Commentariorum In Genesim Libri Tres
- pr.99
Dispicit aetherios axes, & sidera calcat:
- pr.100
Dispositosq; vocat ventura in regna nepote :
- pr.101
Quos iterum formauit aquis, iterum ; renasci
- pr.102
Aeterni docuit diues sapientia patris:
- pr.103
Tete igitur deus alme precor, qui numine prono
- pr.104
Das sentire animis , & te charissime patris
- pr.105
Nate tui, da mellifluum in praecordia verbum
- pr.106
* Nostra tuum: & linguas nobis infunde disertas:
- pr.107
teneras formare animas, & corda paramus
- pr.108
Ad verae virtutis iter puerilibus annis.
- pr.109
Inclyta legiferi iam pandito scrinia Mosi,
- pr.110
Quae sit origo poli, vel quae primordia mundi,
- pr.111
Archanamq; fidem quid toto excusserit orbe
- pr.112
*Mentibus ambiguis: qua vires traxerit aucta
- pr.113
Pestis , & in vicium mores cessere vetusti.l)
- pr.114
Da Deus describere mystica vitae:
- pr.115
Da simul et mentem, da tempora menti,
- pr.116
Da studium, tanto ne desit cura labori,
- pr.117
Successumq; bonum studij: quodq; omnia vota
- pr.118
lure supercurrit (scribenti candida mens est)
- pr.119
Ne damnes quod nunc reus audeo munus :
- pr.120
; meis conniue, parco benignus.2)
- pr.121
Quod si lege metri quidquam peccauerit ordo,
- pr.122
sermo improprius, sensusq; : 3)
- pr.123
Hinc nullum fidei subeat mensura periclum.
- pr.124
Per dominum Christum qui tecum natus eadem
- pr.125
Magestate , pariter qua spiritus almus
- pr.126
animis, sectorum in secula . J)
- 1.1
Claudii Marii Victoris Oratoris Massilien. Commentariorum \'in Liber primus.
- 1.1-4
Ante polos coeliq; diem mundiq; tenebras,
- 1.2
Ante operum formas, & res, & semina rerum,
- 1.3
Aeternum sine praeteriti, sine fine futuri
- 1.4
Esse subest: cui semper erat Deus vnus : apud que
- 1.5
Viuebat genitus Verbum Deus, & suus almus
- 1.6
Spiritus, archani vitalis summa vigoris.
- 1.7
Vna trium quo concordi substantia nexu
- 1.8
Coniungens summa aeternum virtute beabat.
- 1.9
Regnabatq; potens in maiestate creandi,
- 1.10
Iam res, & causas rerum, casusq; futuros
- 1.11
Et facieda videns, ; mente capaci,
- 1.12
Secula dispiciens, & quidquid tempora voluunt
- 1.13
Praesens semper habens: immensum mole beata
- 1.14
Regnum erat ipse suum: regni nec teste carebat
- 1.15
Virtus trina deus: qui primum semine nullo
- 1.16
Corpora dans rebus, dum res existere cogit,
- 1.17
Iam nostrum effecit munus, quod solus habebat.
- 1.18
Vtq; istum faceret diues Sapientia mundum
- 1.19
Cuncta simul genuit: sed posthaec semina rerum
- 1.20
superinductis informia formis.
- 1.21
Temporaq; in seriem bene cdditus ordo redegit.
- 1.22
Nam non, sacrilegi sensit quod lingua furoris,
- 1.23
Casus mentis inops dum nescia semina voluuit.
- 1.24
Tam prudens contorsit opus: nec dicere factum
- 1.25
Ante aeuum fas est, quia tempore nata mouetur.
- 1.26
Nec porro eternum mundum, superisq; coquum
- 1.27
Credere fas stabilem semper tenuisse vigorem:
- 1.28
Na quod corporibus constat coepisse fatendu est.
- 1.29
Corpus enim quod plaga terit, quod tpa soluunt,
- 1.30
Atq; abolent ipso qui tendit in vltima fine,
- 1.31
Principium ostendit : quod quae sortita probatur,
- 1.32
Aut facta haec credi par est, aut nata putari. 1)
- 1.33
Factu igitur , quod quisq; subactus
- 1.34
Annuit, & conuictus dogmate credit,
- 1.35
fecisse Deum: qui numine Verbi
- 1.36
Et virtute potens quidquid natura putatur
- 1.37
Disposuit, iussit, monuit, munusq; creatum
- 1.38
Succiduis vicibus (semper fugitiua reformans)
- 1.39
Sustinet: ac volucrem retrahens orbe.
- 1.40
Qui si cuncta etiam mauult dissoluere raptim,
- 1.41
Confestim in similes formas redeuntia reddet. \')
- 1.42
Tanta Patris uis est tanta est gloria Verbi.
- 1.43
Vt semel attingam primordia rerum:
- 1.44
Excelsi conuexa poli, terraeq; iacentes,
- 1.45
Pars prima est operis, sed terras unda tegebat
- 1.46
Aeraq; in medio sordenti nube madentem,
- 1.47
Et tenebris se uasta nigris abyssus,
- 1.48
Et sacer extensis impendens spiritus
- 1.49
Altrices animabat aquas, ac semina rerum
- 1.50
Nondum fundenda ad germina terris
- 1.51
Insinuanda dabat: quum lux immissa superne
- 1.52
Emicuit dicente Deo: discretaq; nigrum
- 1.53
Vmbra retrahes, summo discessit olympo.
- 1.54
Tum diuina diem appellans prudentia lucem, 2)
- 1.55
Indidit & tenebris obscurae nomina noctis,
- 1.56
Sic facta una dies de mane ac vespere primo:
- 1.57
Rursus mane nouum primo iam vespere pulso
- 1.58
Reddita lux fecit: quum se firmissima moles
- 1.59
Fluctibus e mediis concreto corpore cedens
- 1.60
Extulit: ac late duro solidata rigore
- 1.61
suspendit aquas: ; profundum
- 1.62
Axibus obiecit calidis: ; aequore
- 1.63
rebus, quas circite .
- 1.64
) aetherium deducto hinc nole caelum 64
- 1.65
Forsitan hic aliquis sic secum errore perito
- 1.66
ne desint pabula flammis
- 1.67
Et nimius calor ima petens alimenta sequendo
- 1.68
mortale genus, ; coruscum
- 1.69
Non possint terrena pati, subiecta deorsum est
- 1.70
Machina firma poli: quę du nos protegit ,
- 1.71
* Interea super impositis frigescit ab .
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,854
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292b.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.