Commentarii in Apocalypsin
- 4a.5.1
Oculos autem intus et foris habere ea animalia, id est \'praedicationem noui testamenti\', prouidentiam spiritalem ostendit, quae et secreta cordis inspicit et superuenientia uidet, quae sunt intus et foris. alas senas: testimonia sunt uete- ris testamenti librorum ideoque uiginti quattuor faciunt; tot numero sunt, quot et seniores super tribunalia. sed sicut animal uolare non potest nisi pennas habeat, sic nec praedicatio noui testamenti fidem habet, nisi habeat ueteris testamenti praenuntiata testimonia. per quae tollitur a terra et uolat. semper enim quod ante dictum est et postea factum inuenitur, illud fidem facit indubitabilem. rursum tamen et alae si non haereant animalibus, uitam unde trahant non habent. nisi enim quae praedixerunt prophetae in Christo essent consummata, inanis erat praedicatio illorum. hoc tenet ecclesia catholica et ante praedicata et postea consummata uolat et merito tollitur a terra, uiuum animal. haeretici autem qui testimonio prophetico non utuntur. adsunt eis animalia, sed non uolant, quia sunt terrena. Iudei autem qui non accipiunt noui testamenti praedicationem, adsunt eis alae sed non uiuunt, id est inanem uaticinationem hominibus adferunt facta dictis non conferentes. sunt autem libri ueteris testamenti qui excipiuntur uiginti quattuor, quos in epitomis Theodori inuenies. sed et uiginti quattuor ut diximus patres et apostoli: iudicare populum suum oportet. interrogantibus enim apostolis et dicentibus: nos omnibus nostris relictis secuti sumus te: quid erit nobis? respondit dominus noster: cum sederit filius hominis super solium gloriae suae, sedebitis et uos super duodecim tribunalia iudicantes duodecim tribus Israel. sed et de patribus quia iudicaturi sunt, ait Iacob patriarcha: Dan iudicabit et ipse populum suum inter fratres suos sicut una tribus Israel.
- 4a.6.1
[Et a sede proeedebant fulgora et uoces ct tonitrua et septem faculae ignis ardentes.] Exire autem fulgora et uoces et tonitrua a solio dei et septem faces ignis ardentis: significat praedicationes et repromissiones a deo et minas. nam fulgora aduentum domini significant, uoces autem noui testamenti praedicationes, tonitrua autem, quod caelestia sint uerba, faces ignis ardentis donum spiritus sancti, quod (cum) in (ligno perdiderit primus homo, per) lignum passionis est redditum.
- 4a.7.1
Et cum haec fierent, cecidisse dicit uniuersos maiores natu et adorasse dominum. cum darent animalia gloriam et honorem: id est euangelia, actio scilicet domini et doctrina cum adimplesset ante per illos praenuntiatum uerbum. digne meritoque exultant scientes se rite uerbum domini ministrasse. denique et quia uenerat qui mortem deuinceret et coronam inmortalitatis solus dignus sumeret, omnes (quotquot.) habebant pro gloria aliqua actus sui optimi coronas. proiecerunt eas sub pedibus eius: id est propter emi- nentem uictoriam Christi omnes uictorias sub pedibus eius. hoc et in euangelio suppleuit spiritus sanctus ostendendo — cum enim passurus nouissime ueniret Hierosolymis dominus noster et exisset illi populus in obuiam, alii praecisis ramis palmarum uiam sternebant, alii tunicas suas subiciebant—, duos scilicet populos ostendens, unum patrum et alium prophetarum, magnorum uirorum, qui quascumque habebant palmas uictoriarum suarum contra peccatum, uictori omnium Christo eas sub pedibus iactabant. palma autem et corona idem significat, quoniam non datur nisi uictori.
- 5a.1.1
[Et uidi in dextera sedentis super tribunal librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem In dextera autem sedentis super tribunal librum scriptum deintus et foris signatum sigillis septem: uetus testamentum significat, quod est datum in manibus domini nostri, qui accepit a patre iudicium.
- 5a.1.2
T) Praeco, inquit, praeconauit, an aliquis dignus esset aperire librum et soluere signacula eius:
- 5a.1.3
X) Et uidi angelum fortitudinis plenum praeconantem uoce magna: quis est dignus aperire librum et soluere signacula eius? et nemo inuentus est dignus neque in caelo neque in terra neque infra terram (aperire librum). aperire autem sigilla est pro homine mortem deuincere. hoc dignus facere nemo est inuentus neque in angelis de caelo neque in hominibus in terra nec inter animas sanctorum in requie, nisi solus Christus filius dei, quem dicit uidisse agnum tam- quam occisum, habentem cornua septem. quod enim erat tunc praedicatum et quicquid per uarias oblationes et sacrificia lex in illum meditata fuerat, ipsum implere oportebat. et quia ipse erat testator et mortem deuicerat, ipsum erat iustum constitui heredem a deo, ut possideret substantiam morientis, id est membra humana.
- 5a.1.4
Υ) Hunc dicit leonem de tribu Iuda uicisse, qui est radix Dauid.
- 5a.1.5
X) Ecce uicit lco de tribu Iuda, radix Dauid.
- 5a.2.1
Leonem de tribu Iuda in Genesi legimus, ubi Iacob patriarcha ait: luda, te laudant fratres tui: recubuisti et dormisti et surrexisti tamquam leo et tamquam catulus leonis. ad deuincendam enim mortem leo dictus est, ad patiendum pro hominibus tamquam agnus ad occisionem adductus est. sed quia mortem deuicit et praeuenit carnificis officium, quasi occisus dictus est. hic ergo aperit et resignat, quod ipse signauerat testamentum. hoc fine et Moyses legislator, quod oportebat esse signatum et celatum usque ad aduentum passionis eius, uelauit faciem suam et sic est populo locutus, ostendens uelata esse uerba praedicationis usque ad aduentum temporis. nam et ipse cum (legem) legisset populo, accepta lana sucida et sanguine uituli et aqua aspersit populum uniuersum dicens: hic sanguis testamenti eius qui mundauit uos. animaduerti igitur oportet hominem diligenter praedicare et uniuersa in unum cohaerere. nam nec sufficit legem illam dici sed et testamentum nominata est. nulla lex testamentum uocatur nec testamentum aliud dicitur, nisi quod faciunt morituri; et quodcumque intrinsecus testamenti est, signatum est usque ad diem mortis testatoris. ideo modo merito resignatur per agnum occisum, qui tamquam leo confregit mortem et quae de eo pronuntiata fuerant repleuit et hominem liberauit, id est carnem de morte. et accepit possessionem substantiae morientis, id est membrorum humanorum, ut, sicut per unum corpus omnes homines debito mortis succiderant, per unum corpus uniuersi credentes renati in uita resurgerent. modo ergo facies Moysi aperitur et reuelatur ideoque apocalypsis reuelatio dicitur, modo liber eius resignatur, modo hostiae oblationis intelleguntur, modo sacerdotium, chrismae, fabricatio aedis, testimonia aperte intelleguntur.
- 5a.3.1
Viginti quattuor seniores et quattuor animalia citha- ras et fialas habentes, cantantes canticum Bonum: coniuncta ueteris testamenti praedicatio cum nouo populum christianum ostendit cantantem canticum nonum, id est confessionem suam publice conferentium. nouum est filium dei hominem fieri, nouum etiam eundem ab hominibus morti tradi, nouum die tertia resurgere, nouum cum corpore in caelis ascendere. nouum remissionem peccatorum hominibus dari, nouum spiritu sancto signari homines, nouum sacerdotium accipere sacrae obseruationis et regnum expectare inmensae repromissionis. cithara enim, chorda in ligno extensa, significat carnem Christi passionis ligno coniunctam, fiala confessionem et noui sacerdotii propaginem. angelorum mul- torum: immo omnium, salus et testimonium et uniuersae creationis domino nostro referentium gratulationem liberationis hominum de clade mortis.
- 6a.1.1
Resignatio sigillorum, ut diximus, apertio est ueteris testamenti et praedicatorum praenuntiatio in nouissimo tempore futurorum; quae licet scriptura prophetica per singula sigilla dicat, omnibus tamen simul apertis sigillis ordinem tamen suum habet praedicatio. [et uidi, cum aperuisset agnus unum de septem sigillis, audiui unum de quattuor animalibus dicens: ueni et uide. et ecce equus albus et qui sedebat in illo habens arcum.J nam aperto primo sigillo dicit se uidisse equum album et equitem coronatum habentem arcum; hoc enim in primo factum est. postquam enim ascendit in caelo dominus et aperuit uniuersa, misit spiritum sanctum, cuius uerba (per\') praedicatores tamquam sagittae ad cor humanum pergentes ut euincerent incredulitatem. corona autem super caput praedicatoribus est promissa per spiritum sanctum. ceteri tres equi: bella, fames et pestes in euangelio a domino nostro praedicatum manifestius significat; ideoque ait unum de animalibus dixisse, quia omnia quattuor unum sunt. ueni et uide: \'ueni\' dicitur inuitato ad fidem, \'uide\' dicitur ei qui non uidebat. ergo equus albus uerbum est praedicationis cum spiritu sancto in orbem missum; ait enim dominus: praedicabitur hoc euangelium per totum orbem terrarum in testimonium omnibus gentibus et tunc ueniet finis.
- 6a.2.1
[Et cum apcru issct sujnacitlum secundum, llllcliui se- quens animal dicens: ueni et uide. et exiit alter equus r u fu set sedenti super illum datus est gladius maynus.] Equus russeus et qui sedebat super eum habens gladium: bella sunt significata futura, ut legimus in euangelio: surget enim gens contra gentem et regnum aduersus regnum et erunt terrae motus magni. hic est equus russeus.
- 6a.2.2
[Et cum aperuisset signaculum tertium, audiui tertium animal dicens: ueni et uide. et ecce equus niger et qui sedebat in illo habens stateram in manu sua.] Equus autem niger famem significat; ait enim dominus: erunt fames per loca. proprie autem extenditur uerbum usque ad Antichristi tempora, quando magna fames est futura quandoque omnes laedentur.
- 6a.2.3
Statera in manu: libra examinis, in qua singulorum merita ostenderet. ait dux: uinum et oleum ne laeseris, id est hominem spiritalem ne plagis percusseris. hic est equus niger. 15-17 Hanc particulam Hieronymus ex Ticonii commentariis deprompsit, cuius longiorem expositionem Beatus p. 294 et 295 seruauit hunc in modum: Equus niger famem significat intra ecclesiam spiritualem,
- 6a.3.1
(Et cum aperuisset signaculum qnwrtum, audiui quartum animal dicens: aeni et uide. et ecce equus pallidus, et qui sedebat in illo nomen illi mors.] Equus autem pallidus, et qui sedebat super eum nomen habebat mors. haec eadem quoque inter ceteras clades praemiserat dominus: uenturas pestes magnas et mortalitates. cum enim dicat: et infernus sequitur illum, id est expectat deuorationem animarum multarum impiarum. hic est equus pallidus.
- 6a.4.1
[Et cum aperuisset quintum signacuJum, uidi subtus altare animas interfectorum.] Animas occisorum uidisse sub ara id est sub terra. ara enim et caelum et terra dicitur, sicut lex ait imaginaria, ueritatis faciem meditante, qui duas aras, auream intrinsecus et aeream extrinsecus, fecerat. nos autem intellegimus aram ita dici domino nostro nobis et quod per malos praepositos uerbum praedicationis paruulis minime praebeatur ...... Proprie autem extenditur uerbum usque ad Antichristi tempus, quando grandis fames est futura, quando et omnes laedentur. statera autem in manu libra est examinis; in qua singulorum merita ostendet, id est iustitiae simulationem, cum foras ostendit quod intus non habet; ait enim: uinum et oleum ne laeseris. dum autem in medio animalium dicitur: ne laeseris, ostenditur illic intra ecclesiam esse simulationem sanctitatis, quae ecclesiam spiritualiter laedit, quia infirmas mentes ad suam sectam perducit; cui tamen dicit: ne laeseris, acsi dicat: hominem spiritualem ne plagis percusseris etc. testimonium perhibente; ait enim: cum offeres munus tuum ad aram - utique munera nostra orationes sunt quae offerimus — et ibi recordatus fueris habere aliquid fratrem tuum aduersum te, relinque ibi munus tuum ante aram: utique ad caelum ascendunt orationes. si ergo caelum intellegitur ara aurea quae erat interior — nam et sacerdotes semel in anno introibant, qui habebant chrisma, ad aram auream. significante spiritu sancto Christum hoc semel facturum —, sicut ara aurea caelum agnoscitur, sic et ara aerea terra intellegitur, sub qua est infernus, remota a poenis et ignibus regio et requies sanctorum, in qua quidem ab impiis uidentur et audiuntur iusti, sed neque illic transuectari possunt. hos ergo tantos, id est animas occisorum, expetere uindictam sanguinis, id est corporis sui, de habitantibus super terram uoluit nos cognoscere qui omnia uidet. sed quia in nouissimo tempore et sanctorum remuneratio perpetua et impiorum uentura est damnatio, dictum est eis expectare; et pro corporis sui solatio [et datae sunt illis singulae stolae albae] acceperunt, inquit, stolas albas. id est donum spiritus sancti.
- 6a.5.1
[Et uicli, cum apcruisset signum sextum: terrae motus factus est magnus.] Sextum sigillum: factus est terrae motus magnus: ipsa est nouissima persecutio.
- 6a.5.2
[Et factus est sol niger tamquam cilicium.] Sol fit ut saccus: incredulis obscurabitur splendor doctrinae.
- 6a.5.3
[Et luna tota facta est sanguis.] Luna sanguinea: ecclesia sanctorum ostenditur pro Christo sanguinem fundere.
- 6a.5.4
[Et stellae ceciderunt in terram.] Stellas cadere: fideles turbari. [quemadmodum ficus iactat grossos suos.J agitata ficus amittit grossos: per persecutionem homines ab ecclesia separari.
- 6a.5.5
[Et caelum recessit acsi Liber qui inuoluitur.] Caelum inuolui: ecclesia de medio fit. (et omnis mons et insulae de locis suis motac sunt.) et mons et insulae de locis suis motae: nouissima persecutione omnes recessisse de suis locis: id est boni mouebuntur persecutionem fugientes.
- 6a.6.1
[Post haec audiui unum ex quattuor cornibus altaris aurei quod est in conspectu dei dicens angelo qui habebat tubam: solue quattuor angelos stantes in quattuor angulos terrae, tenentes quattuor uentos qui ligati sunt apud flumen magnum Eufraten.] Quattuor angelos per quattuor angulos terrae siue quattuor uentos trans Eufraten flumen: gentes sunt quattuor, quia omni genti a deo deputatus est angelus, sicut lex dicit: statuit eos per numerum angelorum dei. donec sanctorum compleatur numerus, suos non egrediuntur terminos, quia in nouissimo cum Antichristo uenient.
- 6a.7.1
[Post haec aidi: ct cccc turba multa, quam dinumerare nullus poterat, ex omni gente et tribu et populis et linguis amicti stolas\' albas.] Quod autem dicit: turba multa ex omni tribu, ex omnibus credentibus electorum numerum ostendit, qui per sanguinem agni — baptismo purgati — suas stolas fecerunt candidas, seruantes gratiam quam acceperunt.
- 6a.7.2
[Et cum aperuisset signaculum septimum, factum est silentium in caelo fere medium horae.] Septimo aperto sigillo silentium fit in caelo semihora: initium est quietis aeternae; sed partem intellexit, quia interrupto silentio eadem per ordinem repetit. nam si esset iuge silentium, hic finis narrandi fieret.
- 7a.1.1
[Et uidi angelum ascendentem a solis ortu, habentem signaculum dei uiui.] Angelum autem ascendentem ab oriente sole: Heliam prophetam dicit, qui anticipaturus est tempora Antichristi ad restituendas ecclesias et stabiliendas a magna et intolerabili persecutione. haec in apertione libri et ueteris testamenti et noui praedicata legimus; ait enim dominus per Malachiam: ecce ego mittam uobis Heliam Thesbiten, conuertere corda patrum ad filios et cor hominis ad proximum suum, id est ad Christum per paenitentiam; (conuertere corda patrum ad filios': secundum tempus uocationis Iudeos ad sequentis populi fidem reuocare. et ideo ostendit etiam, ut diximus, numerum ex Iudeis crediturum et ex gentibus magnam multitudinem.
- 8a.1.1
Mitti etiam de caelo orationes ecclesiae ab angelo et suscipi illas et contra iram effundi et scotomari regnum Antichristi per angelos sanctos in euangelio legimus; ait enim: orate, ne incidatis in temptationem. erit enim angustia magna, qualis non fuit ab origine mundi, et nisi adbreuiasset dominus dies illos, non esset salua omnis caro. hos ergo archangelos magnos septem ad percutiendum regnum Antichristi mittet. nam et ipse ita dixit: tunc mittet filius hominis nuntios suos et colligent electos eius de quattuor angulis uenti a. finibus caeli usque ad fines eius. et ante ait per prophetam: tunc erit pax terrae nostrae, cum surrexerint in ea septem pastores et octo morsus hominum et indagabuntAssur-hocestAntichristum-in fossa Nebroth: in damnatione diaboli. Ecclesiastes similiter: cum moti fuerint custodes domus. ipse autem dominus in parabola ad apostolos sic ait: cum uenissent ad eum operarii et dixissent: domine, nonne bonum semen seminasti in agro? unde ergo ibi lolium? respondit eis: inimicus hoc fecit. cui dixerunt: uis ibimus et eradicabimus illud? qui ait: non, sed sinite utraque crescere usque ad messem. et in tempore dicam messoribus colligere lolium et facere manipulos et cremare igni aeterno, triticum autem colligere in horrea mea. hos messores et pastores et operarios hic apocalypsis ostendit esse angelos.
- 8a.2.1
\'Tuba\' autem uerbum est potestatis; et licet repetat per \'fialas\'. non quasi bis factum dicit, sed quoniam semel futurum est, quod est a deo decretum ut fiat, ideo bis dicitur. quicquid igitur in tubis minus dixit, hic in fialis est. nec aspiciendus est ordo dictorum, quoniam saepe spiritus sanctus, ubi ad nouissimi temporis finem percucurrerit, rursus ad eadem tempora redit et supplet ea quae minus dixit. nec requirendus est ordo in apocalypsi, sed intellectus sequendus; est enim et pseudoprophetia. sunt igitur scriptae in tubis et fialis aut plagarum orbi missarum clades1) aut ipsius Antichristi insania2) aut populorum detractatio 3) aut plagarum differentia4) aut spes in regno sanctorum-15) aut ruina ciuitatum I:) aut ruina magnae Babylonis, id est ciuitatis Romanae7).
- 8a.3.1
[Et aidi unam aquilcim uoluntcm per medium eaclllłll.] Aquila magna medio caelo uolans: spiritus sanctus significatur in duobus prophetis contestans magnam plagarum iram imminere, si quo modo quisque uolens sit nouissimo tempore conuersus. ut aliquis adhuc saluus esse possit.
- 10a.1.1
r Et uidi angelum fortem descendentem de caelo, amictum 10, nube, et erat iris super caput eius et facies eius tamquam sol et pedes eius tamquam columnae ignis. et habebat in manu sua lihrĮ(Ji! apertum et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram.] Nam angelum fortem, quem dicit de caelo descendisse, amictum nube et irin super caput eius — et facies eius tamquam sol et pedes tamquam columna ignis. et habebat in manu sua librum apertum et posuit pedes suos super mare et terram — dominum nostrum significauit, sicut superius enarrauimus. facies eius tamquam sol: id est de resurrectione. super caput autem eius irin: iudicium, quod per illum factum est aut futurum est. liber apertus (reuelatio operum in\' futuro iudicio] uel apocalypsis est quam accepit lohannes. pedes eius \'conflatos\' et superius diximus esse apostolos. nam calcari ab eo et maria et terram, omnia pedibus eius subiecta significat. angelum eum dicit, id est nuntium, scilicet patris; uocatur enim magni consilii nuntius. clamasse uoce magna: uox magna est cae- lestis, omnipotentis dei uerba hominibus nuntiare et contestari, quia post clausam paenitentiam spes postea futura non est.
- 10a.2.1
[Et locAitu sunt septem tonitrua uoces sua.\';.] Septem toni- trua locuta uoces suas: spiritus sanctus septiformis uirtutis per prophetas protestatus est omnia futura et uoce illius in saeculo testimonium reddidit. sed quia dicit se scripturum fuisse lohannes, quanta locuta fuissent tonitrua, id est, quaecumque in ueteri testamento erant obscurate praedicata, uetatur scribere, sed relinquere ea signata, quia est apostolus nec oportebat gratiam sequentis gradus in primo conlocari, quia tempus, inquit. prope est. apostoli enim uirtutibus signis portentis magnalibus factis uicerunt incredulitatem. post illos iam eisdem consummatis ecclesiis datum est solatium propheticarum scripturarum interpretandarum, quos interpretes prophetas dixit. ait enim apostolus: et posuit quidem in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores et reliqua. et alio loco ait: prophetae duo uel tres dicant et ceteri aestiment, et ait: omnis mulier orans uel prophetans detecto capite deturpat caput suum. cum autem dicat: prophetae duo uel tres dicant et ceteri aestiment, non de catholica prophetia dicit inaudita et incognita, sed et iam praedicata et nota; aestiment autem, utrumne interpretatio cum testimoniis congruat dictionis propheticae. constat ergo hoc Iohanni non fuisse necessarium superiori uirtute armato, cum corpus Christi. id est ecclesia, suis membris ornatum suo loco respondere debeat.
- 10a.3.1
[Et accepi librum cle manu angeli et comedi ilhim.l Acci- pere libellum et comedere ostensione sibi facta memoriae est mandare. [et erat in ore meo tamquam mel dnlcis.J dulce esse in ore praedicationis est fructus loquentis et audientibus dulcissimus, sed et praedicanti et perseuerantibus in mandatis per passionem amarissimus. (et dicit mihi:] opor- t et a ute m te iterum prophetare, inquit, populis et linguis et nationibus: hoc est, quoniam, quando hoc uidit lohannes, erat in insula Pathmos, in metallo damnatus a Domitiano Caesare. ibi ergo uidit apocalypsin et cum iam senior putaret se posse per passionem accepturum receptionem, interfecto Domitiano omnia iudicia eius soluta sunt et Iohannes de metallo dimissus est. sic postea tradidit hanc eandem quam acceperat a domino apocalypsin. hoc est: oportet te iterum praedicare.
- 11a.1.1
[Et ostensa est mihi arundo similis uirgae < t stabat angelus dicens: surge et metire templum dei et altare et eos, qui adorant in illo.] Accepisse autem arundinem similem uirgae, ut metiret templum dei et aram et adorantes in ea, potestatem dicit, quam dimissus postea exhibuit ecclesiis. nam et euangelium postea scripsit. cum esset enim Valentinus et Cerinthus et Ebion et ceteri scolae satanae diffusi per orbem, conuenerunt ad illum de finitimis prouincii somnes episcopi et compulerunt, ut ipse testimonium conscriberet. (mensura) autem filii dei mandatum domini nostri, patrem confiteri omnipotentem; dicimus et huius filium Christum ante originem saeculi spiritalem apud patrem genitum, hominem factum et morte deuicta in caelis cum corpore a patre receptum effudisse spiritum sanctum, donum et pignus inmortalitatis, hunc per prophetas praedicatum, hunc per legem conscriptum, hunc esse manum dei et uerbum patris et conditorem orbis. haec est arundo et mensura fidei, et nemo adorat aram sanctam, nisi qui hanc fidem confitetur.
- 11a.2.1
[Et atrium quod est intrinsecus templi exclude forasj Aulam autem interiorem eice foras. aula atrium dicitur, uacua inter parietes area. hos tales non necessarios eici iussit de ecclesia. quia data est, inquit, calcari a gentibus, id est huius mundi hominibus, ita ut a gentibus conculcetur. deinde repetit de nouissimi temporis ruina et excidio et ait: ciuitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. et dabo duobus testibus meis et praedicabunt amicti cilicio dies mille CCLX, id est triennium et menses sex; hoc faciunt menses XLII. est ergo illorum praedicatio triennium et menses sex et regnum Antichristi alterum tantum. [et si quis eos uult laedere, ignis procedit ex ore ipsorum et comedit inimicos eorum.] de ore autem illorum prophetarum exire ignem contra aduersarios potestatem uerbi dicit. omnes enim plagae, quotquot futurae sunt ab angelis. eorum in uoce mittentur.
- 11a.3.1
Multi putant cum Helia esse Heliseum aut Moysen. sed utrique mortui sunt. Hieremiae autem mors non inuenitur. perque omnia ueteres nostri tradiderunt esse illum Hieremiam; nam et ipsum uerbum, quod factum est ad eum, testificatur ei dicens: priusquam te figurarem in uentre. noui te et, priusquam de uulua procederes, sanctificaui te et prophetam in gentibus posui te. in gentibus autem propheta non fuit, et ideo uerbum dei uerax necesse habet quod promisit exhibere. ut in gentibus sit propheta. hi sunt duo candelabra in conspectu domini terrae stantes. hos duo candelabra et duas oliuas ideo admonuit, ut, si in alio legens non intellexisti, hic intellegas; in Zacharia enim uno ex duodecim prophetis scriptum est.
- 11a.4.1
Hi sunt duae oliuae et duo candelabra, qui in conspectu domini terrae stant, id est: sunt in paradiso. hos ergo oportet interfici ab Antichristo [et uidi, in- quit, bestiam ascendentem de abysso] post multas plagas saeculo infixas, quem dicit ascendisse bestiam de abysso. de abysso autem eum ascensurum multa testimonia nobis in hoc capitulo contrahenda sunt. ait enim Ezechiel: ecce Assur cypressus in monte Libano. \'Assur\': deprimens; (cypressus) excelsus ramosus: id est populus multus; \'in monte Libano\': regnum regnorum, id est Romanorum; formosus in germinibus: id est fortis in exercitibus. aqua, inquit, nutriet illum: id est multa milia hominum, quae subiecta erunt illi. et abyssus auxit illum: id est ructauit eum. nam et Esaias paene eisdem uerbis loquitur. fuisse autem eum iam in regno Romanorum et fuisse inter Caesares et Paulus apostolus contestatur. ait enim ad Thessalonicenses: qui nunc tenet. teneat, donec de medio fiat. et tunc apparebit iniquus ille, cuius est aduentus secundum efficaciam satanae signis et portentis mendacibus. et ut scirent illum uenturum, qui tunc erat princeps. adiecit: arcanum, inquit, malitiae iam molitur, id est. malitiam quam facturus est, arcane molitur, sed non sua uirtute nec patris sui suscitatur sed dei iussu. quare ergo Paulus eisdem dicit: idcirco quod non receperunt amorem dei, mittit eis deus spiritum erroris, ut omnes persuadeantur mendacio, qui non sunt persuasi ueritate. et Esaias ait: sustinentibus illis lucem tenebrae ortae sunt.
- 11a.5.1
Hos ergo prophetas ab eodem interfici manifestat apocalypsis et quarta die resurgere, ne quis aequalis domino inueniatur. (et iaccbunt corpora eorum in plateis ciuitatis magnae, quae uocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus) Sodomam autem et Aegyptum dicit Hierosolymam: actus populi persecutoris efficit. diligenter ergo et cum summa sollicitudine sequi oportet propheticam praedicationem et intellegere, quoniam spiritus ex parte praedicat et praeposterat, et cum praecucurrerit usque ad nouissimum, rursus tempora superiora repetit. et quoniam quod facturus est semel, aliquotiens quasi factum ostendit — quod nisi intellegas aliquotiens (dictum), non aliquotiens futurum, in grandi caligine incides —, ergo interpretatio sequentium dictorum ea monstrabit, ut non ordine lectionis sed rationis intellegantur.
- 11a.6.1
Apertum est templum dei quod est in caelo: [tem- plum apertum] apparitio est domini nostri. templum enim dei filius eius est, sicut ipse ait: soluite templum hoc et in tribus diebus suscitabo illud: et dicentibus Iudeis: quadraginta et sex annis aedificatum est templum istud, ait euangelista: ille dicebat, inquit, de templo corporis sui. [et uisa est arca testamenti domini in templo eius.] arca testamenti: euangelii praedicatio et indulgentia delictorum et omnia bona quae cum illo aduenerint, illa dicit apparuisse.
- 12a.1.1
[Et signum grande uisum est in caelo: mulier amicta sole et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim; et in utero habet et clamat, parturiens et tormenta sustinens ut pariat.] Mulier autem amicta sole et luna sub pedes suos. habens coronam stellarum duodecim, parturiens in doloribus suis: antiqua ecclesia est patrum et prophetarum et sanctorum apostolorum, quae gemitus et tormenta desiderii sui habuit. usque quo fructum PX plebe sua secundum carnem, olim promissum sibi, uideret Christum ex ipsa gente corpus sumpsisse. sole autem amicta: spem resurrectionis significat et gloriam repromissionis. luna uero: casus sanctorum corporum ex debito mortis. quod deficere numquam potest. nam quemadmodum minuitur uita. sic et augetur nec in totum extincta est spes dormientium. ut quidam putant. sed habent in tenebris lucem sicut lunam. corona stellarum duodecim chorum patrum significat secundum carnem natiuitatis. ex quibus erat Christus carnem sumpturus.
- 12a.2.1
[Et uisum est aliud signum in caelo: et ecce draco rufus stetit in conspectu mulieris quae incipiebat parere, ut cum peperisset filium deuoraret.] Draco russeus stans et expectans, ut cum peperisset filium, deuoraret eum: diabolus est, angelus refuga scilicet, qui omnium hominum interitum per mortem aequalem esse posse opinabatur. sed qui de semine natus non erat, nihil morti debebat; propter quod nec deuorare eum potuit, id est in morte retinere; in tertia enim die resurrexit. denique et priusquam pateretur, temptare eum accessit tamquam hominem; sed cum inuenisset non illum esse quem putabat, discessit ab illo, inquit, usque ad tempus.
- 12a.3.1
[FA Jilius eius raptus est ad deum et ad thronum eius.J hunc dicit raptum ad solium dei. et nos legimus in Actibus apostolorum, quemadmodum loquens cum discipulis raptus est in caelis. [et peperit filium, qui incipit pascere omnes gentes in uirga ferrea.] acturum autem omnes gentes in uirga ferrea: uirga ferrea gladius est: omnes gentes, quae certant in signo Antichristi, contra sanctos staturae sunt: gladio alterutrum sunt casurae.
- 12a.3.2
(Vidi et ecce draco magnus rufus.) Quod autem ait illum coloris esse russei, id est coccinei, operis fructus talem dedit ei colorem; ab initio enim fuit homicida et omne genus humanum non tam debito mortis uerum uariis cladibus obitibusque oppressit.
- 12a.3.3
(Habens capita septem.) Septem capita septem reges Romanos, ex quibus et Antichristus est, in priori dicemus. cornua decem: decem reges in nouissimo tempore; hos eosdem plenius ibi tractabimus.
- 12a.4.1
[Mulier autem fugit in solitudinem et datae sunt illi duae alae illius aquilae magnac.J Mulierem autem uolasse in deserto auxilio alarum magnae aquilae — duum scilicet prophetarum —: ecclesiam illam catholicam, ex qua in nouissimo tempore creditura sunt centum quadraginta quattuor milia hominum Heliae, sed et ceterum populum uiuum inueniri in aduentum domini hic dicit. sed et dominus in euangelio ait: tunc qui in Iudea sunt fugiant in montibus, id est, quotquot in Iudea fuerint collecti, eant ad illum locum, quem paratum habent, et nutriantur ibi trien- nium et menses sex a facie diaboli. alae duae magnae: duo sunt prophetae, Helias et qui cum illo fuerit propheta.
- 12a.5.1
[Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam ltelut flumen, ut eam eo flumine auferret.] Aquam quam emisit de ore suo serpens: iussu suo exercitum sequi eam significat. [et adiuuit mulierem terra et aperuit os suum et absor- buit illud flumen, quod draco emisit ex ore szco.J aperuisse os suum terram et deuorare aquas uindictam de per- • sequentibus manifestat. hanc igitur licet parturientem significet, postea partu edito fugientem ostendit, quia non uno tempore utraque sunt facta. Christus enim quod natus est, scimus tempora intercessisse; ut illa autem fugiat \'a facie serpentis\' adhuc factum non esse.
- 12a.6.1
Deinde ait: [factum est proeliunt in caelo: Michael et angeli eius pugnabant cum dracone, et draco proeliatus est et angeli eius, et non ualuerunt neque inuentus est eorum locus etiamnunc in caelo. et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, proiectus est in terram.] factum est bellum in caelo: Michael et nuntii eius pugnauerunt cum dracone, et draco pugnauit et nuntii eius, et non est inuentus ei locus iam in caelo. et iactatus est draco magnus, anguis antiquus, iactatus in terram. hoc est initium Antichristi. ante tamen oportet praedicare Heliam et pacis tempora esse, et postea consummato triennio et sex mensibus praedicationis Heliae iactari eum de\' caelo, ubi habuit potestatem ascendendi usque ad illud tempus, et angelos refugas uniuersos. sic et Antichristum de inferno suscitari Paulus apostolus ait: nisi prius uenerit discessio et apparuerit homo peccati, filius perditionis et aduersarius, qui se eleuabit super omne quod nominatur deus aut quod colitur.
- 12a.7.1
\'[Et cauda eius trahit tertiam partem stellarum caeli et misit illas in terram.] Quod autem dicit dra-conis caudam traxisse tertiam partem stellarum, bifarie hoc accipitur. multi enim arbitrantur tertiam partem hominum credentium posse eum seducere; sed quod uerius intellegi debeat, angelorum sibi subditorum, cum adhuc princeps esset, cum \'descenderet constitutionem suam\', tertiam partem seduxisse. ergo quod superius dicebamus, ait apocalypsis: et stetit super are- nam maris.
- 13a.1.1
Et uidi de mari ascendentem bestiam similem pardo: regnum illius temporis Antichristi cum uarietate gentium et populum commixtum significat. pedes tamquam ursi, fortis et spurcissimae bestiae; duces pedes eius dixit. os eius tamquam ora leonum, inquit, est, id est ad sanguinem armatum. os enim eius iussio illius est et lingua, quae ad nihil loquendum processura est nisi ad sanguinem effundendum.
- 13a.2.1
[IIabcns capita septem.] Capita septem septem mon- tes sunt, in quibus mulier sedet: id est ciuitas Romana. et reges septem sunt: quinque ceciderunt, unus est, alius nondum uenit; et cum uenerit, breui tempore erit. et bestiam quam uidisti de septem est et octaua est. intellegi oportet tempus, quo scriptura apocalypsis edita est, quoniam tunc erat Caesar Domitianus. ante illum autem fuerat Titus frater illius et Vespasianus pater. Vitellius, Otho, Galba. hi sunt \'quinque qui ceciderunt\'; \'unus exstat\'. sub quo scribitur apocalypsis, Domitianus scilicet. (alius nondum uenit\': Neruam dicit. (et cum uenerit, breui tempore erit\'; biennium enim non impleuit. et bestiam quam uidisti, inquit, de septem est: quoniam ante istos reges Nero regnauit. et octaua est, ait, modo cum illa aduenerit, computans loco octauo. et quoniam in illo est consummatio, adiecit: in interitum uadit. nam decem reges accepisse regalem potestatem, cum ille mouerit ab oriente aut mittetur ab urbe Romana cum exercitibus suis. haec \'cornua decem\' et \'decem diademata\' Danihel ostendit: \'et tria eradicari de prioribus\', hoc est, tres duces primarios ab Antichristo interfici. ceteros septem dare illi 'et honorem et consilium et potestatem', de quibus ait: hi odient meretricem — ur- bem scilicet dicit —, et carnes eius comburent igni.
- 13a.3.1
Unum autem de capitibus occisum in mortem et plaga mortis eius curata est: Neronem dicit. constat enim, dum insequeretur eum equitatus missus a senatu, ipsum sibi gulam succidisse. hunc ergo suscitatum deus mittere regem dignum dignis et Christum, qualem meruerunt Iudei. et quoniam aliud nomen afferturus est, aliam etiam uitam institurus, ut sic eum tamquam Christum excipiant Iudei. ait enim Danihel: desideria mulierum non cognoscetcum prius fuerit inpurissimus — et nullum deum patrum suorum cognoscet. non enim seducere poterit populum circumcisionis, nisi legis sit uindictor. denique et sanctos non ad idola colenda reuocaturus sed ad circumcisionem colendam, si quos potuerit seducere, ita demum fidem faciet sibi, ut Christus ab eis appelletur. de inferno autem illum surgere et superius diximus uerbo Esaiae: aqua nutriet illum et abyssus auxit illum. qui tamen licet et nomine inmutato et actu inmutato ueniat, ait spiritus: numerus eius nomen hominis est et numerus eius sexcenti sexaginta sex: cum enim adtulerit ad litteram grecam, hunc numerum explebit. [A I. JS7. L. T. CCC. E. V. JL XL. 0. LXX. C. CC: ANTEMOC. r. III. E. V. N. L. C. CC. II. VIII. P. C. 1. X. K. XX. 0. LXX. C. CC: rENCHPIKOC.] [numerus enim hominis est, et numerus eius, sicut ex litteris grecis computum habet, sic in compluribus inueniun- tur. interpretatur enim \'Teitan\', quem gentiles Solem Phoebumque appellant, computaturque grece sic: T tau trecenti, E e quinque, I iota decem, T tau trecenti, A alfa unum, N ni quinquaginta, qui simul ducti fiunt sexcenti sexaginta sex. quantum enim attinet ad litteras grecas, hunc numerum nomenque explent. quod nomen si uelis in latinum conuertere, intellegitur per antiphrasin \'DICLVX\', quae litterae hoc modo computantur: D quippe quingenti figurat, 1 unum, C centum. L quinquaginta, V quinque, X decem, quod computatis litteris faciunt similiter sexcenti sexaginta sex. id enim quod grece sonat Teitan, si latine uelis intellegere, dicitur Diclux, quo nomine per antiphrasin expresso intellegimus Antichristum, qui cum a luce superna priuatus est atque abscisus, transfigurat tamen se in angelum lucis, audens sese dicere lucem.
- 13a.3.2
Item inuenimus in quodam codice greco ita: ANTEMOC, quibus computatis litteris inuenies numerum ut supra: A unum, N ni quinquaginta, T trecenti, E quinque, M my quadraginta, s o septuaginta, C simma ducenti, quod simul sexcenti sexaginta sex fiunt secundum Grecos.
- 13a.3.3
Item aliud eius nomen gothice, id est GENSERIKOS, quod sibi licebit, ut seducat gentes. quod eodem modo grecis litteris computabis: r gamma tres, E quinque, N ny quinquaginta, C simma ducenti, II ita octo, P ro centum, 1 iota decem, K kappa uiginti o septuaginta, C simma item ducenti, quae ut superius dictum est sexcenti sexaginta sex faciunt.]
- 13a.4.1
[Etuidi aliam bestiam ascendentem de terra.J Aliam bestiam subeun- tem de terra magnum falsum prophetam dicit, qui facturus est signa et portenta et mendacia ante illum \'in conspectu hominum\', [et habebat cornua duo similia agno.]
- 13a.4.2
habentem cornua quasi agnum,
- 13a.4.3
— id est speciem iusti hominis — [et loquebatur quasi draco;] loquentem quasi draconem; loquetur autem diaboli malitia plenus. hic enim facturus est \'in conspectu hominum\', ut et mortui uideantur surgere. sed \'in conspectu hominum\' [et ignem de caelo descendere faciet;] et ignis de caelo descendet; sed \'in conspectu hominum\' haec magi per angelos refugas et hodie faciunt. faciet etiam, ut imago aurea Antichristi 13, 14. 15 in templo Hierosolymis ponatur et intret angelus refuga et inde uoces et sortes reddat. faciet etiam hinc ipse, ut 13, 16. 17 accipiant serui et liberi notam in frontibus aut in manibus dextris — numerum nominis eius —, ne quis emat uel uendat. aspernationem autem dei et exacerbationen Danihel ante praedixerat: et statuet, inquit, templum suum inter duo maria super montem inclytum et sanctum, id est Hierosolymis; imaginem, sicut Nabochodonosor fecerat tunc, hic substituet modo. hoc recolens dominus, admonens ecclesias suas de nouissimis temporibus et periculis ait: cum autem uideritis aspernationem euersionis, quae dicta est per Danihelem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit intellegat. \'aspernatio\' dicitur, quando exasperatur deus, quod idola pro eo colantur, uel dogma haereticorum in ecclesiis introducitur; \'euersio' autem, quod stabiles homines signis falsis et portentis seducti euertantur de salute.
- 14a.1.1
[Et uidi angelum uolantem per medium caelum.J Angelum uolantem medio caelo, quem dicit se uidisse: quem superius tractauimus eundem esse Heliam, qui anticipat praedicatione sua regnum Antichristi. [et alius angelus sequens illum.J alium autem angelum sequentem: eundem quem comitem praedicationis ipsius praedicat prophetam.
- 14a.2.1
[Venit unus ex septem angelis, qui habent septem pateras, et locutus est mecum dicens:] Ait enim: ueni, ostendam tibi damnationem meretricis [illius] magnae, quae sedet super aquas multas. et uidi, inquit, mulierem ebriam de sanguine sanctorum. decreto senatus illius semper sunt consummatae nequitiae, et omne contra fidei praedicationem etiam lata indulgentia ipsa dedit decretum in uniuersis gentibus.
- 14a.2.2
[Et uidi ipsam mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiaej Sedere autem super bestiam russeam, auctricem homicidiorum, diaboli imago est, ubi etiam \'capita\' haec, de quibus supra tractauimus, meminit. hanc quidem \'Babylonem\' propter diffusionem dicit et in apocalypsi et in Esaia, in Ezechiel autem \'Sor\' eam nominauit. denique si compares, quae contra Sor dicta sunt et Esaias contra Babylonem dicit quaeque apocalypsis dicit, unum esse omnia inuenies.
- 14a.3.1
Quod autem ait: mitte falcem tuam acutam et uindemia botruones uineae, de gentibus perituris significat in aduentum domini; et quidem pluribus speciebus hoc illud ostendit, sicut \'in messe arida\', sed semel in aduentum domini et consummationis mundi et regnum Christi et apertionem regni sanctorum futurum est.
- 14a.4.1
[Et misit angelus falcem et \'lIinclcmiauit uineam terrae et misit in torcular irae animationis dei, et calcatum est torcular foris extra ciuitatem.) Quod autem dicit missum in torcular irae dei et calcatum extra ciuitatem, calcatio torcularis retributio est peccatoris. et exiet sanguis [de torculari] usque ad frenos equorum: exiet ultio usque ad principes populorum, id est rectores, siue diabolum siue angelos eius. nouissimo certamine exiet ultio sanguinis effusi — sicut ante praedictum est: in sanguine peccasti et sanguis te persequetur — per stadia mille sexcenta, 15 id est per omnes mundi quattuor partes. quaternitas est enim conquaternata, sicut in quattuor faciebus quadriformibus et rotis. quater enim quadringenteni mille sexcenti [sunt].
- 15a.1
CAP. XV.
- 15a.2
Eandem repetens persecutionem dicit apocalypsis: angelosc) septem habentes plagas [septem nouissimas], quoniam in his finita est ira dei. semper enim ira dei percutit populum contumacem septem plagis — id est perfecte, ut in Leuitico dicit —, quae in ultimo futurae sunt, cum ecclesia de medio exierit.
- 15a.3
Quod autem dicit stetisse super mare uitreum ha- bentes citharas et fialas, id est super baptismum suum stabiliter in fide constitisse et confessionem suam in ore habentes exultaturos in regno coram domino. ad propositum reuertamur.
- 19a.1
CAP. XIX.
- 19a.2
[Et uidi caelum apertum: et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, uocabatur fidelis et uerus.] Equum enim album et sedentem super eum dominum nostrum cum exercitu caelesti aduenientem ad regnandum ostendit. \'a mari enim aquilonis usque ad mare Phoenices et usque ad fines terrae\' maiores partes has in aduentu domini mundari. omnes animae gentium congregabuntur ad iudicium.
- 20a.1
[Et uidi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. et tenuit draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas, et alligauit illum mille annis, et misit illum in abyssum et clausit et signauit super eum, ut non seduceret etiam gentes, donec finiantur mille anni. post haec oportet eum solui breui tempore.]
- 20a.2
[Et uidi sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est. et animae occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum dei, et si qui non adorauerunt bestiam nec imaginem eius, neque acceperunt scriptionem in fronte aut in manu sua, et regnauerunt cum Iesu mille annis; reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni. haec resurrectio prima est.J
- 20a.3
[Beatus et sanctus est, qui habet in hac prima resurrectione partem: in istis secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis.]
- 20a.4
Mille anni in quibus alligatus est satanas, isti sunt ab ad- uentu primo Christi usque ad terminum saeculi; mille autem dicti eo loquendi modo, quo pars significatur a toto, sicut est illud: uerbi quod mandauit in mille generationes, dum non sint mille. quod autem ait:]
- 20a.5
[haec resurrectio prima est, duae sunt resurrectiones; sed prima resurrectio nunc est animarum per fidem, quae non permittit homines transire ad mortem secundam. de hac resurrectione dicit apostolus: si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite.]
- 20a.6
[Et misit illum, inquit, in abyssum, quia diabolus exclusus a credentibus coepit impios possidere, in quorum cotidie caecis cordibus tamquam in abysso profundo inclusus est. et clausit, inquit, et signauit super eum, ut non seduceret gentes, donec finiantur mille anni. \'clausit super eum\' dictum est, id est interdixit atque cohibuit ei, ne seducat pertinentes ad Christum. \'signauit autem super eum\', quia occultum est, qui pertineant ad partem diaboli et qui ad Christi. nam et qui uidetur stare, nescimus, si casurus est; et qui iacet, si resurgat, incertum est. quod autem ait\'Hgatum atque inclusum, ut non seducat gentes\', gentes ecclesiam significat, ex quibus ipsa constat. quas seductas ante tenebat. donec finiantur, inquit, mille anni: id est, quod remanet de sexto die, qui constat ex mille annis. post haec oportet eum solui breui tempore. breue tempus \'tres annos et sex menses\' significat, quibus totis uiribus saeuiturus diabolus sub Antichristo aduersus ecclesiam. deinde <post\' dicit, quod solutus diabolus seductas gentes toto orbe terrarum adtrahet in bellum aduersus eam, quorum hostium numerus erit \'ut harena maris\'.]
- 20a.7
[Et ascenderunt, inquit, super terrae latitudinem et cinxerunt castra sanctorum et dilectam ciuitatem, et descendit ignis de caelo a deo et comedit eos. sed et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum . hoc iam ad iudicium nouissimum pertinet.]
- 20a.1.1
† Nam mille ann orum regnum non arbitror esse terrenum: aut si ita sentiendum est, completis annis mille regnare desinunt. sed ut mei sensus capacitas sentit. proferam. denarius numerus decalogum significat. et centenarius uirginitatis coronam ostendit. qui enim uirginitatis integrum seruauerit propositum et decalogi fideliter praecepta impleuerit et impuros mores uel impuras cogitationes intra cordis cubiculum uigilauerit, ne dominentur ei, iste uere \'sacerdos est Christi\' et millenarium numerum perficiens integre creditur \'regnare cum Christo\' et recte apud eum \'ligatus est diabolus\\ qui uero uitiis et dogmatibus hereticorum irretitus est, in eo (solutus est diabolus\'. sed quia completis mille annis dicit \'eum solui\', completo perfectorum sanctorum numero, in quibus corpore et corde uirginitas regnat, adueniente abominandi aduentu multi ab eo amore terrenorum seducti supplantabuntur et simul cum eo ingredientur \'stagnum\'.
- 20a.2.1
Et post modicum tellus reddit sanctorum qui dudum quieue- rant corpora: inmortale cum aeterno rege suscipientes regnum, qui non solum corpore uirgines sed et lingua et cogitatione, exultaturos cum agno demonstrat.
- 21a.1.1
Ciuitatem uero quam dicit quadratam auro et pretiosis resplendere lapidibus et plateam stratam et flumen per medium et uitae lignum ex utraque parte faciens fructus XII per XII menses et solis lumen ibi non esse, quia agnus est lux eius: et portae eius de singulis margaritis, ternae portae ex IIII partibus, et claudi non posse: \'ciuitatem quadratam\' sanctorum adunatam turbam ostendit, in quibus nullo modo fides fluctuare potuit, sicut ad Noe praecipitur, ut ex quadratis lignis faceret arcam, quae diluuii posset impetus ferre. *pretiosos lapides\' fortes in persecutione uiros ostendit, qui nec tempestate persecutorum moueri nec impetu pluuiae a uera fide dissolui potuerunt. propterea \'auro mundo\' sociantur, ex quibus regis magni ciuitas decoratur. \'platea\' uero eorum ostenditur corda ab omnibus mundata sordibus, ubi deambulet dominus. \'flumen uero uitae\' spiritalis natiuitatis currere gratiam ostendit. \'lignum uitae ex utraque ripa\' Christi secundum carnem ostendit aduentum, quem uenturum et passurum uetus lex praedixit et in euangelio manifestatur. \'fructus uero XII per singulos menses\' XII apostolorum diuersae gratiae ostenduntur, quas ab uno ligno crucis suscipientes populos fame consumptos uerbi dei praedicatione satiant.
- 21a.2.1
Et quia dicit in ciuitate solem non esse necessa- rium, euidenter ostendit creatorem luminum inmaculatum fulgere in medio eius, cuius splendorem nullus poterit sensus cogitare nec lingua proloqui. ex quattuor partibus por- tas dicit ternas esse, positas ex singulis margaritis: quattuor arbitror esse uirtutes: prudentiam, fortitudinem, iustitiam, temperantiam, quae inuicem sibi haerent et dum mutuo miscentur duodenarium efficiunt numerum.
- 21a.3.1
Portae uero duodecim: apostolorum esse credimus nu- merum, qui in quattuor uirtutibus ut pretiosae margaritae fulgentes iter sanctis — lumen doctrinae suae — manifestantes ad ciuitatem sanctorum ingredi faciunt, ut de conuersatione eorum angelorum laetetur chorus. non posse claudi portas: euidenter ostenditur nulla contradicentium tempestate apostolorum doctrinam superari. etiam fluctus gentium et hereticorum insana superstitione dum ad fidem ueram furiunt, superatae eorum spumae dissoluuntur, quia petra Christus est, a quo et per quem ecclesia fundata nullis fluctibus insanientium hominum superatur. ergo audiendi non sunt, qui mille annorum regnum terrenum esse confirmant, qui cum Cerintho heretico sentiunt. (nam regnum Christi quod nunc est sempiternum erit in sanctis, cum fuerit gloria post resurrectionem manifestata sanctorum.)
← Previous — showing 101–176 of 176
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292e.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.