christus dei filius conprobatur et lex et prophetae vera prophetasse inveniuntur: quoniam lex et prophetae testimonium dederunt de Christo, praedicentes ea quae futura erant de Christo, et Christus testimonium dedit legi et prophetis, quoniam vera prophetarunt, prophetiam eorum ijDsis rebus adinplens. si autem separentur ab invicem, nec Christus ostenditur nec prophetae vera dixisse inveniuntur. quod f ieri cupiebat mala suggestio

  19. 12.40.7

    »

  20. 12.40.8

    Petri dicentis: faciamus tria tabernacula, unum tibi, unum Moysiunum Eliae, propter quod evangelistae dixerunt de Petro: »nesciens quid loquebatur«. falsuni autem erat et illud, quod dicebat: bonum est nos hic esse. si enim bonum fuisset illic eos esse, mansissent utique ibi nec recusassent facere quod erat bonum. si autem falsum fuit, quod dixit: bonum est nos hic esse, intellege quis suggessit loqui falsum. nisi ille qui »mendax est et pater eius« ? et sicut non est veritas opere eius qui dixit: »ego sum veritas«, sic non est loqui mendacium sine diabolo auctore mendacii.

  21. 12.40.9

    Contraria ergo sibi adhuc erant in Petro, veritas et mendacium; et de veritate quidem dicebat: »tu es Christus filius dei vivi«, in quo et beatificatus est per promissionem meruit fieri ecclesiae fundamentum, ex mendacio autem quod dixit: »propitius tibi esto, et hoc tibi non erit«. falsum enim inventum quod dixit: »et hoc tibi non erit«; postquam enim abiit in Hierosolymam, multa passus est a quibus passus est.

  22. 12.40.10

    <> |

  23. 12.40.11

    et quod dixit: bonum est nos hic esse, dixit suggerente sibi mendacio. qui autem non vult ex aliqua operatione mali spiritus Petrum ista dixisse, sed ex arbitrio suo puro, quomodo defendat illud quod evangelistae dixerunt de eo: »haec autem dixit Petrus nesciens quid loquebatur« ? vere autem, quoniam et illic quasi execrabile aestimabat atque indignum occidi filium »dei vivi«, quem revelaverat ei pater, dixit: »propitius tibi esto, et hoc tibi non erit«; et liic, ut vidit duas formas lesu Christi, multum autem distantem eam quae ex transfiguratione in eo fuerat demonstrata, delectatus in ea dixit: honum est nos hic esse, ut ipse et qui erant cum eo delectarentur videntes transfigurationem ipsius et splendentem faciem eius quemadmodum solem et vestimenta eius candida sicut lumen, necnon etiam Moysen et Eliam (quos semel »in gloria« semper viderent et delectarentur audientes eos ad invicem conloquentes, Moysen et EUam ad Christum, Christum autem adeos.

  24. 12.41.1

    Quia necdum moralcm aliquem huius loci contigimus sensum, sed simplicem verborum intellegentiam exsequentes liaec sunms locuti, videamus nunc ne forte ascendentes ad altitudinem dogmatum veritatis et transfigurationem Christi videntes et gloriam Moysi et Ehae, *** forsitan cupiebant in seipsis faeere tabernacula verbo dei habitanti in eis et legi ipsius (quae visa fuerat eis »in gloriac) et prophetiae (quae Christi »exitum« loquebatur), et concupiscens illam spectabilem vitam Petrus et delectationem ipsius, praeponens suam utilitatem utiHtatibus plurimorum, quae poterant evenire hominibus ex descensu Christi ad eos, dicebat: bonum est nos hic esse et: si vis faciamus tria tabernacula. sed quoniam caritas »non quaerit quae sua sunt«, hoc quod bonum Petro non fecit le-

  25. 12.41.3

    sus, sed descendit »de monte« eos qui non poterant ascendere super eum et videre transfigurationem filii dei, ut vel qualem capere eum poterant talem viderent. rent. iusti est ergo et caritatem habentis et non quaerentis «qiae sua «, ut »ab omnibus« sit »liber«, omnium tamen se faciat »servum« (eorum maxime quorum vita deorsum est), »ut plures«

  26. 12.42.1

    Adhuc eo loquente, ecce nubs lucida obwmbravit eos, et uox de nube dicens: hic est filius meus dilectus in quo conplacui; ipsum audite. tale aliqiiid sentio iii hoc loco: deus prohibens Petrum fa- cere tabernacula tria, in quibus habitarent secundum voluntatem illius, ostendit unum et meHus et multo praeclarius tabernaculum quam quae ille facere cupiebat; tabernaculi enim hoc est proprium opus obumbrare aliquos sub se. lucida autem nubs obumbrans eos diviniorem et splendidiorem repausationem exemplo suo demonstrabat eis futuram, quae protegeret eos simul et inluminaret. quae sit autem nubs lucida obumbrans sanctos nisi forte virtus paterna, ex qua venit vox patris dans testimonium filio quasi di- lecto et

  27. 12.42.2

    5 >

  28. 12.42.3

    exhortans eos, qui obumbrantur ab ea, ipsi non alii oboeclire ? forte et sanctus spiritus est lucida illa nubs obumbrans sanctos et prophetans, deo in se operante et dicente: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui. audens autem dicam etiam salvatorem nostrum esse hicidam nubem. nubs enim lucida *** obumbrat semper dilectos Christi discipulos et evangelium et legem et prophetas, sicut intellegunt qui possunt aspicere himen ipsius in evangelio vel in lege vel in prophetis. uox autem de nube ad Moysen et Eham dicit: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui, ipsum audite, qui desiderabant videre fihum dei et audire eum: aut discipulos docebat, quoniam qui proprie filius erat dei et dilectissimus apud deum, in quo conplacuit, quem praecipue oportet audire, ipse erat qui tunc est visus et transfiguratus splenduit (facie) sicut sol et vestimenta eius facta sunt sicut lumen.

  29. 12.43.1

    Post hoc scriptum est, quoniam audientes lucidam nubem testimonium dantem filio ilio dei apostoli tres, non sustinentes gloriam vocis neque virtutem procedentem ex ea, supplicati .sunt deum cadentes in faciem suam; valde enim timuerunt spectaculi novitatem et testimonium vocis. intellegentes enim discipuli ipsum esse filium dei, qui visus est Moysi et dixit: »non videbit homo faciem meam et vivet«, viderunt faciem fihi dei factam sicut lumen et audierunt testimonium dei de ipso, non sustinentes <verbi splendores> humiliati sunt »sub valida manu «.

  30. 12.43.2

    hoc enini ostenderunt prae timore cadentes in faciem suam, elevantes autem oculos lesum solum viderunt. simplex quidem voluntas verbi est ista, quod Moyses et Elias »visi in gloriaa et locuti cum lesu abierunt unde et venerant, forsitan tradituri sermonem quem locutus eis fuerat lesus, eis qui nondum fuerant prodificati ab eo, qui *** tempore passionis quando wmulta

  31. 12.43.4

    corpora sanctorum dormientium« apertis monumentis itura fuerant »in sanctam civitatemu Hierusalem illam, super quam non ploraverat lesus, ut illic appareant »multis«. spiritalis autem secundum mysterium intellectus est iste, quod surgentes neminem alium uiderunt nisi lesum solum. facti enim fuerant unum Moyses, id est lex, et Elias, id est prophetae, conversi ambo in evangelium Christi, et non sicut prius fuerant tres, sic et manserunt, sed tres unum sunt facti. Post mysterium ergo ostensum in monte descendentibus de monte discipulis praecejnt lesus, dicens ut nemini dicerent visum donec filius hominis resurgat a mortuis. hoc simile illi est, quod superius est iam tractatum, quando »praecepit discipulis ut nemini dicerent quod ipse erat Christus«. propterea, quae dicta sunt, possunt nobis et in hoc

  32. 13.1.1

    loco esse utilia, quoniam et hic vult lesus ut nemini manifestetur gloria eius ante gloriam passionis et resurrectionis ipsius.

  33. 13.1.2

    Et interrogaverunt eum discipuli eius dicentes: quid ergo scribae dicunt quod Eliam ojjortet venire primum ?

  34. 13.1.3

    >

  35. 13.1.4

    Sermo interrogationis discipulorum dicentium quid ergo scribae dicunt ad aliquid eorum quae superius scripta sunt respicit; propter quod (in quantum valemus) temptemus hoc facere manifestum. discipuli, qui cum Christo ascenderant super montem, recordabantur traditionem scribarum de Elia propheta, quoniam ante adventum Christi erat venturus, ut praeparet animas quae suscipiant eum. visio autem, quae facta erat in monte, in qua etiam Elias est visus. videbatur eis non convenire cum traditione scribarum de Elia, quia non ante Christum eis videbatur Elias venisse, sed cum Christo. ideo falsam aestimantes traditionem scribarum propter huiusmodi visionem, de Elia dixerunt: qiiid ergo dicunt scrihae, quoniam Eliam oportet venire primum ? tu enim nobis manifestatus es ante Eliam et prius quam ille ad hanc vitam humanam venisti.

  36. 13.1.5

    ad hoc respondit lesus non reprobans quidem quae a scribis tradita fuerant de Elia, sed alium Eliae adventum ante se indicans factum. quem ignoraverant scribae. ignorantes autem eum, quodammodo participes facti interfectionis eius fecerunt ei quanta voluerunt, similiter facturi et Christo. ideo respondens dixit lesus: Elias quidem venturus est primum, et restituet omnia; dico autem vobis, quoniam Elias iam venit, et non cognoverunt eum. quod dicit propter lohannem.

  37. 13.1.6

    Elias iam venit: > non anima Eliae est intellegenda, ut ne

  38. 13.1.7

    | <> » <>

  39. 13.1.8

    incidamus in dogma transcorporationis, quod alienum est ab ecclesiastica veritate. nam et contrarium est his quae dicit apostolus, »quae videntur « esse et mundum istum finem habere, et ei quod ipse dominus ait: »caelum et terra transibunt ***«, et prophetico ei, ait: »in initio terram tu fundasti, domine, et opera manuum tuarum sunt caeH. ipsi peribunt«. si secundum opinionem eorum eadem anima bis potest fieri in corpore secundum statum eundem ab initio saecuH usque in finem ***, interrogo quare fit bis ? si propter peccatum, quare non et ter et frequentius fit in corpore anima. ut propter vitam hanc et peccata quae committuntur in ea, patiatur poenam transcorporationis, quae sola secundum <hanc> animabus peccatricibus infertur causa vindictae ? quae si consequenter inferatur, non

  40. 13.1.10

    erit cito ut anima desinat iterum atque iterum suscipere corpus. semper enim propter delicta praecedentia revertetur, et sic locum non habebit consummatio mundi. si enim secundum hoc argumentum ei animae datur non redire ad corpus, quae non habet omnino peccatum, per quot annos aestimas unam animam inveniri, quae omnino munda sit a peccato et non habeat opus transcorporationem suscipere ? tamen et sic una quadam anima semper ex definito numero animarum translata et iam non revertente ad corpus, deficiet aliquando per ahqua innumerabiha saecula nativitas, mundo redacto ad unum ahquem vel duos vel tres, post quos cum et ipsi fuerint propter perfectam iustitiam suam inrevertibiles facti, consummabitur mundus deficientibus videhcet qui revertantur ad corpus.

  41. 13.1.11

    Quod scripturarum non placet veritati; sciunt enim multitudinem peccatorum esse inveniendam in tempore consummationis, secundum quod ipse do-

  42. 13.1.12

    > <>

  43. 13.1.13

    minus nianifestat dicens: »tamen cuni venerit filius hominis, putas inveniet fidem super terram ?« item alibi: »sicut fuit in diebus Noe, ita erit adventus filii hominis. sicut enim fuerunt ante diluvium manducantes, bibentes, nubentes et nuptum tradentes, donec intravit Noe in arcam et venit diluvium et tuht omnes, sic erit et adventus fihi hominis«. et erit eis qui tunc fuerint peccatores punitio non in transcorporatione, sed in igne. unde necessario, qui transcorporationis dogmadefendunt gentiles, quasi consequentias ibi dicere cupientes denegant mundum esse aliquando consummandum. contra quos respondemus: si non consummatur mundus sed erit sine fine, non est deus omnia sciens priusquam fiant, sed (si forte) ex parte unum vel alterum scit futurum priusquam fiat, omnia autem nescit; quae enim natura sunt sine fine, definitione aliqua conprehendi non possunt. et consequens est, ut nec prophetiae possint fieri de omnibus, quasi sine fine omnibus constitutis.

  44. 13.2.2

    Adliuc dicimus eis, qui putant animam lohannis animam fuisse Elliae et primum quidem vocatam Eliam, postea Iohannem: quare angehis qui visus est Zachariae ita dixit: ecce Elisabet uxor tua concipiet, et pariet tibi fihum, et vocabis nomen eius Iohannem« si enim anima ipsa fuit Ehae, oportuit et secunda vice natum vocari Eliam. aut ostendi ahquam mutati nominis causam, sicut in Abram et in Abraham et in Sara et in Sarra et in lacob et in Israel et in Simone et in Petro. tamen nec sic ratio vahda invenitur. ciuoniam iilorum in una eademque vita mutata sunt nomina. sed dicet ahquis eorum: si non Ehae fuit anima *** lohannis, quare salvator Eham appehavit Iohannem ? et puto quod Gabriel in verbis, quae locutus est Zacha-

  45. 13.2.3

    riae, demonstravit quid Eliae translatum est in lohannem; dicit enim ita: «et ipse praecedet ante eum in spiritu et virtute Eliae, convertere corda patrum ad filios, et incredulos ad sapientiam sanctorum«, et non dixit: ipse praecedet ante eum in anima Eliae. manifeste enim scriptura cognoscit aliud esse animam, aliud autem spiritum, sicut testatur Paulus dicens: »deus autem sanctificet vos ad perfectum, et integer spiritus vester et anima et corpus conservetur <sine querella> in adventu domini nostri lesu Christi« et apud Daniel: »benedicite, spiritus et animae sanctorum, dominum«. Elias ergo Iohannes non propter animam est appellatus, sed pro-

  46. 13.2.5

    pter spiritum et virtutem: quae non contristant veritatem scripturae, si primum fuit in Elia spiritus et postea factus est in lohanne, sicut convenienter apostolus ait: wspiritus prophetarum prophetis subiectus est«, non: animae prophetarum prophetis subiectae sunt. adhuc ad confirmationem eorum, quae angekis dixit: »et ipse praecedet in spiritu et virtute Eliae«, accipiamus de quarto libro Regnorum, quod est tale: »et factum est cum transisset, dixit Ehas ad EHsaeum: pete quid faciam tibi, priusquam tollar a te. et dixit Elisaeus: fiat spiritus tuus duplex in me. et dixit Ehas: dure petisti. tamen si videris me ascendentem a te, fiat tibi sic; si autem non, non fiat«. et quoniam »si videris me, fiat; si non, non fiat«, volens scriptura quia factum est sic Elisaeo sicut ijDse petierat, sic addit: »et ascendit Elias in commotione quasi usque in caelum, et Elisaeus intuebatur, et ipse exclamavit et dixit: pater, pater, agitator Israel, et non vidit eum amplius«. quoniam ergo propterea requievit spiritus (non anima) EHae in Ehsaeo. item

  47. 13.2.7

    postquam »percussit aquas Iordanis Elisaeus, et scissae sunt inde et inde, et transiit Elisaeus, et viderunt eum filii prophetarum qui erant in lericho et dixerunt: requievit spiritus Eliae in Elisaeo. et venerunt obviam ei et adoraverunt eum in terraw.

  48. 13.2.8

    Hoc diximiis. ut intellegamiis lohannem dictum Eliam non propter eandem animam, sed propter eundem spiritum. sicut et (liscipuli intellexerunt Christi.

  49. 13.2.9

    <> |

  50. 13.2.10

    quoniam autem spiritus Eliae in Elisaeo quidem tantum requievit, lohannes autem praecessit ante Christum non solum »in spirituc sed etiam »in virtute Eliae«, <et> Ehsaeus quidem non dictus EKas, lohannes autem dictus est ipse esse Elias.

  51. 13.2.12

    <>

  52. 13.2.13

    et si sermo aliquis intellegatur Elias inferior eo verbo, quod erat »in principio apud deum«, et potest procedere, ut videatur Elias esse verbum quod praemittitur quasi ad exercitationem hominum praeparatorum, ut fiant perfecti ad susceptionem verbi perfecti. et hunc ipsum sensum, sicut potuimus, ex parte tetigimus supra ubi tractavimus: »et si vultis suscipere, ipse est Ehas qui venturus est. qui habet aures audiendi, audiat«. Et fecerunt ei quanta voluerunt.

  53. 13.2.14

    x a ̓ ́-

  54. 13.2.15

    adhuc autem videamus quod ait: et fecerunt ei quanta voluerunt ad quem refertur: utrum ad scribas, de quibus interrogantes discipuli dicebant: quid ergo dicunt scribae *** sed non invenimus aliquid passum Iohannem a scribis, nisi forte quia non crediderunt ei, aut nisi forte (quod superius diximus) socii fuerant facti in eis quae intulit Herodes Iohanni. ahus autem dicet, qudo ait et fecerunt ei quanta voluerunt non ad scribas referri, sed ad Herodem et ad Herodiadem et filiam eius. >propter hoc auteni qiiod sequitur: sic et filius hominis pcitietur ab eis consequenter dicitur: si primum ad scribas pertinet. et hoc ad scribas; si autem primum ad Herodem et Herodiadem et filiam eius. et secimdum ad ipsos: nam invenitur et Herodes in morte Christi fuisse conscius et omnis domus eius.

  55. 13.3.1

    Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: domine, miserere filio meo, quia hmaticus est et male patitur; aliquotiens enim cadit in ignem et aliquotiens in aquam, et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt eicere eum et cetera.

  56. 13.3.2

    Qui patiuntur aut qui patientium domestici sunt, cum plebe habentur, non in monte. propterea populi causa ad dispensationem descendit humanam, quasi de monte excelso divinitatis, quemadmodum discipulorum electorum

  57. 13.3.3

    <> ***,

  58. 13.3.4

    cognoscentium se gratia ascendit in montem excelsum et ibi se transformavit in gloriam suam. nam prius quidem descendit propter ignorantes se ad humilitatem humanam, cum autem factus fuerit eis notus, ducit eos ad notitiam divinitatis suae, ut dicant cum apostolo: »si autem novimus secundum carnem Christum, sed iam non novimus«. descendit ergo ad turbam, ut qui non poterant ascendere sursum propter infirmitates animarum suarum, prodificentur ab eo. et nunc ergo non accessisset ad eum homo genibus provolutus et dicens: domine, miserere filio meo, nisi cum discipulis suis electis venisset ad turbam. considerandum est autem, in quibus quidem infirmitatibus qui patiuntur credunt et deprecantur pro sua salute aut tangunt fimbriam vestimenti eius et sanantur, in quibus autem ipsi quidem qui patiuntur non faciunt hoc, pro eis autem alii faciunt; utputa centurio pro puero suo, regulus pro filio, archisynagogus pro filia, Chananaea pro filia sua vexata, et nunc qui genibus <pro>volvitur pro filio suo lunatico. cum his considerabis et illud, quando a semetipso salvator etiam a nullo rogatus sanat, sicut paralyticum eum qui triginta et octo annos in infirmitate habebat. ipsae enim salvationes ad alterutrum in idipsum conparatae et discussae multa eis, qui possunt audire absconditam »in mysterio« sapientiam dei, dogmata demonstrabunt de differentiis infirmitatum animae et de modo salvationis eius.

  59. 13.4.1

    Sed quoniam nunc non de omnibus, sed de proposita dictione sermo est mihi, videamus moraliter primum quem esse lunaticum hunc dicere possumus, deinde quem aestimemus patrem eius rogantem pro eo, tertio quid est cadere patientem non semper sed frequenter, aliquotiens quidem in ignem aliquotiens autem in aquam, et quid est quod minime potuit a discipulis Christi sanari, sed ab ipso domino Iesu. nam et ista est ratio: si quidem

  60. 13.4.2

    <> omnis languor et omnis infirmitas, quas sanavit salvator tune in populo, referuntur ad infirmitates spiritales animarum secundum differentias passionum, ut solutos quidem animo et iacentem habentes animam super corpus paralyticos animo aestimemus, caecos autem animo esse qui mente sua non considerant quod iustum est vel iniustum, surdos autem animo qui non sunt ad susceptionem salutarium verborum parati, secundum ea conveniens est, ut de lunatic requiramus. est ergo passio haec mutation a melioribus ad deteriora, qua nihil differre videtur a sanis qui patitur hoc in tempore, quando non operator in illo ipsa mutation. talem autem invenis infirmitatem animae in quibusdam hominibus, qui frequenter aestimantur sani esse in castitate vel misericordia et vivere secundum iustitiae voluntatem. aliquando autem quasi quadam » | <> <> Adreptione spiritus a passionibus Conprehenduntur et cadunt ab Eo statu boni, in quo stare putabantur, et transvertuntur ad seductionem Saeculi hunius et ad ceteras Concupiscentias carnales. Forsitan non peccabis, is huniusmodi Homines dixeris (ut ita dicam) Spiritaliter lunaticos esse, Qui deiciuntur a »spiritalibus nequitaiae In caelestibus» et male habent Frequenter in tempore, quo Conprehensi fuerint a passionibus Animae eorum, et cadunt in ignem Incendii, quando »adulterantes (sicut ait Osee) fiunt sicut clibanus Ardens«. Huismodi autem homines interdum Cadunt in aquam, quando Rex omnium quae sunt in aquis Draco deicit eos a liberate animae In profundum fluctuum maris, Id est in mala pessima Vitae istius humanae, Quae mari adsimilatur. commendat autem hanc nostram de lunatico interpretationem, quod dicit sapientia de constantia quidem iusti: »sapiens sicut sol permanet«, de inconstantia autem peccatoris ita: »insipiens autem sicut luna inmutatur«. et est videre in talibus impetus quosdam quasi operum bonorum subripere, ita ut subripere possint ab hominibus laudes, ab eis tamen hominibus qui nesciunt occultam inconstantiam cordis eorum. vides autem eos iterum minui et quod videbatur in eis lumen invenitur non esse lumen diurnum, sed nocturnum et lunare, et tamdiu minui, ut nec videatur lumen esse omniono, quod aestimabatur lumen.

  61. 13.5.1

    Forsitan ergo angelus, qui sortitus est lunaticum illum talen (<>), <,> <> <> < > bona, et est operatio quae operatur in illis mala et sic magna et fortis inter omnia mala, ut monti adsi9mikletur nec expellatur a patiente nec exeat, nisi per omnem fidem eius qui passiones huiusmodi sanare noverit; ex omni enim fide montes huiusmodi transferuntur. coparatur, sicut potest fieri manifestum ex eo quidem quod scribitur: si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc illuc, et transibit. apud opostolum autem: »si habuero omnem fidem, ita ut montestransferam«. ideo arbitror quoniam onmis fides grano sinapi8s conparatur, quoniam contemnitur quidem fides ab hominibus et modicum aliquid et vile apparet, cum vero consecutum fuerit bonam animam (id est recipientem terram semen huiusmodi) »fit arbor magna, ita ut« sine pennis quidem nemo, pennati autem (qui sunt spirtaliter »volucres caeli«) habitent » in ramis eius«.

  62. 13.6.1

    Sed quoniam oportet et ipsa verba interpretari, primum quaeramus quare lunaticus appellatur, qui a spiritu inmundo * * * vexatur, et quare passio ipsa nomen accepit a luna, quae post so lem magnum luminare vocatur. medici erog loquantur sibi quae volunt, qui nec inmundum spiritum arbitrantur sed corporalem aliquam passionem, et dicant bumida moveri in capite secundum aliquam conpassionem ad lumenl lunram. now autem. qui evangelio sumus credentes, dicimus hanc passionem inmundum spiritum in hominibus operar.

  63. 13.6.2

    observat enim quaedam schemata lunae et sic operatur, ut ab abservatione quorundam schematum lunae pati homines mentiatur, et 578 per hoc culpabilem dei creaturam ostendit, ut omnes (sicut diximus) »iniquitatem in excelso« loquantur, qui aestimant ex efficientia stellarum consistere omenm causam omnium infirmitatum (sive generalium sive specialium), criminantes opera dei et quasdam quidem stellas dicentes maleficas, quasdam autem beneficas, cum nulla stella a deo sit facta ut malefaciat, secundum Hieremiam enima, sicut in Lamentationibus dixit: »de ore domini non procedent mala et bona«.

  64. 13.6.3

    Forsitan autem sicut iste inmundus spiritus * * * obsevat quaedam lunae schemata, ut <> operetur in eo qui propter aliquaw causas traditus est <ei>, sic et alii daemonew secundum aliqua <aliarum> stellarum schemata isidiantur eis, qui non praebuerunt se dignow custodia angelorum sanctorum, ut non sola luna, sed etiam stellae ceterae blasphementur ab hominibus, qui in »excelsum iniquitatem« loqui non dubitant et ponere »in caelum os suum«. »

  65. 13.7.1

    Post haec videamus, quod loquens ad patrem lunatici dominus dixit: o generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? quousque patiar vos? nam quoniam non potuerunt eum sanare neque ipsi discipuli Iesu quasi adhuc modicae fidei constituti, propterea dixit: o generatio incredula. et si illis dixit: o generatio incredul, nobis quid dicat? et quod ait perversa ostendit, quoniam ex perversitate malitia est introducta extra naturam facta. puto autem propter perversitatem totius humani generis quasi gravatus malitia eorum et conversatione cum eis dixit: usquequo ero vobiscum? quousque patiar vos? 17, 22 [23]). videamus etiam illud quod dicit: hoc genus non eicitur nisi in ieiuniis et orationibus ut, si aliquando oportuerit nos circa curationem tale aliquid patientium permanere, non adiuremus neque interrogemus neque loquamur quasi audienti spiritui inmundo, sed »permanents orationibus et ieiuniis« impetremus patienti salutem a deo, et abigamus ieiuniis et orationibus nostris spiritus malignos.

  66. 13.8.1

    Conversantibus autem ipsis in Galilaea dixit eis Iesus: futurum est ut filius hominis tradatur in manus hominum, et occident eum, et post tertium diem resurget, et contristati sunt vehementer.

  67. 13.8.3

    Et Paulo superius dictum est: »exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quoniam oportet eum ire in Hierosolyma et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis populi et occidi et tertia die resurgere«. et videntur quidem haec illis similia esse, ut facile quis dicat dominum eadem ipsa repetere. quod non est ita. nec enim id ipsum est, ostendere discipulis »quoniam oportet eum ire in Hierosolyma et multa pati« et cetera, et dicere discipulis in Galilaea constitutes (quod non didicimus supra), quia futurum est ut filius hominis tradatur. tradi enim eum superius non est dictum, hic autem non solum tradendum, sed etiam in manus hominum tradendum audimus. in quo requiramus, a quo est tradendus in manus hominum aut in quorum. illic enim docemur, a quibus patietur et in » » quo loco patietur; hic autem discimus, quod »multa« passurus est a supradictis, non ipsis <primam> causam praebentibus ut multa patiatur, sed vel eo vel eis, qui tradiderunt eum in manus hominum. traditum igitur filium apostolus narrans a deo patre traditum manifestat ita: »qui unico filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum«. alius autem non solum illud, sed etiam consequential congregans in idipsum, dicet primum quidem a deo traditum filium principi » saeculi huius« ceterisque principibus eius, deinde ab istis traditum in manus hominum qui occiderunt eum. et exempli causa accipiet illud, quod est scriptum de Iob, qui primum traditus est a deo in manum diabolic, sicut dicit: » <> ecce trado tibi omnia quae possidet« et iterum: »ecce trado tibi eum, tantu7m animam eius serva«. accipiens autem diabolus bona eius in potestatem tradidit praedonibus et equitibus, qui »fecerunt cornua tria«. vide ergo ne forte, sicut bona Iob diabolus tradidit in manus praedonum <et equitum> accepta prius potestate a deo, sic et aliqua operatione princeps »potestatis aëris, qui operatur in filiis diffidentiae«,

  68. 13.8.4

    <> » atth.17,22 tradidit eum in manus hominum, in quibus hominibus erat et Iudas, in quem »post panem ingressus est satanas«. considera tamen quoniam pater tradens filium contrariis potestatibus non simpliciter tradidit eum, sed propter misericordiam suam, ut salvaret genus humanum; contrariae autem potestates tradentes dominum in manus hominum non pro salute aliquorum radiderunt eum, sed (quantum ad se, quia nemo eorum sciebat »sapientiam dei absconditam in mysterio«) tradiderunt eum <moriturm>, ut »inimica« eius »mors« subiciat eum sibi, sicut omnes homines qui moriebantur » in Adam«. sed et homines, qui oc- ciderunt eum, [voluntatem habant] non secundum voluntatem dei iam ordinatam id fecerunt. sed secundum voluntatem potestatum, quae filium dei volebant fieri subditum morti. non ergo ab hominibus in manus hominum traditus est, sed a potestatibus, quibus eum pro nobis omnibus tradidit pater, ut in eo, quod traditur et fit sub eo cui traditur, »destruat eum, qui mortis habebat imperium«.

  69. 13.9.1

    »Imperium« autem »mortis« intellegendum est habere diabolum, non istius mortis communis, secundum quam moriuntur omnes qui compositi sunt ex anima et corpore, anima eorum a corpore recedente, sed mortis illius quae contraria est et inimica ei, qui dixit: »ego sum vita«, secundum quam »anima quae peccaverit, ipsa morietur«. ostewnditur autem quoniam non » Matth. 17, 22 deus dominum in manus hominum tradidit, ex eo quod ipse dicit: »si de hoc mundo esset regnum meum, ministri utique mei resisterent ne traderer Iudaeis«. traditus autem Iudaeis in manus hominum traditus est, non a siuis ministris nec ab aliquo eorum qui erant sed a principe »saeculi huius« vel a principibus, de quibus est dictum: »adstiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum e4t adversus Christum eius«. et isti quidem corporales reges adstiterunt, sicut apostoli in Actibu8s docuerunt. nos autem, ex eo quod traditus est a principibus in manus hominum prodificati, dicimus hoc quod ait: »disrumpamus vincula eorum, et proiciamus a nobis iugum ipsorum«, <> » etiam de invisibilibus regibus et principibus saeculi huius intellegi posse. nam cum facti ferimus »conformes« mortis Christi, iam non sumus sub vinculis regum »terrae« neque sub iugo principum »saeculi huius«, qui adversus dominum convenerunt in unum. propterea et pater »unico filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum«, ut suscipientes eum principes et tradentes in manus hominum, ab eo qui habitat »in caelis« inrideanture, et a domino subsannentur, quoniam in dissolutionem proprii regni et principatus sui omnia ea agebant, tradentes eum in manus hominum, qui tertia die resurgens et inimicam suam destruens mortem non solum »mortis suae conformes« nos fecit, sed etiam »resurrectionis«. praedicente autem domino quoniam futurum est ut filius ho- minis tradatur in manus hominum, et occident eum et tertia die resurget, tristati sunt discipuli vehementer, tradendum quidem in manus hominum et occidendum intellegentes, non autem adtendentes ad illud quod ait: et tertia die rsurget, nec considerantes quis esset, cui ad destruendam mortem trim dierm tempus 584 sufficiebat.

  70. 13.10.1

    Cum venissent autem in Capharnaum, accesserunt qui didrachma exigebant ad Petrum et dixerunt: magister vester non solvit didrachma? ait: etiam. et cum intrasset in domum, praevenit eum Iesus dicens: quid tibi videtur Simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis aut ab extraneis? Dicit ei Petrus: ab alienis. dicit ei Iesus: ergo liberi sunt filii. ut autem non scandalizemus eos, vadens ad mare mitte hamum et eum qui prius ascenderit piscem tolle, et aperiens os eius invenies staterem. Illum accipiens da eis pro me et te.

  71. 13.10.2

    Sunt ergo aliqui reges terrae et eorum filii, qui non dant tri- <> butum vel censum, et alii praeter filios eorum extranei a regibus terrae, ex quibus accipiunt reges terrae tributum vel censum. et sunt filii quidem eorum liberi apud reges terrae sicut apud patres filii; extranei autem extra terram quiden liberi sunt, propter et deprimunt eos, sicut »Aegytii filios Israel«, servi. propter quos servientes formam servi suscepit filius dei, qui nullum opus fecit luteum et servile. quasi ergo habens formam servi illius tributum et censum dedit non aliud ab eo, quod dedit discipulus eius: ipse enim stater sufficiebat et unum nomisma, quod dabatur pro Iesu et pro discipulo eius. hoc autem nomisma in domo quidem Iesu in ore piscis marini, quem ipsum piscem arbitror adiuvatum ascendisse ad hamum Petri et conprehensum ab eo, qui hominum piscator fuerat factus, in quibus erat qui nunc moraliter dicitur pisis, ut tollatur ab eo nomisma, quod habebat imaginem »Caesaris«, et fiat inter eos qui piscati sunt eum. qui ergo habet quae sunt »Caesaris« »Caesari« ea reddat, ut post hoc valeat reddere »doe quae dei sunt«. quoniam <autem> Iesus non habuit imaginem »Caesaris« (princeps enim »saeculi huius nihil« habebat in eo) propterea non ex proprio, sed es convenienti loco maris imaginem »Caesaris« accepit eam, ut det regibus terrae pro se et pro discipulo suo, ut nec arbitrentur qui didrachma <eorum et> regum terrae; reddit enim debitum non suscipiens eum neque possidens neque adquirens neque faciens eum sibi possessionem, ut ne sit aliquando imago »Caesaris« apud imaginem »invisibilis dei«.

  72. 13.11.1

    Ista diximus secundum unum modum, quoniam duplicem sensum habet hic sermo.

  73. 13.11.2

    <><> <> secundum alterum autem talia dici possunt: filiorum sunt quidam filii regum terrae. alii autem propter hoc ipsum, quod alieni sunt a filiis regum terrae, nullius quidem eorum qui sunt super terram filii sunt, sed <id ipsum filii> aut dei aut filii dei aut alicuius filiorum dei. quando ergo salvator interrogat Petrum, dicens: reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis aut ab estraneis? dicente Petro: non a suis fillis, sed ab extraneis, quod dominus dicit de illis qui extranei sunt a regibus terrae: ergo filii liberi sunt, tale aliquid aestima dictum, quoniam liberi sunt qui filii sunt dei, filli autem regum terrae liberi non sunt, »quoniam omnis, qui facit peccatum, servus est pecati«. liberi autem sunt, qui manent in <veritate> verbi[s] Iesu et propter hoc cognoverunt veritatem, »et veritas liberabit« eos a servitute peccati. si ergo in mysterio quodam reges terrae a filiis dei liberis constitutis exigunt didrachma »Caesaris« habentia imaginem, consequents est intellegere quoniam et quotienscumque exsurgunt quidam, qui per iniusitiam tollant nostra terrena, reaes huius herrae eos transmittunt ut exigant a nobis quae sunt ipsorum. quicumque ergo filus est simpliciter et non filius regum terrae, ille est liber. tamen cum sit liber, sollicite agit ut ne scandalizet vel ipsos reges terrae vel filios eorum vel eos, qui accipiunt didrachma; ideo sic dicit: sed ne scandalizemus eos, vadens ad mare mitte hamum et cetera. et quamvis essent iniqui, tamen sollicite egit Christus, ut ne scandalizaret eos, et suo exemplo prohibet aliquod scandalum fieri etiam huiusmodi hominibus,sive <> <>, <>

  74. 13.12.1

    ut ne amplius beccent scandalizati, sive ut salventur suscipientes eum, qui pepercit eis quominus scandalizentur. et sicut in AGRO CONSOLATIONIS (sic enim interpretatur capharnaum) consoltur omnen discipulum et liberum eum et filium esse pronuntiat et dat ei virtutem piscandi priscem primum, ut ascendete eo consollationem accipiat Petrus super eum quem piscatus est, [17.] et propter de ore ipsius aperto, dandus sis quorum proprius est stater, et <qui> exigunt huiusmodi nomisma quasi suum.

  75. 13.12.2

    <12.> Convenienter poteris uti hoc textu adversus averos, qui nullam habent in ore suo loquelam nisi pecuniae. cum autem voderos jiois,pdo jp,ome, ab a;oqip Pretro correptum, qui abstulit non solum de ore eius verbum becuniae sed et de toto adfectu concupiscentiam pecuniae, dices eiusmodi hominem in famri fujisse et in salsis rebus huius vitae et in fluctibus sollicitudinum avaritiae, et habuisse in ore suo staterem quamdiu infidelis extitit et avarus, ascendisse autem de mari ad humum rationabilem et conprehensum atque salvatum (ab aliquo Petro, qui eum docuit veritatem), ut ne habeat aliquando in ore suo staterem, sed pro eo habeat imaginem dei eloquia dei.

  76. 13.13.1

    Et signa tibi ex Numbeis, quoniam pro sanctis secumdum legem dei non simpliciter dirachmum sanctum. scriptum est enim: »et accipies quinque siclos secundum <caput, secundum> didrachmum sanctum«. sed et pro omnibus filiis Isreal secundum caput datur didrachmum sanctum. quoniam ergo non licet sanctis dei cum sansctis didrachmis habere dicipientibus non sancta dirachma et interrogantibus Petrum et dicetibus: magister vester non solvit didrachmum ? precepit salvator dari staterem (in quo erant duo ddidrachma), qui inveniebatur in ore piscis ascendentis primum; 588 quod dedit magister et dant semper discipuli eius pro sua salute et gloria Christi, ut longe facuabt a se omnia quae imaginem caesaris habent.

  77. 13.14.1

    In illa bora accesserunt ad Iesum discipuli eius dicentes: quiw putas maiior est in regno caelorum! et accipiens puerum statuit eum in medio eorum et dixit: amen dco nobis, nisi conversi fueritis et facti quemadmodum pueri, non intrabitis in regnum caelorum. si quis ergo humiliaverit se sicut pucer iste, ipse est maior in regno caelorum. et qui acceperit puerum talem in nomine meo, me recipit. Cum posset Matthaeus nostrae eruditionis causa hoc colum exponere, quid accedentew discipuli Iesu interrogaverunt eum et quomodo respondit, addiddit secundum quaedam quidem exemplaria in illa hora accedentes dicipuli Iesu, secndum alia autem in illa die. et necesse est, ut non indiscussam voluntatem reliquamus evangeelistae. propter quod exponentes in primis quod ait, in illla die vel in illa hora, videamus si nescessaria est adiectio ista diei vel horae. venerunt enim in »Capharnaum« Iesus cum discipulis suis, ubi et »didrachma exigentes accesserunt ad Petrum et« interogantes »dixerunt: magister vester non solvit didrachma!« ita respondente Petro ad eos et <dicente> »etiam«, faciens verbum dde idrachmis Iesus mit Petrum cum hamo conprehendere »piscem«, in cuius ore dicebat invensiendum esse »staterem«, ut daretur pro se et Petro. arbtror ergo, quoniam makimum hunc aestimantes honorem in petrum a Christo conlatum (quasi per hoc iudicasset eum ceteris discipulis meliorem) cupiebant quod suspicabantur caute cognoscere. simul autem sperabant, quod et causam ipsam Petri elationis interrogantes discerent. hoc ergo ostendere volens Matthaeus adidit propter illud, quod ait: <> »hunc accipiens da proter me et te«, in illa die vel hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: quis ptaw maior est in regno caelorum ! forsitan autem et dubtabant etiam propter illud, quod suppeerius tres discipuli magis erant ddignificati, adsumpti in montem cum ipso ut viderent transfigurationem gloriae eius, dubitahant autem quis de tribus illis melior iudicatus esset a Christo. distrabebatur autem aestimatio sensus eorum per vaias caussas. interdum quidem Iohannem forsitan meiorem putabaqnt esse, eo quod reculbuerat super pectus salvatoris in cena et secreta consilia ei prae ceteris fuerant declarata. interdum autem arbitrabantur Petrum maiorem in regno caelorum, vel propter »staterem« hunc, Petrum maiorem in regno caelorum vel propter »staterem« hunc, qui datus est pro Christo et Petro, vel propter illud, quod Petrus dixit ad Iesum prae ceteris: »tu es Christus filius dei vivi« et Christus ad eum: »beataus es, Simon bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meeus qui est in caelis; et ego tibi dico quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferorum non praevalebunt ei« et cetera. iterum autem forsitan eorum revocabatur opinio, propter quod dixerat Christus ad Petrum, quod aliis non dixerat discipulis: »vade post me, satana, scandalum mihi es, quia non sapis num«, ne forte non esset maior Petrus, sed unus ex filiis Zebedaei. haec diximus propter quod ait in illa die vel hora, quando de

  78. 13.15.1

    Post hoc autem videamus quod ait: et accesserunt discipuli ad Iesum, quasi discipuli ad magistrum, proponentes interrogationem, quis esset maior. in his autem imitatores discipulorum Christi esse debemus, si quando aliquid in nobis quasi dubium quaeritur et non invenitur, ut cum omni consensu accedamus ad Iesum semper praesentem, ubicumdque »dou vel tres« in nomine eius fuerint »congregati«, qui potens est inluminare corda omnium, qui ex toto corde discere volunt ab eo, ad intellegendam solutionem omnium dquaestionum. non est autem absurdum ut secundum christi exemplum interrogemus aliquem eorum doetorum qui praepositi habentur ecclesiis. quid ergo iam sciebant discipuli secundum hanc interrogationem, quid autem adhuc ignorabant, videamus. nam quai non est aequalitas sanctorum in regno caelesti, sciebant, et quia (cum non sit aequalitas) est aliquis maior et minor; sed quomodo maior et qualiter vivens minimus, hoc discere cupiebant. nisi forte cautius est dicendum, quoniam quis esset quidem minimus sciebant ex eo, quod alibi docerat mandatis istis minimis et docuerit sic homines, miniumus vocabitur in regno caelorum«. et quis esset maior sciebant ex eo quod ait: »si quis feceri6t et sic docuerit, hic mangus vocabitur«. sed ex multis magnis quis esset maior, hoc eis non erat manifestum. < > <> et quoniam multi quidem sunt magni, non autem aequaliter magni, indicat nomen magni positum in persona Isaac, »qui proficiens magnus fiebat, donec efficertur magnus valde valde«. scriptum est autem id ipsum etiam in Moyse et in Iohanne baptista et in ipso etiam salvatore. et omnibus constat, quoniam etis omnes hi magni fuerunt secundum scripturas, tamen maior eis erat salvator. ex eo ergo, quod est positum in Isaae »<proficiens magnus fiebat> , donec fieret magnus valde valde« (non simpliciter, sed cum additamento duplici »valde valde«), cognoscere possumus quoniam differentia est magnorum,et alius quidem est magnus alius autem <valde magnuse et alius> magnus valde valde. ergo discipuli quidem quaesierunt quis esset maior, »ipse autem pleniorem facit sermonem demonstrans eis etiam, quomodo quis actibus maior efficiatur in regno caelorum, sicut subsequens sermo demonstrat dicens:

  79. 13.15.2

    <16.> Et vocans Iesus puerum statuit eum in medio eorum et dixit: amen dico vobis, nisi conversi fueritis ut efficiamini sicut pueri, non intrabitis in regnum caelorum. quicumque ergo humiliaverit se sicut puer iste, hic erit maior in regno caelorum. et qui acceperit puerum talem unum in nomine meo, me accipit.

  80. 13.16.1

    Primum simpliciter exponamus propositum verbi: hoc est, si quis vir constitutus usque eo mortificaverit viriles concupiscentias suas »in spiritu mortificans corporales actus« et »semper mortem Iesu circumferens in corpore suo«, ut puer qui muliebria nondum temptavit nec <> <> | sensit motus viriles, iste talis conversus factus est sicut puer. et quanto amplius adpropinquaverit pueris recedens ab huiusmodi motibus, tanto amplius ceteris continentibus et ad perfectum continentiae ascendere non valentibus maior habetur. quod autem propter mulibres passiones de parvulis dictum est, hoc ipsum dicere convenit et in ceteris passionibus et languoribus et infirmitatibus animae, in quase omnes pueri non incurrunt, priusquam incipiant absolutum proferre sermonem; utputa ut conversus quis fiar sicut parvlus puer in ira, cum sit vir, et sicut est pravulus puer ad tristitiam (qui interdum tempore mortui patris vel matris vel alicuius amici ridet et ludit), talis fiat vir habitudinem puerilem circa tristitias repellendas perfectioris animae ratione commutans. similiter dices circa extollentias, quibus inrationabiliter extolluntur homines quinon sunt die, quas pueri non patiuntur nec qui conversi facti fuerint sicut pueri.

  81. 13.16.2

    <> <>

  82. 13.16.3

    Et nulla paene passio cadit in pueros, antequam absolute incipient logui; si autem nulla, manifestum est quia nec timor (nisi forte secundum aestimatione ceterarum passionem levis et transitorius). pueri enim mal<or>um timorem non patiuntur, utputa, si quis puero comminetur ne mammam petat vel ne ploret, terretur quidem sed timor eius stabilis non est. si quis autem terreat puerum talem et dicat: nisi hoc feceris occido te, incendo te, aut simile aliquid, numquid timet huiusmodi puer? sicut ergo ceterae passions non sunt in pueris firmae, sic neque timor. <>, <>, | si<c> autem quiset humiliet se sicut puer ***. nec enim magnum aliquid sapere cadit in puerum neque iactantia generis vel divitiarum vel aliarum rerum, quae aestimantur bonae non autem sunt, [cadit in puerum]. unde videmus <quia nimis> infants usque ad tertium vel quartum annum, licet fuerint generosi, similes se praebent pueris degeneribus nec amplius diligent divites puerow quam paupers. si quis ergo vir habitudinem, quam habent pueri ex aetate, in se ratione susceperit expellens ea quae movent insensa tos, <humilis> factus est sicut puer, non se extollens in honoribus neque efferens se in divitiis neque elevans se in claritudine generis. iste talis suscipiendus est et honorandus in nomine Iesu, quoniam praecipue in talibus est Iesus. ideo dicit: si quis susceperit unum talem in nomine neo, me suscipit. <qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis credentibus in me, expedite i ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.

  83. 13.17.1

    Hoc exponere laboriosum est secundum consequentiam praedictorum. dicet enim aliquis: factus est quasi puer et humiliavit seipsum quemadmodum puer (quem statuit Iesus in medio discipulorum). minimus est et potens scandalizari, cum sit scriptum: »pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.« vide autem si rationabiliter hoc possumus explanare. omnis qui Iesu quasi filio dei credit et conversatur secundum evangelicos actus ad vivendum recte, conversus ambulat quemadmodum puer, <hunc inpossibile est non intrare in regnum caelorum>. qui autem non convertitur ut fiat quemadmdum puer, hunc quidem inpossibile est intrare > <> in regnum caelorum. multi enim convertuntur ut fiant quemadmodum puer, sed non omnes, qui convertuntur ut fiant quemadmodum puer, iam perveniunt usque e out fiant similes pueris. sed unusquisque tantum minus habet de similitudine puerorum, quantum longe est de habitudine puerile erga passions carnales. in omni ergo quidam quasi nuper conversi ut fiant quemadmodum pueri. hi propter hoc ipsum, quod sic conversi sun tut fiant quasi pueri, nondum autem sunt facti sed videntur nuper esse conversi, pusilli habentur in Christo et parvuli sunt, scandali receptors, quibus occasionem scandali non debemus praebere. alioquin qui scandalizaverit unum de pusillis, quos Christus ostendit credentibus in se, <> » <> <>, expedite i quasi utile ad medelam peccati, ut suspendatur mola asinaring ad collum eius et demergatur in profundum maris. sic enim reddens dignam vindictam in mari (ubi et »draco« habetur, quem »formavit« deus «ad in ludendum 594 ei«) et sic quod expedit passus, qui punitus est, postea erit extra Dolores qui sunt in profundo maris, quos pertulit tractus ab asinaria mola. sunt enim et molarum differentiae, ut sint quaedam earum (ut sic appellem) humanae, aliae autem asinariae. et humanae, aliae autem asinariae. et humana quidem est illa, de qua scriptum est: »duae« erunt »molentes ad «unam »molam, una adsumetur, et altera relinquetur«, asinaria autem quae inponetur scandalizanti unum de pusillis istis in Christo credentibus, ut demergatur in profundum maris. asinaria autem mola non inrationabiliter dici potest corpusgravissimum hominis mali, quod semper deorsum trahit, quod suscipiet in resurrection unusquisque peccator, ut demergatur in abyssum quae dicitur profundum maris. 15

  84. 13.18.1

    Introducimus autem extra quam diximus alteram expositionem, sive dogmatis causa sive exercitationis. quaerimus enim, quem puerum uocans Iesus constituit in medio discipulorum. et vide si possumus puerum hunc intellegere spiritum sanctum, qui seipsum humiliavit. hunc Iesus accepit et posuit in medio sensus discipulorum. vult ergo Iesus omnes nos, ut avertamur ab omnibus et convertamur secundum exemplum < subiectum> spiritus sancti, ut efficiamur sicut <>, » <> pueri (id est apostoli), qui et ipsi conversi facti sunt similes spiritui sancto, qui positus erat in medio sensus eorum. quos pueros Christo deus pater dedit, secundum quod scriptum est in Esaia dicente: »ecce ego et pueri quos dedit mihi deus«. et non est intrare in regnum caelorum, nisi qui a rebus saecularibus aversus fueris illis, qui spiritum sanctum in se habuerunt. quem spiritum sanctum uocans Iesus, a sua perfectione descendens ad homines, quasi puerum statuit in medio discipulorum suorum, ut unusquisque humiliet se, non simpliciter sicut puer, sed quemadmodum scriptum est sicut puer iste. ita tamen ut propter deum quis humiliet se, sicut et spiritus sanctus propter salutem hominum se humiliavit. quoniam autem et Iesus et spiritus sanctus a patre missi sunt in hunc mundum propter salutem hominum, ma- nifestum est apud Esaiam prophetam ex persona salvatoris ipsius dicentem: »et nunc dominus misit me et spiritum suum«. [quoniam autem in graeco spiritus sanctus neutri generis est et non masculini, quemadmodum apud nos, et tres casus similes habet, nominativym et accusativum et vocativum, propterea transferentes in latinum sermonem, nominativum pro accusativo gradu transtulerunt et dixerunt: »et nunc dominus misit me et spiritus eius«; cum sit verius sic esse in graeco: »et nunc dominus misit me et spiritum suum«.] tamen si quis violenter contra rationem veritatis defendere vult quod ita sit dictum: »et nunc dominus misit me et spiritus eius«, sine dubio ita intellegemus filium dei missum a spiritus sancto, quemadmodum et due- <> tum a spiritu sancto in desertum secundum humanam naturam, quam Christus suscipiens per omnia imitatus est, ut etiam a spiritu sancto agatur, quemadmodum omnes homines dei. maior ergo est in regno caelorum qui se humiliaverit prae omnibus humiliantibus se secundum imitationem illius pueri. et multi sunt qui volunt se humiliare sicut puer ille, sed qui prae omnibus factus fuerit propinquior puero illi, ipse erit omnibus maior. debemus ergo suscipere puerum talem in nomine Iesu, quoniam in eo habitat Iesus. et quemadmodum Iesum suscipit, qui susceperit unum puerum talem in nomine eius, sic Christum refutat et pellit, qui non vult suscipere puerum talem in nomine Iesu, licet sit minimus, ita ut possit scandalizari propter possit scandalizari propter quod non plenius humilitatem imitatus est puerilem. 7 H 12 M 13 M 18/19 <> Kl, vgl. lat. 20 M, vgl. lat. H 21/22 H 22 H 24 M 33/34 Koe, vgl. lat.

  85. 13.19.1

    Et conferamus evangelistarum dicta de capitulo isto, si forte manifestior fiat sensus propter spiritum sanctum quem diximus puerum illum intellegi posse. et Marcus quidem dicit: »et accipiens puerum statuit in medio discipulorum, et conplexus eum dixit eis: si quis unum puerum talem receperit in nomine meo«. » Lucas autem ita: »et accepit puerum et posuit eum« non solum in medio eorum, sicut ait Matthaeus et Marcus, sed »apud se: et dixit discipulis suis« non ita: si quis acceperit unum puerum talem vel »unum de talibus pueris«, sed ita: »si quis acceperit puerum hunc in nomine meo«. secundum Matthaeum ergo et Marcum potest quis dubitare utrum puerum illum spiritum sanctum dicat, quia sic dixerunt: si quis acceperit unum puerum talem. secundum Lucam autem quis ambigit posse intellegi pue- < > <> rum illum spiritum sanctum, cum dicat: »si quis acceperit puerum hunc in nomine meo«? secundum Lucam ergo debemus puerum illum, id est spiritum sanctum, quem accipiens Iesus posuit apud se, suscipere in nomine Iesu. vivit enim puer ille quasi in- nortalis et debemus eum ab ipso Iesu constitutum apud Iesum suscipere in nomine Iesu: quo- niam cum sit Iesus numquam recedens a puero illo, fit apud eum qui receperit puerum »in nomine eius«. et quoniam nec pater recedit a filio, si quis receperit filium, recipit apud se simul et patrem. »<> qui autem receipt et puerum in nomine Iesu et Iesum in no- mine patris, in omnibus minorem se praebet discipulis Christi seip- sum minorans; et quanto magis se minoraverit, <tanto> maior efficitur ab eo, qui ei minorationis dedit mandatum.

  86. 13.20.1

    Vae huic mundo a scan- dalis. necesse est enim venire scandal, verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit. Digna est res quaerere in hoc loco, quid dicit esse mundum cui promittitur vae, cui Omnia scandal afferent vae. intellegere autem aliquid poterimus, si con- gregemus scripturarum exempla in quibus nominator mundus. » <> arbitror ergo quia non caeli et terrae spatium secundum scri- pturas dininas dicitur mundus, sed terrenus iste tantummod locus vel homines qui sunt habitaatores loci istius. sic enim intellegitur illud quod ait: »et mundus per ipsum factus est«, id est orbis terrae, »et mundus eum non cognovit«, id est homines habitatores terrae istius. incongruum enim est »et mundus eum non cognovit« referre ad elementa caeli et terrae; ut dicat aliquis, quoniam sol et luna et stellae vel aqua vel terra vel angeli, qui sunt in universe hoc mundo, lumen illud verum non cognoverunt et non cogno- scentes eum conservaverunt a deo sibi ordinem constitutum. se- cundum hunc enim sensum intel- legitur etiam illud: »et nunc ho- norifica me, tu pater, eo honore quem habui antequam mundus 2 » esset apud te. manifestavinomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo«. et post pauca: »ego (inquit) pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro eis quos dedisti mihi«. item post pauca: » et hi in mundo sunt, et hi in mundo sunt, et ego ad te nenio. et iam non sum in mundo, et isti in mundo sunt«. item post pauca: »et ego ad te venio, et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum plenum in se«. ergo mundus dicitur vel locus iste terrenus vel homines qui sunt in eo. ex hoc enim mundo dedit filio homines pater, pro quibus rogat filius patrem solis, et non pro omnium hominum mundo. nam ubi magis necessarium est ut servemur a patre quam in mundo, quem dicit Iohannes: »et mundus totus positus est in maligno« ? item in sequentibus: »ut mundus credat quia tu me misisti«. ergo locus iste et homines qui sunt in eo dicuntur mundus, quibus vae a scandalis. omnibus enim hominibus, quos tamen scandala vincere possunt, vae est a scandalis. quod non procedit ut de elementis mundi intellegamus.

  87. 13.21.1

    Si autem vae est mundo 20 » non autem sunt discipuli Iesu »de hoc mundo« sicut nec magister eorum de mundo est, nemini disc ipulorum Christi potest esse a scandalis vae: quoniam »pax multa diligentibus nomen dei, et non est illis ec andalum«. si autem aliquis videtur quidem esse discipulus Christi, adhuc autem est »de mundo«, propterea quod diligit »mundum« et »quae sunt in eo« (id est aut viam istam carnalem aut possessiones terrae istius aut pecunias aut speciem qualemcumque), ut non conveniat ei quod dictum est discipulis Iesu, quoniam »non sunt de mundo«, sine dubio possidebit quasi »de mundo« consitutus vae, quod mundo accidere solet. si ergo volumus declinare hoc vae, suscipiamus in nobis adfectum apostoli Pauli dicentis: »mihi autem absit gloriari, nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo«. nemo autem amator corporalium specierum vel iumentorum vel aliquarum concupiscibilium re- <> rum vel vitae istius carnalis potest vere dicere: »mihi mundus crucifixus est et ego mundo«. sancti enim, qui sunt in hac habitatione, ingemiscunt corpore humilitatis gravati et omnia faciunt, ut digni efficiantur in illo resurrectionis mysterio inveniri, quando »transformabit deus corpus humilitatis« non omnium, sed tantum discipulorum fidelium Christi, »ut fiat conforme corporis gloriae Christi«. sicut ergo nihil eorum ex quibus vae contingere solet contingit discipulo Christi (nam etsi mille sint scandala, non tangunt eum qui non fuerit de hoc mundo), sic qui receptor fuerit factus scandali, aut propter inconstantiam fidei suae, aut quia non ex toto corde consentit salutaribus Christi mandatis, ut iam non videatur discipulus Christi, tanta scandala conprehendent eum quantis fuerit obligatus in mundo.

  88. 13.22.1

    Necesse enim est venire scandala. aliud enim sunt ipsa scandala, aliud autem homines per quos veniunt scandala. ergo satanae et malignus chorus daemoniorum, qui quaerunt organa digna per quos operentur, et plerumque quidem inveniunt, qui omnino extranei sunt a dei cultura, interdum autem et eos qui videntur fideles: quibus maius est vae per quos contingit, quam mundo cui contingit. nam multo peius erit qui scandalizat quam qui scandalizatur, si quidem verum est esse differentiam tormentorum secundum illud quod ait: »remissius erit Tyro et Sidoni« quam civitatibus in quibus fecit < signa Iesus et> virtutes, et correptae non sunt. si enim vae mundo a scandalis, ei quidem qui scandalizatur iuste est vae, quia miscens se mundo voluntarie receptor scandali factus est; ei autem gravius erit vae, per quem scandalum venit, quoniam praebuit se spiritibus 22 Matth. 11, 22 Par. inmundis scandalizantibus ministrum ad scandalizandum hominies infirmow et mundiales. si autem haec diligenter intellegeremus quae dicuntur: vae per quem veniunt scandala et »qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut alligetur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris«. quoniam sic vindicat deus eos, qui scandalizati fuerint ab eis qui scandalizaverunt, et si quae intelleger mus timermus, nunquam reccaremus »in fratres« nec percuteremus »conscientias eorum infirmas«. pro quibus »Christus mortuus est«, propter quos quasi »in Chtistum« peccantes subibimus poenas, cum requisitae fuerint animae quae propter now perierunt ex nobis.

  89. 13.23.1

    Deinde videamus quomodo intellegere debeamus quod

  90. 13.23.2

    <> ait: necesse est venire s candala. similiter enim exponit etiam Lucas dicens: »inpossibile est ut non veniant scandala«. et sicut necsse est mortale momri et inpossibile est ut non moriatur, et sicut necesse est manducare hominem in corpore constitutum et in possibile est ut sine esca qui corporalis est vivat, sic necesse est venire scandala et »inpossibile est ut non veniant«. et vide si potes accipere ad exemplum malitiam, quae est in caelestibus, necessarie copulatam esse virtutibus. inpossibile est enim inveniri hominem omnino sine peccato, et absque peccato suscipere posse virtutes; quia nec potest esse verum bovnum nisi habeat inpugnationem mali. sicut ergo necesse est sustinere malitiam caelestium et inpossibile est eam non sustinere, sic necesse est venire scandala et »inpossibile est ut non veniant«, mixime si intellexeris malitiam malignarum virtutum principalem esse malitiae isti, quae in hominibus est, et semper quaeren << » tem organa quaedam per quae operetur adversus homines mundi. forsitan autem et inritantur magis malignae virtutes, quanto magis vcerbum Christi in hominibus invalescens excpellit ab eis malignas virtutes, quae prius consueverant habitare in animis eorum, et daemones, qui delectabatur nec offeruntur eis sacrificia consueta: ideo necesse est venire scandala. et scandala quidem ipsa venire necesse est, non tamen per illum nescio quem venire necesse est; propter quod ei, per quem venerint, erit vae, quoniam dedit locum malignae operationi in se volenti scandalizare. ne putes in natura aliqua vel in substantia esse scandala, quae homines quaerunt per quos operentur. sicut enim «deus mortem non fecit«, sic nec scandala creavit, sed libertas arbitrii proprii in quibusdam genuit scandalum, nolen <tibu>s suscipere pro virtute laborem.

  91. 13.24.1

    Quod si manus tua, vel pes tuus scandalizat te, excide eum et proice abs te. bonum est enim tibi introire in vitam claudum vel debilem, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te. bonum est tibi unum oculum habentem in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

  92. 13.24.2

    Docet nos per parabolam sermo, quoniam nec proximis nostris vel adhaerentibus nobis debemus parcere scandalizantibus. superius cum dixisset: »antiquis dictum dico: si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo«, post haec verba statim; subiunxit: »si dexter oculus tuus« vel »manus scandalizaverit te«, ostendens quoniam de illis membris scandalizantibus loquebatur quae sunt intra now; propterea voluntates animae exposuimus ibi esse scandalizantia membra. hic autem cum dixisset: vae mundo a scandalis; necesse est enim venire scandala, sed vae per quem veniunt (videlicet homin), statim subiungit: si manus tua vel pes tuus vel ocu-

  93. 13.24.3

    lus tuus scandalizaverit te, ostendens quoniam non de membris scandalizantibus quae sunt intra nos loquitur, sed de hominibus qui ita ut manus aut pedes aut oculi aestimentur gratia caritatis coniuncti. et ver quaedam scandala ex nobis ipsis nascuntur, sicut ait Iacobus in epistotla sua: »deus neminem temptat, sed unusquisque temptatur in c oncupiscentiis suis«, quaedam extrinsecus veniunt ve ab extraneis vel a proximis, de quibus praesens loquitur sermo.

  94. 13.24.4

    Et bonum quidem erat ut laudabilis esset et oculus et manus, ut ne possit iuste »dicere oculus manui: necessaria mihi non es«. si autem aliquis ex toto ecclesiae corpore videatur manus propter aliquem actum, conversus autem <manus> fctus fuerit scandalizans, »oculus« dicat huiusmodi »manui: necessaria mihi non es«, et dicens praecidat eam et pellat a se. sic bonum est ut sit et caput beatum et pedes tali capite digni, ut ne possit »caput« iuste dicere » pedcibus: necessarii mihi non estis«. si autem aliquis fuerit in ecc lesia pes scandalum faciens corpori pedi: » necessarius mihi non es«, et praecidens repellat eum a se. (<> <> melus est enim ut residuum cor- pus intret in vitam sine membro scandalizante, quam totum corpus ecclesiae, morbo scandali per om- nes currente, mittatur in gehen- nam. sic bonum quidem erat ut et ille qui factus est oculus, dignus esset capite Christo et toto ecclesiastico corpore. si autem conversus ocu- lus ille factus fuerit scandalum corpori universo, eiciatur oculus scandalizans et extra omne corpus expellatur, ut sine illo oculo resi- duum corpus salvetur, quam cum illo oculo debilitato totam eccle- siam mitti in gehennam, intenebricatam videlicet per ocu- lum malum. Christum autem ecclesiae caput esse, non ego, sed apostolus intellexit. sacerdotes autem rationabiliter possunt dici ecclesiae oculus, quoniam et spe- culatores habentur; diaconi autem ceterique ministri manus, quo- niam per eos opera spiritalia uni- versa geruntur; populum autem esse pedes ecclesiae. quibus om- nibus parcere non oportet, si scandalum ecclesiae fuerint facti.

  95. 13.25.1

    Possumus autem hoc tex- tu uti etiam de domesticis nostris et quasi membris ita nobis dilec- tione coniunctis, sive parentibus sive amicis quadam familiaritate dilectis, quibus parcere non opor tet animae nostrae nocentibus. praecidamus ergo a nobis, quasi manbum vel pedem vel oculum, patrem aut pedem volentes nos agere contraria pietati, aut filium vel filiam, qui (quantum ad se) faciunt nos recedere ab ecclesia dei et a Christi dilectione. sed et si uxor gremii nostri vel amici unanimes facti fuerint scandala nobis, praecidamus <et expellamus> eos ab anima nostra quasi non ami- cos, sed adversarios nostrae (<> <> <> <> salutis. qui enim non »oderit pa- trem et matrem«et cetera, quando tempus fuerit eos odire quasi ad- versarios et insidiatores, ut Chri- stum lucremur, hic non est dignus filio dei. et in istis est dicere, quoniam claudus <quis> salvatur, qui per- diderit pedem, id est fratrem, et solus hereditans regnum dei sal- vatur, et sine manu quis salva- tur perdens patrem vel matrem, ut illis pereuntibus solus salvetur, sic et sine oculo quis salvatur praecidens oculum suum a se, id est coniugem fornicantem, ut ne cum tali oculo duos oculos habens intret in ignem. potest autem et sic intellegi, ut actus animae peccans, manus in- tellegatur et incessus animae pec- cans pes et nisus animae peccans oculus:quos oportet praecidere si scandalum faciunt. frequenter enim ipsa opera mem- brorum pro membris in scriptura ponuntur, quale est illud: »et tuli manus meas ad mandata tua«, non ipsas manus, sed opera manuum tollimus ad mandata dei, quando facimus opera digna deo. et»ad te levavi oculos meo«, non oculos istos, sed mentem quae per oculos nidet. item:»converti pedes meos in testimonia tua«, non pedes, sed motus animae convertuntur ad testimonia dei, quando coeperi- mus velle conversari secundum deum. quos omnes, id est vel vi- sum vel actum vel incessum, oportet abscidere si fuerint mali, ut sine illis intremus in vitam, non facientes quod volumus, quam ut intremus in ignim facientes proprias voluntates. et primum quidem beata est res ab omnis scandalo abstinere, ut nulla virtus animae conprehendatur in malo, sed omnibus atamur in bonis. sic einim cum duobus pedibus et duabus manibus et duobus oculis animae corporisque intrabimus in vitam aeternam. si autem futurum est male utentes quadam virtute animae perire propter illam, melius est praecidere, id est re- pellere, usum virtutis illius scan- dalizantis, quam ut cum reluquis virtutibus pereamus in toto.

  96. 13.26.1

    Videte ne contemnatis unum de pusillis istis. dico enim vobisw, quoniam angeli eorum in caelis semper vident fa- <> <> ciem patris mei qui in caelis est.

  97. 13.26.2

    Primum videamus, quisunt pu- silli quos contemnnere non oportet. arbitror autem, quoniam sicut in corporibus<hominum> differentia est, ut quidam eorum sint pusillis alii autem magni alii vero me- diocres, sic in animabus sunt quaedam pu- sillae, aliae autem magnae secun- dum spiritalem mensuram, se- cundum quam videt solus deus et iudicat. sed in corporibus non culra ho- minis, sed propter rationes aliquas seminis estalius brevis,alterautem magnus, alius vero mediocris, in animabus autem ex nobis est esse aliquem vel parvum vel magnum <vel mediocrem> aut secundum opera aut secundum fidem aut se- cundum aliquos motus, et arbitrii nostri est, si proficere volumus in | statu animae et fieri magni, aut non proficere et parvuli remanere. sic audio et in Christo suscipienti naturam humanam et secundum naturalia incrementa crescentquod scribitur: »Iesus autem crescebat sapientia et aetate et gratia coram deo et hominibus«. unde consequenter apostolus ait: »donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi«. occurrere enim in virum et hoc perfectum, »secundum interiorem hominem« intellegendus est ille, qui transcenderit »quae parvuli sunt« et enacuans ea pervenerit »in virum perfectum«. hoc modo intellegenda est esse mensura spiritalis aetatis in singulis animabus, per quam proficit anima unaquaeque, et ex eo, quod magnificat deum, magnificatur a deo. Secundum hanc magnitudinem spiritalis aetatis et spiritalium incrementorum et <Isaac et> Moyses fuisse dicitur magnus et Io- Röm. 7, 22 – 19 I. Kor. 13, 11 – 28 Vgl. Luc. 1, 46 30 kürzt gegen lat. <>, » ´ hannes et ipse dominus Iesus, de quo Gabriel protestatur: »et erit magnus«. pusilli autem sunt, qui nuper in Christo sunt nati, aut tales permanent sine profectu quasi nuper nati, quibus ratinabile lac neccessarium est, qui adhuc carnales sunt (sicut ait apostolus) et parvuli sunt in Christo nec capre possunt escam virilem. — pusilli enim quamvis sint heredes, tamen quia pusilli sunt quasi nihil differentes a servis (quamdiu pusilli sunt) »servitutis« habent »spiritum in timore«. qui autem per dilectionem dei perfectam miserit »foras timorem«, iam non habet »servitutis spiritum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum« in dilectione dei.

  98. 13.27.1

    Item requires pusillorum istorum angeli, qui praesunt eis, quando incipient curam eorum habere, utrum ex quo per lavacrum regenerationis geniti sunt in Christo, »quasi tunc nascentes infants« et ultra non subiecti cuidam adversariae potestati; aut ex tempore nativitatis eorum carnalis secundum praescientiam dei et praeordinationem ipsius *** »quos praescivit et praedestinavit ut sint conformes gloriae« Christi. vodes quoniam qui caute utrumque discusserit,m illius est adfirmare, utrum eorum sit verum, et ad testimonium proferre scripturam uni ex duobus consentientem; in utraque enim parte multus quidem sermo fieri potest, tamen ex multo parum aliquid proferamus. qui enim volunt, mox ut quis fuerit natus (eorum qui praecogniti sunt a deo) accipere eum angelum praepositum sibi, utentur apostolic voce dicentis: »qui me segregavit ab utero matric meae ut revelaret filium suum in me«, quasi ex eo neccesarium habeat angelum se regentem, qui segregatus est secundum praescientiam die. item in epistola Iudae scriptum est ita: »in deo patre dilectis et Iesu Christo consernatis vocatis«. a quo conservatis, nisi ab angelis quibus traditi fuerant, ut conserventur et eruantur ab omni malo, qui praecogniti et praeordinati habebantur? item prferet et illud quod in Psalmis est dictum: »de ventre matris meae tu es meus protector«, ut sit protector praecognitorum deus per angelos ad hoc ipsum ministerium deputatos. sic et illud accipiet: » suscepisti me de utero matris meae«, item: »ad te proiectus sum ex utero« et alia mille huiusmodi habentia sensum.

  99. 13.28.1

    Qui autem vult ex eo hominibus dari angelum adiutorem, <> » <>

  100. 13.28.2

    ex quo »per lavacrum regenerationis« facti sunt tunc nati »infantes in Christo«, dicet non esse et errantibus et servientibus desideriis variis et inmundis, in malitia et invidia degentibus, odibilibus et odientibus invicem, fornicariis et adulteris, interdum autem et masculorum concubitoribus. latronibus et ebriosis atque rapacibus praeesse angelum sanctum, ut maculetur in huiusmodi actibus hominis, cui datus est custos. sed est homo in tempore quidem infidelitatis suae et peccatorum suorum ex infidelitate naseentium sub angelis satanae et spiritibus malignis et inmundis daemoniis. cum autem suseeperit fidem, tunc Christus, qui est redemptor quipretio sui sanguinis eum redemita malignis dominis, credentem in deum tradit eum angelo sancto et propter munditaim semper videnti faciem patris. » secundum ea quae sumus interpretati de pusillis discipulis conveniens est dicere, quoniam non habuit necessarium Christus man dare de magnis et perfectioribus fidelibus non contemnendis sed de pusillis. propterea non simpliciter dictum est: ne contemnatis unum de istis omnibus discipulis quos videtis, sed ita: unum de pusillis istis, quos cognoscebat esse pusillos qui videre poterat modicitatem et magnitudinem in visibilium animarum. talia et superius diximus: »si quis scandalizaverit unum de pusillis istis credentibus in me«.

← Previous · Next → — showing 101200 of 702

First Thousand Years of Greek. CTS URN tlg2042.tlg030.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.