Commentariorum In Genesim Libri Tres
- pr.1
AB IOANNE GAGNEIO INTERPOLATVM.
- pr.2
Claudii Marii Victoris Oratoris Massiliensis in suos super Genesin commentarios ad Deu Optimum maximu.
- pr.1-2
Summe & sancte Deus, cunctae virtutis origo,
- pr.2-3
Omnipotens, quem nec subtili indagine rerum
- pr.3
Mentibus humanis sensu comprendere fas est,
- pr.4
Et nescire nefas (nam te ratione profunda
- pr.5
In tribus esse Deum, sed tres sic credimus
- pr.6
Vnica personas ut tres substantia reddat.
- pr.7
pio conseruans foedera nexu)
- pr.8
Tu sine principio, pariter sine fine perennis,
- pr.9
Solus es atque idem: nullique obnoxius aeuo.
- pr.10
Tu spatium rerum mentis ; recessus
- pr.11
Tenditur, excedis: spatio neq; cingeris vllo.
- pr.12
Nec te qui capiat locus est, immensus enim es tu.
- pr.13
Quinetiam humanae nec fas contingere menti
- pr.14
Qualis imago tua est, oculis ignara videri,
- pr.15
* Ni cui cernendam speciali numine sese
- pr.16
: nec vero est qui virtute creata
- pr.17
Tevegetet motus: per que sumus atq; mouemur.
- pr.18
Tu mens et penitus substantia mentis:
- pr.19
Tu ratio, et plene prudens rationis origo,
- pr.20
Tu virtus virtutis apex, atq; ipsa profecto
- pr.21
Tu vita, & genitor vitae, lucisq; profundae:
- pr.22
Tu lux vera Deus; tu rerum causa, vigorq;:
- pr.23
A te principium traxit, quodcunq; repente
- pr.24
ex nihilo emicuit, tantoq; auctore repletum
- pr.25
Vel vim metis habet, vel forma in recepit.
- pr.26
Te dominum natura probat seruata caducis
- pr.27
Partibus: et iussam seriem datus ordo fatetur.
- pr.28
Tu dociles numeros distinguens, pondera libras,
- pr.29
Mensuras varians, modulos, motumq; gubernas,
- pr.30
Alternas seruire vices, iugemq; recursum
- pr.31
Rerum stare iubes, & mentis imagine plenum
- pr.32
Edere nota tibi iam secula, volvere mundum.
- pr.33
Non vno tu contentus dotare creata
- pr.34
Munere, quidquid agis varios largiris in vsus.
- pr.35
nil non causa Deus alme tuorum
- pr.36
Efficis: ipsa licet nobis ignota tuorum
- pr.37
Factorum ratio, atq; modus: contraria nempe
- pr.38
*Quae putat humanae solers ignauia mentis,
- pr.39
Dum certant, plus pacis habent, sic omnia diues
- pr.40
Conditor aduersis etiam cognata elementis
- pr.41
Nectis et effusis à te virtutibus imples.
- pr.42
Et tamen hec quum sint in maiestate creandi,
- pr.43
Nil horum quae gignis eges: mundiq; peracti
- pr.44
Et per te stabili rerum compage manentis
- pr.45
Nil prorsum indigus es: nec in hoc tua gloria tm
- pr.46
Quod facis bonus autor: sed quod & ipsa
- pr.47
Efficere ut possint causis praebere secundis
- pr.48
Non dedignaris: quae qui tua munera sentit
- pr.49
Munus & ipse tuu est: tibi vt vni accepta referre
- pr.50
* Omnia homo merito possitq; & debeat .
- pr.51
Nam tibi sola Deus gigni cuncta iuberes
- pr.52
Causa fuit bonitas: quum iussis viuere primum
- pr.53
Spiritibus, mundoq; frui quem mente gerebas ,
- pr.54
Atq; omnes in te rerum cognoscere caussas,
- pr.55
Et super terras et aquas volitare dedisti.
- pr.56
Certa quibus coelum sedes, queis libera corda
- pr.57
Arbitriumq; sui largitus es omnibus: vt iam
- pr.58
*Alterutram in partem se vertere possent:
- pr.59
Vt fieres iustis merce , ; piorum,
- pr.60
Hoc quoque coferres praestando, vt debitor esses.
- pr.61
Nam quod de primis coelesti in sede creatis
- pr.62
Vnus (dum lucis domino, ; suoq;
- pr.63
Inuidet auctori, titulumq; hunc appetit) auctor
- pr.64
Maluit esse mali, primamq; inducere mortem,
- pr.65
Cum scelerum socijs celso deiectus olympo:
- pr.66
Virtuti nihil inde tu praeiudicat : illud
- pr.67
Cui satis est fecisse bonum: sed copia laudis
- pr.68
Haec est summa tuae: quod quu se extollere supra
- pr.69
* Diuini virtutem apicis scelus esset, & ingens
- pr.70
* nulla prorsum delebilis vnda:
- pr.71
Non tamen ingratis vitam sensumque negasti:
- pr.72
Quin etiam arbitrio mentis gaudere dedisti.
- pr.73
Nec tamen arbitrij natura in vtrumq; valentis 1)
- pr.74
Accusanda venit nobis: namq; in de perire
- pr.75
Posse datum est cunctis vt viuere dulcius esset:
- pr.76
Mutuaq; alterni compar mensura pericli
- pr.77
Cederet ad meritum: quum iudice digna seuero
- pr.78
Praemia sanctorum geminaret poena malorum.
- pr.79
Porro etiam ( mihi si fas est hoc dicere salua
- pr.80
Pace tua genitor) maius fortassis apud te est
- pr.81
Non peccasse bonum, per lubrica tempora vitae,
- pr.82
Quam miseris peccasse malum: sed vt se
- pr.83
Hoc habeat: caussas vni cui credimus omnes.
- pr.84
Interea satis est nobis, quod vilia terrae
- pr.85
Pondera dum sacra inspiras ratione tuaq;
- pr.86
Informas virtute, tuumq; effingis ad instar,
- pr.87
*Nobiliora facie : dum lato in sidera vultu
- pr.88
Erexisti hominem: quem saeui fraude tyranni
- pr.89
In mortis laqueos, & ad impia tartara raptum
- pr.90
Vnigeni redimis profuso sanguine nati:
- pr.91
Eq; imis erebi dona ad maiora petitum
- pr.92
Restituis quam factus erat: vitaeq; perenni
- pr.93
Reddis, & in coelum diro vehis hoste subacto.
- pr.94
Iam iam nemo patrem temerarius arguat Adam
- pr.95
Quod leue praescriptum violata lege resoluens
- pr.96
Ad loetum patefecit iter: nam culpa, parentis
- pr.97
Compensata satis: quia plus est vincere mortem
- pr.98
Quam nescisse mori. coeli nunc laetus ab aula
Next → — showing 1–100 of 1,854
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292b.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.