Ancient Texts

← Library

Commentarii in Apocalypsin

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 176 sections

  1. 1

    Diuersos marina discrimina transuadantes inueniunt casus. si turbo uentorum fuerit uehementior, formido est; si terga iacentis elementi moderatior crispauerit aura, pertimescunt insidias. ita mihi in hoc uidetur quem misisti uolumine, qui in apocalypsin explanationem uidetur continere Victorini. et est periculosum et obtrectatorum latratibus patens de egregii uiri opusculis iudicare. nam et anterior Papias Hierapolites episcopus et Nepos in Aegypti partibus episcopus de mille annorum regno ita ut Victorinus senserunt. et quia me litteris obtestatus es, nolui differre, sed ne spernerem precantem, maiorum statim libros reuolui et quod in eorum commentariis de mille annorum regno repperi Victorini opusculis sociaui ablatis inde quae ipse secundum litteram senserit.

  2. 2

    A principio libri usque ad crucis signum quae ab imperitiis erant scriptorum uitiata, correximus, exinde usque ad finem uoluminis addita esse cognosce. iam tuum est discernere et quid placeat roborare. si uita nobis comes fuerit et dominus sanitatem dederit, tibi nostrum in hoc uolumine potissimum sudabit ingenium, Anatoli carissime.

  3. 1.1.1

    LPrijncipium libri beatitudinem (legenti.) audienti I et seruanti promittit, ut lectioni studens I exinde opera discat et quae praecepit I custodiat. gratia uobis et pax adeo qui est | et qui erat et qui uenturus est. I quia cum patre omnia fecit, non ex uirgine I sumpsit initium. uenturus est: utique ad iudicandum. I spiriturmi spiritu. | in Esaia legimus: spiritus sapientiae et intellectus, I consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritus | timoris dei. isti septem spiritus unius scilicet dona (sunt) spiritus sancti. et ab I Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus ex I mortuis. in homine suscepto perhibuit testimonium I in mundo, in quo passus nos suo sanguine I soluit a peccato et debellato inferno primus resurrexit a mortuis, et mors ei ultra non dominabitur, sed ipso regnante mundi regnum destructum est. et fecit nos regnum et sacerdotes, id est omnem fidelium ecclesiam, sicut Petrus apostolus dicit: gens sancta, regale sacerdotium. ecce uenit cum nubibus et uidebunt eum omnes populi. qui primo in suscepto homine uenit occultus, post paululum in maiestate et gloria ueniet ad iudicandum manifestus.

  4. 1.2.1

    Quod autem dicit: inter medium candelabrorum | aureorum ambulantem similem filii hominis, \'similem\' dicit post mortem deuictam. in caelis cum ascendisset adunato et isto corpore I cum spiritu gloriae, quam recepit a patre, potest I iam quasi filius dei dici, non ququasi filius hominis. I ambulans inter medium candelabrorumum. aureorum, I id est inter medium ecclesiarum, sicut I per Salomonem dixit: inter semitas iustorum I ambulo. cuius antiquitas et inmortalitas, maiestatis I origo, in capite candor\' ostenditur. I caput autem Christi deus est.

  5. 1.3.1

    In facie autem I claritas solis. facies eius apparitio illius fuit, I qua locutus est hominibus faciem contra facfaciem. I solis autem gloria minor est quam gloria domini, I sed propter ortum et occasum et rursus ortum. I quod natus sit et passus et resurrexit, I ab eodem dedit similitudinem [eius] scriptura I faciem eius gloriae solis.

  6. 1.4.1

    In ueste sacerdotali carnem I quae corrupta non est a morte I et habet per passionem aeternum sacerdotium I aper- tissime traditum est. I zona aurea accincta pectori: conflata conscien et purus spiritalis sensus traditus est I ecclesiis. per gladium bis acutum de ore ipsius I emicantem I ostenditur ipsum esse, qui et nunc euangelii I bona et prius per Moysen legis notitiam I uniuerso orbi protulit. sed quia ex eodem I uerbo omne genus humanum tam ueteris I quam noui testamenti iudicaturus est, ideo I gladius nominatus est. I [fol. 2T] Lgladius enim militem armat, gladius hostem interficit, gladius desertorem punit. ut ostenderet aposto][lis, quia iudijcium adnuntiabat, ait: non ueni pacem mittere sed gladium. et postquam consummauerat parabolas, ait ad illos: | intellexistis 1 existis omnia? dixerunt: ita. adiecit: I propterea omnis scriba doctus de regno caelorum [ similis est patrifamilias proferenti de thesauro I suo

  7. 1.4.2

    ncue et uetera,[Lnouja: euangelica uerba, uetera: legis et prophe[tarumm. haec de ore suo processisse Petro ait: uade ad mare et mitte hamum, et piscem qui primus ascenderit, aperto ore eius inuenies staterem — id est duos denarios — da pro me et I pro te. et Dauid similiter ait per spiritum: semel locutus est deus, haec duo audiui, quia I semel decreuit ab initio dominus, quod usque I ad finem futurum est. I haec ergo sunt duo testamenta, quae pro captu I temporis aut duo denarii aut noua et uetera I aut gladius bis acutus nominatur. I denique cum iudex sit ipse a patre constitutus. I nolens ostendere, quoniam uerbo praedicationis iudicabuntur homines. ait: putatis, I quia ego uos iudicabo nouissima die? uerbum [quod. uobis locutus sum, illud iudicabit in nouissima die. et Paulus contra Antichristum ad Tessalonicenses ait: quem dominus [fol. 3r interficiet spiritu oris sui. hic est ergo gladius bLis acutus, procedens de ore eius.

  8. 1.5.1

    Vox eius tamquam uox aquarum multarum. aquae] multae populi esse intelleguntur, sed et donum baptismi, quod emisit praecepto per apostolos diffundi I ad salutem hominum. I pedes eius similes aurichalco tamquam in fornace I conflatos. apostolos dicit, quia per passionem conflati praedicauerunt uerbum eius; per quos enim ambulat praedicatio, merito pedes nominantur. unde propheta anticipauit dicendo: adoremus, ubi steterunt pedes eius, quoniam ubi illi primi steterunt et ecclesiam confirmauerunt, id est Iudeam, ibi omnes sancti conuenturi sunt et deum suum adoraturi.

  9. 1.6.1

    Septem stellae in dexteram. diximus, quia spiritus sanctus septiformis uirtutis datus est in potestatem eius a patre, sicut Petrus ad Iudeos exclamauit: dextera igitur dei exaltatus acceptum a patre spiritum effudit, hunc quem uidistis et audistis. sed et donum baptista anticipauerat discipulis suis dicendo: non enim de mensura dat spiritum. pater amat filium et omnia dedit in manu eius. istae sunt septem stellae.

  10. 1.7.1

    Septem autem ecclesiae, quas nominatim uocabulis suis uocat, ad quas (et) epistolas facit, non quia illae solae (sint) ecclesiae aut principes, sed quia quod uni dicit, omnibus dicit; nihil enim differet, utrum quis uexillationi, paucorum militum numero, an per eam toto exercitu loquatur. denique siue in Asia siue in toto I [fol. 3V] orbe, Sjeptem ecclesias omnes et septem nominatas unam esse catholicam Paulus docuit: primum quidem, ut seruaret (ipse) et ipsum, septem ecclesiarum non excessit numerum, sed scripsit ad Romanos, ad Corinthios. ad Ephesios, ad Tessalonicenses, ad Galatas, ad Philippenses, ad Colossenses; postea singularibus personis scripsit, ne excederet numerum septem ecclesiarum, et in breui contrahens praedicationem suam ait ad Timotheum: ut scias qualiter debeas conuersari in aede dei aut quae sit ecclesia uiui dei. hunc typum a spiritu sancto per Esaiam praedicari legimus de septem mulieribus, quae adprehenderunt hominem unum. unus autem homo Christus est, non ex semine natus. septem mulieres ecclesiae sunt, panem accipientes suum et tunicis suis uelatae, quae petunt auferri inproperium suum, ut inuocetur nomen illius super illas — \'panem\' autem: spiritum sanctum, qui nutrit in uitam aeternam: (\'suum\'): per credulitatem sibi promissum. ut tunicas suas\' id est sibi promissas, quibus cooperiri optant; denique ait Paulus: oportet hanc fragilitatem inuiolantiam et mortale hoc uestiri inmortalitatem: \'auferri inproperium suum\': inproperium est peccatum pristinum quod aufertur in baptismo et incipit uocari homo Christianus, quod est: inuocetur nomen tuum super nos. in his ergo septem ecclesiis puta fieri de una ecclesia.

  11. 1.8.1

    Pro qualitate fidei et electionis aut ad eos scripsit, qui et laborant in saeculo et operantur de frugalitate laboris sui et patientes sunt et, cum uideant quosdam homines in ecclesia dissipatores et pestiferos, ne dispersio fiat, portant illos — admonet tamen eos de amore, in quo fides desit, ut agant paenitentiam —: aut ad eos qui locis crudelibus inhabitant inter persecutores et perseuerant esse fideles; aut ad eos qui humiliter instructi in fide fortiter perseuerant; aut ad eos qui sub praetextu misericordiae inlicita peccata in ecclesia inducendo docent alios ea facere; (aut ad eos qui sunt in ecclesia faciles; aut ad eos qui neglegentes nomine tantum Christiani sunt:) aut arguit eos qui student scripturas et laborant cognoscere arcana praedicationis et dei opus facere nolunt, id est misericordiam et amorem. omnibus paenitentiam denuntiat, omnibus iudicium adnuntiat.

  12. 2.1.1

    In prima quidem epistola ait: scio laborem tuum et opera <et patientia>m tuam — scio te et laborare et operari uideo et patientem esse: ne putes me longe morari abs te —, et quia non potes portare malos, et se dicunt apostolos esse, inuenisti eos mendaces et patientiam habes propter nomen meum. haec uniuersa ad laudem spectant, et laudem non mediocrem. sed et tales uiros et talem classem talesque electionis homines oportet omnimodo admoneri, ne debitis sibi bonis fraudentur. pauca dixit se habere aduersus illos: amorem tuum, inquit, pristinum deseruisti: memento, unde cecideris. qui cadit, [fol. 4V] de alto cadit; et ideo ait unde, quia omnimodo usque ad nouissimum amoris opera exercenda sunt, quod est principale mandatum. denique nisi fiat, minatus est mouere candelabrum de loco suo. id est spargere plebem. odire se autem opera Nicolaitarum. quia et ipse odio habebat: hoc ad laudem spectat. (Nicolaitarum\' autem \'opera\': ante illud temporis factiosi homines (et) pestiferi nomine Nicolai ministri fecerant sibi heresim, ut delibatum exorcizaretur, ut manducari posset, et ut quicumque fornicatus esset, octaua die pacem acciperet. ideo conlaudat illos, ad quos scripsit, quibus talibus et tam magnis uiris promisit lignum uitae quod est in paradiso dei sui.

  13. 2.2.1

    Sequens epistola sequentem conuersationem alterius classis et consuetudinis detegit. denique ait: scio uos et pauperes esse et laborare, sed diuites estis; scit enim apud se talibus diuitias esse reconditas, et detractationem de Iudeis quos negat esse Iudeos, sed sinagogam satanae, quoniam (ab) Antichristo colliguntur, quibus ait, ut perseuerent usque ad mortem, et: qui perseuerauerit, non laedetur a morte secunda, id est \'non castigabitur in inferno).

  14. 2.3.1

    Tertia classis sanctorum ostendit esse uiros, qui fortes sunt in fide et non expauescunt persecutionem. sed quia in illis alii proni sunt ad inlicitas permissiones, ait: pugnabo cum illis gladio oris mei, id est \'quid praeceperim dicam et quid feceritis conferam\'. [fol. 5r] nam Balaam doctrinam [qui] docebat mittere scandalum ante oculos filiorum Israel, esse delibata et fornicari: olim notum est; ille enim hoc consilium dedit regi Moabitarum et sic scandalizauerunt populum. sic, inquit, et uos habetis inter uos tenentes doctrinam et sub praetextu misericordiae alios uitiatis. qui uicerit, inquit, dabo illi de manna absconsum: (\'manna absconsum\') inmortalitas est, \'gemma alba\' adoptio est in filium dei. \'nomen nouum christianum est.

  15. 2.4.1

    Quarta classis nobilitatem fidelium operantium cotidie et maiora facientium opera significat. sed et ibi quoque esse faciles homines ad inlicitas paces dandas et nonas prophetias adtendendas ostendit et arguit et praemonet ceteros, quibus non placet hoc fieri, qui cognoscunt nequitias aduersarii, quibus malis et dolis quaerit inducere in capite fidelium pericula, et ideo ait: non mitto super uos aliud pondus - (id est \'non dedi uobis legis obseruationes et onera\', quod est aliud pondus) — ut quod habetis teneatis, donec uenio. et qui uicerit dabo illi potestatem super nationes — id est \'iudicem illum constituam inter ceteros sanctos\' — et stel lam matutinam dabo illi; primam resurrectionem scilicet promisit. stella enim matutina noctem fugat et lucem adnuntiat, id est diei initium.

  16. 3.1.1

    Quinta classis, electio aut conuersatio sanctorum declarat homines neglegentes, aliud quam quod oportet in saeculo agentes, opere inanes, nomine tantummodo Christianos. et ideo [fol. 5V] hortatur illos, si quo modo reuersi (a) neglegentia periclitanti possint salui esse. stabili, inquit. ea quae moritura erant; non inuenio operam tuam plenam coram deo meo. non enim satis est arborem uiuere (et uirere) et fructum non habere: sic nec satis est Christianum dici et se ipsum confiteri et Christiani opera non habere.

  17. 3.2.1

    Sexta classis, [et] conuersatio electionis optima, consuetudo sanctorum (declaratur, horum scilicet, qui humiles in saeculo et rusticani in scripturis et fidem inmobiliter tenent nec omnino ullo casu timefacti retrahuntur a fide. ideo ait ad illos: dedi ante uos ostium apertum, et ait: quoniam seruasti uerbum patientiae meae — in tam paruis uiribus — et ego te seruabo de hora temptationis: ut sciant huiusmodi gloriam suam, nec in temptationis eos tradi permittit. qui uicerit, inquit, fiet columna) in templo dei: columna autem decor est aedificii, id est qui perseuerauerit, tantam nobilitatem in ecclesia consequetur\'.

  18. 3.3.1

    Haec quoque electio, septima classis, declarat homines locupletes, credentes in dignitatibus conlocatos, sed credentes ut homines locupletes, apud quos in cubiculo scripturae quidem tractantur, foris autem an sint fideles a nemine intelleguntur, scilicet iactantes et dicentes se omnia cognoscere, praediti fiducia litteraturae, opera autem uacantes. et ideo ait ad illos neque frigidos neque calidos eos esse, id est \'neque incredibiles (neque fideles)\'; ad omnes enim omnia sunt. et quoniam (qui) neque frigidus est neque calidus est, tepidus sit necesse est, ut nausiam faciat: et euomam eum, inquit, de ore meo. nausia quia sit odibilis, neminem latet: sic et huiusmodi homines. cum fuerint proiecti. sed quia tempus est paenitentiae, ait: consulo tibi. emas a me aurum conflatum, id est <si quo modo poteris pro nomine domini aliquid pati\'. collirio, inquit, inunge oculos tuos, id est ut quod libenter cognoscis per scripturas. huic et opus facere [fol. 6r] coneris\'. et quoniam si huiusmodi homines de magno excidio ad magnam redeant paenitentiam, non solum sibi utiles esse, sed multis prodesse possunt, non mediocrem mercedem eispromisit, id est: sedere super solium iudicii.

  19. 4.1.1

    Ostium apertum, inquit, in caelo: noui testamenti praedicationem uidet Iohannes [baptista] et dicitur ei: ascende huc. quando apertum ostenditur, clausum fuisse ante hominibus manifestum est. satis autem et plene patefactum est, quando Christus cum corpore in caelis ad patrem ascendit. uocem autem quam audierat, cum dicat illam secum locutam esse: sine contradictione arguuntur contumaces, ipsum esse qui uenit ipsum quem (per) prophetas locutum. Iohannes enim ex circumcisione erat et omnis ille populus ueteris testamenti praedicationem audierat, illa uoce aedificatus erat. illa enim uox, inquit, quam audieram, illa mihi dixit: ascende huc: id est Iesus Christus. quem paulo ante quasi filium hominis inter candelabra aurea se uidisse fatetur, et nunc exinde recolit, quae per legem in similitudinibus praenuntiata erant, et per hanc scripturam coniungit omnes priores prophetas et adaperit scripturas. et quia postquam inuitauit in caelum omnes credentes in nomine suo dominus noster, statim spiritum sanctum effudit, qui ferturus est hominem ad caelum, ait: statim factus sum in spiritu. et cum aperiatur per spiritum sanctum mens [fol. 6V] fidelium, illud illis manifestatur, quod et prioribus est praedicatum.

  20. 4.2.1

    Significanter solium positum, quod est sedes iudicii et regis, super quem solium uidisse se ait similitudinem iaspidis et sardi. quia iaspis aquae color est et sardi ignis, haec duo testamenta posita esse usque ad consummationem orbis super tribunal dei exinde manifestabatur, quorum iudiciorum duum unum iam consummatum est in cataclismo per aquam, aliud autem per ignem consummabitur. iris autem circum solium ardentem colorem habet; iris autem arcus dicitur, de quo etiam ad Noe et filios suos locutus est deus, ne iam timerent inrigationem aquae. statuam, inquit, arcum meum in nubibus, ne iam aquam timeatis sed ignem. ante solium autem tamquam mare uitreum simile cristallo: donum est baptismi, quod per filium suum paenitentiae tempore, antequam iudicium inducat, effundit; ideo ante solium id est \'ante iudicium\'. cum autem dicat: mare uitreum simile cristallo, aquam mundam, stabilem, non uento agitatam, non pro fluuio defluentem, sed tamquam donum dei inmobilem traditam ostendit.

  21. 4.3.1

    (Quattuor animalia) quattuor sunt euangelia. primum, inquit, similem leoni secundum similem uitulo, tertium similem homini, quartum similem aquilae uolanti: (habentes) alas senas in circuitu, oculos et intus et deforis: et non cessant dicere, inquit: (hagios hagios hagios) sanctus sanctus sanctus dominus deus omnipotens. XXIIII seniores habentes tribunalia XXIIII: libri (sunt) prophetarum et legis referentes testimonia [fol. 7r] iudicii. sunt autem XXIIII patres XII apostoli et duodecim patriarchae. animalia igitur quod differenti uultu sunt, hanc habent rationem.

  22. 4.4.1

    Simile leoni animal euangelium est cata Iohannem, quod, cum omnes euangelistae hominem factum Christum praedicauerunt, ille autem illum antequam descenderet et carnem sumeret deum praedicauit dicendo: deus erat uerbum et quoniam tamquam leo fremens exclamauit, leonis uultum sustinet praedicatio eius. hominis Matheus enititur enuntiare nobis genus Mariae, unde carnem accepit Christus. ergo dum enumerat ab Abraham usque ad Dauid et ab Dauid usque ad Ioseph, tamquam de homine locutus est; ideo praedicatio eius effigiem hominis accepit. Lucas quoque (a) sacerdotio Zachariae offerentis hostiam pro populo et apparente sibi angelo dum enumerat, propter sacerdotium et hostiam ipsa conscriptio uituli tulit imaginem. Marcus interpres Petri ea quae in munere docebat commemoratus conscripsit sed non ordine, et incipit prophetiae uerbo per Esaiam praenuntiato. incipiunt ergo sic dicendo, Iohannes: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum — haec facies leonis —; Matheus autem: liber generationis Iesu Christi filii dei filii Dauid filii Abrahae - haec facies hominis — Lucas autem sic: fuit sacerdos nomine Zacharias de uice Abia (et) mulier illi erat de filiabus Aaron—haec est imago uituli —; [fol. 7v Marcus incipit sic: initium euangelii Iesu Christi sicut scriptum est in Esaia; aduolante spiritu coeptum est, ideo uolantis aquilae habet et effigiem. non solum autem spiritus propheticus sed et ipsum uerbum dei patris omnipotentis, qui est filius ipsius, dominus noster Iesus Christus, feret easdem imagines in tempore aduentus sui ad nos. et cum praedicatus esset tamquam leo et tamquam catulus leonis, propter salutem hominum homo factus est ad mortem deuincendam et uniuersos liberandos; quod se ipsum obtulerit hostiam deo patri pro nobis, uitulus dictus est; et quod morte deuicta ascenderit in caelis extendens alas suas et protegens plebem suam, aquila uolans nominatus est. <hae) ergo praedicationes quamuis quattuor sint, una tamen praedicatio est, quia de uno ore processit, sicut fluuius in paradiso de uno fonte in quattuor partes diuisus est.

  23. 4.5.1

    Oculos autem intus et deforis habere ea animalia. id est (praedicationem noui testamenti\', prouidentiam spiritalem ostendit, quae et secreta cordis inspicit et superueni- entia uidet, quae sunt intus et deforis. alae testimonia ueteris testamenti sunt librorum ideoque XXIIII sunt, tot numero. quot et seniores super tribunalia. (sed) sicut animal uolare non potest nisi pennas habeat, sic nec praedicatio noui testamenti fidem habet, (nisi habeat) ad ueteris testamenti testimonium testimonia praenuntiata, per quae tollitur a terra [fol. 8r] et uolat. semper enim quod ante dictum est futurum (et) postea factum inuenitur, illud est quod fidem facit indubitabilem. rursus tamen et alae si non haereant in animalibus, uitam unde trahant non habent. nisi (enim) quae (prae)dixerant prophetae in Christo essent consummata, inanis fuerat praedicatio illorum. hoc tenet ecclesia catholica et antea praedicata et postea consummata et merito uolat et tollitur a terra, uiuum animal. haeretici autem qui testimonio prophetico non utuntur, adsunt eis animalia, sed non uolant, quia sunt terrena. Iudei autem qui non accipiunt noui testamenti praedicationem, (adsunt eis alae sed non uiuunt, id est inanem uaticinationem) hominibus adferunt non audiendam facta dictis non conferentes. sunt autem libri ueteris testamenti qui excipiuntur XXIIII, quos in epitomis Theodori inuenimus. sed et XXIIII ut diximus patres et apostoli: iudicare populum suum oportet. interrogantibus enim apostolis et dicentibus: nos his omnibus relictis secuti te sumus: quid nobis erit? respondit dominus noster: cum sederit filius hominis super solium gloriae suae, sedebitis et uos super duodecim tribunalia iudicantes duodecim tribus Israel. sed et de patribus quia iudicaturi sunt. [fol. SV] ait Iacob patriarcha: et ipse iudicabit populum suum inter fratres suos sicut una tribus Israel.

  24. 4.6.1

    Exire autem fulgora et uoces et tonitrua a solio dei et septem faces: significabat praedicationes et repromissiones a deo et minas. nam fulgora aduentum domini significabant, uoces autem noui testamenti praedicationes, tonitrua autem, quod caelestia sunt uerba, faces uero ignis ardentis donum spiritus sancti, quod cum in ligno perdiderit primus homo per lignum passionis est redditum.

  25. 4.7.1

    Et cum haec (fierent), cecidisse (dicit) uniuersos maiores natu et adorasse dominum. cum darent animalia gloriam et honorem: id est cum euangelium, actio scilicet domini et doctrina, adimplesset ante per illos praenuntiatum uerbum, digne meritoque exultabant scientes se rite uerbum domini ministrasse. denique quia uenerat, qui mortem deuinceret (et) coronam inmortalitatis solus dignus sumeret, omnes quotquot habebant pro gloria actus sui optimi coronas, proiecerunt eas sub -pedibus eius: id est propter eminentem uictoriam Christi omnes uictorias sub pedibus eius. hoc et in euangelio suppleuit Christus dicendo — cum enim passurus nouissime ueniret Hierosolymis dominus noster (et) exisset illi populus in obuiam, alii [fol. gr] praecisis ramis palmarum uiam sternebant, alii tunicas suas subiciebant —, duos scilicet populos ostendens, unum patrum et prophetarum, magnorum uirorum, qui quascumque habebant uictoriarum suarum palmas C contra peccata, Christo eas sub pedibus eius iaciebant. palma autem idem significat, quoniam non datur nisi uictori.

  26. 5.1.1

    Esse autem in manu sedentis super tribunal librum scriptum deintus, signatum sigillis VII: uetus testamentum significatur, quod est datum in manu domini nostri, qui accepit a patre iudicium. praeco, inquit, praeconauit, anne aliquis dignus esset aperire librum et soluere sigilla eius, et nemo inuentus est dignus neque in caelo neque in terra neque infra terram. aperire autem testamentum pati et pro hominibus mortem deuincere est. hoc dignus facere nemo est inuentus neque in angelis in caelo neque in hominibus in terra neque inter animas sanctorum in requie, nisi solus Christus filius dei, quem dicit uidisse agnum tamquam occisum, habentem cornua numero VII. in illum erat praedicatum: quicquid per uarias oblationes et sacrificia lex in illo meditata fuerat, ipsum implere oportebat. et quia ipse erat testator et mortem deuicerat, ipsum erat iustum constitui heredem (a) deo, ut possideret et substantiam morientis, id est membra humana. hunc dicit leonem de tribu Iuda uicisse [fol. 9V], radicem Dauid.

  27. 5.2.1

    Leonem de tribu luda in Genesi legimus, (ubi) Iacob patriarcha ait: Iuda, te collaudant fratres tui: et dormisti et surrexisti tamquam leo et tamquam catulus leonis. ad deuincendam enim mortem leo dictus est, ad patiendum pro hominibus tamquam agnus ad occisionem adductus est. hic ergo aperit et resignat, quod ipse signauerat testamentum. hoc sciens et Moyses legislator, quod oportebat esse signatum et celatum usque aduentum passionis eius, uelauit faciem suam et sic est populo locutus, ostendens uelata esse uerba praedicationis usque aduentum temporis Christi. nam et ipsam legem cum legisset populo, accepta lana sucida et sanguine uituli et aqua aspersit populum uniuersum dicens: hic est sanguiş testamenti, de quo mandauit ad uos dominus. animaduertere oportet igitur hominem diligentem praedicationem uniuersam in unum cohaerere. nam nec sufficit legem illam dici, quoniam et testamentum nominatur. nulla lex testamentum dicitur nec testamentum aliud nominatur, nisi quod faciunt morituri; et quodcumque intrinsecus testati sunt, signata sunt usque ad diem mortis testatoris. sed quia mortem deuicit et praeuenit carnificis officium, quasi occisus est dictus. ideo merito modo resignatur [fol. 10r] per agnum occisum, qui tamquam leo confregit mortem et quae de se praenuntiata fuerant repleuit (et hominem liberauit). id est carnem de morte, et accepit possessionem substantiae morientis, id est membrorum humanorum; (et) sicnt per unum corpus omnes homines debito mortis successerant, sic per unum corpus uniuersi credentes in uitam aeternam resurgent. modo ergo facies Moysi operitur, modo et reuelatur ideoque apocalypsis reuelatio dicitur, modo liber eius resignatur, modo hostiarum oblationes intelleguntur, modo sacerdotia et Christi mandata et fabricatio aedis (et) testimonia aperte intellegitur.

  28. 5.3.1

    XXIIII seniores et quattuor animalia citharas et fialas habentes, cantantes canticum nouum: (coniuncta ueteris testamenti praedicatio cum nouo populum christianum ostendit cantantem canticum nouum), id est confessionem suam publice proferentium [uidetur]. nouum est filium dei hominem fieri, nouum etiam eundem ab hominibus morti tradi, nouum tertia die resurgere, nouum cum corpore in caelis ascendere, nouum remissionem peccatorum hominibus dari, nouum spiritu sancto signari homines, nouum sacerdotium accipere obsecrationis et regnum expectare inmensae repromissionis. citharam enim extensam in ligno significabat corpus Christi passioni coniunctum [id est carnem Christi], fialam autem confessionem et noui [fol. 10v] sacerdotii propa- ginem. angelorum multorum: immo omnium. uniuersae electionis domino nostro gratulationem referentium eliberationis hominum de clade mortis.

  29. 6.1.1

    Resignatio sigillorum, ut diximus, apertio est ueteris testamenti praedicatorum et praenuntiatio in nouissimo tempore futurorum; quae licet scriptura prophetica per singula sigilla dicat, omnibus tamen simul apertis sigillis ordinem suum habet praedicatio. nam aperto primo sigillo cum dicat se uidisse equum album et equitem coronatum habentem arcum — hoc enim in primo factum est —, postquam ascendit in caelis dominus noster, aperuit uniuersa et emisit spiritum sanctum. cuius uerba per praedicatores tamquam sagittae ad cor hominum pergerent et uincerent incredulitatem. corona autem est praedicatoribus super caput promissa per spiritum sanctum. ceteri tres equi: famem, (bella) et pestilentiam in euangelio dominus ostendens praedicata manifeste significat; ideoque ait: unum de animalibus, quia omnia quattuor unum sunt. ueni autem et uide: \'ueni\' dicitur inuitato ad fidem et \'uide\' dicitur ei qui non uidebat. ergo equus albus uerbum praedicationis cum spiritu sancto in orbem missum: ait enim dominus: praedicabitur hoc euangelium in toto orbe terrarum in testimonium omnibus gentibus [fol. 11\'] et tunc ueniet finis.

  30. 6.2.1

    Equus autem niger famem significat; ait enim dominus: et erit fames per loca. proprie autem extendit se uerbum usque ad Antichristum, id est tempora, quando magna famis est futura quandoque et homines laedentur.

  31. 6.2.2

    Equus rufus et qui sedebat super illum habens gladium: bella sunt, quae futura significat, ut legimus in euangelio: surget enim gens aduersus gentem et regnum aduersus regnum et erit terrae motus magnus. hic est equus rufus.

  32. 6.3.1

    Equus autem pallidus, et qui sedebat super illum nomen habebat mors. haec eadem quoque inter ceteras clades praedicauerat dominus: uenturas pestes et mortalitates. cum enim dicat: et infernum sequitur illum. id est ut dicat deuorationem animarum multarum impiarum. hic est equus pallidus.

  33. 6.4.1

    Animas autem occisorum uidisse sub ara id est sub terra. (al\'a) enim et caelum et terra dicuntur, sicut lex imaginaria ueritatis faciem meditata [ad duas aras, auream intrinsecus (et aeream extrinsecus), fecerat. nos autem intellegimus aram caelum dici a domino nostro nobis testimonium perhibente; ait enim: (cum offeres munus tuum) ad aram — utique munera nostra orationes sunt quas efficere debemus — et ibi recordatus fueris habere aliquid fratrem tuum aduersus te, relinque ibi munus [fol. IP] tuum: utique ad caelum ascendunt orationes. sicut ergo caelum intellegitur ara aurea, quae erat interior — nam et sacerdos semel introibat in templum in anno, qui habebat Christi mandatum, ad aram auream; significabat spiritum sanctum hoc esse facturum, id est quod passus est, semel factum est —, sic et aerea terra intellegitur, sub qua est infernum, remota a poenis et ignibus regio, requies sanctorum, in qua quidem uidentur ab impiis et audiuntur iusti, sed neque illi ad illos transire possunt. hos ergo tantos, id est animas occisorum, expectare uin dic tam sanguinis, idest corporis sui, de habitantibus super terram uoluit nos cognoscere qui omnia uidet. sed quoniam in nouissimo tempore et sanctorum remuneratio perpetua et impiorum uentura. est damnatio, dictum est \'expectare\'; et pro corporis sui solatio acceperunt, inquit, stolas albas, id est donum spiritus sancti.

  34. 6.4.3

    De Victorini editione, quod attinet ad cap. VI, conferantur quae ad pag. 76, 2 adnotauimus. recensionis Hieronymi cap. VI sect. 8, quae in aduersa pagina lin. 6-9 repraesentatur, ex Ticonii commentariis deprompta exstat in Ps.-Augustini homil. in Apocal. VI (XXXV 2427. 2428 bis M), apud Primasium (LXVIII 854 M), apud Beatum p. 357.

  35. 7.1.1

    Angelum autem descendentem ab oriente sole: Heliam prophetam dicit, qui anticipaturus est tempora Antichristi ad restituendas ecclesias et stabiliendas ab intolerabili persecutione. haec in apertione libri et ueteris testamenti et nouae praedicationis legimus; ait enim dominus per Malachiam: ecce ego mitto uobis Heliam Thesbiten, conuertere corda patrum ad filios et cor hominis ad proximum suum, id est ad Christum per paenitentiam; [fol. 12r \'conuertere corda patrum ad filios\': secundum tempus uocationis Iudeos ad sequentis populi fidem reuocare. et ideo ostendit etiam numerum ex Iudeis crediturum et ex gentibus magnam multitudinem.

  36. 8.1.1

    Mitti autem de caelo orationes ecclesiae ab angelo et suscipi eas et contra effundi iram et scotomari regnum Antichristi per angelos sanctos et in euangelio legimus; ait enim: orate, ne incidatis in temptationem. erit enim angustia magna, qualis non fuit ab initio nec ab origine mundi, et nisi dominus breuiasset dies illos, non esset salua ulla caro super terram. hos ergo archangelos magnos VII ad percutiendum regnum Antichristi mittet. nam et ipse dominus dixit in euangelio: tunc filius hominis mittet nuntios suos et colligent electos eius de IIII uentis a finibus caeli usque ad fines eius. et ante ait: tunc erit pax terrae, cum surrexerint in ea VII pastores et octo morsus (hominum) et indagabunt Assur-id est Antichristum — in fossam Nebroth: in damnationem diaboli. etEcclesiastes similiter dixit: cum commoti fuerint custodes domus. ipse autem dominus sic ait: cum uenissent ad eum operarii et dixerunt ei: domine, nonne bonum semen seminasti in tuo agro? unde ergo ibi lolium? respondit eis: inimicus hoc fecit. qui dixerunt: uis imus eradicamus illud? dicit eis: non, sinite utraque ut crescant usque ad messem, et in tempore. inquit, dicam messoribus [fol. 12VJ colligere lolium et in ignem mitti, triticum autem in horrea recondere. hos messores et operarios hic apocalypsis archangelos esse ostendit.

  37. 8.2.1

    \'Tuba\' autem uerbum est potestatis; et licet repetat per \'fialas\', non quasi factum esse dicat, sed quoniam semel, quod futurum est ad eos, decretum est eis ut fiat, ideo bis dicitur. quicquid igitur in tubis minus dixit, id in fialis propensius dixit. nec aspiciendus est ordo dictorum, quoniam septiformis spiritus sanctus, ubi ad nouissimum temporis finemque percucurrit, redit rursus ad eadem tempora et supplet quae minus dixit. nec requirendus est ordo in apocalypsi, sed intellectus requirendus; est enim et pseudoprophetia. sunt igitur scripta quae sunt in tubis et in fialis ant plagarum orbi missarum clades1) aut ipsius Antichristi insania2) aut populorum detractatio 3) aut plagarum differentia4) aut spes in regno sanctorum5) aut ruina ciuitatum Ii) aut ruina Babylonis. id est ciuitatis Romanae7).

  38. 8.3.1

    Aquila uolans medio caelo: spiritus sanctus significatur in duobus prophetis contestans magnam plagarum iram imminere. si quo modo, quamuis sit nouissimum tempus, aliquis adhuc saluus esse possit.

  39. 10.1.1

    Namque angelum fortem. quem dicit descendisse de caelo. amictum nubem - et iris super caput eius et facies eius tamquam sol et pedes eius tamquam columna ignis- et habentem in manu sua librum apertum — et posuit pedes suos supra mare et terram — [fol. 13r dominum nostrum significat, sicut superius enarrauimus de \'facie eius tamquam solis\', id est de resurrectione; super caput autem eius irim iudicium, quod factum aut facturus est. liber autem apertus apocalypsis est quam accepit Iohannes. pedes eius et superius diximus conflatos\' esse apostolos. nam calcari ab eo et mare et terram. omnia pedibus eius subdita significat. angelum illum dicit, id est nuntium patris omnipotentis; uocatur enim magni ni consilii nuntius. clamasse uoce magna: uox magna est caelestis, omnipotentis dei uerba hominibus nuntiare, quoniam post clausam paenitentiam spes postea futura non est.

  40. 10.2.1

    Septem tonitrua locuta uoces suas: spiritus septiformis uirtutis per prophetas protestatus omnia futura uoce illius in saeculo testimonium reddidit. sed quia dicit se scripturum fuisse, quanta tonitrua locuta fuissent, id est, quaecumque in ueteri testamento erant obscure praedicata, uetatur scribere, sed requirere et relinquere. quia erat apostolus, non oportebat gratiam sequentis gradus in primo uiro collocari, quia tempus iam prope est. apostoli enim uirtutibus signis portentis magnalibus factis uicerunt incredulitatem. post illos iam fide confirmatis ecclesiis datum solatium propheticarum scripturarum [fol. 13v] interpretandarum, quos interpretes prophetas dixit. ait enim apostolus: et posuit quidem in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores et reliqua. et alio loco ait: prophetae duo uel tres dicant et ceteri aestiment. et dicit: omnis mulier orans aut prophetans non uelato capite deturpat caput suum. cum autem dicat: prophetae duo uel tres dicant, ceteri aestiment, non de catholica prophetia dicit inaudita et incognita, sed iam praedicata; aestiment autem, utrumne interpretatio cum testimoniis congruat dictionis propheticae. constat ergo hoc Iohanni non fuisse necessarium superiori uirtute armato, cum corpus Christi sit ecclesia suis membris ornatum et suo loco respondere debeat.

  41. 10.3.1

    Accipere autem libellum et comedere eum ostensionem significatam memoriae est mandare. dulce esse in ore praedicationis est fructus loquenti et audientibus dulcissimus, sed praedicanti et perseuerantibus in mandatis per passiones amarissimus. oportet, inquit, iterum praedicare, id est prophetare, in populis, linguis et nationibus: hoc est, quoniam, quando hoc uidit Iohannes, erat in insula Pathmos, in metallo damnatus a Caesare Domitiano. ibi ergo uidetur Iohannes apocalypsim [fol. 14r] conscripsisse et cum iam seniorem se putasset post passionem recipi posse, interfecto Domitiano omnia iudicia eius soluta sunt et Iohannes de metallo dimissus est et sic postea tradidit hanc eandem apocalypsim quam a domino acceperat. hoc est: iterum prophetare oportet.

  42. 11.1.1

    Accepisse autem illum arundinem similem uirgae, ut metiret templum dei et aram et adorantes in ea, potestatem dicit, quam dimissus postea exhibuit ecclesiis. nam et euangelium postea conscripsit. cum essent enim Valentinus et Cerinthus et Ebion et cetera scola (satanae) sparsa per orbem, conuenerunt ad illum de finitimis ciuitatibus episcopi et compulerunt eum, ut ipse testimonium conscriberet in dominum. (mensura) autem fidei est mandatum domini nostri, patrem confiteri omnipotentem, ut didicimus. et huius filium dominum nostrum Iesum Christum ante originem saeculi spiritaliter apud patrem genitum, factum hominem et morte deuicta in caelis cum corpore a patre receptum, sanctum dominum et pignus inmortalitatis, hunc per prophetas praedicatum. hunc per legem conscriptum, hunc per manum dei et per uerbum patris omnipotentis et conditorem orbis totius mundi. haec est arundo et mensura fidei. ut nemo adoret ad aram sanctam, nisi qui haec confitetur: dominum et Christum eius.

  43. 11.2.1

    [fol. 14v] Aulam autem interiorem eice foras. aula atrium dicitur, uacua inter parietes area. hos tales non neces- sarios eici iussit de ecclesia. quia data est, inquit, calcari <a>g e n t i b u s, id est huiusmodi homines aut a gentibus aut cum gentibus conculcari. deinde repetit de nouissimi temporis ruina et excidio et ait: et ciuitatem sanctam calcabunt mensibusquadraginta duobus. et dabo duobus testibus meis et praedicabunt amicti cilicio diebus mille CCLX, id est triennio et mensibus sex; dies mille CC(LX faciunt menses) XLII. est igitur illorum praedicatio triennio et mensibus sex et regnum Antichristi alterum tantum. de ore autem illorum prophetarum exire ignem contra aduersarios potestatem uerbi dicit. omnes plagae, quae futurae sunt ab angelis, illorum in uoce mittentur.

  44. 11.3.1

    Multi putant cum Helia esse Heliseum aut Moysen, sed utrique mortui sunt. Hieremiae autem mors non inuenitur. per omnia ueteres nostri tradiderunt illum esse Hieremiam: nam et ipsum uerbum, quod factum est ad illum, testificatur dicens: priusquam te figurarem in utero matris tuae, noui te et prophetam in gentibus posui te. in gentibus autem propheta non fuit, et ideo utroque diuino, quod promisit, necesse habet et exhibere, ut in gentibus sit propheta. hos duo candelabra et duas oliuas dixit: ideo admonuit, ut, si in alio legens non intellexisti, hic intellegas; in Zacharia enim uno ex XII prophetis scriptum est.

  45. 11.4.1

    Hi sunt duae oliuae et duo candelabra, qui in conspectu domini terrae stant, id est in paradiso. hos ergo oportet interfici ab Antichristo post multas plagas saeculo infixas, quem dicit ascendisse bestiam de abysso. (de abysso) autem eum ascensurum multa testimonia nobis in hoc capitulo contrahenda sunt. ait enim Esaias: ecce Assur cypressus in monte Libano. «Assul\'>: deprimens; \'cypressus\' excelsus ramosus: id est populus multus; in monte Libano\':) in regno regnorum; formosus in germinibus: id est fortis in exercitibus. aqua, inquit, nutriuit illum: id est multa milia hominum, quae subiecta erunt illi. abyssus auxitillum: est ructuauit eundem. nam Ezechiel paene eisdem uerbis loquitur [fuisse]. fuisse autem eum in regno regnorum et fuisse inter Caesares et Paulus contestatus est. ait enim ad Thessalonicenses: si modo tenet, qui uidetur, donec de medio tollatur. et tunc apparebit, cuius est aduentus secundum efficaciam satanae signis et mendaciis. et ut scirent illum esse uenturum, [qui tunc erat uenturus] qui tunc erat princeps, adiecit: arcanum malitiae iam molitur, id est, malitiam quam facturus est, arcane molitur, sed non uirtute sua nec patris (sui) suscitatur sed dei iussu. quare ergo Paulus dixit: idcirco quoniam non ceperunt amorem dei, mittit illis deus spiritum erroris. ut omnes persuadeantur mendacio, qui non sunt persuasi a ueritate. Esaias ait: sustinentibus illis lucem ortae sunt tenebrae.

  46. 11.5.1

    Hos prophetas ab eodem interfici manifestat apocalypsis et quarta die resurgere, ne quis aequalis deo inueniatur. Sodomam autem et Aegyptum dici Hierosolymam actus populi persecutoris effecit. diligenter ergo et cum summa sollicitudine sequi oportet propheticam praedicationem et intellegere, quoniam spiritus sanctus sparse praedicat et praeposterat et percurrit usque ad nouissimum tempus. rursus tempora superiora repetit, et quoniam quod facturus est semel, aliquoties quasi factum esse ostendit — quod nisi intellegas aliquoties dictum, non aliquoties futurum, in grandem caliginem incidis —, ergo interpretatio sequentium dictorum in eo constabit, ut non ordo lectionis sed rationis intellegatur.

  47. 11.6.1

    Apertum esse templum dei quod est in caelo: apparitio domini nostri est. templum dei filius ipsius est, sicut ipse ait: soluite templum hoc et in tribus diebus suscitabo illud; et dicentibus Iudeis: quadraginta sex annis aedificatum est, [unde] ait euangelista: ille de templo corporis dicebat. arca testamenti: euangelii praedicatio et indulgentia delictorum et omnia quaecumque (cum) illo aduenerunt, illud dicit apparuisse.

  48. 12.1.1

    Mulier autem amicta sole et luna sub pedibus, habens coronam stellarum XII, parturiens in doloribus suis: ecclesia est antiqua patrum et prophetarum et sanctorum [fol. 16\'] apostolorum, quia gemitus et tormenta desiderii sui habuit. usque quo factum est ex plebe sua secundum carnem suam olim promissum [esse]. sole autem amictam: spem resurrectionis significat et gloriae repromissionem. luna uero: casus sanctorum corporum ex debito mortis, quod deficere numquam potest. nam quemadmodum minuitur uita hominibus. sic et augebitur nec in toto extincta est spes dormientium, ut quidam putant, sed habebunt in tenebris lucem sicut lunam. stellarum XII coronam: (coronam) patrum significat secundum carnis natiuitatem, ex quibus erat spiritus carnem sumpturus.

  49. 12.2.1

    Draco autem rufus stans expectans, ut cum peperisset mulier filium, deuoraret eum: diabolus est. angelus refuga scilicet, qui omnium hominum interitum per mortem aequalem posse esse opinabatur. sed ille qui non de semine natus erat, nihil morti debebat; propter quod nec deuorare eum potuit, id est in morte destinare. etenim eum temptare accesserat tamquam hominem; sed cum inuenisset non illum esse quem putabat. discessit ab eo, inquit, usque ad tempus.

  50. 12.3.1

    Hunc dicit raptum esse ad solium dei. id nos legimus in Actis apostolorum, quemadmodum loquens cum disci- pulis raptus est in caelis. acturum autem eundem omnes gentes in uirga ferrea: (uirga ferrea) gladius est; [fol. 16v] omnes enim gentes [et] sub machina Antichristi contra sanctos staturae sunt: gladio, ait, utrumque casurum.

  51. 12.3.2

    Quod autem coloris dixit esse rufi, id est coccinei, operis eius fructus talem dedit illi colorem; ab initio enim fuit homicida et omne genus humanum non tantum debito mortis quantum per uarias clades ubique oppressit.

  52. 12.3.3

    Septem capita: septem reges Romanos, ex quibus et Antichristus, in priore dicemus. cornua X: decem reges in nouissimo tempore; hos eosdem plenius ibi tractabimus.

  53. 12.4.1

    Mulierem autem uolasse in deserto auxilio alarum magnae aquilae — duum scilicet prophetarum —: ecclesiam omnem catholicam, in qua nouissimo tempore creditura sunt CXLIIII milia sub Helia propheta. ceterum populum binum inueniet ibi in aduentum domini nostri Iesu Christi. ipse quoque dominus Christus in euangelio ait: tunc qui in Iudea sunt fugiant in montibus, id est, quotquot in Iudea collecti fuerint, eant in illum locum, quem paratum habent, ut nutriantur ibi triennio et mensibus sex a facie diaboli. alae aquilae magnae: duo sunt prophetae, Helias et qui cum illo erit propheta.

  54. 12.5.1

    Aqua autem quam misit de ore suo serpens: iussu suo exercitum sequi eum significat. aperuisse autem terram (os suum) et deuorasse aquam: uindictam de persecutoribus manifestat. hanc igitur licet parturientem significet et postea partu [fol. 17r edito fugientem ostendat, non uno tempore haec contigerunt. Christus enim quod natus sit, scimus tempora intercessisse; ut illa autem fugiat (a facie serpentis\\ adhuc factum non esse.

  55. 12.6.1

    Deinde ait: factum est in caelo bellum: Michael et nuntii eius pugnauerunt cum dracone, et draco pugnauit et nuntii eius, nemo est inuentus ei locus in caelo. et iactatus est draco magnus, anguis antiquus, recidit in terram. hoc est initium aduentus Antichristi. ante tamen oportet praedicare Heliam et pacifica tempora esse, et sic postea consummato triennio et mensibus sex praedicationis Heliae iactari Antichristum de caelo, ubi habuit potestatem ascendendi usque ad illud tempus, et angelos refugas uniuersos. sic Antichristum de inferno suscitari, hoc et Paulus apostolus ait: nisi prius uenerit peccati, filius perditionis, aduersarius, qui se eleuabit super omne quod nominatur deus aut colitur.

  56. 12.7.1

    Quod autem dicit draconis caudam traxisse tertiam partem stellarum, bifarie hoc accipitur. multi autem hoc arbitrantur, tertiam partem hominum credentium posse eum seducere; sed quod uerius intellegi debet, angelorum sibi sub- ditorum, cum adhuc princeps esset, cum \'descenderet a constitutione\'. ergo (quod) superius dicebamus, ait apocalypsis: stetit super arenam maris.

  57. 13.1.1

    Et uidi de mare ascendentem bestiam similem pardo: regnum illius temporis regnum Antichristi cum uarietate [fol. 17v gentium et populorum commixtum significat. pedes eius tamquam pedes ursi, fortis et spurcissimae bestiae; duces autem eius pedes eius dixit. os autem eius tamquam ora leonum, id est ab sanguine madente armatum. os enim iussio illius est et lingua eius, quae ad nihil aliud processura est nisi ad sanguinem effundendum.

  58. 13.2.1

    Capita VII VII montes, super quos mulier sedet: id est ciuitas Romana: et reges VII sunt: V ceciderunt, unus est, et alius nondum uenit; et cum uenerit, breui tempore erit. et bestia quam uidisti de VII estetoctaua est. intellegi igitur oportet (tempus), quo scribitur apocalypsis, quoniam tunc erat Caesar Domitianus. ante illum autem fuerat Titus frater ipsius et Vespasianus pater ipsorum, Otho, Vitellius et Galba. hi sunt \'V qui ceciderunt\'; \'unus est\', ait, sub quo scripta apocalypsis dicitur, scilicet Domitianus. \'alius nondum uenit\': Neruam dicit. qui \'cum uenerit, breui tempore erit\'; biennium enim non impleuit. et bestiam quam uidisti, inquit, de VII est: quoniam ante istos reges Nero regnauit. et octaua est, ait, modo illa cum aduenerit, computans loco octauo. et quoniam in illo fiet con- summatio, adiecit: et in interitum uadit. nam decem reges accepisse regalem potestatem; cum ille mouerit ab oriente, mittentur ab urbe Romana cum exercitibus suis. [fol. 18\'] haec \'cornua X\' dicit et (X zadematas\'. et Danihel ostendit: tria eradicabuntur de prioribus, hoc est, tres duces primarios ab Antichristo interfici. ceteros septem dare illi \'gloriam et honorem et solium et potestatem\', de quibus ait: hi odient meretricem — urbem scilicet dicit —, et carnes eius comburentur igni.

  59. 13.3.1

    Unum autem de capitibus occisum in mortem et plaga mortis eius curata est: Neronem dicit. constat enim, cum eundem insequeretur equitatus missus a senatu, ipsum sibi gulam succidisse. hunc ergo deus suscitatum mittere regem dignum dignis, Iudeis et persecutoribus Christi, (et Christum) talem em, qualem em meruerunt persecutores et Iudei. et quoniam alium nomen afferturus est, aliam etiam uitam institurus est, ut sic eundem tamquam Christum excipiant. ait enim Danihel: desiderium mulierum non cognoscet — cum sit ipse spurcissimus — et nullum deum patrum suorum cognoscet. non enim poterit seducere populum ad circumcisionem, nisi legis sit uindictor. denique sanctos non ad aliud compellet nisi ad circumcisionem accipiendam, si quos poterit seducere. ita demum fidem faciet sibi, ut ab eis Christus esse appelletur. de inferno autem illum resurgere et supra diximus uerbis Esaiae: aqua, inquit, nutriuit illum et abyssus auxit illum. qui tamen licet nomine mutato ueniat, ait spiritus sanctus: numerus illius DCLXVI; ad literam grecam hunc numerum explebit. [numerus enim hominis est, et numerus eius sic habet ex litteris grecis computatus — in compluribus inueniuntur numeri DCLXVI —; quantum enim attinet ad litteram grecam, hunc numerum nomenque explebit. interpretatur enim \'Teitan\', quem gentiles Solem Phoebumque appellant, computaturque grece sic: tau CCC, e breue V, iota X, tau CCC, alfa I, ni L, qui simul ducti fiunt DCLXVI. quod nomen si uelis in latinum conuertere, erit \'Diclux\': D quippe quingentos figurat, I unum, C centum, L quinquaginta, V quinque, X decem, qui computati fiunt similiter DCLXVI. id enim quod sonat Teitan grece, si uelis interpretatum dicere, latine Diclux, quo nomine per antiphrasin expressum intellegimus Antichristum; qui cum a luce superna priuatus sit atque abscisus, transfigurat tamen se in angelum lucis, audens se dicere lucem.l

  60. 13.4.1

    Aliam bestiam magnam de terra: falsum prophetam [fol. 18v], qui facturus (est) signa et portenta et mendacia ante illum (in conspectu hominum\'; quem dicit habentem cornua quasi agnum — id est speciem quasi iusti hominis-, loquentem quasi draconem: diaboli malitia plenus. hic enim facturus est (in conspectu hominum\', ut mortui surgere uideantur — namque in conspectu hominum haec etiam magi faciunt per angelos refugas —, et hoc etiam faciet, ut imago aurea Antichristi in templo Hierosolymis ponatur et intret ibi angelus refuga; et deinde uoces et sortes reddet. faciet etiam ipse, ut serui et liberi accipiant notam in frontibus autinmanu dextera — numerum nominis eius —, ne quis emat uel uendat, nisi qui notam habuerit. de hac autem euersione hominum, aspernatione dei et exsecratione Danihel ante dixerat: et statuet, inquit, in templo suo inter montem maris et duo maria, id est Hierosolymis; et imaginem auream, sicut fecerat rex Nabochodonosor, tunc hic statuet. hoc dominus recolens ad omnes ecclesias de nouissimis temporibus ait: cum uideritis aspernationem euersionis, quod dictum est per Danihel prophetam. stantem in loco sancto, ubi non licet, qui legit intellegat. \'aspernatio\' dicitur, quando exasperatur deus, quod idola colantur; \'euersio\' autem, quod instabiles homines (signis) falsis et portentis euertantur seducti de salute.

  61. 14.1.1

    [fol. 19r] Angelum autem uolantem medio caelo, quem dicit se uidisse, et supra tractauimus eundem esse Heliam, qui anticipat regnum Antichristi. alium autem a angelum sequentem eundem comitem praedicationis suae prophetam significat. sed quia, ut diximus, \'composito consilio\' duces illius ciuitatem hanc magnam Babylonem sunt expugnaturi. ruinam illius est testatus.

  62. 14.2.1

    AIAitenim: ueni, ostendam tibi damnationem meretricis, quae sedet super aquas multas. et uidi, inquit, mulierem ebriam de sanctorum sanguine et de sanguine testium Iesu Christi. omnes enim passiones sanctorum ex decreto senatus illius semper sunt consummatae, et omne contra fidei praedicationem iam lata indulgentia ipsa dedit decretum in uniuersis gentibus.

  63. 14.2.2

    Sedere autem mulierem super bestiam roseam, actricem homicidiorum, zabuli habet imaginem. ibi etiam \'capita\' haec, de quibus meminimus et tractauimus. hanc quidem \'Babylonem\' propter diffusionem populorum dicit in apocalypsi et in Esaia, Ezechiel autem \'Sor\' nominauit. denique autem si compares, quae de Sor dicta sunt et quae de Babylone Esaias et apocalypsis dixit, unum omnia esse inuenies.

  64. 14.3.1

    ,B) Quod autem ait: mitte falcem acutam et uindemia botros uuae, de gentibus perituris in aduentum domini dicit; et quidem pluribus speciebus hic illud ostendit, sed semel in aduentum domini, consummationem regni Antichristi et adapertionem regni sanctorum. .

  65. 19.1.1

    Equum autem album et sedentem super eum dominum nostrum cum exercitu caelesti aduenientem ad regnandum ostendit, cuius in aduentu omnes colligentur gentes et gladio cadent. ceterae autem, quae fuerint nobiliores, seruabuntur in seruitutem sanctorum, quas et ipsas quidem oportet in nouissimo tempore consummato regno sanctorum ante iudicium rursus dimisso diabolo interfici. de his omnibus prophetae simili modo concinunt.

  66. 20.1.1

    \'Coccineum\' autem zabulum includi et omnes angelos eius refugas in tartarum gehennae in aduentum domini nemo ignoret (et) post mille annos dimitti propter gentes, quae seruiuerint Antichristo, ut ipsae solae pereant, quia sic meruerunt; dein fieri catholice iudicium. ideo ait: et uixerunt, inquit, mortui \'scripti in libro uitae\' et regnauerunt cum Christo mille annos. haec resurrectio prima. beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: ad hunc mors secunda non habet potestatem. de hac resurrectione inquit: et uidi agnum stantem et cum co CXLIIII milia, id est cum Christo stantes, eos scilicet, qui ex Iudeis in nouissimo tempore sunt credituri per praedicationem Heliae, quos non solum testatur spiritus corpore uirgineo sed et lingua. ideo superius meminit maiores natu XXIIII dixisse: gratias agimus tibi, domine deus, qui. regnasti; et gentes indignatae sunt.

  67. 20.2.1

    In hac eadem prima resur[fol. 20T]rectione et ciuitas futura et speciosa per hanc scripturam expressa est. hanc primam resurrectionem et Paulus ad ecclesiam Macedoniam ita dixit: hoc enim uobis ita dicimus, inquit, in uerbo dei, quia ipse dominus suscitaturus in tuba dei descendet de caelo; et mortui in Christo stabunt primi, deinde nos, qui uiuimus, simul rapiemur cum eis in nubibus in obuiam domino (in aera et ita semper cum domino) erimus. audiuimus dici \'tubam\'; obseruandum est: alio loco apostolus aliam tubam nominat. ait ergo ad Corinthios: in nouissima tuba mortui surgent — inmortales fient — et nos mutabimur. mortuos quidem inmortales ad poenas sustinendas surgituros dixit, nos autem mutari et gloria contegi manifestum est. ubi esse ergo audiuimus \'nouissimam tubam\', intellegere debemus et primam; haec autem sunt duae resurrectiones. quotquot ergo non anticipauerint surgere in prima resurrectione et regnare cum Christo super orbem — super gentes uniuersas —, surgent in nouissima tuba post annos mille, id est in nouissima resurrectione, inter impios et peccatores et uarii generis commissores. merito adiecit dicendo: beatus et sanctus, qui habet partem in prima anastase: ad hunc mors secunda non habet [fol. 20v] potestatem. mors autem secunda castigatio est in infernum.

  68. 21.1.2

    In regno ergo et in prima resurrectione exhibetur ciuitas sancta, quam dicit descensuram de caelo quadratam, differentium et pretiositatis et coloris et generis lapidum circumdatam, auro mundo — id est dilucido — simi- lem. cristallo, inquit, plateam eius stratam; flumen uitae per medium effluensetuitaefontesaquarum; lignum uitae in circuitu, per singulos menses faciens fructus differentes; lumen ibi solis non esse propter eminentiorem gloriam. agnus enim, inquit — id est deus —, lux eius est.

  69. 21.2.1

    Portas uero eius de singulis margaritis, ternas ex omnibus partibus, non clausas, sed esse apertas. multam rationem ostendit scriptura adferri ibi munera regum seruiturorum, regionum et gentium: de subditione nouissimorum, de quibus tractauimus, ait. sed \'ciuitas\' non ita, ut nouimus, intellegitur; nos enim nihil amplius possumus arbitrari sine duce, quam quod audiuimus et uidimus. ceterum dicitur \'ciuitas\' omnis illa prouinciarum orientalium regio promissa patriarchae Abrahae. aspice, inquit, in caelo aloco, in quo modo tu stas — id est a flumine magno Eufrate usque ad flumen Aegypti —; omnem terram quam tu aspicis, tibi dabo illam et semini tuo. deinde spiritus sanctus ait: dominabitur a mari usque ad mareid est a mari rubro usque ad Arabiae et (a mari) aquilonis usque ad mare Phoenices — et usque ad fines terrae: sunt Syriae maioris partes. [fol. 21r has igitur prouincias uniuersas aequari et mundari in aduentum domini et claritate \'descendente de caelo tamquam nebula\' superfluente lumine claritatem solis et de insuper in circuitu contegi manifestum est.

  70. 21.3.1

    Nam et per Esaiam ita testatus est spiritus sanctus: tamquam fumus lucis in ignem ardentem omni gloria contegetur; et alio loco ait: inluminare. Hierusalem; uenit enim tua lux et gloria domini tibi orta est. non enim sol inluminabit tibi (die neque. luna tibi) nocte; erit enim tibi dominus deus tuus lumen aeternum. et Dauid ait: et erit firmamentum in terrasuper cacumina montium, et exaltabitur super Libanum fructus eius, et florebunt de ciuitate tamquam faenum terrae. Danihel autem dixit lapidem sine manibus excisum percussisse statuam habentem quattuor in se — id est aurum et argentum, aeramentum et ferrum et in nouissimo testum — et ipsum lapidem, postquam statuam in puluerem redegerat, factum esse montem magnum, implens totam terram et ipse regi interpretatus est somnium et ait: tu es, inquit, aureum caput et gens tua. surget, inquit, regnum aliud humilius te, et tertium regnum erit, quod dominabitur totae terrae. quartum autem regnum durissimum et fortissimum tamquam ferrum. quod domat omnia et omnem arborem excidit. et in nouissimo tempore, inquit, tamquam testum ferro [fol. 2P] mixtum miscebuntur homines et non erunt concordes neque consentanei. et in illis temporibus suscitabit dominus deus regnum aliud, quod suscipient, inquit, sancti summi dei regnum. et regnum hoc alia gens non indagabit; namque deus percutiet et indagabit omnia regna terrae, et ipsud manebit in perpetuum.

  71. 21.4.1

    Huius regni mentionem meminit et Paulus ad Corinthios dicendo: oportet eum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus sibi. in hoc regno dicturi sunt sancti: exultaui, quemadmodum audiuimus. in eodem regno inueniet integram fidem seruantes, quos dicit stetisse supra mare uitreum. habentes citharas et fialas, id est super baptismum suum stabiliter constitisse et confessionem suam in ore habentes ibi exultaturos.

  72. 21.5.1

    In hoc regno promisit seruis suis dicendd: quisquis reliquerit patrem aut matrem uel fratrem et sororem meinominiscausa, centum partibus multiplicatam recipiet mercedem et nunc, et in futurum uitam aeternam possidebit. in hoc regno, qui fraudati sunt in bonis propter nomen domini, etiam omnibus sceleribus et carceribus necati multi — sed ante aduentum domini prophetae sancti lapidati necati secati sunt —, \'accipient solatium suum\', id est coronas ac diuitias caelestes. in hoc regno promisit se dominus redditurum pro annis, quibus \'comedit lucusta et bruchus et [fol. 22r] corruptela\'. in hoc seruabitur creatio uniuersa et recondita in se bona iussu dei eructabit. hic accipient sancti \'pro aeramento aurum et pro ferro argentum et lapides pretiosos\'. hoc loco \'transferet ad eos diuitias maris et uirtutes gentium\'. in hoc regno (sacerdotes domini dicentur ministri dei\', quomodo dicuntur sacrilegi. in hoc regno \'bibent uinum et unguentur unguento et tradentur in laetitiam\'.

  73. 21.6.1

    De hoc regno meminit dominus, priusquam pateretur, ad apostolos dicens: non bibam de fructu uitis huius iam, nisi cum bibam uobiscum nouum in regno futuro. quod est \'centum partibus multiplicatum\', decies millies ad maiora et meliora. nam quod dicit \'differentes lapides genere et colore\' exhibebuntur, (de) hominibus hoc dicit; sed et uarietatem fidei pretiosissimam singulorum hominum significat. portas autem margaritas apostolos esse ostendit. non claudentur, inquit: gratia per illos data est, nunquam autem eadem clauditur. hoc loco uidebunt \'faciem contra faciem\\ et unus alterum non requisiuit. nomina autem esse et patrum et apostolorum et in fundamentis et super por- tas: iam de XXIIII senioribus tractauimus, et de his qui regnauerint in hoc regno, ipsi mundum iudicabunt.

  74. 1a.1.1

    [Apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi deus ostendere seruis suis quae oportet fieri cito. beati qui legunt et qui audiunt sermones huius prophetiae et seruant quae in ea scripta sunt.] Principium libri beatitudinem legenti, audienti et seruanti promittit, ut lectioni studens exinde opera discat et praecepta custodiat. gratia uobis et pax a deo qui est et qui erat et qui uenturus est. est: quia permanet; erat: quia cum patre omnia fecit, non ex uirgine initium sumpsit; uenturus est: utique ad iudicandum. (et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt.) septiformi spiritu. in Esaia legimus: spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritus timoris dei. isti septem spiritus unius scilicet dona sunt spiritus sancti. et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus ex mortuis. in homine suscepto perhibuit testimonium in mundo, in quo passus suo nos sanguine soluit a peccato et debellato inferno primus resurrexit a mortuis, et mors ei ultra non dominabitur, sed ipso regnante mundi regnum destructum est. et fecit nos regnum et sacerdotes (deo et patri SUO), id est omnem fidelium ecclesiam, sicut Petrus apostolus dicit: gens sancta, regale sacerdotium. ecce uenit cum nubibus et uidebunt eum omnes populi. qui primo in suscepto homine uenit occultus, post paululum in maiestate et gloria ueniet ad iudicandum manifestus.

  75. 1a.2.1

    Quod autem dicit: [et eonuersus uidi septem cande- labra aurea et in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis in medio candelabrorum aureorum similem filii hominis, similem) dicit post mortem deuictam, cum ascendisset in caelis, adunato et isto corpore cum spiritu gloriae suae, quam recepit a patre potestatem quasi filium hominis ambulantem inter medium can- delabrorum aureorum, inter medium dicit ecclesiarum, sicut in Salomone dicit: inter semitas iustorum ambulabo. cuius antiquitas et inmortalitas, maiestatis origo. in capite candor ostenditur. caput autem Christi deus est.

  76. 1a.2.2

    [Caput autem eius et capilli erant albi tamquam lana alba (et tamquam nix): in capite candor ostenditur. caput autem Christi deus est] et in capillis albis albatorum est multitudo lanae similis propter oues, similis niui propter innumerabilem turbam candidatorum de caelo datorum.

  77. 1a.2.3

    Oculi eius ut flamma ignis. praecepta dei sunt, quae credentibus lumen ministrant. incredulis incendium.

  78. 1a.3.1

    In facie autem eius claritas eius ut sol. \'claritas eius\' quod dixit, apparitio illius fuit, qua locutus est hominibus facie contra faciem. solis autem gloria minor est quam gloria domini, sed propter ortum et occasum et rursus ortum, quod natus sit et passus et resurrexit, ab eo dedit similitudinem scriptura faciem eius gloriae solis.

  79. 1a.4.1

    [Vestitum tunica talari.J in ueste /talari id est] sacerdotali carnem quae corrupta non est a morte et habet per passionem sacerdotium apertissime traditum.

  80. 1a.4.2

    [Et praecinctus erat ad mamillas zona aurea mammae duo sunt testamenta et zona chorus sanctorum ut aurum per ignem probatum. aliter:\'

  81. 1a.4.3

    Zona aurea accinctus pectori: conflata conscientia et purus spiritalis sensus ita traditus est ecclesiis.

  82. 1a.4.4

    [Et ex ore illius gladius ex utraque parte acutus procedens per gladium bis acutum de ore ipsius emicantem ostenditur ipsum esse, qui et nunc euangelii bona et prius per Moysen legis notitiam uniuerso orbi protulit. sed quia ex eodem uerbo omne genus humanum tam ueteris quam noui testamenti uindicaturus est, ideo bis acutus commemoratus est. gladius enim militem armat, gladius hostem interficit, gladius desertorem punit. et ut ostenderet apostolis, quia iudicium adnuntiabat, ait: non ueni pacem mittere sed gladium. et postquam consummauerat parabolas, ait ad illos: intellexistis omnia? et dixerunt: ita. et adiecit: propterea omnis scriba doctus de regno dei similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo noua et uetera, noua: euangelica uerba, uetera: legis et prophetarum. et haec de ore suo processisse et Petro ait: uade ad mare et mitte hamum, et piscem qui primus ascenderit, aperto ore eius inuenies staterem — id est duos denarios —■ dabis pro me et pro te. et Dauid similiter per spiritum ait: semel locutus est deus, duo haec audiui, quia semel decreuit ab initio dominus. quod usque ad finem futurum est. denique cum iudex sit ipse a patre constitutus, uolens ostendere, quoniam uerbo praedicationis iudicabuntur homines. ait: putatis, quia ego uos iudicabo in nouissima die? sed uerbum quod uobis locutus sum, illud uos iudicabit in nouissima die. et Paulus contra Antichristum ad Tessalonicenses ait: quem dominus interficiet spiritu oris sui. (et Esaias: spiritu, inquit, labiorum suorum interficiet impium.) hic est ergo bis acutus gladius. procedens de ore eius.

  83. 1a.5.1

    Vox eius tamquam uox aquarum multarum. aquae multae populi esse intelleguntur, sed et donum baptismi, quod emisit praecepto per apostolos diffundi ad salutem hominum. pedes eius similes aurichalco tamquam in fornace conflatos. apostolos dicit, qui per passiones conflati praedicauerunt uerbum eius; per quos enim ambulabat praedicatio, merito pedes nominantur. unde propheta anticipauit dicendo: adorauimus, ubi steterunt pedes eius, quoniam ubi illi primum steterunt et ecclesiam confirmauerunt, id est in Iudea, ibi omnes sancti conuenturi sunt et dominum suum adoraturi.

  84. 1a.6.1

    [Et habcbat in dextera sua stellas septem.] stellae septem in dextera. dixit, quia spiritus sanctus septi- septiformis uirtutis datus est in potestatem eius a patre, sicut Petrus ad Iudeos exclamauit: dextera dei exaltatus acceptum a patre spiritum effudit, hunc quem uidistis et audistis. sed et Iohannes baptista anticipauerat discipulis suis dicendo: non enim ad mensuram dat spiritum deus. pater amat filium et omnia dedit in manu eius. istae sunt septem stellae.

  85. 1a.7.1

    Septem ecclesiae, quas nominatim uocabulis suis uocat, ad quas et facit epistolas\', non quia ipsae solae sint ecclesiae ant principes, sed (quia) quod uni dicit, omnibus dicit; nihil enim differt, ut quis uexillationem paucorum militum maiori numero anteponat [toto exercitui loquatur]. denique siue in Asia siue in toto orbe, septem ecclesias omnes esse et septenatim nominatas unam esse catholicam Paulus docuit: primum quidem, ut seruaret ipse et ipsum, septem ecclesiarum non excessit numerum, sed scripsit ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Tessalonicenses, ad Philippenses, ad Colossenses; postea singularibus personis scripsit, ne excederet modum septem ecclesiarum, et in breui contrahens praedicationem suam ad Timotheum ait: ut scias qualiter debeas conuersari in ecclesia dei uiui. hunc typum a spiritu sancto per Esaiam praedicari legimus de septem mulieribus, quae adprehenderunt hominem unum. unus autem homo Christus est, non ex semine natus. septem mulieres ecclesiae sunt, panem accipientes suum et tunicis suis uelatae, quae petunt auferri inproperium suum, ut inuocetur nomen domini in illis — \'panem\': spiritum sanctum, qui nutrit in uitam aeternam; \'suum\': sibi per credulitatem promissum, ut \'tunicas suas\' id est sibi promissas, quibus cooperiri se optant, de quibus ait Paulus: oportet hanc fragilitatem uestiri inuiolatum et mortale hoc uestiri inmortalitatem; \'auferri inproperium suum\': inproperium est peccatum pristinum quod aufertur in baptismo et incipit uocari homo Christianus, quod est: inuocetur nomen tuum super nos. in his ergo septem ecclesiis putes fieri de una ecclesia [septem].

  86. 1a.8.1

    Et pro qualitate fidei et electionis aut ad eos scripsit, qui et ]laborant in saeculo et operantur de frugalitate laborum suorum et patientes sunt et, cum uideant homines quosdam in ecclesia dispensatores et pestiferos, ne dispersio fiat, portant — admonet tamen eos de amore, in quibus fides eorum deest. ut agant paenitentiam —; aut ad eos qui locis crudelibus inhabitant inter persecutores et perseuerant esse fideles; aut ad eos qui sub praetextu misericordiae inlicita peccata in ecclesia faciunt et aliis faciendo ostendunt; aut ad eos qui sunt in ecclesia faciles; aut ad eos qui neglegentes nomine tantum Christiani sunt; aut ad eos qui humiliter instructi in fide fortiter perseuerant; aut arguit eos qui student scripturis et laborant cognoscere arcana praedicationis et dei opus facere nolunt. id est misericordiam et amorem. omnibus paenitentiam denuntiat,, omnibus iudicium adnuntiat.

  87. 2a.1.1

    Et in prima quidem epistola ait: scio laborem tuum et opera et patientiam tuam — scio te laborare et operari, uideo patientem te esse: ne putes me longe morari a te —. et quia non potes portare malos, et qui se dicunt apostolos esse, inuenisti eos mendaces et patientiam habes propter nomen meum. haec uniuersa ad laudem spectant, et laudem non mediocrem. sed tales uiros et talem classem talesque electionis homines oportet omnimodo admoneri, ne istis sibi bonis concessis fraudentur. pauca dixit se habere aduersus illos: amorem tuum, inquit, pristinum dese- ruisti: memento, unde cecideris. qui cadit, de alto cadit; ideo dixit \'unde\', quoniam omnimodo usque ad nouissimum amoris opera exercenda sunt, quod est principale mandatum. denique nisi fiat, minatus est mouere candelabrum de loco suo, id est spargere plebem. [sic habes et tu tenentes doctri- nam Nicolaitarum.] odire se autem opera Nicolaitarum, quae et ipse oderat: hoc ad laudem spectat. \'Nicolaitarum\' autem \'opera\': [erant] illo tempore ficti homines et pestiferi sub nomine Nicolai ministri fecerant sibi heresim, ut delibatum exorcidiaretur et manducari posset, et ut quicumque fornicatus esset, octaua die pacem acciperet. ideo conlaudat illos, ad quos scribit, quibus talibus et tam magnis uiris promisit lignum quod est in paradiso dei sui.

  88. 2a.2.1

    Sequens epistola sequentem conuersationem alterius classis et consuetudinis detegit. denique ait: scio uos et pauperes esse et laborare, sed diuites estis; scit enim apud se talibus diuitias esse reconditas, et detractationem de Iudeis quos negat esse Iudeos, sed de sinagoga satanae, quoniam ab Antichristo colliguntur, quibus ait, [esto fidelis usque ad mortem] ut perseuerent fideles esse usque ad mortem, et: qui perseuerauerit, non laedetur a morte secunda, id est (non castigabitur in inferno\'.

  89. 2a.3.1

    Tertia classis sanctorum ostendit esse uiros, qui fortes sunt in fide et non expauescunt persecutionem. sed quia et in illis sunt qui proni sunt ad inlicitas permissiones, ait: pugnabo cum illis gladio oris mei, (habes ibi tenentes doctri- nam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari: ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, sed pugnabo cum illis in gladio oris mei.) id est \'quid praeceperim dicam et quid feceritis conferam\'. nam Balaam doctrinam docebat Balac mittere scandalum ante oculos filiorum Israel, esse delibata et fornicari: olim notum est; ille enim hoc consilium dedit regi Moabitarum et scandalizauerunt populum. sic, inquit, uos habetis inter uos talem tenentes doc- trinam et sub praetextu misericordiae alios uitiatis. qui uicerit, inquit, dabo illi de manna absconsum [et dabo illi calculum album]: \'manna absconsum\' inmortalitas est, \'gemma alba\' adoptio in filium dei, \'nomen nouum\' in calculo scriptum\'7 christianum est.

  90. 2a.4.1

    Quarta classis nobilitatem fidelium operantium cotidie et maiora facientium opera significat. sed et ibi esse quoque faciles homines ad inlicitas paces dandas et nouas prophetias adtendendas ostendit et arguit et praemonet ceteros, quibus non placet hoc, qui cognoscunt nequitiam aduersarii, quibus malis et dolis inducere quaerit in capite fidelium pericula, et ideo ait: non mitto super uos aliud pondus — id est \'non dedi nobis legis obseruationes et onera\', quod est aliud pondus — ut quod habetis teneatis, donec uenio, inquit. et qui uicerit, dabo illi potestatem super nationes — id est \'iudicem illum constituam inter ceteros sanctos\' — et dabo illi stellam matutinam; primam resurrectionem scilicet repro- misit. stella (enim) matutina noctem fugat et lucem adnuntiat, id est diei initium.

  91. 3a.1.1

    Quinta classis, id est conlectio uel conuersatio sanctorum, declarat homines neglegentes et aliud quam quod oportet in saeculo agentes, opere inanes, nomine tantummodo Christianos. et ideo hortatur illos. si quo modo reuersi a neglegentia periclitanti possint salui esse: (et ideo ait:) [esto uigilans, inquit, et confirma r-etcra.] stabili, inquit, ea quae moritura erant; non enim inuenio opera tua plena coram deo meo. non enim satis est arborem uiuere et uirere et fructum non habere: sic nec satis est Christianum dici et ipsum confiteri et Christum in opere non habere, id est eius praecepta non facere.

  92. 3a.2.1

    Sexta classis. id est conuersatio conlectionis optimae, consuetudo sanctorum declaratur. horum scilicet, qui humiles in saeculo et rusticani in scripturis et fidem inmobiliter tenent nec omnino ullo casu timefacti retrahuntur a fide. ideo ait ad illos: dedi ante uos ostium apertum, et ait: quoniam seruasti uerbum patientiae meae — in tam paruis uiri- bus - et ego te seruabo de hora temptationis: ut sciant huiusmodi gloriam suam, nec in temptationem eos tradi permittit. qui uicerit, inquit, fiet columna in templo dei: columna decor est aedificii, id est \'qui perseuerauerit, tantam nobilitatem in ecclesia consequetur\'.

  93. 3a.3.1

    Haec quoque conlectio, septima classis, declarat homines locupletes, credentes in dignitatibus conlocatos, sed credentes ut locupletes, apud quos in cubiculo scripturae quidem tractantur, foris autem an sint fideles a nemine intelleguntur, scilicet iactantes et dicentes se omnia cognoscere, praediti fiducia litteraturae, opera autem uacantes. et ideo ait ad illos neque frigidos neque feruentes illos esse, id est \'neque incredulos neque fideles\'; ad omnes enim omnia sunt. et quoniam qui nec frigidus est nec calidus, sed tepidus est, nausiam facit: uomam. inquit, te de ore meo. nausia quamuis odibilis sit, neminem latet: sic et huiusmodi homines, cum fuerint proiecti. sed quia tempus est paenitentiae, ait: consulo tibi, emas a me aurum conflatum, id est \'si quo modo poteris pro nomine domini aliquid pati\'. et collirio, inquit, inunge oculos tuos, (ut quod libenter cognoscis per scripturam, huius et opus facere coneris\'. et quoniam si huiusmodi homines de magno excidio ad magnam redeant paenitentiam, non solum sibi utiles, sed multis prodesse possunt, non mediocrem mercedem eis promisit, id est: sedere in solio iudicii.

  94. 4a.1.1

    [Post haec, inquit, uidi et ecce ostium apertum in 4, 1 caelo.] Ostium apertum in caelo noui testamenti praedicator uidit Iohannes et dicitur ei: ascende huc. [et uox prima, quam audiui tamquam tubam loquentem mecum, loqucbatur dicens: ascende huc.] quando apertum ostenditur, clausum fuisse ante hominibus manifestum est. satis autem et plene patefactum est, quando Christus in corpore in caelis ad patrem ascendit. uox autem prior quam audierat: cum dicat illum secum esse locutum, sine contradictione argu- untur, qui alium in prophetis, alium in euangelio dicunt fuisse locutum, cum magis ipse qui uenit ipse in prophetis locutus sit. Iohannes enim ex circumcisione erat et omnis ille populus ueteris testamenti praedicationem audierat, illa uoce aedificatus est. illa eademque uox, inquit, quam audieram, illa mihi dixit: ascende huc: id est Christus, quem paulo ante quasi filium hominis inter candelabra aurea ambulantem se uidisse fatetur, et nunc exinde recolit, quae per legem in similitudinibus praenuntiata erant, et per hanc scripturam coniungit omnes priores prophetas et aperit scripturas. et quia postquam inuitauit in caelo omnes credentes in nomine suo dominus noster, statim spiritum sanctum effudit, qui ferturus est ad caelum, ait: statim factus sum in spiritu.

  95. 4a.2.1

    et cum aperiatur per spiritum sanctum mens fidelium et illud illis manifestetur, quod et prioribus est praedicatum, significanter [ait: et ecce sedes posita erat in caelo.J solium positum, quod est sedes iudicii et regis, quem solium uidisse (se) ait similitudinem iaspidis et sardii. iaspis aquae color est, sardius ignis. haec duo iudicia posita esse usque ad consummationem orbis super tribunal dei exinde manifestantur, quorum iudiciorum duum unum iam consummatum est in cataclismo per aquam, aliud autem consummabitur per ignem. [et iris erat in circuitu sedis.] irin autem circum solium: eosdem colores habet iris et arcus dicitur, de quo etiam ad Noe et filios eius locutus est dominus. ne timerent inrigationem dei. iam statuam, inquit, arcum meum in nubibus, ne iam aquam timeatis sed ignemante solium autem tamquam mare uitreum simile cristallo: donum baptismi, quod per filium suum paenitentiae tempore, antequam iudicium iudicet, effundit; ideo ante solium id est \'ante iudicium\'. cum autem dicit: mare uitreum simile cristallo, aquam mundam, stabilem, non uento agitatam. non in procliuo defluentem, sed tamquam donum dei inmobilem traditam ostendit.

  96. 4a.3.1

    [Et pcr circuitum scclis] quattuor animalia: quattuor animalia quattuor sunt euangelia. primum, inquit, [animal] simile leoni et] secundum simile uitulo et tertium [habens faciem] simile[m] homini[s et] quartum simile

  97. 4a.3.2

    Υ) aquilae uolanti: habentes alas senas in circuitu et oculos intus et foris: et non cessabant dicere, inquit: hagios hagios hagios, sanctus sanctus sanctus dominus deus.

  98. 4a.3.3

    X) aquilae uolantis: habentes alas senas et per circuitum et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant dicentes: sanctus sanctus sanctus dominus deus omnipotens: et pro- \t cidentes XXIIII seniores ante sedem adorauerunt deum.

  99. 4a.3.4

    sedentes uiginti quattuor seniores habentes tribunalia uiginti quattuor: libri sunt prophetarum et legis referentes testimonia iudicii. sunt autem uiginti quattuor patres duodecim apostoli et duodecim patriarchae: animalia igitur quod differentia uultu sunt, hanc habent rationem.

  100. 4a.4.1

    Simile leoni animal secundum Marcum, in quo uox leonis in heremo rugiens auditur: uox clamantis in deserto: parate uiam domino. hominis autem figura Matheus enititur enuntiare nobis genus Mariae, unde carnem accepit Christus. ergo dum enumerat ab Abraham usque ad Dauid et a Dauid usque ad Ioseph, tamquam de homine locutus est; ideo prae dicatio eius effigiem hominis ostendit. Lucas a sacerdotio Zachariae offerentis hostiam pro populo et apparenti sibi angelo dum enarrat, propter sacerdotium et hostiam ipsa conscriptione uituli tulit imaginem. Iohannes euangelista aquilae similis adsumptis pennis ad altiora festinans de uerbo dei disputat. Marcus euangelista sic incipit: initium euangelii Iesu Christi sicut scriptum est in Esaia propheta: uox clamantis in deserto —leonis habet effigiem —: Matheus autem: liber generationis Iesu Christi filii Dauid filii Abraham - haec est facies hominis -; Lucas autem dixit: fuit sacerdos nomine Zacharias de uice Abia et mulier ei de filiabus Aaron — haec est imago uituli —: Iohannes autem sic incipit: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum; haec est similitudo aquilae uolantis. non solum autem hi IIII sed et ipsum uerbum dei patris omnipotentis, qui est filius eius, dominus noster Iesus Christus, fert easdem imagines in tempore aduentus sui ad nos. et cum praedicatus est tamquam leo et catulus leonis, propter salutem hominis homo factus est ad mortem deuincendam et uniuersos liberandos: et quod se ipsum obtulit hostiam patri pro nobis, uitulus dictus est; et quoniam mortem deuicerit et ascendit in caelos et extendens alas suas et protegens plebem suam, aquila uolans nominatus est. hae ergo praedicationes quamuis quattuor sint, una est tamen, quia de uno ore processit, sicut fluuius in paradiso cum sit unus in quattuor partes diuisus est.

Next → — showing 1100 of 176

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292e.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.