Commentarium In Evangelium Matthaei (Lib. 12-17)
- 12.9.1
Veniens autem lesus in partes Caesareae Philipjn interrogavit discipulos suos dicens: quem dicunt homines esse filium hominis ? illi autem dixerunt : quidam quidem lohannem bajjtistam, alii autem Eliam, alii vero Hieremiam vel unum ex prophetis. dicit eis : vos autem quem me dicitis esse ? respondens autem Simon Petrus dixit: tu es Christus filius dei vivi.
- 12.9.2
InteiTOgat Christus discipulos suos, quem eum dicunt homines esse, ut ex apostolorum responsionibus nos discamus diversas opiniones fuisse tunc apud ludaeos de Christo. non solum autem, sed etiam illud, ut nos qui volumus esse Cliristi imitatores semper scrutemur qualis opinio sit apud homines de nobis. quod multum proficit nobis, ut si quid mali dicitur de nobis, occasiones mali ilhus omni modo praecida-
- 12.9.3
mus a nobis, si quid autem dicitur boni, eius occasiones amplius augeamus. sed et discpuli episcoporum apostolorum instruuntur exemplo, ut qualescumque opiniones de episcopis suis audierint foris, referant eis. tamen vide propter diversas Iudaeorum opiniones de Christo. qua causa quidam quidem eorum dicebant eum loannem baptistam : videlicet aestimationem secuti Herodis dicentis ad pueros suos : »hic est lohannes baptista; ipse surrexit a mortuis, <et> operantur in «, alii autem Eliam : videlicet aestimantes quod aut secundam nativitatem suscepit Elias. aut ex eo tempore in corpore vivens in tempore apparuit illo. qui vero Hieremiam putabant, propter illa putabant quae in principio ipso ad Hieremiam dixerat deus: »ecce constitui te hodie super gentes et reges, eradicare et demolire et perdere et reaedificare et «,
- 12.9.4
non intellegentes, quoniam Hieremias typus fuerat Christi (et propterea quae ad eum promissa sint, in Christo sunt adinpleta), arbitrabantur ipsum esse Hieremiam quem deus in gentibus constituisset prophetam. qui autem unum ex prophetis eum arbitrabantur, ratione simili movebantur propter illa quae deus quasi ad ipsos locutus est prophetas, non tamen sunt in ipsis inpleta.
- 12.9.5
Et udaei quidem faciebant de Christo aestimationes dignas velamine quod positum erat super cor eorum. Petrus autem quasi non carnis et sanguinis discipulus, sed qui revelatione dei patris erat dignificatus, denegavit quidem ahquid eorum esse esum, quae arbitrabantur udaei, confessus est autem: tu es Christus, quod nesciebant udaei. et non solum confessus est: tu es Christus, sed etiam quod maius est : filius dei vivi, qui et per prophetas dixerat: »vivo ego, dicit dominus«.
- 12.9.7
et forsitan ideo dicebatur vivus, secundum eminentiam qua supereminet omnibus habentibus in se vitam, quoniam et »solus habet « et est fons vitae. et fons quidem vitae proprie dicitur deus pater, qui dicit per Hiere- miam: »me dereHquerunt fontem aquae vivaea. vita autem est quasi de fonte vitae patris procedens, qui dixit: »ego sum vita«. et vide quoniam sicut non est idipsum fons <fluvii> et fluvius, sic non idipsum fons vitae et vita.
- 12.10.1
Beatus es Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi.sed pater meus qui est in caelis. et ego dico tibi: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferorum non praevalebunt ei. Forsitan si et nos dixerimus quod dixit Petrus : tu es Christus filius dei vivi, non carne nobis et sanguine revelante, sed patre qui est in caelis mentem nostram inluminante, <et ipsi> Petrus erimus, et eandem beatitudinem consequemur quam ille. propter confessionem nostram similem confessioni illius.
- 12.10.2
>
- 12.10.3
tunc autem non caro et sanguis revelavit nobis lesum esse Christum filium dei vivi, sed pater qui est in caelis, quando conversatio nostra »in caelis« est et est revelatione patris caelestis; tunc vere revelatio dei abstulit quidem a nobis omne »velamentum« cordis, dedit autem nobis »spiritum sapientiae et revelationis«. si autem secundum carnem et sanguinem conversemur, alias autem confiteamur lesum Cliristum esse filium dei vivi, utputa dogma huiusmodi suscipientes a parentibus traditum nobis, tunc non pater revelavit nobis. sed caro et sanguis. propterea nec stabiles sumus in fide ipsius sicut Petrus, nec similem ei beatitudinem consequemur. si ergo et nos. patre nobis (sicut diximus) revelante confitentes le- sum esse Christum filium dei vivi, facti fuerimus Petrus, utique et nobis dicetur a deo verbo: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et cetera; petra est enim omnis qui imitator est Christi, ex quo bibebant, qui
- 12.10.4
<> «. ́ndaav <>,
- 12.11.1
Si autem super unum illum Petrum arbitraris universam ecclesiam aedificari a deo, quid dices de lacobo et lohanne filiis »tonitrui« vel de singuhs apostolis? vere ergo ad Petrum quidem dictum est: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferorum non praevalehunt ei; tamen omnibus apostohs et omnibus quibusque perfectis fidehbus dictum videtur, quoniam omnes sunt Petrus et petrae, et in omnibus aedificata icata est ecclesia Christi, et adversus nuHum eorum qui tales sunt portae praevalent inferorum. tamen ex eo quod sequitur videamus.
- 12.11.2
pv
- 12.11.3
putas soli Petro dantur a Christo claves regni caelorum, et nemo alius beatorum accipiet eas? si autem commune est inter omnes quod dicitur: dabo tibi claves regni caelorum, quomodo non omnia quae superius sunt relata ad Petrum, omnium videantur esse communia ? apud Iohannem enim dans spiritum sanctum Iesus discipulis suis per insufflationem sic dicit: «accipite spiritum sanctum; si cuius dimiseritis peccata dimittentur ei, si cuius autem tenueritis tenebuntur«, buntur«,
- 12.11.4
quasi omnibiis talibus constitutis qualis erat et Petrus. omnes enini qui imitatores sunt Christi, similiter petrae cognominantur quemadmodum Christus, et de omnibus talibus bibunt »spiritalem potunKc homines spiritales. et quemadmodum secundum Christi nomen omnes qui sunt ilhus, christi dicuntur (dicente propheta: »ut salvos faeiat christos «), sic quoniam iustitia dicitur Christus, omnes iusti iustitiae sunt, et sapientiae sunt secundum quod Christus sapientia est. et sic invenies in omnibus reliquis nominibus Christi, ut recte dicatur ad omnes: tu es Petrus, et super hanc
- 12.11.5
petram aedificaho ecclesiam meani, et portae inferorum non praevalebunt ei. cui ei? utrum petrae non praevalebunt in qua aedificat Christus ecclesiam, aut ei ecclesiae non praevalehunt quam aedificat super petram, non exprimit manifeste. tamen manifestum est, quia nec adversus petram illam super quam aedificatur ecclesia, nec adversus ecclesiam quae aedificatur super huiusmodi petram, portae praevalebunt inferorum: quemadmodum nec »via serpentis super petram« (secundum quod in Proverbiis positum est) poterit inveniri. adversus quem autem portae praevaluerint inferorum, ille neque petra dicendus est super quam aedificat Christus ecclesiam, neque ecclesia quae super petram aedificatur a Christo: quoniam sive qui petra inambulabihs est serpenti, sive qui vere ecclesia est, fortior est portis sibi adversantibus inferorum propter Christum virum sapientem, qui aedificavit super petram ecclesiam suam.
- 12.12.1
Nam cum sciamus quod unumquodque peccatum per quod descenditur ad inferos, porta sit inferorum, intellegemus quoniam omnis anima quae recipit super se peccatum et propterea non est sancta, neque petra est super quam aedificat Christus ecclesiam neque ecclesia est neque pars ecclesiae quam Christus aedificat super petram. si quis autem contradicere nobis vult propter multitudinem hominum qui credere aestimantur ecclesiastico- <rum>, placetur responso »multi vocati, pauci autem electia, item illo quod dominus adeuntibus se respondit: »contendite intrare per angustum ostium, dico enim vobis quoniam multi quaerent introire et non poterunt«, item: »quam angusta porta et tribulata via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eama. considerans autem quod dicit: wmulti quaerent introire et non poterunt«, intelleges quoniam
- 12.12.3
de illis est dictum, qui gloriantur se esse de ecclesia, negligenter autem et non secundum praeceptum domini conversantur. qui ergo quaerunt introire et non possunt, ideo non possunt, quia portae inferorum praevalent contra eos; adversus quos autem non praevalent, sine dubio poterunt introire, quoniam »omnia« possunt »in Christo qui« eos «con- fortat«. et hoc scire debemus, quoniam sicut portae singulae civitatum nomina propria habent, sic unaquaeque forta inferorum secundum speciem uniuscuiusque peccati proprium habet nomen; utputa una porta dicitur fornicatio, per quam omnes fornicatores ingrediuntur in tartara, altera autem denegatio Christi, per quam denegatores Christi descendunt in inferos, tertia cupiditas pecuniarum, per quam cupidi pecuniarum incedunt, non deo, sed mammonae servientes. adhuc autem et unusquisque haereticorum auctorum, qui ali- quam falsi nominis scientiam genuerunt, aedificavit aliquam inferi portam; et aliam quidem Marcion et Basilides, aliam autem Valentinus. et sic singuli patres singulorum dogmatum perversorum , quasi architecti impietatis, portas aliquas inferi construxerunt, et multi intrant per illas qui sequuntur dogmata perversitatis eorum. cum sint ergo multae et innumerabiles inferorum portae, nulla earum praevalet contra eum, qui aut petra est aut aedificata ecclesia super petram. tamen portae istae aliquam habent virtutem, quoniam adversus aliquos quidem praevalent, qui non se extendunt adversus eas neque conantur resistere eis, ab aliis autem vincuntur, qui non recedunt ab eo, qui dixit: »ego sum ianua«, et ideo destruunt omnes inferorum portas ab anima sua.
- 12.13.1
Et non solum hic portae inferorum appellantur peccata, sed etiam propheta gratias agens deo, qui sublevat humiles de portis mortis deorsum consistentibus, dicit: oqui exaltas me de portis
- 12.13.2
<> » ́-
- 12.13.3
mortis, ut adnuntiem omnes laudes tuas in portis filiae «. ex hoc enim discimus, quia forte possibile non est aliquem omnes laudes dei adnuntiare, nisi exaltatus fuerit »de portis « et factus fuerit in omnibus »portis «. portae autem Sion contrariae intellegendae sunt portis mortis. ut sit quidem porta mortis luxuria porta autem Sion castitas, porta mortis iniquitas porta autem Sion iustitia. porta mortis timor porta Sion virtus. porta mortis insipientia porta Sion sapientia. *** propter quas omnes portas dicebat propheta: »aperite mihi portas iustitiae. ut ingressus eas con- fitear «. Considera adhuc (sipotes) et illud quod dicitur: mon est nobis conluctatio cum carne et sanguine, sed adversus potestates, adversus rectores huius mundi tenebrarum, adversus spiritaha nequitiae in caelestibusu, ne forte et unaquaeque potestas et unus-
- 12.13.4
<, >, <
- 12.13.5
quisque rector mundi huius, mundi tenebrarum, et singulae spiritales nequitiae in caelestibus, poriae sint inferorum et portae mortis, quibus portis contrariae sunt appellandae multae portae iustitiae secundum angelos dei, qui »sunt spiritus ad ministerium transmissi propter eos qui sunt hereditaturi salutem«. sicut enim ex parte bona multae dicuntur portae, post multas autem est una secundum quod dicitur: »aperite mihi portas iustitiae, ut ingressus eas confitear domino: haec porta domini, iusti intrabunt in eam« (dominus ergo est porta domini singularis), sic in parte mala multae quidem sunt portae inferorum et mortis, unaquaeque videlicet potestas adversus quam »conluctaio nobis est«, super omnes autem illas mahgnus porta est mortis et inferorum. scientes ergo singulas species carnalium passionum, per quas descendimus in mortem si peccaverimus, caveamus ab eis ut non peccemus, sed exaltati »de portis mortisK adnuntiemus »omnes laudes dei in portis fihae Sion«.
- 12.13.6
<>
- 12.13.7
utputa <in> una porta filiae quae dicitur castitas, in castitate laudes dei adnuntiemus; et in altera, quae dicitur iustitia, in iustitia laudes dei adnuntiemus. et generaliter in quibuscumque laudabiles fuerimus, in eis possumus laudes dei adnuntiare; in quo autem non fuerimus, neque laudare possumus deum. ideo diximus supra: nisi qui f uerit in omnibus portis Sion, non potest omnes laudes dei adnuntiare. quoniam autem facti sumus in hoc ut de portis loquamur, illud quoque non puto praetereundum quod dicit proplieta: »oderunt in portis arguentem, et verbum sanctum abominati suntc, ne forte qui »in portis« etiam ipse unus est consistentium in portis filiae Sion, arguens eos qui in contrariis portis consistunt, id est in peccatis, portis mortis et inferorum; nec enim potest quis arguere sancte, nisi ipse consistat in portis filiae Sion. si autem non ita intellexeris propheticum dictum, >quomodo digna inveniatur prophetico spiritu dictio ista? numquid non suffecerat dicere: »oderunt arguentem«, nisi addidisset: portis«?
- 12.14.1
Post haec videamus quomodo dictum est Petro et omni fideh, qui Petrus est: dabo tibi claves regni caelorum. et primum quidem arbitror consequenter dominum prius dixisse: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferorum non praevalebunt ei et postea: tibi dabo claves regni caelorum. dignus est enim ab eodem ipso verbo accipere claves regni caelorum, qui obstruxit portas inferorum, ut non praevalerent adversus eum. quasi praemium enim in secundo loco dantur claves regni caelormn ei qui potuerit virtutibus portas obstruere inferorum, ut ipse sibi aperiat portas regni caelorum quae clausae sunt eis, qui a portis inferorum vincuntur. et ingreditur, qui quidem castus est, per aliquam castitatis portam, ipsa castitate sibi eam aperiente, ut clave. qui autem iustus est, intrat per iustitiae portam, quae aperitur clave iustitiae. et sic in singuhs quibusque virtutibus. omnis enim species virtutum,
- 12.14.3
cum quis eam coeperit operari. quasi ipsa se adaperit ante eum qui accesserit ad eam ex corde, doinino videlicet eam aperiento per gratiam suam ei, qui a portis inferorum non fuerit victus, ut inveniatur eadem virtus et porta esse et clavis portae, et tot inveniantur claves quot portae. forsitan autem et unaquaeque virtus regnum est caeli, et omnes simul sunt regnum caelorum. secundum hoc qui conversatur secundum virtutes, iam videtur in regno esse caelorum. forsitan secundum hunc intellectum et iUud dicitur: wpaenitentiam agite, adpropinquavit regnum caelorum«, ut non ad tempus referatur, sed ad actum et propositum uniuscuiusque, quod dicitur: »adpropinquavit regnum caelorum«, quod est Christus, qui est omnis virtus, qui venit et loquitur. sicut enim »regnum dei non venit cum observatione, nec dicent: ecce hic, ecce «, sed est intra
- 12.14.5
discipulos Christi, sic et regnum caelorum. nam videtur ad idipsum referri in multis locis evangeliorum regnum caelorum et regnum dei.
- 12.14.6
Vide autem quantam potestatem habet petra, super quam aedificatur ecclesia Christi, et omnis qui dicit: tu es ChristiLS filius dei vivi, ut etiam iudicia eius maneant firma, quasi deo iudicante per eum, si tamen in eo ipso quo iudicat, portae inferorum non praevaluerint ei. qui ergo iniuste iudicat et non secundum verbum dei [neque] ligat in terris, neque secundum voluntatem ipsius solvit, portae inferorum praevalent contra eum. adversus quem autem portae non praevalent inferorum, iste iuste iudicat; propter quod et habet claves regni caelorum, et aperit eis qui soluti fuerint swper terram, ut sint soluti et hberi in caelo, et cludit eis qui iusto iudicio eius hgati fuerint super terram, ut sint quasi hgati in caelo et iudicati. quoniam autem qui episcopatus vindicant locum, utuntur hoc textu quemadmodum Petrus, et claves regni
- 12.14.7
<>
- 12.14.8
caelorum acceptas habentes a Christo docent, quoniam qui ab eis ligati fuerint, et in caelo esse ligatos, et qui ab eis soluti fuerint, id est remissionem acceperint, esse et in caelo solutos, dicendum est quoniam bene dicunt, si opera habent illa propter quae dictum est illi Petro: tu es Petrus, et tales sunt ut super eos aedificetur ecclesia Cliristi, si portae inferormn non praevalent eis. alioquin ridiculum est ut dicamus eum, qui »vinculis peccatorum suorum ligatus est« et »trahit peccata sicut funem longum, et tamquam iugi lorum vitulae iniquitates suas«, propter hoc sohnn, episcopus dicitur, habere huiusmodi potestatem, ut soluti ab eo sint sokiti in caelo, aut hgati m terris sint hgati in caelo. »sit ergo episcopus «, qui alterum ligat aut solvit, dignus sit ligare vel solvere in caelo: »sit unius uxoris vir, sobrius, castus. ornatus, hospitalis, docibihs, non vinolentus, non percussor, sed modestus, non litigiosus, non concupitor pecuniarum, bene praesidens domui suae, filios habens subditos cum omni «. si tahs fuerit, non iniuste ligabit super terram neque sine iudicio solvet. propterea quaecumque solverit super terram qui huiusmodi est, soluta erunt et in caelo, et quae hgaverit super terram, ligata erunt et in caelo. si enim <non> fuerit quis (ut dicam) Petrus et non habuerit quae in hoc loco dicuntur quasi ad Petrum, et putaverit se posse Hgare, ut sint ligata in caelo, et solvere, ut sint soluta in caelo, ipse se fallit. non intellegens voluntatem scripturae, et »inflatus« incidit ’in iudicium diaboli«.
- 12.15.1
Tunc praecejjit discipulis suis, ut nemini dicerent quoniam ipse est Christus. exinde coepit lesus ostendere discipulis suis quoniam oporfef eum ire in Hieruscdem
- 12.15.2
» <>
- 12.15.3
et multa pati a senioribus et principibus et scribis et occidi et tertia die resurgere.
- 12.15.4
Superius quidem scriptum est, quoniam »hos duodecim misit lesus dicens eis: in viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introeatis, sed ite potius ad oves perditas domus « et cetera, quae dixit ad eos mittens eos ad praedicandum. videamus ergo si apostolatus iam opera facientes eos volebat etiam praedicare quoniam ipse erat Christus, et si volebat, dignum est quaerere, quid est quod nunc praecipit discipulis suis, ut nemini dicant quoniam ipse est Christus. si autem nolebat, quomodo salventur quae de testimonio mandata sunt eis, quale est illud: »tradent enim vos in conciUis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium ilhs et gentibus«, vel ilhid: »cum tradiderint vos, nohte solhciti esse quomodo aut quid dicatis; dabitur enim vobis in illa hora quid dicatis« et quae sequuntur usque: »non con-
- 12.15.6
summabitis civitates Israel, donec veniat filius ’f. nescio quomodo haec intellegi possint, nisi confiterentur lesum esse Christum, necnon etiam illud quod dicit: »omnis qui confessus fuerit me coram hominibus«, significet confessionem in Christo, nisi aliquis audeat dicere quia nolebat tunc praedicari, quoniam lesus ipse est Christus. sed haec dixit ut interpretationem loci huius non ad futurum tempus trahat, secundum quod postea discipuU lesu nominati sunt Christiani, incipiente ab Antiochia nomine isto. illud etiam in hoc loco quaerendum est utrum, cum mitterentur, iam cognoscebant quoniam ipse erat Christus. et si iam cognoscebant, sine dubio cognoscebat et Petrus. quomodo ergo post tanta interrogat eos: »vos autem quem me dicitis «? quando et respondenti et dicenti Petro: »tu es Christus filius dei vivi«, dixit: »beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed patermeus qui est in caelis«. per haec enim sermo demonstrat, quoniam tunc primum confessus f uerat eum Petrus Christum f iHum »dei vivi«.
- 12.15.7
Et vide si potes huiusmodi facere quaestionis solutionem dicens, quoniam credere lesum esse Christum minus est quam cognoscere. quoniam autem minus est, manifestatur ex eo quod refert lohannes ita: »dicebat ergo lesus ad eos qui crediderant ei ludaeos: si vos manseritis in verbo meo, cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos«,
- 12.15.8
́ ́ o̓́
- 12.15.9
ut dicamus : quando mittebantur ad praedicandum, credebant quidem lesum esse Christum, non tamen adhuc cognoscebant. postea autem proficientes per doctrinam et plura miracula etiam cognoverunt, quando et interrogati confessi sunt: »tu es Christus filius dei vivi«. aut si aestimentur iam tunc apostoh cognovisse lesum esse Christum, ita est respondendum : quia inter cognoscere et cognoscere differentia est. utputa : quis sapiens non intellegit quoniam Timotheus cognoscens lesum esse Christum non tantum in agnitione eius erat inluminatus, quantum Paulus ? quis autem etiam hoc ignorat, quia etsi multi vera dicunt dicentes de deo : quoniam »ipse mihi dedit eorum quae sunt scientiam veram«, non tamen omnes similiter manifeste aut perfecte cognoseunt ea quae sciunt,
- 12.15.10
<»>
- 12.15.11
ut dicainus quoniani tunc quidem apostoli initia cognitionis Christi habebant et exigua cognoscebant de illo, postea autem profecerunt in agnitione ipsius, ut possent capere scientiam Christi revelatam sibi a patre, ciuemadmodum Petrus, cui et dixit: »beatus es, Simon, quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed pater meus qui est in «. et beatificatur non solum in eo quod dixit: »tu es « sed in eo magis quod addidit: »tu es Christus fiUus dei «. Marcus vero et Lucas scripserunt Petrum respondentem dixisse »tu es «, non adicientes, quod positum est in Matthaeo, »filius dei «, propterea nec scripserunt ad confessionem Petri relatam beatitudinem neque <post beatitudinem> benedictionem dicentem: »tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meauKc et cetera.
- 12.16.1
Aut ita tractandum est, non quia tunc docebant lesum esse Christum, et modo praecepit eis ut nemini dicant, sed tunc quidem leviter de eo adnuntiabant quasi de magno et admirabili viro, Christum autem esse eum nondum adnuntiabant, sed quasi ad inductionem Iudaeo rum quaedam modica praemittebant de eo, ut praeparatis ex parte modica ad fidem eius tempore opportuno etiam hoc adderetur, quod ipse esset Christus. aut certe ita quaestio est solvenda, ut dicamus: pkira, quae tunc Christus ad apostolos dixit, non tantum ad apostolos pertinebant quantum ad omnes credentes in Christum. nec enim solis conveniebat apostolis quod est dictum: »ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium ilLis et gentibusf, item quod ait: »tradet autem frater fratrem in mortem et pater fihum, et insurgent filii in parentes et morte adficient eos«, sed et illud: »omnis qui confessus fuerit me corani hominibus« et cetera non apostolis, sed omnibus credentibus dicta sunt. secundum hoe ergo dicendum est, quod praemissa fuit illa doctrina quae factaestad apostolos, postea autem inplenda, ut videantur ea quidem, quae superius de adnuntiando Christo sunt dicta a Christo, non ad tempus pertinere quod fuit ante Christi resurrectionem, sed ad tempora post futura, haec autem quae mandat ut nemini dicant, timc apostoHs convenire.
- 12.17.1
Adhuc autem qui vult et Christum eum praedicatum prius ab apostolis, dicet quoniam leviter praemittere voluit eos mentionem nominis sui, ut interim facto silentio praedicationis huiusmodi hoc ipsum, quod leviter de Christo auditum fuerat, digeratur in sensibus auditorum et sic opportunius insinuetur eis lesus Christus crucifixus et ex mortuis suscitatus. quod in primis nec ipsi apostoli cognoscebant, sicut prae-
- 12.17.2
sens sermo testatur dicens: exinde coepit ostendere discipulis siiis, quoniam oportet ire eum in Hierusalem et multa pati a senioribus et principibus et scribis, et occidi et tertia die resurgere. si autem tunc apostoli haec discebant de lesu quae erat passurus, quid aestimare debemus scisse prius de ’hristo eos qui ab apostolis docebantur? nam etsi adnuntiabatur eis Christus, quasi in inductione non manifeste adnuntiabatur. ideo et salvator mittens apostolos volebat ut nemini dicerent manifeste quoniam ipse erat Christus, videUcet ut perfectiorem de eo doctrinam in posterum opportunius reservarent, quando poterant adnuntiare eis qui eum viderant crucifixum de resurrectione eius ex mortuis. si enim apostoH, qui semper iuxta eum fuerunt et viderunt Mmiracula universa quae fecit« >et testimoniuin perhibuerunt verbis eius, quoniam »verba vitae aeternae« erant, scandalizati in ea nocte qua tradebatur, quid arbitramur passuros eos fuisse qui primum audiebant, si audissent quia ipse erat Christus? propter quod parcens eis mandat apostolis, ut nemini dicant, quia ipse est Christus. sicut fecit Paulus, Atheniensibus adhuc rudibus constitutis, adnuntians eis non Christum filium dei, sed virum quendam hoc modo: »tempora igitur ignorantiae despiciens deus. nunc denuntiat omnibus hominibus ubique paenitentiam agere, eo quod statuit diem iudicare orbem in aequitate, in viro quem statuit fidem praestare omnibus, resuscitans eum a mortuis«.
- 12.18.1
Qui ergo vult, haec quae tunc ad apostolos dicta sunt, pertinere ad temjDora post futura et necdum apostolos tunc praedicasse, quia ipse esset Christus, huiusmodi dat rationem: quoniam interim quidem nomen lesu vohiit praedicari, Christum autem et crucifixum tempore opportuno post passionem et resurrectionem, quando et rebus ipsis quod dicebatur poterat adprobari. quod sciens dicebat apostolus ad Corinthios: nec enim iu-
- 12.18.2
dicavi scire quid in vobis nisi lesum Christum et hunc crucifixum«. ergo primum quidem lesum praedicaverunt taha et taha facientem et haec et haec praedicantem. nunc autem postquam Petrus confessus est eum Christum fihum »dei vivi«, nolens eos hoc interim praedicare praecepit dicens, ut nemini dicant quia ipse est Christus. propter quam autem causam nolebat se interim praedicari Christum, dat rationem, quoniam oportet eum abire in Hierusalem et multa pati. si quis ergo confunditur in cruce Christi, confunditur in dispensatione per quani triumphati sunt in ligno principatus et potestates, qui genus honiinum debellabant, cum deberet potius gloriari quasi ficlehs et sciens haec dispensata esse in cruce domini nostri lesu Christi, per quem crucifixo mundo traducti sunt et triumphati sunt principatus eis sohs qui credunt, in quibus principatibus arbitror fuisse etiam principem huius mundi. propterea iuxtapassionem factus dicebat : "nunc princeps luiius mundi iudicatus est : nunc princeps huius mundi expelhtur foras«. quo expulso »si fuero (inquit) exaltatus a terra, omnes trahani ad me ipsuma, videlicet iam non tantum quantum poterat prius potente principe, qui vetabat venire ad Christum eos qui trahebantur ab ipso.
- 12.19.1
Necessaria ergo res est 〈praedicando〉 praedicari Christum lesuni crucifixum; inutile autem est ipsum quidem praedicare, crucem autem eius tacere. et non sic inutilis mihi videtur
- 12.19.2
X
- 12.19.3
qui lesum quidem Christum dicit, tacet autem nativitatem eius ex virgine aut stellam ostendentem nativitatem ipsius aut angelos in nativitate eius gloriantes atque dicentes: »gloria in excelsis deo, et pax super terram hominibus bonae luntatis« aut alia miracula vel signa quae fecit, quomodo qui Christum quidem eum dicit. crucifixum autem eum abscondit. propterea volens postmodum perfectius praedicari praecepit, ut nemini interim dicant quia ipse est Christus, et praeparabat eos ut postmodum dicant, quoniam ipse est Christus qui crucifixus est et surrexit a mortuis. et vide diligenter quia non dixit: exinde coepit dicere vel docere quia oportet eum abire in Hierusalem, sed ita: exinde coepit ostendere discipulis suis. quoniam sicut corporalia ostendi dicuntur, sic ostendi dicuntur a Christo ea quae loquebatur. et non sic jjuto eis, qui corporaUter eum multa patientem viderunt. >ostensa fuisse ea quae videbantur, quomodo cliscijjulis ostensus est rationabilis sermo de mysterio passionis et resurrectionis ipsius.
- 12.20.1
Et tunc quidem coepit ostendere, consequenter autem postea capacioribus factis plenius demonstravit: non iam quasi rudibus incipiens ostendebat, sed proficiens in ipsa ostensione. et si rationis est intellegere, quia omnino quod coejnt lesus, hoc et perfecit, <omnino perfecit> quod coeperat ostendere discijjulis, quoniam oportet eum abire in Hierusalem et pati. quando enim de mysteriis istis perfectam scientiam ex verbo quis fuerit consecutus, tunc dicendum est ex rationabili ostensione sensu vidente, quae ostenduntur, consummatam esse ostensionem ***. quoniam »non capit prophetam perire extra Hierusalem« ea de qua etiani ahbi dicitur: »qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam«. oportebat eum abire in Hierusa-
- 12.20.2
<> <> > <>
- 12.20.3
lem, ut multa passus in Hierosolymis et interfectus in eis primitias resurrectionis ex mortuis faciat in Hierosolymis illis »quae sursum«, derelinquens et et dissolvens Hierusalem quae fuerat super terram cum omni cultura eius. quamdiu enim non »resurrexerat Christus« *** discipuli eius consurrexerant ei, deorsum quaerebatur civitas dei et templum, quod erat in ea, et altare et sacerdotes eius et levitae et dona et sacrificia pro peccato et mundationes. postquam autem »resurrexit Christus primitiae dormientium« et consurrexerunt ei, qui facti sunt conformes morti eius et resurrectioni eius, tunc iam non deorsum ab eis, qui consurrexerunt ei, quaeritur hierusalem vel domus orationis in ea vel altare vel cultura vel cultores, sed sursum, et quasi qui consurrexerunt et consederunt in caelestibus Cbristo, viderunt ea quidem quae fuerant super terram destructa, quae autem erant in caelis splendentia. quae ut instituerentur, oportebat eum abire in Hierusalem, quae erat deorsum, et multa pati illic
- 12.20.4
<> <>
- 12.20.5
a senioribus eiiis et principibus sacerdotum et scribis, iit glorificetur nifestatas, ut occidatur quidem ab eis, qui capiunt beneficia eius, caelestibus senioribus et divinioribus principibus sacerdotum et scribis populi, qui vacant circa litteras non atraniento scriptas sed »spiritu dei vivia main Hierosolymis quae sunt deorsum, regnet autem resurgens in »Sion monte et civitate dei vivi Hierusalem caelesti« de qua dictum est in Psalmo secundo: wego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum domini«. tertia autem die surrexit a mortuis, ut eripiens a maligno et a filio eius, in quo mendacium erat et iniustitia et proelium et omnia contraria eis, in quibus Christus liabetur, adhuc autem et a spiritu inmundo, qui transfiguratur in spiritum sanctum, adquirat eis qui fuerint hberati hoc donum, ut baptizentur spiritu et animo et corpore »in nomine patris et fihi et spiritus sancti«, qui tres dies simul instantes perpetue eis qui per eos facti fuerint fihi lucis.
- 12.21.1
Et accipiens lesum Petrus coepit eum increpare: propitius esto tibi, domine, et hoc tibi non erit. qui dixit: vade post me, satana, scandalum mihi es, quoniam non sapis quae dei sunt. sed quae hominis. Quoniam coeperat lesus ostendere discipulis suis quia oportet eum abire in Hierosolymam et multa pati, adhuc initia eorum quae ostendebantur discens Petrus indigna haec filio »dei vivi« et indigna deo patre, qui revelaverat ei (nec enim revelatum fuerat ei adhuc oportere pati fihum dei et occidi talem et tantum Christum), ideo accipiens eum et quasi oblitus dignitatem Christi, quoniam »filius dei ’i nihil dignum increpatione dicit aut agit, coepit eum increpare et quasi necessariam habenti propitiationem dicere: propitius esto tibi, domine. necenim sciebat adhuc, quoniam hunc <pro>posuit deus propitiatorem
- 12.21.2
per fidem in sanguiiie «. cuius adfectuin quidem suscipiens Christus, ignorantiam autem exprobrans dixit ei: vade post me, quasi desistenti per ignorantiam et per ea, quae non recte dicebat, ire post Christum. satana autem dixit ei quasi per ignorantiam aliquid habenti contrarium deo, quod Hebraei interpretantur contrarius. si autem non per ignorantiam dixisset neque increpasset fihum »dei vivi« dicens: esto tibi, domine, et hoc tibi non erit, numquam dixisset ei: vade post me, quasi desinenti ire post eum et sequi eum. et si non dixisset contraria eis, quae dicta fuerant ab eo, non ei dixisset satana. nunc autem praevaluerat in eo satanas, ut desineret ire post eum et sequi eum, et fecit eum per ea quae in ignorantia dixit dignum, ut audiat satanas et scandalum filii dei et: non sapis quae dei sunt, sed quae hominis. quoniam autem <antea> fuerat post fiUum dei Petrus antequam peccaret, manifestum est ex eo quod in principio vocationis eorum ita est dictum ad eos: »venite post me, et faciam vos piscatores hominum; et relictis omnibus secuti sunt eum«.
- 12.22.1
Simul autem considera differentiam verbi, quoniam ad Petrum quidem dixit: vade post me, satana. ad diabolum autera dicentem sibi: »haec omnia dabo tibi, si procidens adoraveris «, dicit: »vade « sine additamento ijost me. nam esse ’post lesum bonum est. propterea secundum Marcum sic dicit: »vidit Simonem et Andream fratrem eius et dixit eis: venite post me, et faciani vos piscatores scatores tale est ilhid quod dicit: »si quis non tolht crucem suam et sequitur me, non est me dignus«. et (ut dicam) considera. ubicumque dicitur verbum jjost me, in bono dicitur. bonum est enim quando quis post dominum *** vadit, contrarium autem quando ahquis reicit sermones domini post se, vel qui transgreditur ilhid mandatum: »post concupiscentias tuas ne vadasc item Ehas in tertio
- 12.22.2
<>
- 12.22.3
Regnoruin ad popnluin dicit: »usquequo clandicatis voh utrisque pedibns vestris? si est dominus deus, ite post euni; si autem Baal dominns est, ite post «. haec autem diximus, propter quod dictum est ad diabolum, quia »vade, satana«, et non: vade me, satana, ad Petrum autem: vade ’post me, satana. et lioc dicit Petro lesus conversus ad eum; nam et hoc prodificans ei fecit. et beatus ad quem convertitur Christus, etiam si corripiendi causa convertitur, sicut est conversus ad Petrum. et tu qnidem poteris plura huiusmodi congregare exempla, in quibus positum est conversus, et invenies plerumqne ad utilitatem eorum positum esse, ad quos convertitur lesus. milii autem proferre sufficit in praesenti illud propheticum dicens: »convertere, domine, aliquantuluma, item: »conversus respexit Petrum«, ubi et conversione eins inluminatus Petrus cognovit peccatum sunm et amarissime flevit. iteni secundum lohannem: »et audierunt duo discipuli eius et secuti sunt lesum. conversus autem lesus vidit illos sequentes se et dixit eis: quid quaeritis? at illi dixerunt ei: magister, ubi manes ?«
- 12.23.1
Adhuc autem requiro quare dixit ad Petrum: scandalum mihi es, maxime cum in centesimo decimo octavo Psahno propheta pronuntiet dicens: wpax multa dihgentibus legem tuam, et non est ilhs scandaluma. dicet enim ahquis, quoniam proprium est eorum qui perfectam habent dilectionem erga deum, ut non scandahzentur ahquando »caritas« enim »omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, <omnia sustinet> caritas numquam excidit«), quomodo ergo ipse dominus, qui confirmat omnes qui infirmantur et erigit omnes ehsos, dicit ad Petrum: scandalum mihi es? sed ita est respondendum, quoniam non solum lesus non scandaliza-
- 12.23.3
tur, sed nec omnis liomo qui in dilectione dei perfectus est; sed quantuni ad se, qui tale aliquid vel agit vel loquitur, scandaluni est alteri, licet ille inscandalizabilis sit. aut certe omnem discipulum peccantem <esus> scandalum appellat, sicut et Paulus de huiusmodi discipulis dicit: «quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non «? si ergo Petrus (propter hoc soluni quia dixit: propitius tibi esto, et hoc tibi non erit) scundalum a Christo est dictus, quasi qui non saperet quae dei erant sed quae hominis, quid est dicendum de omnibus ilhs, qui profitentur se discipulos Christi, non autem sapiunt quae stint dei nec aspiciunt ea quae non videntur aeterna, sed quae hominum sunt <sapiunt > aspiciunt, quae videntur et temporalia sunt? sine dubio multo magis huiusmodi homines scandala Christi sunt appellandi. sed et qui fratrem suum in scandalum mittit, scandalum Christi est, secundum quod ipse dicit: »esurivi, et non dedistis mihi manducarea, et cetera. sicut ergo qui fratrem suum cibat Christum cibat, sic et qui fratri suo scandalum fuerit factus Christo factus est scandalum. non est ergo leve peccatum sapere quae liominum sunt, cum debeat quis in omnibus sapere quod est dei. hoc autem quod dicit: »scandalum mihi es, quia non sapis quae dei sunt, sed quae hominum«, non solum est peccantibus in conversatione, sed et omnibus qui a dogmatibus dei ceciderint et ab omnibus ecclesiasticis verbis et ab omni sapientia veritatis et sapuerint (verbi gratia) Basihdis vel Valentini vel Marcionis aut cuiuscumque eorum, qui humana docent quasi divina.
- 12.24.1
Tunc lesus dixit discipulis suis: si quis vult venire post me, abrieget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me.
- 12.24.2
Quoniam superius diximus magni boni esse ire post Christum, ideo conferamus omnium evangehstarum de hoc loco convenientia verba. et Marcus qui-
- 12.24.4
dem (licit lioc modo: »et convocans populum cum discipulis suis dixit eis: si quis vult post me venire, abneget semetipsum et toUat crucem suam, et sequatur «. Lucas autem ita: »dicebat ad omnes: si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur «. ergo per lios omnes manifeste cognoscimus, quoniam non est qualiscumque virtutis ire post Christum et seqiii eum, et nemo potest ire post Christum, nisi denegaverit se denegatautemseipswm, qui jDriorem vitam suam malam bona conversione rehnquit. utputa ahquando hixuriosus denegat se hixuriosum, conversus ad castitatem. et qui erat iniustus. denegat se iniustum cum coeperit servare iustitiam. sic et qui insipiens fuerat ahquando. denegat se insipientem sapientiam dei suscipiens, et timidus ahquando confirmatus in virtute dei timidum denegat se. sic et in omni mahtia est decendum: qui se ab ea converterit secundum quod praecepit lesus, denegat se quod fuerat.
- 12.24.5
consequenter autem est requirendum, ne forte quis sicut denegat seipsum, sic et confiteatur seipsum, denegans se quidem iniustum, confitens autem se iustum. sed si iustitia Christus est, qui iustitiam suscipit, non se confitetur sed Christum. sic et qui sapientiam invenit, per hoc ipsum quod sapienter agit confitetur Christum. nam et is qui »cordecredit ad iustitiam, ore autem confitetur ad salutemcc et operibus Christo testimonium praebet et verbis, <merebitur>. quasi qui haec omnia confessus estChristum »coram hominibus«, ut ilhim »coram patrcc onmium Christus. sic et econtra qui non denegat semetipsum, se quidem confitetur denegat autem Christum, et quasi qui denegaverit Christum, denegabitur et ipse a Christo. propterea omnis cogitatio nostra et intellectus et omnis sermo et omnis actus nostram quidem denegationem spiret, Christi autem testimonium atque confessionem. credo enim hominis perfecti omnes actus testimonium esse Christi, et abstinentiam om- nium peccatorum denegationem hominis esse ducentem post Christum. iste autem talis Christo confixus est et tollens crucem suam sequitur eum, qui propter nos crucem suam portavit secundum quod scriptum est in Iohanne: »receperunt ergo lesum et adduxerunt et inposuerunt super eum crucem, et portans crucem suam egressus est in locum qui dicitur Calvariae«.
- 12.25.1
Adhuc autem in eo quod dicit abneget semetipsum videtur mihi utile esse exemphim Pauh denegantis seipsum et dientis:
- 12.25.2
<
- 12.25.3
»vivo autem non iam ego, vivit autem in me «. quod enim dicit »vivo non iam ego« est denegantis seipsum et quasi qui deposuit suam vitam, suscepit autem Christum in se, ut ipse vivat in eo quasi iustitia, quasi sapientia, quasi sanctificatio, quasi pax nostra, quasi virtus dei, in eo operans omnia haec. adhuc autem vide et hoc, quod cum multi essent modi mortis, »inligno« susjjensus crucifixus est filius dei, ut omnes qui moriuntur peccato, non aho modo moriantur ei nisi secundum crucem; ut dicere possint: »Christo confixus sum«, item: »mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri lesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo«. quamvis ergo videatur se abstinere ahquis a peccato et sit mortuus quantum ad peccatum, tamen nisi in crucem Christi crediderit et in fide eius qui crucifixus est abstinuerit se a peccato, non potest dicere: »ego autem Christo confixus sum«. forsitan autem et unusquisque eorum, qui cum Christo cruci- ̓́ |
- 12.25.4
figuntur, »exuit se principatus et potestates et traducit eas et triumphat eas in ligno«; miagis autem Christus in eo haec omnia facit.
- 12.26.1
Qui enim voluerit salvam facere animam suam, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. quid autem proficit homo,si totum mundum lucretur, et animae suae detrimentum faciat? aud quam commutationem dabit homo pro anima sua? Dupliciter possumus intellegere hoc verbum; primum hoc modo: si quis amator vitae praesentis et putans hanc vitam praesentem esse optimam, parcit animae suae ***timens mori et putans animam suam per hanc mortem perire, iste volens hoc modo salvare animam suam perdet illam, alienam faciens eam a vita aeterna. si quis autem contemnens vitam praesentem propter Christi verbum et confidens de vita aeterna usque ad mortem pro veritate certaverit, perdet quidem animani suarn (quantum ad vitam praesentem) tradens eam pro pietate in mor-
- 12.26.3
tem, quae abusive dicitur mors, iste quoniam propter Christum perdidit animam suam, magis eam faciet salvam in vita aeterna. alio autem modo sic intellegimus textum: si quis intellegit quae est vera salus, et adquirere vult eam salutem animae suae, iste abrenuntians hanc vitam et denegans se ipsum et tollens crucem suam et sequens Christum, perdit quantum ad voluntates carnales animam suam propter Christum et propter omnem doctrinam eius. et perdens animam suam hoc modo salvat eam per opera pietatis. denique quasi ad superiora reddens rationem sic adiecit: qui enim voluerit salvam facere animam suam, perdet illam. dicendo qui enim voluerit praecedentem et sequentem unum sensum esse ostendit. si ergo quod superius dixit: abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me, de morte sola dixit, et hoc quod dicit: qui voluerit salvam facere animam suam, perdet illam, consequenter de sola morte dictum intellegere debemus. si autem abnegare et tollere crucem non sohim est mori pro Christo, sed carnalem conversationem reicere, sine dubio et perdere animam non solum mori est, sed etiam deponere voluntates carnales.
- 12.27.1
Siniul autem considera, quoniam in principio quidem non dicit: qui salvaverit animam suam, perdet illam, sed: qui voluerit animam suam salvare, perdet eam, in sequentibus autem non dicit: qui autem voluerit animam suam perdere propter rne, hic salvam faciet eam, sed ita: qui perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet eam. volentes ergo salvare animam nostram perdamus eam liuic mundo, quasi crucifixi cum Christo et habentes gloriationem win cruce domini nostri lesu Christi, per quem nobis crucifixus est mundus et nos mundo«, ut consequamur animarum nostrarum in conversatione vitae mehoris. itaque (secundum ea quae diximus) videtur mihi simile esse hoc
- 12.27.2
o|
- 12.27.3
ei quod dixit: abneget semetipsum et tollat crucem suam. qui enim denegat se et tollit crucem suam, ipse est qui perdit animam suam propter Christum et perdens melius eam salvat, et qui perdit animam suam quantum ad voluntates carnales, ipse est qui denegat se et toUens crucem sequitur Christum. quid autem proficit homo, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum faciat? puto quod mundum lucratur, qui non abnegat semetipsum nec tollit crucem suam et sequitur Christum (secundum ea quae diximus) nec perdit animam suam quantum ad voluntates carnales, ut salvet eam in conversationibus spiritalibus, cui mundus non crucifigitur in cruce domiiii nostri lesu Christi; cui autem non crucifigitur mundus, ipse facit suae animae detrimentum. ideo duobus nobis propositis, ut si voluerimus mundum lucrari perdamus animas nostras, aut si animas nostras voluerimus lucrari perdamus hunc mundum, magis est ehgendum ut mundum perdamus et lucremur animas nostras, ex eo quod propter Christum perdimus eas.
- 12.28.1
Aut quam dabit commutationem homo pro anima sua? in prinia qmcleni facie commutatio animae est substantia, ut det substantiam suam liomo pauperibus et salvet animam suam. puto autem quia non habetaliquid homo, quod dans quasi commutationem animae suae quae tenetm- a morte, hberet eam de manu eius. ergo homo quidem non potest dare aliquam commutationem pro anima sua, deus autem pro animabus omnium <nostrum> commutationem pretiosum sanguinem fihi sui; nec enim empti sumus »corruptibili argento vel auro, sed pretioso sanguine agni inmaculatiu.
- 12.29.1
Nnm filius hominis venturus est in maiestate patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera eius. Nunc quidem filius hominis venit, sed non in gloria sua; »vidimus enim eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata et contemptibilis prae fiUis hominum; homo cum esset in plaga et dolore et sciens ferre infirmitatem, quoniam aversa est facies eius <et despecta> et pro nihilo aestimataa. et vere oportebat eum taleni venire, ut peccata nostra portaret et pro nobis doleret. nec enim decebat eum in gloria constitutum »peccata nostra« portare neque dolere nobis«. sed et veniet ingloria cum ante praepaiaverit cliscipulos suos per adventum suum non habentem speciem neque decorem, factus sicut illi, ut illos faceret sicut ipse »conformes imagini« gloriae suae, quoniam prius factus est ipse conformis »corpori humilitatis nostrae, quando semetipsum exinanivit formani servi suscipiens«, ut restituat eam in forma dei.
- 12.30.1
Si autem moraliter potueris intellegere differentias verbi, quocl et in stidtitia praedicationis acbiuntiatur credentibus et in sapientia <dicitur> »inter videbis quomodo verbum dei eis quidem, qui noviter inducuntur ad fidem, formam habet »servi«, ut dicant: »vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem«, autem venit in gloria patris sui, ut dicant: »et vidimus gloriam eius, gloriam tanquam unici a patre, plenum gratiae et veritatis«. perfectis enim apparet gloria verbi, et quia unicum est a patre et quia »plenum« est »gratia
- 12.30.2
» |
- 12.30.3
simul et veritate«. quod non capere qui indigens est <adcredendum> stultitiae praedicatione. nam filius hominis venturus est in maiestate patris sui non solus, sed cum angelis suis. et si intellegere potes omnes cooperarios <gloriae> verbi, quod in demonstratur (quod est Christus), convenientes ei, videbis quomodo venit filius hominis in maiestate patris sui cum angelis suis. angeli enim illius sunt prophetarum sermones. et vide, si potes dicere quoniam prophetarum sermones qui prius sunt passi ante istius verbi adventum, contemptibiles erant non habentes»speciem neque decotrm«, secundum simihtudinem huius verbi non habentis »speciem neque decorem«. q sicut autem venit hominis in gloria patris sui, sic prophetarum sermones angeli facti veniunt cum eo in maiestate secundum simihtudinem verbi venientis in maiestate, quia nec possibile est ante spiritaliter secundum veritatem intellegere
- 12.30.4
<> <>
- 12.30.5
prophetarum serraones, nisi cum spiritaliter intellectum fuerit verbum Christi, ut videantur simul apparere in maiestate. quando autem huiusmodi verbum venerit cum angelis suis ad sensum credentis, dabit unicuique de gloria sua et de claritudine angelorum suorum secundum actum uniuscuiusque, quoniam quanto melior quis fuerit in actibus suis, tanto magis spiritalius intellegit Christum vel prophetas ipsius. quando ista provenient ? quando apostolicum illud inplebitur quod dicit: »omnes enim nos oportet stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum«. si autem unicuique secundum actum est redditurus, nec pro solis bonis actibus reddet sine malis nec pro solis malis sine bonis, sed secundum omnera actum bonum et secundum omnem actum malum recipiet unusquisque. arbitror autem in istis quidem credens apostolo, Ezechieli autem in illis, quoniam eius delentur peccata qui perfecte convertitur, et qui plenius *** ceciderint ***, eis praecedens iustitia non inputatur. nobis autem, qui inter perfectos et inter apostatas medii sumus, reddetur »ante tribunal Christi« secundum quod gessimus »sive bonum sive malum«; quia nec plenius conversi sumus ad deum, ut nobis omnino mali actus non inputentur, nec sic aversi sumus, ut obliviscatur deus si qua fecimus opera bona.
- 12.31.1
Amen dico vobis, quoniam sunt quidam hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo [et factum est post dies sex].
- 12.31.2
»
- 12.31.3
Quidam sic intellegunt, quoniam non gustaverunt mortem hi tres apostoli priusquam viderent filium hominis venientern in regno suo et in gloria sua. videntes enim »ante se« lesum ita ut fulgeret »facies eius tanquam sol et vestimenta« »sicut lumen«, viderunt »regnum dei veniens in virtute«. nam quemadmodum consistant circa imperatorem quidam armati, sic »Moyses et Elias visi sunt« circa Christum eis, ascenderant super montem excelsum »apparentes in maiestate«, et loquentes cum lesu »dicebant dicebant exitum eius quem inpleturus erat in Hierusalem«. haec autem expositio quam diximus convenit eis, qui tales sunt, quales nominat Petrus, facti »sicut modo generati infantes, desiderantes rationabile et sine dolo lac«. ad quos etiam Paulus
- 12.31.4
<>, <>
- 12.31.5
batur dicens: »lac vobis potum dedi non escam, nondum enim poteratis; sed nec usque adhuc potestis«. et omnem expositionem quae secundum textum exponitur et potest aedificare eos, qui expositionem non capiunt fortiorem, arbitror recte lac appellari, quod fluit de sancta scripturarum terra ***. qui autem ablactatus est, quemadmodum Isaac, dignus laetitia et susceptione quam fecit in ablactatione filii Abraham, sine dubio quaeret et in istis et in omni scriptura fortiorem cibum, qui alter est ab eo cibo qui cibus quidem est, sed non fortis cibus, qui appellatur olera: qui ablactato quidem, non autem forti sed infirmo est cibus, secundum quod ait apostolus: »qui autem infirmatur olera «. sic et Samuel ablactatus et transmutatus a matre ad deum et adpositus deo a matre (quae vocabatur Anna, interpretata Hebraice GRATIA), et si quis fuerit gratiae filius ut quaerat quasi in templo dei nutritus carnes, sanctam escam perfectorum simul et sacerdotum.
- 12.32.1
Quae autem videntur mihi in loco *** praesenti, sunt ista. erant quidam stantes ubi stabat lesus et f undatas habentes apud lesum animae bases. hi ergo stabant quidem apud Iesum, id est apud verbum dei, sed non omnes aequaliter stabant. est enim et inter eos, qui stant apud lesum, ad alterutrum differentia standi. propterea non omnes, qui stabant apud lesum, sed quidam ex eis, quasi qui melius stabant, dicuntur non gustaturi mortem donec videcmt verbum dei quod venit ad homines. ideo autem verbum illud quasi filius hominis refertur venire in regyio suo, quia non semper, quando venit verbum, in regno
- 12.32.2
suo venit. eis enim qui in primis inducuntur ad fidem tale est, ut dicant videntes eum non gloriosum neque magnum, sed inferius multis hominum verbis: »vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius sine honore et abiecta prae filiis hominum«. haec dicent qui vident gloriam eius de praeteritis temporibus suis, quando in primis non videbatur eis verbum habere speciem gloriosam secundum quod in primordio suo intellegebant. ergo extra istum vulgarem et manifestissimum intellectum, quem in primordio suo intellegunt accedentes ad fidem, est aliquis dignior et quasi regalis intellectus in verbo, quem non omnes stantes apud lesum vident, sed qui possunt eum sequi praecedentem et ascendentem super excelsum suae manif estationis montem ***, qui sunt sicut Petrus, quem supra descripsimus, vel sicut filii tonitrui, qui nascuntur ex magniloquio dei tonantis et magnifica caehtus clamantis ad eos qui habent aures et sapiunt. isti ergo, qui sunt sicut Petrus vel sicut fihi tonitrui lacobus et lo-
- 12.32.3
haiines, non gustabunt mortem, donec viderint filium hominis venientem in regno suo et in gloria sua et »regnum dei veniens in virtute«.
- 12.32.4
Ut autem manifestius exponamus, quid sit videre verbum veniens in regno suo et in gloria sua, et quid significet videre »regnum dei veniens in virtute«, sive dum ex splendet in cordibus nostris sive dum quaerentibus invenitur sive dum ingreditur in cogitationes nostras, unusquisque iudicet quod exponimus prout vult. tamen qui videt et conprehendit eminentiam verbi dei, quod solvit et convincit omnes persuasiones mendaciorum profitentium veritatem, videt filium hominis, id est verbum dei, venientem in regno suo. et qui videt verbum dei. non sohim solventem et convincentem adver-
- 12.32.6
sariorum persuasiones sed etiam suas evidentias declarantem, videt non solum regnum sed et gloriam verbi dei. et iste talis in seipso videt xregnum dei veniens in virtute«, non in infirmitate. qui autem non est ita confidens in regno dei, ut omnia pati contentus sit propter illud, sed est dubius et timidus de spe regni, ille non videt in se »regnum dei veniens in virtute«. et hoc ille videt, in quo non regnat »peccatum« nec tenetur sub dominatione peccati quod regnat »in corpore mortali« sed est sub rege omnium deo. dicit enim apostolus: »et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo. lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec usque adhuc potestis. nam cum sint inter vos aemulationes et contentiones, nonne carnales estis et
- 12.32.7
33.
- 12.32.8
secundum hominem « ? item rtlibi: ’Sapientiam autem loquimur inter perfectos«. si qui adhuc carnales et parvuli sunt in Christo et non sunt perfecti, nonpossunt intellegere sapientiam verbi nec capiunt spiritalem eius intellectum, quomodo videant mente sua eminentiam verbi, id est regnum verbi et gloriam verbi, quidiversis suntinvoluti peccatis ?
- 12.33.1
Quid est autem mortem gustare, videamus. duae res sunt sibi contrariae mors et vita. et vita quidem est ille qui dixit: »ego sum vita«, de qua scriptum est: »quod autem factum est in eo, vita est«, id in verbo. inimica autem vitae huius mors est, quae et novissima omnium inimicorum destruetur, peccans anima moritur.
- 12.33.2
<>
- 12.33.3
et si qiando dicitur in lege: »dedi ante faciem tuam vitam et mortem«, »elige vitam« ex quibus alterum unusquisque nostrum, per ea quae agit, eligit semper. sicut ergo vita est et vivus panis, »qui de caelo descendit et vitam dedit huic mundo«, sic et eius mors panis est mortuus. omnis autem rationabilis anima aut vivo pane nutritur aut mortuo per ea, quae suscipit, opera vel dogmata bona vel mala. et quemadmodum est in communi pane, ut quis aliquando quidem gustet eum tantum, aliquando autem et amplius eum manducet, sic et in istis panibus quidam quidem mo-
- 12.33.4
<> <> >
- 12.33.5
dicuin manducant tantum gustantes, quidam autem et abundantius ex eis manducant: boni quidem de vivo pane, qui de caelo descendit, mali autem ex mortuo pane, qui est mors. et forsitan qui et raro et modicum peccant, tantummodo gustant mortem; qui autem perfectius susceperint spiritalem virtutem, neque gustanteam, sed vivo pane semper vescuntur. consequens ergo erat Petrum, cui portae inferorum non praevalebunt, ut neque gustaret mortem, quoniam tunc quis gustat vel manducat mortem, quando »portae mortis praevalent« contra vel parum vel multum. sed et filiis »tonitrui« natis ex magniloquio. id est ex tonitru, impossibile erat mortem gustare. hoc ergo perfectis sermo prophe- tat, ut ex eo quod stantes sunt apud verbum, tantum proficiant, ut neque gustent morteni, (lonec videant adventum et gloriam et regnum et eminentiam verbi dei, secundum quam eminet super omne verbum quod adhuc interim divellit et trahit homines suspicione veritatis, eos qui non possunt disrumpere vincula divulsionis et ascendere ad eminentiam verbi veritatis.
- 12.34.1
Sed forsitan videtur quibusdam, quasi promissio haec salvatoris tempore ahquo terminetur, ut non quidem gustent mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo, postea vero gustent. ideo oportet ut proferamus exempla, secundunl quam scripturae consuetudinem positum sit quod dicit donec videant non omnino definiens tempus, ut postquam transierit ilkid donec, fiat quod ante non fuerat factum. sed rem quae necessaria est exponit; dicit enim dominus ad undecim discipulos suos cum resurrexisset a mortuis: »et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi«. ergo »usque ad consumma-
- 12.34.2
tionem saeculi« eum illis erat post consummationem autem saeculi huius instante futuro saeculo iam non se promittebat fore cum eis, ut melius esset discipulis hoc tempus, quod est ante consummationem saecuH, quam ilhid futurum ? nam etsi audeat ahquis dicere, quoniam post consummationem saecuh iam non erit cum discipuhs suis lesus, quoniam sermo tamdiu cum illis eum futurum esse demonstrat, ***, manifestum est tamen quoniam qiiod quaerebatur hoc erat, si ante futurum saeculum et ante promissiones ihas speratas dei cum discipulis suis erat futurus fihus dei. convenienter autem requiro, cum sit manifestum quia »usque ad consummationem saeculi« chscipuhs suis sit, utrum semper cum discipuhs suis sit, aut aliquando quidem est ahquando autem non est. hoc autem quaero propter ihud quod dixit: »et ecce ero vobiscum omnibus diebus«, f orte per dies quidem sit cum discipulis suis, per noctes autem non sit. si autem propter hoc, quod dixit in diebus cum discipuhs se futurum, non et in noctibus, absurdum putamus dicere quo-
- 12.34.3
niam in noctibus denegavit se cum discipulis suis futurum, sine dubio non cogimur illum suscipere intellectum ut dicamus, gustare eos mortem, qui viderunt filium hominis venientem in regno suo, postquam digni habiti sunt talem illum videre. sed quemadmodum in ea scriptura, quam diximus, necessarium erat cognoscere quoniam »usque ad consummationem saeculi« non fuerat relicturus sed nobiscum futurus »omnibus diebus«, post autem saeculi reliquit quasi manifestum, quia multo magis nobiscum erat futurus, sic et in hoc loco arbitror manifestissimum esse omnibus, qui intellegere possunt consequentiam rerum, quoniam qui semel vidit filium hominis venientem in regno suo, et vidit eum in gloria sua et »regnum veniens in virtute«, post tantorum spectaculum iam nequaquam gustabit mortem. sine verbo autem promissionis lesu non sine ratione forsitan aestimabimus gustare mortem, quamdiu digni habiti non f uerint homines videre filium hominis venientem in regno suo et
Next → — showing 1–100 of 702
First Thousand Years of Greek. CTS URN tlg2042.tlg030.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.